Archivio n. 69 – TXT-EXTRA PAUCA

= Versi recitati (+ soundtrack): INDEX file n. 548!

Phaedrus: Æsopiske fabler [Fabulae Aesopiae]
= file n. 548 continuato - 0:00 minuti  ⬇ Cerca Ctrl + F (find)     Ultimo file
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.) # TXT-EXTR.
15. digt.                                                                     .
  9  custodes dantur milites cadaverum                                       ..
 10  monumentum iuxta, mulier quo se incluserat.                             ..
 11  aliquando sitiens unus de custodibus                                    ..
 12  aquam rogavit media nocte ancillulam,                                   ..
 13  quae forte dominae tunc adsistebat suae                                 ..
 14  dormitum eunti; namque lucubraverat                                     ..
 15  et usque in serum vigilias perduxerat.                                  ..
 16  paulum reclusis foribus miles prospicit                                 ..
 17  videtque et aegram et facie pulchra feminam.                            ..
 18  correptus animus ilico succenditur                                      ..
 19  et uritur sensim inpudentis cupiditas.                                  ..
 20  sollers acumen mille causas invenit,                                    ..
 21  per quas videre posset viduam saepius.                                  ..
 22  cotidiana capta consuetudine                                            ..
 23  paulatim facta est advenae submissior;                                  ..
 24  mox artiore vinxit animum copula.                                       ..
 25  hic dum consumit noctes custos diligens,                                ..
 26  desideratum est corpus ex una cruce.                                    ..
 27  turbatus miles factum exponit mulieri.                                  ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
15. digt.
 28  at sancta mulier: ‘non est quod timeas,’ ait,                           ..
 29  virique corpus tradit figendum cruci,                                   ..
 30  ne subeat ille poenas neglegentiae.                                     ..
 31  sic turpitudo laudis obsedit locum.                                     ..
16. digt.    Duo iuvenes sponsi dives et pauper                               .
  1  Unam expetebant virginem iuvenes duo;                                   ..
  2  vicit locuples genus et formam pauperis.                                ..
  3  ut nuptiarum dictus advenit dies,                                       ..
  4  amans dolorem quia non poterat perpeti,                                 ..
  5  maerens propinquos contulit se in hortulos,                             ..
  6  quos ultra paulo villa splendida divitis                                ..
  7  erat acceptura virginem e matris sinu,                                  ..
  8  parum ampla in urbe visa quod fuerat domus.                             ..
  9  pompa explicatur, turba concurrit frequens,                             ..
 10  et coniugalem praebet Hymenaeus facem.                                  ..
 11  asellus autem, qui solebat pauperi                                      ..
 12  quaestum referre, stabat portae in limine.                              ..
 13  illum puellae casu conducunt suae,                                      ..
 14  viae labores teneros ne laedant pedes.                                  ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
16. digt.
 15  repente caelum, Veneris misericordia,                                   ..
 16  ventis movetur, intonat mundi fragor                                    ..
 17  noctemque densis horridam nimbis parat:                                 ..
 18  lux rapitur oculis et simul vis grandinis                               ..
 19  effusa trepidos passim comites dissipat,                                ..
 20  sibi quemque cogens petere praesidium fuga.                             ..
 21  asellus notum proximum tectum subit                                     ..
 22  et voce magna sese venisse indicat.                                     ..
 23  procurrunt pueri, pulchram aspiciunt virginem                           ..
 24  et admirantur: deinde domino nuntiant.                                  ..
 25  inter sodales ille paucos accubans                                      ..
 26  amorem crebris avocabat poculis.                                        ..
 27  ubi nuntiatum est, recreatus gaudiis                                    ..
 28  hortante Baccho et Venere, dulces perficit                              ..
 29  aequalitatis inter plausus nuptias.                                     ..
 30  quaerunt parentes per praeconem filiam;                                 ..
 31  novus maritus coniuge amissa dolet.                                     ..
 32  quid esset actum postquam populo innotuit,                              ..
 33  omnes favorem conprobarunt caelitum.                                    ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
17. digt.    Aesopus et domina                                                .
  1  Aesopus turpi cum serviret feminae,                                     ..
  2  quae se expingendo totum intricaret diem,                               ..
  3  vestem, uniones, aurum, argentum sumeret,                               ..
  4  nec inveniret digito qui se tangeret:                                   ..
  5  ’licetne paucis?’ inquit. ’dicas.’ ’censeo,                             ..
  6  quidvis efficies, cultum si deposueris.’                                ..
  7  ’adeone per me videor tibi meliuscula?’                                 ..
  8  ’immo, nisi dederis, sponda cessabit tua.'                              ..
  9  ’at non cessabunt latera,’ respondit, ’tua,’                            ..
 10  et obiurgari iussit servum garrulum.                                    ..
 11  post paulo armillam tollit fur argenteam.                               ..
 12  eam non adparere ut dictum est mulieri,                                 ..
 13  furore plena vocat(?) omnes et verbera                                  ..
 14  proponit gravia, verum si non dixerint.                                 ..
 15  ’aliis minare,’ inquit, ’me non falles, era;                            ..
 16  flagris sum caesus, verum quia dixi modo.’                              ..
18. digt.    Gallus lectica a felibus vectus                                  .
  1  Feles habebat gallus lecticarios.                                       ..
  2  hunc gloriosum vulpes ut vidit vehi,                                    ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
18. digt.
  3  sic est locuta: ’moneo praecaveas dolum;                                ..
  4  istorum vultus namque si consideras,                                    ..
  5  praedam portare iudices, non sarcinam.’                                 ..
  6  postquam esurire societas coepit fera,                                  ..
  7  discerpsit dominum et fecit partes facinoris.                           ..    
19. digt.    Scrofa parturiens et lupus                                       .
  1  Premente partu scrofa cum gemeret iacens,                               ..
  2  accurrit lupus et obstetricis partibus                                  ..
  3  se posse fungi dixit, promittens opem.                                  ..
  4  quae vero nosset pectoris fraudem inprobi,                              ..
  5  suspectum officium repudiavit malefici                                  ..
  6  et: ’satis est,’ inquit, ’si recedis longius.’                          ..
  7  quod si perfidiae se conmisisset lupi,                                  ..
  8  pari dolore fata deflesset sua.                                         ..
20. digt.    Aesopus et servus profugus                                       .
  1  Servus profugiens dominum naturae asperae,                              ..
  2  Aesopo occurrit notus e vicinia.                                        ..
  3  ’quid tu confusus?’ ’dicam tibi clare, pater,                           ..
  4  hoc namque es dignus adpellari nomine,                                  ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
20. digt.
  5  tuto querela quia apud te deponitur.                                    ..
  6  plagae supersunt, desunt mihi cibaria;                                  ..
  7  subinde ad villam mittor sine viatico.                                  ..
  8  domi si cenat, totis persto noctibus,                                   ..
  9  sive est vocatus, iaceo ad lucem in semita.                             ..
 10  emerui libertatem, canus servio.                                        ..
 11  ullius essem culpae mihi si conscius,                                   ..
 12  aequo animo ferrem: numquam sum factus satur                            ..
 13  et super infelix saevum patior dominium.                                ..
 14  has propter causas et quas longum est promere,                          ..
 15  abire destinavi, quo tulerint pedes.’                                   ..
 16  ’ergo,’ inquit, ’audi: cum mali nil feceris,                            ..
 17  haec experiris, ut refers, incommoda:                                   ..
 18  quid si peccaris? quae te passurum putas?’                              ..
 19  tali consilio est a fuga deterritus.                                    ..
21. digt.    Equus quadrigalis in pistrinum venumdatus                        .
  1  Equum a quadriga multis palmis nobilem                                  ..
  2  abegit quidam et in pistrinum vendidit.                                 ..
  3  productus ad bibendum cum foret a molis,                                ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
21. digt.
  4  in circum aequales ire conspexit suos,                                  ..
  5  ut grata ludis redderent certamina.                                     ..
  6  lacrimis obortis: ’ite felices,’ ait,                                   ..
  7  'celebrate sine me cursu sollemnem diem;                                ..
  8  ego quo scelesta furis adtraxit manus,                                  ..
  9  ibi sorte tristi fata deflebo mea.'                                     ..
22. digt.    Ursus esuriens                                                   .
  1  Si quando in silvis urso desunt copiae,                                 ..
  2  scopulosum ad littus currit et prendens petram                          ..
  3  pilosa crura sensim demittit vado;                                      ..
  4  quorum inter villos simul haeserunt canceres,                           ..
  5  in terram adripiens excutit praedam maris                               ..
  6  escaque fruitur passim collecta vafer.                                  ..
  7  ergo etiam stultis acuit ingenium fames.                                ..
23. digt.    Viator et corvus                                                 .
  1  Quidam per agros devium carpens iter                                    ..
  2  ’ave’ exaudivit et moratus paululum,                                    ..
  3  adesse ut vidit neminem, cepit gradum.                                  ..
  4  iterum salutat idem ex oculto sonus.                                    ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
23. digt.
  5  voce hospitali confirmatus restitit,                                    ..
  6  ut, quisquis esset, par officium reciperet.                             ..
  7  cum circumspectans errore haesisset diu                                 ..
  8  et perdidisset tempus aliquot milium,                                   ..
  9  ostendit sese corvus et supervolans                                     ..
 10  ’ave’ usque ingessit. tum se lusum intellegens:                         ..
 11  ’at male tibi sit,’ inquit, ’ales pessime,                              ..
 12  qui festinantis sic detinuisti pedes.’                                  ..
24. digt.    Pastor et capella                                                .
  1  Pastor capellae cornu baculo fregerat:                                  ..
  2  rogare coepit, ne se domino proderet.                                   ..
  3  ’quamvis indigne laesa, reticebo tamen;                                 ..
  4  sed res clamabit ipsa, quid deliqueris.’                                ..
25. digt.    Serpens et lacerta                                               .
  1  Serpens lacertam forte adversam prenderat;                              ..
  2  quam devorare patula cum vellet gula,                                   ..
  3  adripuit illa prope iacentem surculum,                                  ..
  4  et pertinaci morsu transversum tenens,                                  ..
  5  avidum sollerti rictum frenavit mora.                                   ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
25. digt.
  6  praedam dimisit ore serpens inritam.                                    ..
26. digt.    Cornix et ovis                                                   .
  1  Odiosa cornix super ovem consederat;                                    ..
  2  quam dorso cum tulisset invita et diu:                                  ..
  3  ’hoc,’ inquit, ’si dentato fecisses cani,                               ..
  4  poenas dedisses.’ illa contra pessima:                                  ..
  5  ’despicio inermes, eadem cedo fortibus;                                 ..
  6  scio quem lacessam, cui dolosa blandiar;                                ..
  7  ideo senectam mille in annos prorogo.’                                  ..
27. digt.    Servus et dominus                                                .
  1  Cum servus nequam Socrati malediceret,                                  ..
  2  uxorem domini qui corrupisset sui,                                      ..
  3  idque ille sciret notum circumstantibus:                                ..
  4  ’places tibi,’ inquit, ’quia cui non debes places;                      ..
  5  sed non inpune, quia cui debes non places.’                             ..
28. digt.    Lepus et bubulcus                                                .
  1  Cum venatorem celeri pede fugeret lepus                                 ..
  2  et a bubulco visus veprem inreperet:                                    ..
  3  ’per superos oro perque spes omnes tuas,                                ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
28. digt.
  4  ne me indices, bubulce; nihil umquam mali                               ..
  5  huic agro feci.’ et rusticus: ’ne timueris;                             ..
  6  late securus.’ iamque venator sequens:                                  ..
  7  ’quaeso, bubulce, numquid huc venit lepus?’                             ..
  8  ’venit, sed abiit hac ad laevam;’ et dexteram                           ..
  9  demonstrat nutu partem. venator citus                                   ..
 10  non intellexit seque e conspectu abstulit.                              ..
 11  tunc sic bubulcus: ’ecquid est gratum tibi,                             ..
 12  quod te celavi?’ ’linguae prorsus non nego                              ..
 13  habere atque maximas me gratias;                                        ..
 14  verum oculis ut priveris opto perfidis.’                                ..
29. digt.    Meretrix et iuvenis                                              .
  1  Cum blandiretur iuveni meretrix perfida,                                ..
  2  et ille laesus multis saepe iniuriis                                    ..
  3  tamen praeberet sese facilem mulieri,                                   ..
  4  sic insidiatrix: ’omnes muneribus licet                                 ..
  5  contendant, ego te plurimi facio tamen.’                                ..
  6  iuvenis recordans quotiens deceptus foret:                              ..
  7  ’lubenter.’ inquit, ’mea lux, hanc vocem audio,                         ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
29. digt.
  8  non quia fidelis, sed quod iocunda est mihi.’                           ..
30. digt.    Fiber                                                            .
  1  Canes effugere cum iam non posset fiber,                                ..
  2  (Graeci loquaces quem dixerunt castorem                                 ..
  3  et indiderunt bestiae nomen dei,                                        ..
  4  illi, qui iactant se verborum copia:)                                   ..
  5  abripere morsu fertur testiculos sibi,                                  ..
  6  quia propter illos sentiat sese peti.                                   ..
  7  divina quod ratione fieri non negem;                                    ..
  8  venator namque simul invenit remedium,                                  ..
  9  omittit ipsum persequi et vocat canes.                                  ..
 10  hoc si praestare possent homines, ut suo                                ..
 11  vellent carere, tuti posthac viverent;                                  ..
 12  haud quisquam insidias nudo faceret corpori.                            ..
31. digt.    Papilio et vespa                                                 .
  1  Papilio vespam praetervolitans viderat.                                 ..
  2  'o sortem iniquam! dum vivebant corpora,                                ..
  3  quorum ex reliquiis animam nos accepimus,                               ..
  4  ego eloquens in pace, fortis proeliis,                                  ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
31. digt.
  5  arte omni princeps inter aequales fui.                                  ..
  6  en cuncta! levitas putris et volito cinis!                              ..
  7  tu qui fuisti mulus clitellarius,                                       ..
  8  quemcumque visum est laedis infixo aculeo.'                             ..
  9  et vespa dignam moribus vocem edidit:                                   ..
 10  ’non qui fuerimus, sed qui nunc simus, vide.’                           ..
32. digt.    Terraneola et vulpes                                             .
  1  Avis, quam dicunt terraneolam rustici,                                  ..
  2  in terra nidum quia conponit scilicet,                                  ..
  3  forte occucurrit inprobae vulpeculae;                                   ..
  4  qua visa, pennis altius se sustulit.                                    ..
  5  ’salve,’ inquit illa, ’cur me fugisti, obsecro?                         ..
  6  quasi non abunde sit mihi in prato cibus.                               ..
  7  grilli, scarabei, locustarum copia:                                     ..
  8  nihil est, quod metuas, ego te multum diligo                            ..
  9  propter quietos mores et vitam probam.’                                 ..
 10  respondit contra: ’tu quidem bene praedicas;                            .. 
 11  in campo non sum, sed sub dio, par tibi.                                ..
 12  quin sequere; tibi salutem conmitto meam.’                              ..
_____________________________________________________________________________..

ritmo diverso .. senza versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Ultimo archivio
Ritorna a CORPUS o (Nuova!) HOME PAGE 2022 LatinaLectio!

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: