= Versi recitati (+ soundtrack): INDEX file n. 175-181!
Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Ovidius: Elendighed [Tristia] Ovidius: Fra Sortehavet [Ex Ponto]
= file n. 175 continuato - 17:04 minuti ⬇ Cerca Ctrl + F (find) Prossimo n.50
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) # XP1-0VID.
10. digt. .
50 non merui tali ¨ forsitan esse loco. [ ]
51 quid loquor, a! demens? ipsam quoque perdere vitam, [2]
52 Caesaris offenso ¨ numine dignus eram. [ ]
11. digt. .
1 Quod te nescioquis per iurgia dixerit esse [ ]
2 exulis uxorem, ¨ littera questa tua est. [ ]
3 indolui, non tam mea quod fortuna male audit, [ ]
4 qui iam consuevi ¨ fortiter esse miser, [ ]
5 quam quod cui minime vellem, sum causa pudoris, [ ]
6 eque reor nostris ¨ erubuisse malis. [ ]
7 perfer et obdura; multo graviora tulisti, [ ]?
8 eripuit cum me ¨ principis ira tibi. [ ]
9 fallitur iste tamen, quo iudice nominor exul: [1]
10 mollior est culpam ¨ poena secuta meam. [ ]
11 maxima poena mihi est ipsum offendisse, priusque [ ]
12 venisset mallem ¨ funeris hora mihi. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
13 quassa tamen nostra est, non mersa nec obruta navis, [ ]
14 utque caret portu, ¨ sic tamen extat aquis. [ ]
15 nec vitam nec opes nec ius mihi civis ademit, [ ]
16 qui merui vitio ¨ perdere cuncta meo. [ ]
17 sed quia peccato facinus non affuit illi, [ ]?
18 nil nisi me patriis ¨ iussit abesse focis. [ ]
19 utque aliis, quorum numerum comprendere non est [ ]
20 Caesareum numen ¨ sic mihi mite fuit. [ ]
21 ipse relegati, non exulis utitur in me [2]?
22 nomine: tuta suo ¨ iudice causa mea est. [ ]
23 iure igitur laudes, Caesar, pro parte virili [ ]
24 carmina nostra tuas ¨ qualiacumque canunt: [ ]
25 iure deos, ut adhuc caeli tibi limina claudant, [ ]
26 teque velint sine se, ¨ comprecor, esse deum. [ ]
27 optat idem populus; sed, ut in mare flumina vastum, [ ]
28 sic solet exiguae ¨ currere rivus aquae. [ ]
29 at tu fortunam, cuius vocor exul ab ore, [ ]
30 nomine mendaci ¨ parce gravare meam. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
12. digt. .
1 Scribis, ut oblectem studio lacrimabile tempus, [ ]
2 ne pereant turpi ¨ pectora nostra situ. [ ]
3 difficile est quod, amice, mones, quia carmina laetum [ ]
4 sunt opus, et pacem ¨ mentis habere volunt. [ ]
5 nostra per adversas agitur fortuna procellas, [ ]
6 sorte nec ulla mea ¨ tristior esse potest. [ ]
7 exigis ut Priamus natorum funere plaudat, [ ]
8 et Niobe festos ¨ ducat ut orba choros. [ ]
9 luctibus an studio videor debere teneri, [ ]
10 solus in extremos ¨ iussus abire Getas? [ ]
11 des licet in valido pectus mihi robore fultum, [ ]
12 fama refert Anyti ¨ quale fuisse reo, [ ]
13 fracta cadet tantae sapientia mole ruinae: [ ]
14 plus valet humanis ¨ viribus ira dei. [1]
15 ille senex, dictus sapiens ab Apolline, nullum [ ]
16 scribere in hoc casu ¨ sustinuisset opus. [ ]
17 ut veniant patriae, veniant oblivia vestri, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
18 omnis ut amissi ¨ sensus abesse queat, [ ]
19 at timor officio fungi vetat ipse quietum: [ ]
20 cinctus ab innumero ¨ me tenet hoste locus. [ ]
21 adde quod ingenium longa rubigine laesum [ ]?
22 torpet et est multo, ¨ quam fuit ante minus. [ ]
23 fertilis, assiduo si non renovetur aratro, [ ]?
24 nil nisi cum spinis ¨ gramen habebit ager. [ ]
25 tempore quo longo steterit, male curret et inter [ ]
26 carceribus missos ¨ ultimus ibit equus. [ ]
27 vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit, [ ]
28 siqua diu solitis ¨ cumba vacavit aquis. [ ]
29 me quoque despera, fuerim cum parvus et ante, [ ]?
30 illi, qui fueram, ¨ posse redire parem. [ ]
31 contudit ingenium patientia longa malorum, [ ]
32 et pars antiqui ¨ nulla vigoris adest. [ ]
33 signa tamen nobis, ut nunc quoque, sumpta tabella est, [1]
34 inque suos volui ¨ cogere verba pedes, [ ]
35 carmina nulla mihi sunt scripta, aut qualia cernis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
36 digna sui domini ¨ tempore, digna loco. [ ]
37 denique 'non parvas animo dat gloria vires, [ ]
38 et fecunda facit ¨ pectora laudis amor.' [ ]
39 nominis et famae quondam fulgore trahebar, [ ]
40 dum tulit antemnas ¨ aura secunda meas. [ ]
41 non adeo est bene nunc ut sit mihi gloria curae: [ ]
42 si liceat, nulli ¨ cognitus esse velim. [ ]
43 an quia cesserunt primo bene carmina, suades [1]
44 scribere, successus ¨ ut sequar ipse meos? [ ]
45 pace, novem, vestra liceat dixisse, sorores: [ ]
46 vos estis nostrae ¨ maxima causa fugae. [ ]
47 utque dedit iustas tauri fabricator aeni, [ ]
48 sic ego do poenas ¨ artibus ipse meis. [ ]
49 nil mihi debebat cum versibus amplius esse, [2]
50 cum fugerem merito ¨ naufragus omne fretum. [ ]
51 at, puto, si demens studium fatale retemptem, [2]
52 hic mihi praebebit ¨ carminis arma locus. [ ]
53 non liber hic ullus, non qui mihi commodet aurem, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
54 verbaque significent ¨ quid mea, norit, adest. [ ]
55 omnia barbariae loca sunt vocisque ferinae, [ ]
56 omniaque hostilis ¨ plena timore soni. [ ]
57 ipse mihi videor iam dedidicisse Latine: [ ]
58 nam didici Getice ¨ Sarmaticeque loqui. [ ]
59 nec tamen, ut verum fatear tibi, nostra teneri [ ]
60 a conponendo ¨ carmine Musa potest. [ ]
61 scribimus et scriptos absumimus igne libellos: [ ]
62 exitus est studii ¨ parva favilla mei. [ ]
63 nec possum et cupio non nullos dicere versus: [ ]
64 ponitur idcirco ¨ noster in igne labor, [ ]
65 nec nisi pars casu flammis erepta dolove [ ]?
66 ad vos ingenii ¨ pervenit ulla mei. [ ]
67 sic utinam, quae nil metuentem tale magistrum [ ]
68 perdidit, in cineres ¨ Ars mea versa foret! [ ]
13. digt. .
1 Hanc tuus e Getico mittit tibi Naso salutem, [ ]
2 mittere si quisquam, ¨ quo caret ipse, potest. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
3 aeger enim traxi contagia corpore mentis, [ ]
4 libera tormento ¨ pars mihi ne qua vacet. [ ]
5 perque dies multos lateris cruciatibus uror; [ ]
6 scilicet inmodico ¨ frigore laesit hiems. [ ]
7 si tamen ipse vales, aliqua nos parte valemus: [ ]
8 quippe mea est umeris ¨ fulta ruina tuis. [ ]
9 quid, mihi cum dederis ingentia pignora, cumque [ ]
10 per numeros omnes ¨ hoc tueare caput, [ ]
11 quod tua me raro solatur epistula, peccas, [2]?
12 remque piam praestas, ¨ sed mihi verba negas? [ ]
13 hoc, precor, emenda: quod si correxeris unum, [ ]
14 nullus in egregio ¨ corpore naevus erit. [ ]
15 pluribus accusem, fieri nisi possit, ut ad me [ ]
16 littera non veniat, ¨ missa sit illa tamen. [ ]
17 di faciant, ut sit temeraria nostra querela, [ ]
18 teque putem falso ¨ non meminisse mei. [ ]
19 quod precor, esse liquet: neque enim mutabile robur [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
20 credere me fas est ¨ pectoris esse tui. [1]
21 cana prius gelido desint absinthia Ponto, [1]
22 et careat dulci ¨ Trinacris Hybla thymo, [ ]
23 inmemorem quam te quisquam convincat amici. [ ]
24 non ita sunt fati ¨ stamina nigra mei. [ ]
25 tu tamen, ut possis falsae quoque pellere culpae [ ]
26 crimina, quod non es, ¨ ne videare, cave. [ ]
27 utque solebamus consumere longa loquendo [2]
28 tempora, sermoni ¨ deficiente die, [ ]
29 sic ferat ac referat tacitas nunc littera voces, [ ]
30 et peragant linguae ¨ charta manusque vices. [ ]
31 quod fore ne nimium videar diffidere, sitque [ ]
32 versibus hoc paucis ¨ admonuisse satis, [ ]
33 accipe quo semper finitur epistula verbo, [2]
34 (atque meis distent ¨ ut tua fata!) 'vale.' [ ]
14. digt. .
1 Quanta tibi dederim nostris monumenta libellis, [ ]
2 o mihi me coniunx ¨ carior, ipsa vides. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
3 detrahat auctori multum fortuna licebit [ ]
4 tu tamen ingenio ¨ clara ferere meo; [ ]?
5 dumque legar, mecum pariter tua fama legetur, [ ]
6 nec potes in maestos ¨ omnis abire rogos; [ ]
7 cumque viri casu possis miseranda videri, [2]?
8 invenies aliquas, ¨ quae, quod es, esse velint, [ ]
9 quae te, nostrorum cum sis in parte malorum, [ ]
10 felicem dicant ¨ invideantque tibi. [ ]
11 non ego divitias dando tibi plura dedissem: [ ]
12 nil feret ad Manes ¨ divitis umbra suos. [ ]
13 perpetui fructum donavi nominis idque, [ ]?
14 quo dare nil potui ¨ munere maius, habes. [ ]
15 adde quod, ut rerum sola es tutela mearum, [ ]
16 ad te non parvi ¨ venit honoris onus, [ ]
17 quod numquam vox est de te mea muta tuique [ ]
18 indiciis debes ¨ esse superba viri. [ ]
19 quae ne quis possit temeraria dicere, persta, [ ]
20 et pariter serva ¨ meque piamque fidem. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
21 nam tua dum stetimus, turpi sine crimine mansit, [ ]
22 et tantum probitas ¨ inreprehensa fuit. [ ]
23 area de nostra nunc est tibi facta ruina; [ ]
24 conspicuum virtus ¨ hic tua ponat opus. [ ]
25 esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, remotum est, [ ]
26 et nihil officio ¨ nupta quod obstet habet. [ ]
27 cum deus intonuit, non se subducere nimbo, [ ]
28 id demum est pietas, ¨ id socialis amor. [ ]
29 rara quidem virtus, quam non Fortuna gubernet, [ ]
30 quae maneat stabili, ¨ cum fugit illa, pede. [ ]
31 siqua tamen pretium sibi virtus ipsa petitum, [ ]
32 inque parum laetis ¨ ardua rebus adest, [ ]
33 ut tempus numeres, per saecula nulla tacetur, [ ]
34 et loca mirantur ¨ qua patet orbis iter. [ ]
35 aspicis ut longo teneat laudabilis aevo [ ]
36 nomen inextinctum ¨ Penelopea fides? [ ]
37 cernis ut Admeti cantetur et Hectoris uxor [ ]?
38 ausaque in accensos ¨ Iphias ire rogos? [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
39 ut vivat fama coniunx Phylaceia, cuius [ ]?
40 Iliacam celeri ¨ vir pede pressit humum? [ ]
41 morte nihil opus est pro me, sed amore fideque: [1]
42 non ex difficili ¨ fama petenda tibi est. [ ]
43 nec te credideris, quia non facis, ista moneri: [1]
44 vela damus, quamvis ¨ remige puppis eat. [ ]
45 qui monet ut facias, quod iam facis, ille monendo [ ]
46 laudat et hortatu ¨ comprobat acta suo. [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 176 - 17:03 minuti
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.) .
1. digt. .
1 Naso Tomitanae iam non novus incola terrae [2]
2 hoc tibi de Getico ¨ litore mittit opus. [ ]
3 si vacat, hospitio peregrinos, Brute, libellos [ ]
4 excipe, dumque aliquo, ¨ quolibet abde modo. [ ]
5 publica non audent intra monimenta venire, [ ]
6 ne suus hoc illis ¨ clauserit auctor iter. [ ]
7 a, quotiens dixi 'certe nil turpe docetis: [ ]
8 ite, patet castis ¨ versibus ille locus!' [ ]
9 non tamen accedunt, sed, ut aspicis ipse, latere [ ]
10 sub Lare privato ¨ tutius esse putant. [1]
11 quaeris ubi hos possis nullo componere laeso? [ ]
12 qua steterant Artes, ¨ pars vacat illa tibi. [ ]
13 quid veniant, novitate roges fortasse sub ipsa. [ ]
14 accipe, quodcumque est, ¨ dummodo non sit amor. [ ]
15 invenies, quamvis non est miserabilis index, [ ]
16 non minus hoc illo ¨ triste, quod ante dedi. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
17 rebus idem, titulo differt; et epistula cui sit [ ]
18 non occultato ¨ nomine missa docet. [ ]
19 nec vos hoc vultis, sed nec prohibere potestis, [ ]
20 Musaque ad invitos ¨ officiosa venit. [ ]
21 quicquid id est, adiunge meis. nihil inpedit ortos [ ]
22 exule servatis ¨ legibus urbe frui. [ ]
23 quod metuas non est. Antoni scripta leguntur, [ ]?
24 doctus et in promptu ¨ scrinia Brutus habet. [ ]
25 nec me nominibus furiosus confero tantis: [1]
26 saeva deos contra ¨ non tamen arma tuli. [ ]
27 denique Caesareo, quod non desiderat ipse, [ ]
28 non caret e nostris ¨ ullus honore liber. [ ]
29 si dubitas de me, laudes admitte deorum, [ ]
30 et carmen dempto ¨ nomine sume meum. [ ]
31 adiuvat in bello pacatae ramus olivae: [ ]?
32 proderit auctorem ¨ pacis habere nihil? [ ]
33 cum foret Aeneae cervix subiecta parenti, [ ]
34 dicitur ipsa viro ¨ flamma dedisse viam: [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
35 fert liber Aeneaden, et non iter omne patebit? [ ]
36 at patriae pater hic, ¨ ipsius ille fuit. [ ]
37 ecquis ita est audax, ut limine cogat abire [ ]
38 iactantem Pharia ¨ tinnula sistra manu? [ ]
39 ante deum Matrem cornu tibicen adunco [ ]?
40 cum canit, exiguae ¨ quis stipis aera negat? [ ]
41 scimus ab inperio fieri nil tale Dianae: [ ]
42 unde tamen vivat, ¨ vaticinator habet. [ ]
43 ipsa movent animos superorum numina nostros, [ ]
44 turpe nec est tali ¨ credulitate capi. [ ]
45 en ego pro sistro Phrygiique foramine buxi [ ]
46 gentis Iuleae ¨ nomina sancta fero. [1]
47 vaticinor moneoque. locum date sacra ferenti. [ ]
48 non mihi, sed magno ¨ poscitur ille deo. [ ]
49 nec quia vel merui vel sensi principis iram, [ ]
50 a nobis ipsum ¨ nolle putate coli. [ ]
51 vidi ego linigerae numen violasse fatentem [ ]
52 Isidis Isiacos ¨ ante sedere focos. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
53 alter, ob huic similem privatus lumine culpam, [ ]
54 clamabat media ¨ se meruisse via. [ ]
55 talia caelestes fieri praeconia gaudent, [ ]
56 ut sua quid valeant ¨ numina teste probent. [ ]
57 saepe levant poenas ereptaque lumina reddunt, [ ]?
58 cum bene peccati ¨ paenituisse vident. [ ]
59 paenitet, o! si quid miserorum creditur ulli, [2]
60 paenitet, et facto ¨ torqueor ipse meo. [ ]
61 cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori; [ ]
62 estque pati poenam, ¨ quam meruisse, minus. [ ]
63 ut mihi di faveant, quibus est manifestior ipse, [ ]
64 poena potest demi, ¨ culpa perennis erit. [ ]
65 mors faciet certe, ne sim, cum venerit, exul: [ ]?
66 ut non peccarim ¨ mors quoque non faciet. [ ]
67 non igitur mirum, si mens mea tabida facta [ ]
68 de nive manantis ¨ more liquescit aquae. [ ]
69 estur ut occulta vitiata teredine navis, [ ]
70 aequorei scopulos ¨ ut cavat unda salis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
71 redditur ut scabra positum rubigine ferrum [ ]
72 conditus ut tineae ¨ carpitur ore liber, [ ]
73 sic mea perpetuos curarum pectora morsus, [ ]
74 fine quibus nullo ¨ conficiantur, habent. [ ]
75 nec prius hi mentem stimuli quam vita relinquet: [ ]
76 quique dolet, citius ¨ quam dolor ipse, cadet [ ]
77 hoc mihi si superi, quorum sumus omnia credent, [1]
78 forsitan exigua ¨ dignus habebor ope, [ ]
79 inque locum Scythico vacuum mutabor ab arcu. [ ]
80 plus isto, duri, ¨ si precer, oris ero. [ ]
2. digt. .
1 Maxime, qui tanti mensuram nominis inples, [ ]
2 et geminas animi ¨ nobilitate genus: [ ]?
3 qui nasci ut posses, quamvis cecidere trecenti, [ ]
4 non omnes Fabios ¨ abstulit una dies: [ ]
5 forsitan haec a quo mittatur epistula quaeras, [ ]?
6 quisque loquar tecum, ¨ certior esse velis. [ ]
7 ei mihi, quid faciam? vereor ne nomine lecto [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
8 durus et aversa ¨ cetera mente legas. [ ]
9 videris. audebo tibi me scripsisse fateri [ ]?
10 audebo et propriis ¨ ingemuisse malis, [ ]
11 qui, cum me poena dignum graviore fuisse [ ]
12 confitear, possum ¨ vix graviora pati. [ ]
13 hostibus in mediis interque pericula versor, [ ]
14 tamquam cum patria ¨ pax sit adempta mihi: [ ]
15 qui, mortis saevo geminent ut vulnere causas, [ ]
16 omnia vipereo ¨ spicula felle linunt. [ ]
17 his eques instructus perterrita moenia lustrat [ ]
18 more lupi clausas ¨ circueuntis oves: [ ]
19 et semel intentus nervo levis arcus equino [ ]
20 vincula semper habens ¨ inresoluta manet. [ ]
21 tecta rigent fixis veluti velata sagittis, [1]
22 portaque vix firma ¨ summovet arma sera. [ ]
23 adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti, [ ]
24 et quod iners hiemi ¨ continuatur hiems. [ ]
25 hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
26 cumque meo fato ¨ quarta fatigat hiems. [ ]
27 fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstipit illis: [ ]
28 et similis morti ¨ pectora torpor habet. [ ]
29 felicem Nioben, quamvis tot funera vidit, [ ]
30 quae posuit sensum ¨ saxea facta malis: [ ]
31 vos quoque felices, quarum clamantia fratrem [2]
32 cortice velavit ¨ populus ora novo. [1]
33 ille ego sum, lignum qui non admittar in ullum: [ ]
34 ille ego sum, frustra ¨ qui lapis esse velim. [ ]
35 ipsa Medusa oculis veniat licet obvia nostris, [ ]
36 amittet vires ¨ ipsa Medusa suas. [ ]
37 vivimus ut numquam sensu careamus amaro. [ ]
38 et gravior longa ¨ fit mea poena mora. [ ]
39 sic inconsumptum Tityi semperque renascens [ ]
40 non perit, ut possit ¨ saepe perire, iecur. [ ]
41 at, puto, cum requies medicinaque publica curae [ ]
42 somnus adest, solitis ¨ nox venit orba malis. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
43 somnia me terrent veros imitantia casus, [1]
44 et vigilant sensus ¨ in mea damna mei. [ ]
45 aut ego Sarmaticas videor vitare sagittas, [ ]
46 aut dare captivas ¨ ad fera vincla manus. [ ]
47 aut ubi decipior melioris imagine somni, [ ]
48 aspicio patriae ¨ tecta relicta meae. [ ]
49 et modo vobiscum, quos sum veneratus, amici, [ ]
50 et modo cum cara ¨ coniuge multa loquor. [ ]
51 sic ubi percepta est brevis et non vera voluptas, [ ]
52 peior ab admonitu ¨ fit status iste boni. [ ]
53 sive dies igitur caput hoc miserabile cernit. [ ]
54 sive pruinosi ¨ Noctis aguntur equi, [ ]
55 sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis, [ ]
56 ignibus admotis ¨ ut nova cera solet. [ ]
57 saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, [ ]
58 ne mea Sarmaticum ¨ contegat ossa solum. [ ]
59 cum subit Augusti quae sit clementia, credo [ ]
60 mollia naufragiis ¨ litora posse dari. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
61 cum video quam sint mea fata tenacia, frangor, [ ]
62 spesque levis magno ¨ victa timore cadit. [ ]
63 nec tamen ulterius quicquam sperove precorve, [ ]
64 quam male mutato ¨ posse carere loco. [1]
65 aut hoc, aut nihil est, pro me temptare modeste [ ]
66 gratia quod salvo ¨ vestra pudore queat. [ ]
67 suscipe Romanae facundia, Maxime, linguae, [2]
68 difficilis causae ¨ mite patrocinium. [ ]
69 est mala, confiteor: sed te bona fiet agente, [ ]
70 lenia pro misera ¨ fac modo verba fuga. [ ]
71 nescit enim Caesar, quamvis deus omnia norit, [ ]
72 ultimus hic qua sit ¨ condicione locus. [ ]
73 magna tenent illud numen molimina rerum: [ ]
74 haec est caelesti ¨ pectore cura minor. [ ]
75 nec vacat, in qua sint positi regione Tomitae, [ ]
76 quaerere, finitimo ¨ vix loca nota Getae: [ ]
77 aut quid Sauromatae faciant, quid Iazyges acres [ ]
78 cultaque Oresteae ¨ Taurica terra deae: [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
79 quaeque aliae gentes, ubi frigore constitit Hister, [ ]
80 dura meant celeri ¨ terga per amnis equo. [ ]
81 maxima pars hominum nec te, pulcherrima, curat, [ ]
82 Roma, nec Ausonii ¨ militis arma timet. [ ]
83 dant illis animos arcus plenaeque pharetrae [ ]
84 quamque libet longis ¨ cursibus aptus equus, [ ]
85 quodque sitim didicere diu tolerare famemque, [ ]
86 quodque sequens nullas ¨ hostis habebit aquas. [ ]
87 ira viri mitis non me misisset in istam, [2]?
88 si satis haec illi ¨ nota fuisset humus. [ ]
89 nec me nec quemquam Romanum gaudet ab hoste, [ ]
90 meque minus, vitam ¨ cui dabat ipse, capi. [ ]
91 noluit, ut poterat, minimo me perdere nutu. [1]
92 nil opus est ullis ¨ in mea fata Getis. [ ]
93 sed neque, cur morerer, quicquam mihi comperit actum, [ ]
94 et minus infestus, ¨ quam fuit, esse potest. [ ]
95 tunc quoque nil fecit nisi quod facere ipse coegi: [ ]
96 paene etiam merito ¨ parcior ira meo est. [ ]?
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
97 di faciant igitur, quorum iustissimus ipse est, [ ]
98 alma nihil maius ¨ Caesare terra ferat, [ ]
99 utque fuit sub eo, sic sit sub Caesare terra, [ ]
100 perque manus huius ¨ tradita gentis eat. [ ]
101 at tu tam placido, quam nos quoque sensimus illum, [ ]
102 iudice pro lacrimis ¨ ora resolve meis. [ ]
103 non petito ut bene sit, sed uti male tutius, utque [ ]
104 exilium saevo ¨ distet ab hoste meum; [ ]
105 quamque dedere mihi praesentia numina vitam, [ ]
106 non adimat stricto ¨ squalidus ense Getes: [ ]
107 denique, si moriar, subeam pacatius arvum, [ ]
108 ossa nec a Scythica ¨ nostra premantur humo, [ ]
109 nec male compositos, ut scilicet exule dignum, [ ]
110 Bistonii cineres ¨ ungula pulset equi: [ ]
111 et ne, si superest aliquis post funera sensus, [1]
112 terreat et Manes ¨ Sarmatis umbra meos. [ ]
113 Caesaris haec animum poterant audita movere, [ ]
114 Maxime, movissent ¨ si tamen ante tuum. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
115 vox, precor Augustas pro me tua molliat aures, [ ]
116 auxilio trepidis ¨ quae solet esse reis, [ ]
117 adsuetaque tibi doctae dulcedine linguae [ ]
118 aequandi superis ¨ pectora flecte viri. [ ]
119 non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus, [ ]
120 quique suis homines ¨ pabula fecit equis: [ ]
121 sed piger ad poenas princeps, ad praemia velox, [ ]
122 quique dolet, quotiens ¨ cogitur esse ferox: [ ]
123 qui vicit semper, victis ut parcere posset, [ ]
124 clausit et aeterna ¨ civica bella sera: [ ]
125 multa metu poenae, poena qui pauca coercet, [ ]?
126 et iacit invita ¨ fulmina rara manu. [ ]
127 ergo tam placidas orator missus ad aures, [ ]?
128 ut propior patriae ¨ sit fuga nostra roga. [ ]
129 ille ego sum, qui te colui, quem festa solebat [ ]
130 inter convivas ¨ mensa videre tuos: [ ]
131 ille ego, qui duxi vestros Hymenaeon ad ignes, [ ]
132 et cecini fausto ¨ carmina digna toro: [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
133 cuius te solitum memini laudare libellos, [ ]
134 exceptis domino ¨ qui nocuere suo: [ ]
135 cui tua nonnumquam miranti scripta legebas: [ ]
136 ille ego de vestra ¨ cui data nupta domo est. [ ]
137 hanc probat et primo dilectam semper ab aevo [ ]?
138 est inter comites ¨ Marcia censa suas, [ ]
139 inque suis habuit matertera Caesaris ante: [ ]
140 quarum iudicio ¨ siqua probata, proba est. [ ]
141 ipsa sua melior fama, laudantibus istis, [ ]
142 Claudia divina ¨ non eguisset ope. [ ]
143 nos quoque praeteritos sine labe peregimus annos: [ ]
144 proxima pars vitae ¨ transilienda meae. [ ]
145 sed de me ut sileam, coniunx mea sarcina vestra est: [ ]
146 non potes hanc salva ¨ dissimulare fide. [ ]?
147 confugit haec ad vos, vestras amplectitur aras [ ]
148 (iure venit cultos ¨ ad sibi quisque deos) [ ]
149 flensque rogat, precibus lenito Caesare vestris, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
150 busta sui fiant ¨ ut propiora viri. [1]?
= file n. 177 - 21:32 minuti
3. digt. .
1 Hanc tibi Naso tuus mittit, Rufine, salutem: [ ]
2 qui miser est, ulli ¨ si suus esse potest. [ ]
3 reddita confusae nuper solacia menti [ ]
4 auxilium nostris ¨ spemque tulere malis. [ ]
5 utque Machaoniis Poeantius artibus heros [ ]
6 lenito medicam ¨ vulnere sensit opem, [2]
7 sic ego mente iacens et acerbo saucius ictu [ ]
8 admonitu coepi ¨ fortior esse tuo: [ ]
9 et iam deficiens sic ad tua verba revixi, [ ]
10 ut solet infuso ¨ vena redire mero. [ ]
11 non tamen exhibuit tantas facundia vires, [ ]
12 ut mea sint dictis ¨ pectora sana tuis. [ ]
13 ut multum demas nostrae de gurgite curae, [ ]
14 non minus exhausto ¨ quod superabit erit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
15 tempore ducetur longo fortasse cicatrix: [2]
16 horrent admotas ¨ vulnera cruda manus. [ ]
17 non est in medico semper relevetur ut aeger: [ ]
18 interdum docta ¨ plus valet arte malum. [ ]
19 cernis ut e molli sanguis pulmone remissus [ ]
20 ad Stygias certo ¨ limite ducat aquas. [ ]
21 afferat ipse licet sacras Epidaurius herbas, [ ]
22 sanabit nulla ¨ vulnera cordis ope. [ ]
23 tollere nodosam nescit medicina podagram, [2]
24 nec formidatis ¨ auxiliatur aquis. [ ]
25 cura quoque interdum nulla medicabilis arte est: [ ]
26 aut, ut sit, longa est ¨ extenuanda mora. [ ]
27 cum bene firmarunt animum praecepta iacentem, [ ]
28 sumptaque sunt nobis ¨ pectoris arma tui, [ ]
29 rursus amor patriae ratione valentior omni, [ ]
30 quod tua fecerunt ¨ scripta, retexit opus. [ ]
31 sive pium vis hoc sive hoc muliebre vocari, [ ]
32 confiteor misero ¨ molle cor esse mihi. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
33 non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optat [ ]?
34 fumum de patriis ¨ posse videre focis. [ ]
35 nescioqua natale solum dulcedine cunctos [2]?
36 ducit et inmemores ¨ non sinit esse sui. [ ]
37 quid melius Roma? Scythico quid frigore peius? [1]
38 huc tamen ex ista ¨ barbarus urbe fugit. [ ]
39 cum bene sit clausae cavea Pandione natae, [ ]
40 nititur in silvas ¨ illa redire suas. [ ]
41 adsuetos tauri saltus, adsueta leones [ ]
42 (nec feritas illos ¨ inpedit) antra petunt. [ ]
43 tu tamen exilii morsus e pectore nostro [ ]?
44 fomentis speras ¨ cedere posse tuis. [ ]
45 effice vos ipsi ne tam mihi sitis amandi, [1]
46 talibus ut levius ¨ sit caruisse malum. [ ]
47 at, puto, qua genitus fueram, tellure carenti [ ]
48 in tamen humano ¨ contigit esse loco. [1]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
49 orbis in extremi iaceo desertus harenis, [ ]?
50 fert ubi perpetuas ¨ obruta terra nives. [ ]
51 non ager hic pomum, non dulces educat uvas, [ ]
52 non salices ripa, ¨ robora monte virent. [ ]
53 neve fretum laudes terra magis, aequora semper [ ]
54 ventorum rabie ¨ solibus orba tument. [ ]
55 quocumque aspicias, campi cultore carentes [ ]
56 vastaque, quae nemo ¨ vindicat, arva iacent. [ ]
57 hostis adest dextra laevaque a parte timendus, [ ]?
58 vicinoque metu ¨ terret utrumque latus. [2]
59 altera Bistonias pars est sensura sarisas, [ ]
60 altera Sarmatica ¨ spicula missa manu. [ ]
61 i nunc et veterum nobis exempla virorum, [ ]
62 qui forti casum ¨ mente tulere refer, [ ]
63 et grave magnanimi robur mirare Rutili [ ]?
64 non usi reditus ¨ condicione dati. [2]
65 Smyrna virum tenuit, non Pontus et hostica tellus, [ ]
66 paene minus nullo ¨ Smyrna petenda loco est. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
67 non doluit patria cynicus procul esse Sinopeus, [ ]
68 legit enim sedes, ¨ Attica terra, tuas. [ ]
69 arma Neoclides qui Persica contudit armis, [ ]
70 Argolica primam ¨ sensit in urbe fugam. [1]
71 pulsus Aristides patria Lacedaemona fugit, [ ]
72 inter quas dubium, ¨ quae prior esset, erat. [ ]
73 caede puer facta Patroclus Opunta reliquit, [ ]
74 Thessalicamque adiit ¨ hospes Achillis humum. [ ]
75 exul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam, [1]?
76 quo duce trabs Colcha ¨ sacra cucurrit aqua. [ ]
77 liquit Agenorides Sidonia moenia Cadmus, [ ]
78 poneret ut muros ¨ in meliore loco. [ ]
79 venit ad Adrastum Tydeus Calydone fugatus, [ ]
80 et Teucrum Veneri ¨ grata recepit humus. [ ]
81 quid referam veteres Romanae gentis, apud quos [ ]
82 exulibus tellus ¨ ultima Tibur erat? [ ]
83 persequar ut cunctos, nulli datus omnibus aevis [ ]
84 tam procul a patria est ¨ horridiorve locus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
85 quo magis ignoscat sapientia vestra dolenti: [ ]
86 quae facit ex dictis, ¨ non ita multa, tuis. [ ]
87 nec tamen infitior, si possint nostra coire [ ]
88 vulnera, praeceptis ¨ posse coire tuis. [ ]
89 sed vereor ne me frustra servare labores, [ ]
90 neu iuver admota ¨ perditus aeger ope. [ ]
91 nec loquor haec, quia sit maior prudentia nobis, [ ]
92 sed sum quam medico ¨ notior ipse mihi. [ ]
93 ut tamen hoc ita sit, munus tua grande voluntas [ ]
94 ad me pervenit ¨ consuliturque boni. [ ]
4. digt. .
1 Iam mihi deterior canis aspergitur aetas, [ ]
2 iamque meos vultus ¨ ruga senilis arat: [ ]?
3 iam vigor et quasso languent in corpore vires, [ ]
4 nec, iuveni lusus ¨ qui placuere, iuvant. [1]
5 nec, si me subito videas, agnoscere possis, [1]?
6 aetatis facta est ¨ tanta ruina meae. [ ]
7 confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
8 anxietas animi ¨ continuusque labor. [ ]
9 nam mea per longos siquis mala digerat annos, [ ]
10 crede mihi, Pylio ¨ Nestore maius ero. [ ]
11 cernis ut in duris (et quid bove firmius?) arvis [1]
12 fortia taurorum ¨ corpora frangat opus. [ ]
13 quae numquam vacuo solita est cessare novali, [ ]
14 fructibus assiduis ¨ lassa senescit humus. [ ]
15 occidet, ad Circi siquis certamina semper [1]
16 non intermissis ¨ cursibus ibit equus. [ ]
17 firma sit illa licet, solvetur in aequore navis, [ ]
18 quae numquam liquidis ¨ sicca carebit aquis. [ ]
19 me quoque debilitat series inmensa malorum, [ ]
20 ante meum tempus ¨ cogit et esse senem. [ ]
21 otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis: [ ]
22 inmodicus contra ¨ carpit utrumque labor. [ ]
23 aspice, in has partis quod venerit Aesone natus, [ ]
24 quam laudem a sera ¨ posteritate ferat. [ ]
25 at labor illius nostro leviorque minorque est, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
26 si modo non verum ¨ nomina magna premunt. [ ]
27 ille est in Pontum Pelia mittente profectus, [ ]
28 qui vix Thessaliae ¨ fine timendus erat. [ ]
29 Caesaris ira mihi nocuit, quem solis ab ortu [ ]
30 solis ad occasus ¨ utraque terra tremit. [ ]
31 iunctior Haemonia est Ponto, quam Roma, Sinistro, [ ]
32 et brevius, quam nos, ¨ ille peregit iter. [ ]
33 ille habuit comites primos telluris Achivae: [ ]
34 at nostram cuncti ¨ destituere fugam. [ ]
35 nos fragili ligno vastum sulcavimus aequor: [ ]
36 quae tulit Aesoniden, ¨ densa carina fuit. [ ]
37 nec mihi Tiphys erat rector, nec Agenore natus [ ]
38 quas fugerem docuit ¨ quas sequererque vias. [ ]
39 illum tutata est cum Pallade regia Iuno: [ ]
40 defendere meum ¨ numina nulla caput. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
41 illum furtivae iuvere Cupidinis artes; [2]
42 quas a me vellem ¨ non didicisset Amor. [ ]
43 ille domum rediit: nos his moriemur in arvis, [ ]
44 perstiterit laesi ¨ si gravis ira dei. [ ]
45 durius est igitur nostrum, fidissima coniunx, [ ]
46 illo, quod subiit ¨ Aesone natus, opus. [ ]
47 te quoque, quam iuvenem discedens urbe reliqui, [ ]
48 credibile est nostris ¨ insenuisse malis. [ ]
49 o, ego di faciant talem te cernere possim, [ ]
50 caraque mutatis ¨ oscula ferre comis, [1]
51 amplectique meis corpus non pingue lacertis, [ ]
52 et 'gracile hoc fecit' ¨ dicere 'cura mei', [ ]?
53 et narrare meos flenti flens ipse labores, [ ]
54 sperato numquam ¨ conloquioque frui, [ ]
55 turaque Caesaribus cum coniuge Caesare digna, [ ]
56 dis veris, memori ¨ debita ferre manu! [ ]
57 Memnonis hanc utinam lenito principe mater [ ]?
58 quam primum roseo ¨ provocet ore diem! [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
5. digt. .
1 Ille tuos quondam non ultimus inter amicos, [ ]
2 ut sua verba legas, ¨ Maxime, Naso rogat. [ ]?
3 in quibus ingenium desiste requirere nostrum, [ ]
4 nescius exilii ¨ ne videare mei. [ ]
5 cernis ut ignavum corrumpant otia corpus, [ ]
6 ut capiant vitium, ¨ ni moveantur, aquae. [ ]
7 et mihi siquis erat ducendi carminis usus, [ ]
8 deficit estque minor ¨ factus inerte situ. [ ]
9 haec quoque, quae legitis, siquod mihi, Maxime, credis, [ ]
10 scribimus invita ¨ vixque coacta manu. [ ]
11 non libet in talis animum contendere curas, [1]
12 nec venit ad duros ¨ Musa vocata Getas. [ ]
13 ut tamen ipse vides, luctor deducere versum: [ ]
14 sed non fit fato ¨ mollior ille meo. [ ]
15 cum relego, scripsisse pudet, quia plurima cerno [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
16 me quoque, qui feci, ¨ iudice digna lini. [1]
17 nec tamen emendo. labor hic quam scribere maior, [ ]
18 mensque pati durum ¨ sustinet aegra nihil. [1]
19 scilicet incipiam lima mordacius uti, [ ]
20 et sub iudicium ¨ singula verba vocem? [ ]
21 torquet enim fortuna parum, nisi Lixus in Hebrum [ ]
22 confluat, et frondes ¨ Alpibus addat Atho? [ ]
23 parcendum est animo miserabile vulnus habenti. [ ]
24 subducunt oneri ¨ colla perusta boves. [ ]
25 at, puto, fructus adest, iustissima causa laborum, [ ]
26 et sata cum multo ¨ faenore reddit ager? [ ]
27 tempus ad hoc nobis, repetas licet omnia, nullum [ ]
28 profuit (atque utinam ¨ non nocuisset!) opus. [ ]
29 cur igitur scribam, miraris? miror et ipse, [ ]
30 et tecum quaero ¨ saepe quid inde petam. [ ]
31 an populus vere sanos negat esse poetas, [ ]?
32 sumque fides huius ¨ maxima vocis ego, [ ]
33 qui, sterili totiens cum sim deceptus ab arvo, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
34 damnosa persto ¨ condere semen humo? [ ]
35 scilicet est cupidus studiorum quisque suorum, [ ]
36 tempus et adsueta ¨ ponere in arte iuvat. [ ]
37 saucius eiurat pugnam gladiator, et idem [ ]
38 inmemor antiqui ¨ vulneris arma capit. [ ]
39 nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis, [1]
40 et ducit remos ¨ qua modo navit aqua. [ ]
41 sic ego constanter studium non utile servo, [ ]
42 et repeto, nollem ¨ quas coluisse, deas. [ ]
43 quid potius faciam? non sum, qui segnia ducam [ ]
44 otia: mors nobis ¨ tempus habetur iners. [ ]
45 nec iuvat in lucem nimio marcescere vino, [ ]
46 nec tenet incertas ¨ alea blanda manus. [ ]
47 cum dedimus somno quas corpus postulat horas, [ ]
48 quo ponam vigilans ¨ tempora longa modo? [ ]
49 moris an oblitus patrii contendere discam [ ]
50 Sarmaticos arcus, ¨ et trahar arte loci? [ ]
51 hoc quoque me studium prohibent adsumere vires, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
52 mensque magis gracili ¨ corpore nostra valet. [ ]
53 cum bene quaesieris quid agam, magis utile nil est [ ]
54 artibus his, quae nil ¨ utilitatis habent. [ ]
55 consequor ex illis casus oblivia nostri: [ ]
56 hanc messem satis est ¨ si mea reddit humus. [ ]
57 gloria vos acuat, vos, ut recitata probentur [ ]
58 carmina. Pierides ¨ invigilate choris. [ ]
59 quod venit ex facili, satis est componere nobis, [ ]
60 et nimis intenti ¨ causa laboris abest. [ ]
61 cur ego sollicita poliam mea carmina cura? [ ]
62 an verear ne non ¨ approbet illa Getes? [ ]
63 forsitan audacter faciam, sed glorior Histrum [ ]
64 ingenio nullum ¨ maius habere meo. [ ]
65 hoc, ubi vivendum est, satis est, si consequor arvo, [ ]
66 inter inhumanos ¨ esse poeta Getas. [1]
67 quo mihi diversum fama contendere in orbem? [ ]
68 quem fortuna dedit, ¨ Roma sit ille locus. [ ]
69 hoc mea contenta est infelix Musa theatro: [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
70 sic merui, magni ¨ sic voluere dei [ ]?
71 nec reor hinc istuc nostris iter esse libellis, [ ]
72 quo Boreas pinna ¨ deficiente venit. [ ]
73 dividimur caelo, quaeque est procul urbe Quirini, [ ]
74 aspicit hirsutos ¨ comminus Vrsa Getas. [ ]
75 per tantum terrae, tot aquas vix credere possum [ ]
76 indicium studii ¨ transiluisse mei. [ ]
77 finge legi, quodque est mirabile, finge placere: [1]
78 auctorem certe ¨ res iuvat ista nihil. [ ]
79 quid tibi, si calidae, prosit, laudere Syenae, [ ]
80 aut ubi Taprobanen ¨ Indica tingit aqua? [ ]
81 altius ire libet? si te distantia longe [ ]
82 Pleiadum laudent ¨ signa, quid inde feras? [ ]
83 sed neque pervenio scriptis mediocribus istuc, [ ]
84 famaque cum domino ¨ fugit ab urbe suo. [ ]
85 vosque, quibus perii, tunc cum mea fama sepulta est, [ ]
86 nunc quoque de nostra ¨ morte tacere reor. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt. .
1 Ecquid, ut audisti (nam te diversa tenebat [ ]?
2 terra) meos casus, ¨ cor tibi triste fuit? [ ]
3 dissimules metuasque licet, Graecine, fateri, [ ]
4 si bene te novi, ¨ triste fuisse liquet. [1]
5 non cadit in mores feritas inamabilis istos, [ ]
6 nec minus a studiis ¨ dissidet illa tuis. [ ]
7 artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est, [ ]
8 pectora mollescunt ¨ asperitasque fugit. [ ]
9 nec quisquam meliore fide complectitur illas, [ ]
10 qua sint officium ¨ militiaeque labor. [ ]
11 certe ego cum primum potui sentire quid essem [ ]
12 (nam fuit attoniti ¨ mens mea nulla diu), [ ]
13 hoc quoque fortunam sensi, quod amicus abesses, [ ]
14 qui mihi praesidium ¨ grande futurus eras. [ ]
15 tecum tunc aberant aegrae solacia mentis, [ ]
16 magnaque pars animi ¨ consiliique mei. [ ]
17 at nunc, quod superest, fer opem, precor, eminus unam, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
18 adloquioque iuva ¨ pectora nostra tuo, [ ]
19 quae, non mendaci si quicquam credis amico, [ ]
20 stulta magis dici ¨ quam scelerata decet. [ ]
21 nec breve nec tutum peccati quae sit origo [ ]?
22 scribere; tractari ¨ vulnera nostra timent. [ ]
23 qualicumque modo mihi sunt ea facta, rogare [ ]
24 desine: non agites, ¨ siqua coire velis. [ ]
25 quicquid id est, ut non facinus, sic culpa vocanda est. [ ]
26 omnis an in magnos ¨ culpa deos scelus est? [ ]
27 spes igitur menti poenae, Graecine, levandae [ ]
28 non est ex toto ¨ nulla relicta meae. [ ]
29 haec dea, cum fugerent sceleratas numina terras, [ ]
30 in dis invisa ¨ sola remansit humo. [ ]
31 haec facit ut vivat fossor quoque compede vinctus, [ ]
32 liberaque a ferro ¨ crura futura putet. [ ]
33 haec facit ut, videat cum terras undique nullas, [ ]
34 naufragus in mediis ¨ brachia iactet aquis. [ ]
35 saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
36 nec spes huic vena ¨ deficiente cadit. [ ]
37 carcere dicuntur clausi sperare salutem, [ ]?
38 atque aliquis pendens ¨ in cruce vota facit. [ ]
39 haec dea quam multos laqueo sua colla ligantis [ ]
40 non est proposita ¨ passa perire nece! [ ]
41 me quoque conantem gladio finire dolorem [ ]
42 arguit iniecta ¨ continuitque manu, [ ]
43 'quid'que 'facis? lacrimis opus est, non sanguine' dixit, [ ]
44 'saepe per has flecti ¨ principis ira solet.' [ ]
45 quamvis est igitur meritis indebita nostris, [ ]
46 magna tamen spes est ¨ in bonitate dei. [ ]
47 qui ne difficilis mihi sit, Graecine, precare, [ ]
48 confer et in votum ¨ tu quoque verba meum. [ ]
49 inque Tomitana iaceam tumulatus harena, [1]?
50 si te non nobis ¨ ista vovere liquet. [ ]
51 nam prius incipient turris vitare columbae, [ ]
52 antra ferae, pecudes ¨ gramina, mergus aquas, [ ]
53 quam male se praestet veteri Graecinus amico. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
54 non ita sunt fatis ¨ omnia versa meis. [ ]
= file n. 178 - 17:43 minuti
7. digt. .
1 Littera pro verbis tibi, Messaline, salutem [ ]
2 quam legis, a saevis ¨ attulit usque Getis. [ ]
3 indicat auctorem locus? an, nisi nomine lecto, [ ]
4 haec me Nasonem ¨ scribere verba latet? [ ]
5 ecquis in extremo positus iacet orbe tuorum, [ ]?
6 me tamen excepto, ¨ qui precor esse tuus? [ ]
7 di procul a cunctis, qui te venerantur amantque, [1]
8 huius notitiam ¨ gentis habere velint. [ ]
9 nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas [ ]
10 vivere, si vita est ¨ mortis habenda genus. [1]
11 nos premat aut bello tellus, aut frigore caelum, [ ]
12 truxque Getes armis, ¨ grandine pugnet hiems: [ ]
13 nos habeat regio nec pomo feta nec uvis, [ ]?
14 et cuius nullum ¨ cesset ab hoste latus. [ ]
15 cetera sit sospes cultorum turba tuorum, [ ]
16 in quibus, ut populo, ¨ pars ego parva fui. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
17 me miserum, si tu verbis offenderis istis [ ]
18 nosque negas ulla ¨ parte fuisse tuos! [ ]
19 idque sit ut verum, mentito ignoscere debes [ ]
20 nil demit laudi ¨ gloria nostra tuae. [ ]
21 quis se Caesaribus notus non fingit amicum? [ ]
22 da veniam fasso: ¨ tu mihi Caesar eras. [ ]
23 nec tamen inrumpo quo non licet ire, satisque est [1]
24 atria si nobis ¨ non patuisse negas. [ ]
25 utque tibi fuerit mecum nihil amplius, uno [ ]
26 nempe salutaris, ¨ quam prius, ore minus. [1]?
27 nec tuus est genitor nos infitiatus amicos, [ ]
28 hortator studii ¨ causaque faxque mei: [ ]
29 cui nos et lacrimas, supremum in funere munus, [ ]
30 et dedimus medio ¨ scripta canenda foro. [ ]
31 adde quod est frater, tanto tibi iunctus amore, [ ]
32 quantus in Atridis ¨ Tyndaridisque fuit: [ ]
33 is me nec comitem nec dedignatus amicum est: [ ]
34 si tamen haec illi ¨ non nocitura putas. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
35 si minus, hac quoque me mendacem parte fatebor: [ ]
36 clausa mihi potius ¨ tota sit ista domus. [ ]
37 sed neque claudenda est, et nulla potentia vires [ ]
38 praestandi, ne quid ¨ peccet amicus, habet. [ ]
39 et tamen ut cuperem culpam quoque posse negari, [ ]
40 sic facinus nemo ¨ nescit abesse mihi. [ ]
41 quod nisi delicti pars excusabilis esset, [ ]
42 parva relegari ¨ poena futura fuit. [1]
43 ipse sed hoc vidit, qui pervidet omnia, Caesar, [ ]
44 stultitiam dici ¨ crimina posse mea: [ ]
45 quaeque ego permisi, quaque est res passa, pepercit, [1]
46 usus et est modice ¨ fulminis igne sui. [ ]
47 nec vitam nec opes nec ademit posse reverti, [ ]
48 si sua per vestras ¨ victa sit ira preces. [ ]
49 at graviter cecidi. quid enim miserabile, si quis [ ]
50 a Iove percussus ¨ non leve vulnus habet? [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
51 ipse suas etiam vires inhiberet Achilles, [1]
52 missa gravis ictus ¨ Pelias hasta dabat. [ ]
53 iudicium nobis igitur cum vindicis adsit, [1]
54 non est cur tua me ¨ ianua nosse neget. [ ]
55 culta quidem, fateor, citra quam debuit, illa est: [ ]
56 sed fuit in fatis ¨ hoc quoque, credo, meis. [ ]
57 nec tamen officium sensit domus altera nostrum [ ]
58 sic illic: vestro ¨ sub Lare semper eram. [ ]
59 quaeque tua est pietas, ut te non excolat ipsum, [ ]?
60 ius aliquod tecum ¨ fratris amicus habet. [ ]
61 quid quod, ut emeritis referenda est gratia semper, [ ]
62 sic est fortunae ¨ promeruisse tuae? [ ]
63 quod si permittis nobis suadere quid optes, [ ]
64 ut des quam reddas ¨ plura precare deos. [ ]
65 idque facis, quantumque licet meminisse, solebas [ ]
66 officii causae ¨ pluribus esse datis. [ ]
67 quo libet in numero me, Messaline, repone, [ ]?
68 sim modo pars vestrae ¨ non aliena domus: [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
69 et mala Nasonem, quoniam meruisse videtur, [2]
70 si non ferre doles, ¨ at meruisse dole. [ ]
8. digt. .
1 A tibi dilecto missam Nasone salutem [ ]
2 accipe, pars animae ¨ magna, Severe, meae. [ ]?
3 neve roga quid agam. si persequar omnia, flebis; [ ]
4 summa satis nostri ¨ si tibi nota mali. [ ]
5 vivimus assiduis expertes pacis in armis, [ ]
6 dura pharetrato ¨ bella movente Geta. [ ]
7 deque tot expulsis sum miles in exule solus: [ ]
8 tuta, neque invideo, ¨ cetera turba latet. [ ]
9 quoque magis nostros venia dignere libellos, [ ]
10 haec in procinctu ¨ carmina facta leges. [ ]
11 stat vetus urbs, ripae vicina binominis Histri, [2]
12 moenibus et positu ¨ vix adeunda loci. [ ]
13 Caspios Aegisios, de se si credimus ipsis, [ ]?
14 condidit, et proprio ¨ nomine dixit opus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
15 hanc ferus, Odrysiis inopino Marte peremptis, [2]?
16 cepit et in regem ¨ sustulit arma Getes. [ ]
17 ille memor magni generis, virtute quod auget, [ ]
18 protinus innumero ¨ milite cinctus adest. [ ]
19 nec prius abscessit, merita quam caede nocentum [ ]
20 ... ..
21 at tibi, rex aevo, detur, fortissime nostro, [1]
22 semper honorata ¨ sceptra tenere manu. [1]?
23 teque, quod et praestat (quid enim tibi plenius optem?) [ ]
24 Martia cum magno ¨ Caesare Roma probet. [ ]
25 sed memor unde abii, queror, o iucunde sodalis, [2]?
26 accedunt nostris ¨ saeva quod arma malis. [ ]
27 ut careo vobis, Stygias detrusus in oras, [ ]
28 quattuor autumnos ¨ Pleias orta facit. [ ]
29 nec tu credideris urbanae commoda vitae [1]
30 quaerere Nasonem, ¨ quaerit et illa tamen. [1]
31 nam modo vos animo dulces reminiscor amici, [ ]
32 nunc mihi cum cara ¨ coniuge nata subit: [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
33 aque domo rursus pulchrae loca vertor ad urbis, [ ]
34 cunctaque mens oculis ¨ pervidet usa suis. [ ]
35 nunc fora, nunc aedes, nunc marmore tecta theatra, [ ]
36 nunc subit aequata ¨ porticus omnis humo. [ ]
37 gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos, [ ]
38 stagnaque et euripi ¨ Virgineusque liquor. [ ]
39 at, puto, sic urbis misero est erepta voluptas, [ ]
40 quolibet ut saltem ¨ rure frui liceat? [ ]
41 non meus amissos animus desiderat agros, [ ]
42 ruraque Paeligno ¨ conspicienda solo, [ ]
43 nec quos piniferis positos in collibus hortos [ ]
44 spectat Flaminiae ¨ Clodia iuncta viae. [ ]
45 quos ego nesciocui colui, quibus ipse solebam [ ]
46 ad sata fontanas, ¨ nec pudet, addere aquas: [ ]
47 sunt ubi, si vivunt, nostra quoque consita quaedam, [2]
48 sed non et nostra ¨ poma legenda manu. [ ]
49 pro quibus amissis utinam contingere possit [ ]
50 hic saltem profugo ¨ glaeba colenda mihi! [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
51 ipse ego pendentis, liceat modo, rupe capellas, [ ]
52 ipse velim baculo ¨ pascere nixus oves; [ ]
53 ipse ego, ne solitis insistant pectora curis, [ ]
54 ducam ruricolas ¨ sub iuga curva boves; [ ]
55 et discam Getici quae norunt verba iuvenci, [ ]
56 adsuetas illis ¨ adiciamque minas. [ ]
57 ipse manu capulum pressi moderatus aratri [ ]
58 experiar mota ¨ spargere semen humo. [ ]
59 nec dubitem longis purgare ligonibus herbas, [ ]
60 et dare iam sitiens ¨ quas bibat hortus aquas. [ ]
61 unde sed hoc nobis, minimum quos inter et hostem [ ]
62 discrimen murus ¨ clausaque porta facit? [ ]
63 at tibi nascenti, quod toto pectore laetor, [ ]?
64 nerunt fatales ¨ fortia fila deae. [ ]
65 te modo Campus habet, densa modo porticus umbra, [ ]
66 nunc, in quo ponis ¨ tempora rara, forum: [ ]
67 Vmbria nunc revocat, nec non Albana petentem [ ]
68 Appia ferventi ¨ ducit in arva rota. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
69 forsitan hic optes, ut iustam supprimat iram [ ]
70 Caesar, et hospitium ¨ sit tua villa meum. [ ]
71 at nimium est, quod, amice, petis: moderatius opta, [ ]
72 et voti quaeso ¨ contrahe vela tui. [ ]
73 terra velim propior nullique obnoxia bello [ ]
74 detur: erit nostris ¨ pars bona dempta malis. [ ]
9. digt. .
1 Quae mihi de rapto tua venit epistula Celso, [ ]
2 protinus est lacrimis ¨ umida facta meis; [ ]
3 quodque nefas dictu, fieri nec posse putavi, [ ]
4 invitis oculis ¨ littera lecta tua est. [2]
5 nec quicquam ad nostras pervenit acerbius aures, [ ]
6 ut sumus in Ponto, ¨ perveniatque precor. [ ]
7 ante meos oculos tamquam praesentis imago [ ]
8 haeret, et extinctum ¨ vivere fingit amor. [ ]
9 saepe refert animus lusus gravitate carentes, [ ]
10 seria cum liquida ¨ saepe peracta fide. [ ]
11 nulla tamen subeunt mihi tempora densius illis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
12 quae vellem vitae ¨ summa fuisse meae, [ ]
13 cum domus ingenti subito mea lapsa ruina [ ]
14 concidit in domini ¨ procubuitque caput. [ ]
15 adfuit ille mihi, cum me pars magna reliquit, [ ]
16 Maxime, fortunae ¨ nec fuit ipse comes. [ ]
17 illum ego non aliter flentem mea funera vidi, [ ]
18 ponendus quam si ¨ frater in igne foret. [ ]
19 haesit in amplexu consolatusque iacentem est, [ ]?
20 cumque meis lacrimis ¨ miscuit usque suas. [ ]
21 o quotiens vitae custos invisus amarae [ ]
22 continuit promptas ¨ in mea fata manus! [ ]
23 o quotiens dixit 'placabilis ira deorum est: [1]
24 vive nec ignosci ¨ tu tibi posse nega!' [ ]
25 vox tamen illa fuit celeberrima, 'respice, quantum [ ]
26 debeat auxilium ¨ Maximus esse tibi. [ ]
27 Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit, [ ]
28 ne sit ad extremum ¨ Caesaris ira tenax; [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
29 cumque suis fratris vires adhibebit, et omnem, [1]
30 quo levius doleas, ¨ experietur opem.' [ ]
31 haec mihi verba malae minuerunt taedia vitae. [ ]
32 quae tu ne fuerint, ¨ Maxime, vana cave. [ ]
33 huc quoque venturum mihi se iurare solebat [2]
34 non nisi te longae ¨ ius sibi dante viae. [ ]
35 nam tua non alio coluit penetralia ritu, [ ]
36 terrarum dominos ¨ quam colis ipse deos. [ ]
37 crede mihi, multos habeas cum dignus amicos, [ ]
38 non fuit e multis ¨ quolibet ille minor, [ ]
39 si modo non census nec clarum nomen avorum [ ]
40 sed probitas magnos ¨ ingeniumque facit. [ ]
41 iure igitur lacrimas Celso libamus adempto, [ ]?
42 cum fugerem, vivo ¨ quas dedit ille mihi: [ ]
43 carmina iure damus raros testantia mores, [ ]
44 ut tua venturi ¨ nomina, Celse, legant. [ ]
45 hoc est, quod possum Geticis tibi mittere ab arvis: [ ]
46 hoc solum est istic ¨ quod licet esse meum. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
47 funera non potui comitare nec ungere corpus, [ ]
48 aque tuis toto ¨ dividor orbe rogis. [ ]
49 qui potuit, quem tu pro numine vivus habebas, [1]?
50 praestitit officium ¨ Maximus omne tibi. [ ]
51 ille tibi exequias et magni funus honoris [ ]
52 fecit et in gelidos ¨ versit amoma sinus, [ ]
53 diluit et lacrimis maerens unguenta profusis [ ]
54 ossaque vicina ¨ condita texit humo. [1]
55 qui quoniam extinctis, quae debet, praestat amicis, [ ]
56 et nos extinctis ¨ adnumerare potest. [ ]
10. digt. .
1 Naso suo profugus mittit tibi, Flacce, salutem, [ ]
2 mittere rem siquis, ¨ qua caret ipse, potest. [ ]
3 longus enim curis vitiatum corpus amaris [ ]
4 non patitur vires ¨ languor habere suas. [ ]
5 nec dolor ullus adest, nec febribus uror anhelis, [ ]
6 et peragit soliti ¨ vena tenoris iter. [ ]
7 os hebes est positaeque movent fastidia mensae, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
8 et queror, invisi ¨ cum venit hora cibi. [ ]
9 quod mare quod tellus adpone quod educat aer, [ ]
10 nil ibi, quod nobis ¨ esuriatur, erit. [ ]
11 nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum, [ ]
12 det mihi formosa ¨ nava Iuventa manu: [ ]
13 non tamen exacuet torpens sapor ille palatum, [ ]
14 stabit et in stomacho ¨ pondus inerte diu. [ ]
15 haec ego non ausim, cum sint verissima cuivis [ ]
16 scribere, delicias ¨ ne mala nostra vocet. [ ]
17 scilicet is status est, ea rerum forma mearum, [ ]
18 deliciis etiam ¨ possit ut esse locus. [ ]
19 delicias illi precor has contingere, siquis [ ]
20 ne mihi sit levior ¨ Caesaris ira timet. [ ]
21 is quoque, qui gracili cibus est in corpore, somnus [ ]
22 non alit officio ¨ corpus inane suo. [ ]?
23 sed vigilo vigilantque mei sine fine dolores, [ ]
24 quorum materiam ¨ dat locus ipse mihi. [ ]
25 vix igitur possis vivos agnoscere vultus, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
26 quoque ierit quaeras ¨ qui fuit ante color. [ ]
27 parvus in exiles sucus mihi pervenit artus, [ ]
28 membraque sunt cera ¨ pallidiora nova. [ ]
29 non haec inmodico contraxi damna Lyaeo: [ ]
30 scis mihi quam solae ¨ paene bibantur aquae. [ ]
31 non epulis oneror: quarum si tangar amore, [ ]
32 est tamen in Geticis ¨ copia nulla locis. [ ]
33 nec vires adimit Veneris damnosa voluptas: [1]
34 non solet in maestos ¨ illa venire toros. [ ]
35 unda locusque nocent et causa valentior istis, [ ]
36 anxietas animi, ¨ quae mihi semper adest. [ ]
37 haec nisi tu pariter simili cum fratre levares, [ ]
38 vix mens tristitiae ¨ nostra tulisset onus. [ ]
39 vos estis fracto tellus non dura phaselo: [ ]
40 quamque negant multi, ¨ vos mihi fertis opem. [ ]
41 ferte, precor, semper, quia semper egebimus illa, [ ]
42 Caesaris offensum ¨ dum mihi numen erit. [ ]
43 qui meritam nobis minuat, non finiat, iram, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 1. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
44 suppliciter vestros ¨ quisque rogate deos. [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 179 - 20:29 minuti
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.) .
1. digt. .
1 Huc quoque Caesarei pervenit fama triumphi, [ ]
2 languida quo fessi ¨ vix venit aura Noti. [ ]
3 nil fore dulce mihi Scythica regione putavi: [ ]
4 iam minus hic odio est, ¨ quam fuit ante, locus. [ ]
5 tandem aliquid pulsa curarum nube serenum [ ]?
6 vidi, fortunae ¨ verba dedique meae. [ ]
7 nolit ut ulla mihi contingere gaudia Caesar, [ ]
8 velle potest cuivis ¨ haec tamen una dari. [ ]
9 di quoque ut a cunctis hilari pietate colantur, [ ]
10 tristitiam poni ¨ per sua festa iubent. [ ]
11 denique, quod certus furor est audere fateri, [ ]
12 haec ego laetitia, ¨ si vetet ipse, fruar. [ ]
13 Iuppiter utilibus quotiens iuvat imbribus agros, [ ]
14 mixta tenax segeti ¨ crescere lappa solet. [ ]
15 nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba [ ]
16 numen, et invita ¨ saepe iuvamur ope. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
17 gaudia Caesareae mentis pro parte virili [ ]
18 sunt mea: privati ¨ nil habet illa domus. [ ]
19 gratia, Fama, tibi, per quam spectata triumphi [ ]
20 incluso mediis ¨ est mihi pompa Getis. [ ]
21 indice te didici, nuper visenda coisse [1]?
22 innumeras gentes ¨ ad ducis ora sui: [ ]
23 quaeque capit vastis inmensum moenibus orbem, [ ]
24 hospitiis Romam ¨ vix habuisse locum. [ ]
25 tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante [ ]
26 fuderit assiduas ¨ nubilus Auster aquas, [ ]
27 numine caelesti solem fulsisse serenum, [1]
28 cum populi vultu ¨ conveniente die, [ ]
29 atque ita victorem cum magnae vocis honore [ ]
30 bellica laudatis ¨ dona dedisse viris, [ ]
31 claraque sumpturum pictas insignia vestes [ ]
32 tura prius sanctis ¨ inposuisse focis, [ ]
33 iustitiamque sui caste placasse parentis, [ ]?
34 illo quae templum ¨ pectore semper habet, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
35 quaque ierit, felix adiectum plausibus omen, [ ]
36 saxaque roratis ¨ erubuisse rosis; [1]
37 protinus argento versos imitantia muros [ ]
38 barbara cum pictis ¨ oppida lata viris, [ ]
39 fluminaque et montes et in altis proelia silvis, [ ]
40 armaque cum telis ¨ in strue mixta sua, [ ]
41 deque tropaeorum, quod sol incenderit, auro [ ]
42 aurea Romani ¨ tecta fuisse fori, [ ]
43 totque tulisse duces captivis addita collis [ ]?
44 vincula, paene hostis ¨ quot satis esse fuit. [ ]
45 maxima pars horum vitam veniamque tulerunt, [ ]
46 in quibus et belli ¨ summa caputque Bato. [ ]
47 cur ego posse negem minui mihi numinis iram, [ ]
48 cum videam mitis ¨ hostibus esse deos? [ ]
49 pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor, [2]
50 oppida sub titulo ¨ nominis isse tui. [ ]
51 atque ea te contra nec muri mole nec armis [ ]?
52 nec satis ingenio ¨ tuta fuisse loci. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
53 di tibi dent annos, a te nam cetera sumes, [1]
54 sint modo virtuti ¨ tempora longa tuae. [ ]
55 quod precor, eveniet; sunt quiddam oracula vatum: [ ]
56 nam deus optanti ¨ prospera signa dedit. [ ]
57 te quoque victorem Tarpeias scandere in arces [ ]
58 laeta coronatis ¨ Roma videbit equis; [1]
59 maturosque pater nati spectabit honores, [ ]
60 gaudia percipiens, ¨ quae dedit ipse suis. [ ]
61 iam nunc haec a me, iuvenum belloque togaque [1]
62 maxime, dicta tibi ¨ vaticinante nota. [ ]
63 hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum, [ ]
64 sufficiet nostris ¨ si modo vita malis, [ ]
65 inbuero Scythicas si non prius ipse sagittas, [ ]
66 abstuleritque ferox ¨ hoc caput ense Getes. [ ]
67 quae si me salvo dabitur tua laurea templis, [ ]?
68 omina bis dices ¨ vera fuisse mea. [ ]
2. digt. .
1 Ille domus vestrae primis venerator ab annis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
2 pulsus ad Euxini ¨ Naso sinistra freti, [ ]
3 mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem, [ ]
4 quam solitus praesens ¨ est tibi ferre, Getis. [ ]
5 ei mihi, si lecto vultus tibi nomine non est [ ]
6 qui fuit, et dubitas ¨ cetera perlegere! [ ]
7 perlege, nec mecum pariter mea verba relega: [ ]
8 urbe licet vestra ¨ versibus esse meis. [ ]
9 non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset, [ ]?
10 clara mea tangi ¨ sidera posse manu, [ ]
11 nec nos Enceladi dementia castra secuti [ ]?
12 in rerum dominos ¨ movimus arma deos, [ ]
13 nec quod Tydidae temeraria dextera fecit, [ ]
14 numina sunt telis ¨ ulla petita meis. [ ]
15 est mea culpa gravis, sed quae me perdere solum [ ]
16 ausa sit, et nullum ¨ maius adorta nefas. [ ]
17 nil nisi non sapiens possum timidusque vocari: [ ]
18 haec duo sunt animi ¨ nomina vera mei. [ ]
19 esse quidem fateor meritam post Caesaris iram [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
20 difficilem precibus ¨ te quoque iure meis; [ ]
21 quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli, [ ]
22 te laedi, cum quis ¨ laeditur inde, putas. [ ]
23 sed licet arma feras et vulnera saeva mineris, [ ]
24 non tamen efficies ¨ ut timeare mihi. [ ]
25 puppis Achaemeniden Graium Troiana recepit, [ ]
26 profuit et Myso ¨ Pelias hasta duci. [ ]
27 confugit interdum templi violator ad aram, [ ]
28 nec petere offensi ¨ numinis horret opem. [ ]
29 dixerit hoc aliquis tutum non esse. fatemur. [ ]
30 sed non per placidas ¨ it mea puppis aquas. [ ]
31 tuta petant alii: fortuna miserrima tuta est: [ ]
32 nam timor eventu ¨ deterioris abest. [ ]
33 qui rapitur spumante salo, sua brachia tendens [ ]
34 porrigit ad spinas ¨ duraque saxa manus, [ ]
35 accipitremque timens pennis trepidantibus ales [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
36 audet ad humanos ¨ fessa venire sinus, [1]
37 nec se vicino dubitat committere tecto, [ ]?
38 quae fugit infestos ¨ territa cerva canes. [ ]
39 da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris, [ ]
40 nec rigidam timidis ¨ vocibus obde forem, [ ]
41 verbaque nostra favens Romana ad numina perfer, [ ]
42 non tibi Tarpeio ¨ culta Tonante minus, [ ]
43 mandatique mei legatus suscipe causam: [ ]?
44 nulla meo quamvis ¨ nomine causa bona est. [ ]
45 iam prope depositus, certe iam frigidus aeger, [ ]
46 servatus per te, ¨ si modo servor, ero. [ ]
47 nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus, [ ]
48 principis aeterni ¨ quam tibi praestat amor. [ ]
49 nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit, [ ]
50 quo poteras trepidis ¨ utilis esse reis. [ ]
51 vivit enim in vobis facundi lingua parentis, [ ]
52 et res heredem ¨ repperit illa suum. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
53 hanc ego, non ut me defendere temptet, adoro: [2]
54 non est confessi ¨ causa tuenda rei. [ ]
55 num tamen excuses erroris origine factum, [ ]?
56 an nihil expediat ¨ tale movere, vide. [ ]
57 vulneris id genus est quod, cum sanabile non sit, [ ]
58 non contrectari ¨ tutius esse puto. [ ]
59 lingua, sile. non est ultra narrabile quicquam. [2]
60 posse velim cineres ¨ obruere ipse meos. [ ]
61 sic igitur, quasi me nullus deceperit error, [ ]
62 verba fac, ut vita, ¨ quam dedit ille, fruar; [ ]
63 cumque serenus erit vultusque remiserit illos, [ ]
64 qui secum terras ¨ inperiumque movent, [ ]
65 exiguam ne me praedam sinat esse Getarum, [ ]?
66 detque solum miserae ¨ mite, precare, fugae. [ ]
67 tempus adest aptum precibus. valet ille videtque [ ]
68 quas fecit vires, ¨ Roma, valere tuas. [ ]
69 incolumi coniunx sua pulvinaria servat; [ ]
70 promovet Ausonium ¨ filius inperium; [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
71 praeterit ipse suos animo Germanicus annos, [ ]
72 nec vigor est Drusi ¨ nobilitate minor. [ ]
73 adde nurum neptesque pias natosque nepotum [ ]
74 ceteraque Augustae ¨ membra valere domus; [ ]
75 adde triumphatos modo Paeonas, adde quieti [ ]
76 subdita montanae ¨ brachia Dalmatiae. [ ]
77 nec dedignata est abiectis Illyris armis [ ]
78 Caesareum famulo ¨ vertice ferre pedem. [ ]
79 ipse super currum placido spectabilis ore [ ]
80 tempora Phoebea ¨ virgine nexa tulit. [ ]
81 quem pia vobiscum proles comitavit euntem, [ ]
82 digna parente suo ¨ nominibusque datis, [ ]
83 fratribus adsimiles, quos proxima templa tenentis [ ]
84 divus ab excelsa ¨ Iulius aede videt. [ ]
85 his Messalinus, quibus omnia cedere debent, [ ]
86 primum laetitiae ¨ non negat esse locum. [ ]
87 quicquid ab his superest, venit in certamen amoris: [ ]
88 hac hominum nulli ¨ parte secundus erit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
89 hanc colet ante diem qua, quae decreta merenti, [ ]
90 venit honoratis ¨ laurea digna comis. [1]
91 felices, quibus, o, licuit spectare triumphos [ ]
92 et ducis ore deos ¨ aequiperante frui! [ ]
93 at mihi Sauromatae pro Caesaris ore videndi [ ]
94 terraque pacis inops ¨ undaque vincta gelu. [ ]
95 si tamen haec audis et vox mea pervenit istuc, [ ]
96 sit tua mutando ¨ gratia blanda loco. [ ]
97 hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab aevo, [1]
98 si quid habet sensus ¨ umbra diserta, petit. [ ]
99 hoc petit et frater, quamvis fortasse veretur [ ]
100 servandi noceat ¨ ne tibi cura mei. [ ]
101 tota domus rogat hoc: nec tu potes ipse negare [ ]
102 et nos in turbae ¨ parte fuisse tuae. [ ]
103 ingenii certe, quo nos male sensimus usos, [ ]?
104 Artibus exceptis, ¨ saepe probator eras. [ ]
105 nec mea, si tantum peccata novissima demas, [ ]
106 esse potest domui ¨ vita pudenda tuae. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
107 sic igitur vestrae vigeant penetralia gentis, [ ]
108 curaque sit superis ¨ Caesaribusque tui: [ ]
109 mite, sed iratum merito mihi, numen adora, [2]
110 eximar ut Scythici ¨ de feritate loci. [ ]
111 difficile est, fateor: sed tendit in ardua virtus, [ ]
112 et talis meriti ¨ gratia maior erit. [ ]
113 nec tamen Aetnaeus vasto Polyphemus in antro [ ]
114 accipiet voces ¨ Antiphatesve tuas: [ ]
115 sed placidus facilisque parens veniaeque paratus, [ ]
116 et qui fulmineo ¨ saepe sine igne tonat. [ ]
117 qui cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse, [ ]
118 cuique fere poenam ¨ sumere poena sua est. [ ]
119 victa tamen vitio est huius clementia nostro, [ ]
120 venit et ad vires ¨ ira coacta suas. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
121 qui quoniam patria toto sumus orbe remoti, [1]
122 nec licet ante ipsos ¨ procubuisse deos, [ ]
123 quos colis, ad superos haec fer mandata sacerdos, [ ]
124 adde sed et proprias ¨ ad mea verba preces. [ ]
125 sic tamen haec tempta, si non nocitura putabis. [1]
126 ignosces. timeo ¨ naufragus omne fretum. [ ]
3. digt. .
1 Maxime, qui claris nomen virtutibus aequas, [2]
2 nec sinis ingenium ¨ nobilitate premi, [ ]?
3 culte mihi (quid enim status hic a funere differt?) [2]
4 supremum vitae ¨ tempus adusque meae, [ ]
5 rem facis, afflictum non aversatus amicum, [ ]
6 qua non est aevo ¨ rarior ulla tuo. [ ]
7 turpe quidem dictu, sed, si modo vera fatemur, [ ]
8 vulgus amicitias ¨ utilitate probat. [ ]
9 cura, quid expediat, prius est, quam quid sit honestum, [ ]
10 et cum fortuna ¨ statque caditque fides. [ ]
11 nec facile invenias multis in milibus unum, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
12 virtutem pretium ¨ qui putet esse sui. [ ]
13 ipse decor, recte facti si praemia desint, [ ]?
14 non movet, et gratis ¨ paenitet esse probum. [ ]
15 nil nisi quod prodest carum est: sed detrahe menti [ ]
16 spem fructus avidae, ¨ nemo petendus erit. [ ]
17 at reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sit [ ]
18 utile, sollicitis ¨ supputat articulis. [ ]
19 illud amicitiae quondam venerabile numen [ ]
20 prostat et in quaestu ¨ pro meretrice sedet. [ ]
21 quo magis admiror, non, ut torrentibus undis, [ ]
22 communis vitii ¨ te quoque labe trahi. [ ]
23 diligitur nemo, nisi cui fortuna secunda est: [ ]?
24 quae, simul intonuit, ¨ proxima quaeque fugat. [ ]
25 en ego, non paucis quondam munitus amicis, [ ]
26 dum flavit velis ¨ aura secunda meis, [ ]
27 ut fera nimboso tumuerunt aequora vento, [ ]?
28 in mediis lacera ¨ nave relinquor aquis; [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
29 cumque alii nolint etiam me nosse videri, [ ]
30 vix duo proiecto ¨ tresve tulistis opem. [ ]
31 quorum tu princeps. neque enim comes esse, sed auctor, [ ]
32 nec petere exemplum, ¨ sed dare dignus eras. [ ]
33 te, nihil exactos nisi nos peccasse fatentem, [ ]
34 sponte sua probitas ¨ officiumque iuvat. [ ]
35 iudice te mercede daret per seque petenda est [ ]!
36 externis virtus ¨ incomitata bonis. [ ]
37 turpe putas abigi, quia sit miserandus, amicum, [ ]
38 quodque sit infelix, ¨ desinere esse tuum. [ ]
39 mitius est lasso digitum supponere mento, [ ]
40 mergere quam liquidis ¨ ora natantis aquis. [ ]
41 cerne quid Aeacides post mortem praestet amico: [ ]
42 instar et hanc vitam ¨ mortis habere puta. [ ]
43 Pirithoum Theseus Stygias comitavit ad undas: [ ]
44 a Stygia quantum ¨ mors mea distat aqua? [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
45 adfuit insano iuvenis Phoceus Orestae: [ ]?
46 et mea non minimum ¨ culpa furoris habet. [ ]
47 tu quoque magnorum laudes admitte virorum, [ ]
48 ut facis, et lapso ¨ quam potes affer opem. [ ]
49 si bene te novi, si, qui prius esse solebas, [2]
50 nunc quoque es, atque animi ¨ non cecidere tui, [ ]
51 quo Fortuna magis saevit, magis ipse resistis, [ ]
52 utque decet, ne te ¨ vicerit illa, caves; [ ]
53 et bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis. [ ]
54 sic eadem prodest ¨ causa nocetque mihi. [ ]
55 scilicet indignum, iuvenis carissime, ducis [ ]
56 te fieri comitem ¨ stantis in orbe deae. [ ]
57 firmus es, et quoniam non sunt ea, qualia velles, [ ]
58 vela regis quassae ¨ qualiacumque ratis. [ ]
59 quaeque ita concussa est, ut iam casura putetur, [ ]
60 restat adhuc umeris ¨ fulta ruina tuis. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
61 ira quidem primo fuerat tua iusta, nec ipso [ ]
62 lenior, offensus ¨ qui mihi iure fuit. [ ]
63 quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti, [ ]
64 illum iurabas ¨ protinus esse tuum. [ ]
65 ut tamen audita est nostrae tibi cladis origo, [ ]
66 diceris erratis ¨ ingemuisse meis. [ ]
67 tum tua me primum solari littera coepit [ ]?
68 et laesum flecti ¨ spem dare posse deum. [ ]
69 movit amicitiae tum te constantia longae, [ ]
70 ante tuos ortus ¨ quae mihi coepta fuit, [ ]
71 et quod eras aliis factus, mihi natus amicus, [ ]
72 quodque tibi in cunis ¨ oscula prima dedi. [ ]
73 quod, cum vestra domus teneris mihi semper ab annis [ ]
74 culta sit, esse vetus ¨ me tibi cogit onus. [ ]
75 me tuus ille pater, Latiae facundia linguae, [ ]
76 quae non inferior ¨ nobilitate fuit, [ ]
77 primus ut auderem committere carmina famae [ ]
78 impulit: ingenii ¨ dux fuit ille mei. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
79 nec quo sit primum nobis a tempore cultus [ ]
80 contendo fratrem ¨ posse referre tuum. [ ]
81 te tamen ante omnis ita sum conplexus, ut unus [ ]
82 quolibet in casu ¨ gratia nostra fores. [ ]
83 ultima me tecum vidit maestisque cadentes [2]
84 excepit lacrimas ¨ Aethalis Ilva genis: [ ]
85 cum tibi quaerenti, num verus nuntius esset, [ ]
86 attulerat culpae ¨ quem mala fama meae, [ ]
87 inter confessum dubie dubieque negantem [ ]
88 haerebam, pavidas ¨ dante timore notas, [ ]
89 exemploque nivis, quam mollit aquaticus Auster, [ ]
90 gutta per attonitas ¨ ibat oborta genas. [ ]
91 haec igitur referens et quod mea crimina primi [ ]
92 erroris venia ¨ posse latere vides, [ ]
93 respicis antiquum lassis in rebus amicum, [ ]
94 fomentisque iuvas ¨ vulnera nostra tuis. [ ]
95 pro quibus optandi si nobis copia fiat, [ ]?
96 tam bene promerito ¨ commoda mille precer. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
97 sed si sola mihi dentur tua vota, precabor [1]?
98 ut tibi sit salvo ¨ Caesare salva parens. [ ]
99 haec ego, cum faceres altaria pinguia ture, [ ]
100 te solitum memini ¨ prima rogare deos. [ ]
= file n. 180 - 15:58 minuti
4. digt. .
1 Accipe conloquium gelido Nasonis ab Histro, [1]
2 Attice, iudicio ¨ non dubitande meo. [ ]
3 ecquid adhuc remanes memor infelicis amici, [ ]
4 deserit an partis ¨ languida cura suas? [ ]
5 non ita di mihi sunt tristes, ut credere possim [ ]
6 fasque putem iam te ¨ non meminisse mei. [ ]
7 ante oculos nostros posita est tua semper imago, [ ]
8 et videor vultus ¨ mente videre tuos. [ ]
9 seria multa mihi tecum conlata recordor, [ ]?
10 nec data iucundis ¨ tempora pauca iocis. [ ]
11 saepe citae longis visae sermonibus horae, [ ]
12 saepe fuit brevior ¨ quam mea verba dies. [ ]
13 saepe tuas venit factum modo carmen ad auris [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
14 et nova iudicio ¨ subdita Musa tuo est. [ ]
15 quod tu laudaras, populo placuisse putabam. [ ]
16 hoc pretium curae ¨ dulce regentis erat. [ ]
17 utque meus lima rasus liber esset amici, [ ]?
18 non semel admonitu ¨ facta litura tuo est. [ ]
19 nos fora viderunt pariter, nos porticus omnis, [2]
20 nos via, nos iunctis ¨ curva theatra locis. [ ]
21 denique tantus amor nobis, carissime, semper [ ]
22 quantus in Aeacide ¨ Nestorideque fuit. [ ]
23 non ego, si biberes securae pocula Lethes, [ ]
24 excidere haec credam ¨ pectore posse tuo. [ ]
25 longa dies citius brumali sidere, noxque [ ]?
26 tardior hiberna ¨ solstitialis erit, [ ]
27 nec Babylon aestum, nec frigora Pontus habebit, [ ]
28 calthaque Paestanas ¨ vincet odore rosas, [ ]
29 quam tibi nostrarum veniant oblivia rerum. [ ]
30 non ita pars fati ¨ candida nulla mei est. [ ]
31 ne tamen haec dici possit fiducia mendax [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
32 stultaque credulitas ¨ nostra fuisse, cave, [ ]
33 constantique fide veterem tutare sodalem, [ ]
34 qua licet et quantum ¨ non onerosus ero. [ ]
5. digt. .
1 Condita disparibus numeris ego Naso Salano [ ]
2 praeposita misi ¨ verba salute meo. [1]?
3 quae rata sit, cupio, rebusque ut comprobet omen, [ ]
4 te precor a salvo ¨ possit, amice, legi. [ ]
5 candor, in hoc aevo res intermortua paene, [ ]?
6 exigit ut faciam ¨ talia vota tuus. [ ]
7 nam fuerim quamvis modico tibi iunctus ab usu, [ ]
8 diceris exiliis ¨ indoluisse meis; [ ]
9 missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto, [ ]?
10 illa tuus iuvit ¨ qualiacumque favor; [ ]
11 optastique brevi solvi mihi Caesaris iram, [ ]
12 quod tamen optari, ¨ si sciat, ipse sinat. [ ]
13 moribus ista tuis tam mitia vota dedisti, [ ]
14 nec minus idcirco ¨ sunt ea grata mihi. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
15 quoque magis moveare malis, doctissime, nostris, [ ]
16 credibile est fieri ¨ condicione loci. [ ]
17 vix hac invenies totum, mihi crede, per orbem, [ ]
18 quae minus Augusta ¨ pace fruatur humus. [ ]
19 tu tamen hic structos inter fera proelia versus [ ]
20 et legis et lectos ¨ ore favente probas, [ ]
21 ingenioque meo, vena quod paupere manat, [ ]?
22 plaudis, et e rivo ¨ flumina magna facis. [1]
23 grata quidem sunt haec animo suffragia nostro, [ ]
24 vix sibi cum miseros ¨ posse placere putes. [ ]
25 dum tamen in rebus temptamus carmina parvis, [ ]
26 materiae gracili ¨ sufficit ingenium. [ ]
27 nuper, ut huc magni pervenit fama triumphi, [ ]
28 ausus sum tantae ¨ sumere molis opus. [ ]
29 obruit audentem rerum gravitasque nitorque, [ ]
30 nec potui coepti ¨ pondera ferre mei. [ ]
31 illic, quam laudes, erit officiosa voluntas: [ ]
32 cetera materia ¨ debilitata iacent. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
33 qui si forte liber vestras pervenit ad auris, [ ]
34 tutelam mando ¨ sentiat ille tuam. [ ]
35 hoc tibi facturo, vel si non ipse rogarem, [ ]?
36 accedat cumulus ¨ gratia nostra levis. [ ]
37 non ego laudandus, sed sunt tua pectora, lacte [ ]
38 et non calcata ¨ candidiora nive: [ ]
39 mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse, [ ]
40 nec lateant artes ¨ eloquiumque tuum. [ ]
41 te iuvenum princeps, cui dat Germania nomen, [ ]
42 participem studii ¨ Caesar habere solet. [ ]
43 tu comes antiquus, tu primis iunctus ab annis [ ]
44 ingenio mores ¨ aequiperante places. [ ]
45 te dicente prius fit protinus inpetus illi: [ ]
46 teque habet elicias ¨ qui sua verba tuis. [ ]
47 cum tu desisti mortaliaque ora quierunt [ ]?
48 tectaque non longa ¨ conticuere mora, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
49 surgit Iuleo iuvenis cognomine dignus, [2]?
50 qualis ab Eois ¨ Lucifer ortus aquis. [u]
51 dumque silens adstat, status est vultusque diserti, [ ]
52 spemque decens doctae ¨ vocis amictus habet. [ ]
53 mox, ubi pulsa mora est atque os caeleste solutum, [ ]
54 hoc superos iures ¨ more solere loqui, [ ]
55 atque 'haec est' dicas 'facundia principe digna': [ ]
56 eloquio tantum ¨ nobilitatis inest. [ ]
57 huic tu cum placeas et vertice sidera tangas, [ ]
58 scripta tamen profugi ¨ vatis habenda putas. [ ]
59 scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis, [ ]
60 et servat studii ¨ foedera quisque sui: [ ]
61 rusticus agricolam, miles fera bella gerentem, [ ]
62 rectorem dubiae ¨ navita puppis amat. [ ]
63 tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris, [ ]
64 ingenioque faves, ¨ ingeniose, meo. [ ]
65 distat opus nostrum, sed fontibus exit ab isdem: [ ]
66 artis et ingenuae ¨ cultor uterque sumus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
67 thyrsus abest a te gustata et laurea nobis, [ ]
68 sed tamen ambobus ¨ debet inesse calor: [ ]
69 utque meis numeris tua dat facundia nervos, [ ]
70 sic venti a nobis ¨ in tua verba nitor. [ ]
71 iure igitur studio confinia carmina vestro [ ]
72 et commilitii ¨ sacra tuenda putas. [ ]
73 pro quibus ut maneat, de quo censeris, amicus, [ ]
74 comprecor ad vitae ¨ tempora summa tuae, [ ]
75 succedatque suis orbis moderator habenis: [ ]
76 quod mecum populi ¨ vota precantur idem. [ ]
6. digt. .
1 Carmine Graecinum, qui praesens voce solebat, [ ]
2 tristis ab Euxinis ¨ Naso salutat aquis. [ ]?
3 exulis haec vox est: praebet mihi littera linguam, [ ]
4 et si non liceat ¨ scribere, mutus ero. [ ]
5 corripis, ut debes, stulti peccata sodalis, [ ]
6 et mala me meritis ¨ ferre minora doces. [ ]
7 vera facis sed sera meae convicia culpae: [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
8 aspera confesso ¨ verba remitte reo. [ ]
9 cum poteram recto transire Ceraunia velo, [ ]
10 ut fera vitarem ¨ saxa, monendus eram. [1]
11 nunc mihi naufragio quid prodest discere facto, [ ]
12 qua mea debuerit ¨ currere cumba via? [ ]
13 brachia da lasso potius prendenda natanti, [ ]
14 nec pigeat mento ¨ supposuisse manum. [ ]
15 idque facis, faciasque precor. sic mater et uxor, [ ]
16 sic tibi sint fratres ¨ totaque salva domus: [ ]
17 quodque soles animo semper, quod voce precari, [ ]
18 omnia Caesaribus ¨ sic tua facta probes. [ ]
19 turpe erit in miseris veteri tibi rebus amico [ ]
20 auxilium nulla ¨ parte tulisse tuum: [ ]
21 turpe referre pedem, nec passu stare tenaci: [ ]
22 turpe laborantem ¨ deseruisse ratem: [ ]
23 turpe sequi casum et fortunae accedere amicum, [2]
24 et, nisi sit felix, ¨ esse negare suum. [ ]
25 non ita vixerunt Strophio atque Agamemnone nati, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
26 non haec Aegidae ¨ Pirithoique fides: [ ]
27 quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas, [2]
28 in quorum plausus ¨ tota theatra sonant. [ ]
29 tu quoque per durum servato tempus amico [ ]?
30 dignus es in tantis ¨ nomen habere viris. [ ]
31 dignus es, et, quoniam laudem pietate mereris, [ ]
32 non erit officii ¨ gratia surda tui. [ ]
33 crede mihi, nostrum si non mortale futurum est [ ]
34 carmen, in ore frequens ¨ posteritatis eris. [ ]
35 fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis, [ ]
36 duret et in longas ¨ inpetus iste moras. [ ]
37 quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura, [1]
38 nec nocet admisso ¨ subdere calcar equo. [ ]
7. digt. .
1 Esse salutatum vult te mea littera primum [2]
2 a male pacatis, ¨ Attice, missa Getis. [1]
3 proxima subsequitur, quid agas, audire voluntas, [ ]
4 et si, quicquid agis, ¨ sit tibi cura mei. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
5 nec dubito quin sit: sed me timor ipse malorum [ ]
6 saepe supervacuos ¨ cogit habere metus. [ ]?
7 da veniam, quaeso, nimioque ignosce timori. [ ]
8 tranquillas etiam ¨ naufragus horret aquas. [ ]
9 qui semel est laesus fallaci piscis ab hamo, [ ]?
10 omnibus unca cibis ¨ aera subesse putat. [ ]
11 saepe canem longe visum fugit agna lupumque [ ]?
12 credit, et ipsa suam ¨ nescia vitat opem. [ ]
13 membra reformidant mollem quoque saucia tactum, [ ]
14 vanaque sollicitis ¨ incutit umbra metum. [ ]
15 sic ego Fortunae telis confixus iniquis [ ]
16 pectore concipio ¨ nil nisi triste meo. [ ]
17 nam mihi fata liquet coeptos servantia cursus [ ]
18 per sibi consuetas ¨ semper itura vias: [ ]
19 observare deos, ne quid mihi cedat amice, [ ]
20 verbaque Fortunae ¨ vix puto posse dari. [ ]
21 est illi curae me perdere, quaeque solebat [ ]
22 esse levis, constans ¨ et bene certa nocet. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
23 crede mihi, si sum veri tibi cognitus oris [2]
24 (nec planis nostris ¨ casibus esse puter), [ ]
25 Cinyphiae segetis citius numerabis aristas, [ ]
26 altaque quam multis ¨ floreat Hybla thymis, [ ]
27 et quot aves motis nitantur in aere pinnis, [ ]
28 quotque natent pisces ¨ aequore, certus eris, [ ]
29 quam tibi nostrorum statuatur summa laborum, [ ]
30 quos ego sum terra, ¨ quos ego passus aqua. [ ]
31 nulla Getis toto gens est truculentior orbe: [1]
32 sed tamen hi nostris ¨ ingemuere malis. [ ]
33 quae tibi si memori coner perscribere versu, [1]
34 Ilias est fati ¨ longa futura mei. [ ]
35 non igitur verear quo te rear esse verendum, [ ]
36 cuius amor nobis ¨ pignora mille dedit, [ ]
37 sed quia res timida est omnis miser, et quia longo est [ ]
38 tempore laetitiae ¨ ianua clausa meae. [ ]
39 iam dolor in morem venit meus, utque caducis [ ]
40 percussu crebro ¨ saxa cavantur aquis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
41 sic ego continuo Fortunae vulneror ictu, [ ]
42 vixque habet in nobis ¨ iam nova plaga locum. [ ]
43 nec magis assiduo vomer tenuatur ab usu, [ ]?
44 nec magis est curvis ¨ Appia trita rotis, [ ]
45 pectora quam mea sunt serie calcata malorum, [ ]
46 et nihil inveni, ¨ quod mihi ferret opem. [ ]
47 artibus ingenuis quaesita est gloria multis: [ ]
48 infelix perii ¨ dotibus ipse meis. [ ]
49 vita prior vitio caret et sine labe peracta est: [ ]
50 auxilii misero ¨ nil tulit illa mihi. [ ]
51 culpa gravis precibus donatur saepe suorum: [ ]
52 omnis pro nobis ¨ gratia muta fuit. [ ]
53 adiuvat in duris aliquos praesentia rebus: [ ]?
54 obruit hoc absens ¨ vasta procella caput. [ ]
55 quis non horruerit tacitam quoque Caesaris iram? [ ]
56 addita sunt poenis ¨ aspera verba meis. [ ]
57 fit fuga temporibus levior: proiectus in aequor [ ]
58 Arcturum subii ¨ Pleiadumque minas. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
59 saepe solent hiemem placidam sentire carinae: [ ]
60 non Ithacae puppi ¨ saevior unda fuit. [ ]
61 recta fides comitum poterat mala nostra levare: [ ]
62 ditata est spoliis ¨ perfida turba meis. [ ]
63 mitius exilium faciunt loca: tristior ista [ ]
64 terra sub ambobus ¨ non iacet ulla polis. [ ]
65 est aliquid patriis vicinum finibus esse: [ ]
66 ultima me tellus, ¨ ultimus orbis habet. [ ]
67 praestat et exulibus pacem tua laurea, Caesar: [ ]
68 Pontica finitimo ¨ terra sub hoste iacet. [ ]
69 tempus in agrorum cultu consumere dulce est: [ ]
70 non patitur verti ¨ barbarus hostis humum. [ ]
71 temperie caeli corpusque animusque iuvatur: [ ]
72 frigore perpetuo ¨ Sarmatis ora riget. [ ]
73 est in aqua dulci non invidiosa voluptas: [ ]?
74 aequoreo bibitur ¨ cum sale mixta palus. [ ]
75 omnia deficiunt. animus tamen omnia vincit: [ ]
76 ille etiam vires ¨ corpus habere facit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
77 sustineas ut onus, nitendum vertice pleno est, [ ]
78 aut, flecti nervos ¨ si patiere, cades. [ ]
79 spes quoque posse mora mitescere principis iram, [ ]?
80 vivere ne nolim ¨ deficiamque, cavet. [1]
81 nec vos parva datis pauci solacia nobis, [ ]?
82 quorum spectata est ¨ per mala nostra fides. [ ]
83 coepta tene, quaeso, neque in aequore desere navem, [ ]
84 meque simul serva ¨ iudiciumque tuum. [ ]
= file n. 181 - 17:43 minuti
8. digt. .
1 Redditus est nobis Caesar cum Caesare nuper, [ ]
2 quos mihi misisti, ¨ Maxime Cotta, deos; [ ]
3 utque tuum munus numerum, quem debet, haberet, [ ]
4 est ibi Caesaribus ¨ Livia iuncta suis. [ ]
5 argentum felix omnique beatius auro, [ ]
6 quod, fuerit pretium ¨ cum rude, numen habet. [ ]
7 non mihi divitias dando maiora dedisses, [ ]?
8 caelitibus missis ¨ nostra sub ora tribus. [ ]
9 est aliquid spectare deos et adesse putare, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
10 et quasi cum vero ¨ numine posse loqui. [ ]
11 quantum ad te, redii, nec me tenet ultima tellus, [ ]
12 utque prius, media ¨ sospes in urbe moror. [ ]
13 Caesareos video vultus, velut ante videbam: [ ]
14 vix huius voti ¨ spes fuit ulla mihi; [ ]
15 utque salutabam numen caeleste, saluto. [2]
16 quod reduci tribuas, ¨ nil, puto, maius habes. [ ]
17 quid nostris oculis nisi sola Palatia desunt? [ ]
18 qui locus ablato ¨ Caesare vilis erit. [ ]
19 hunc ego cum spectem, videor mihi cernere Romam; [ ]
20 nam patriae faciem ¨ sustinet ille suae. [ ]
21 fallor an irati mihi sunt in imagine vultus, [2]?
22 torvaque nescioquid ¨ forma minantis habet? [ ]
23 parce, vir inmenso maior virtutibus orbe, [ ]?
24 iustaque vindictae ¨ supprime lora tuae. [ ]
25 parce, precor, saecli decus indelebile nostri, [ ]
26 terrarum dominum ¨ quem sua cura facit. [ ]
27 per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
28 per numquam surdos ¨ in tua vota deos, [ ]
29 perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est, [ ]
30 et cui maiestas ¨ non onerosa tua est, [ ]
31 perque tibi similem virtutis imagine natum, [ ]
32 moribus adgnosci ¨ qui tuus esse potest, [ ]
33 perque tuos, vel avo dignos, vel patre nepotes, [ ]
34 qui veniunt magno ¨ per tua iussa gradu, [ ]
35 parte leva minima nostras et contrahe poenas, [ ]
36 daque, procul Scythico ¨ qui sit ab hoste, locum. [ ]
37 et tua, si fas est, a Caesare proxime Caesar, [ ]
38 numina sint precibus ¨ non inimica meis. [ ]
39 sic fera quam primum pavido Germania vultu [ ]
40 ante triumphantis ¨ serva feratur equos; [ ]
41 sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annos [ ]
42 vivant, et possis ¨ filius esse diu. [ ]
43 tu quoque, conveniens ingenti nupta marito, [ ]
44 accipe non dura ¨ supplicis aure preces. [ ]
45 sic tibi vir sospes, sic sint cum prole nepotes, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
46 cumque bonis nuribus ¨ quod peperere nurus. [ ]
47 sic, quem dira tibi rapuit Germania Drusum, [ ]
48 pars fuerit partus ¨ sola caduca tui. [ ]
49 sic tibi mature fraterni funeris ultor [2]?
50 purpureus niveis ¨ filius instet equis. [ ]
51 adnuite o! timidis, mitissima numina, votis. [ ]
52 praesentis aliquid ¨ prosit habere deos. [ ]
53 Caesaris adventu tuto gladiator harena [1]
54 exit, et auxilium ¨ non leve vultus habet. [ ]
55 nos quoque vestra iuvat quod, qua licet, ora videmus: [ ]
56 intrata est superis ¨ quod domus una tribus. [ ]
57 felices illi, qui non simulacra, sed ipsos, [ ]?
58 quique deum coram ¨ corpora vera vident. [ ]
59 quod quoniam nobis invidit inutile fatum, [1]
60 quos dedit ars, vultus ¨ effigiemque colo. [ ]
61 sic homines novere deos, quos arduus aether [ ]
62 occulit, et colitur ¨ pro Iove forma Iovis. [ ]
63 denique, quae mecum est et erit sine fine, cavete, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
64 ne sit in inviso ¨ vestra figura loco. [ ]
65 nam caput e nostra citius cervice recedet, [ ]
66 et patiar fossis ¨ lumen abire genis, [ ]
67 quam caream raptis, o publica numina, vobis: [1]?
68 vos eritis nostrae ¨ portus et ara fugae. [ ]
69 vos ego complectar, Geticis si cingar ab armis, [ ]
70 utque meas aquilas, ¨ ut mea signa sequar. [ ]
71 aut ego me fallo nimiaque cupidine ludor, [ ]
72 aut spes exilii ¨ commodioris adest. [ ]
73 nam minus et minus est facies in imagine tristis, [ ]
74 visaque sunt dictis ¨ adnuere ora meis. [ ]
75 vera precor fiant timidae praesagia mentis, [ ]
76 iustaque, quam visa est, ¨ sit minor ira dei. [ ]
9. digt. .
1 Regia progenies, cui nobilitatis origo [ ]
2 nomen in Eumolpi ¨ pervenit usque, Coty, [ ]
3 fama loquax vestras si iam pervenit ad auris, [ ]
4 me tibi finitimi ¨ parte iacere soli, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
5 supplicis exaudi, iuvenum mitissime, vocem, [ ]
6 quamque potes, profugo ¨ (nam potes) adfer opem. [ ]
7 me fortuna tibi (de qua quod non queror, hoc est) [ ]?
8 tradidit, hoc uno ¨ non inimica mihi. [1]
9 excipe naufragium non duro litore nostrum, [ ]?
10 ne fuerit terra ¨ tutior unda tua. [ ]
11 regia, crede mihi, res est succurrere lapsis, [ ]?
12 convenit et tanto, ¨ quantus es ipse, viro. [ ]
13 fortunam decet hoc istam: quae maxima cum sit, [ ]
14 esse potest animo ¨ vix tamen aequa tuo. [ ]
15 conspicitur numquam meliore potentia causa, [ ]
16 quam quotiens vanas ¨ non sinit esse preces. [ ]
17 hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est [ ]
18 a superis ortae ¨ nobilitatis opus. [ ]
19 hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor, [ ]
20 et prior Eumolpo ¨ suadet Erichthonius. [ ]
21 hoc tecum commune deo est, quod uterque rogati [ ]
22 supplicibus vestris ¨ ferre soletis opem. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
23 numquid erit, quare solito dignemur honore [1]
24 numina, si demas ¨ velle iuvare deos? [1]
25 Iuppiter oranti surdas si praebeat auris, [ ]
26 victima pro templo ¨ cur cadat icta Iovis? [ ]
27 si pacem nullam pontus mihi praestet eunti, [ ]
28 irrita Neptuno ¨ cur ego tura feram? [ ]
29 vana laborantis si fallat vota coloni, [ ]
30 accipiat gravidae ¨ cur suis exta Ceres? [ ]
31 nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho, [ ]
32 musta sub adducto ¨ si pede nulla fluent. [ ]
33 Caesar ut inperii moderetur frena precamur, [ ]
34 tam bene quod patriae ¨ consulit ille suae. [ ]
35 utilitas igitur magnos hominesque deosque [ ]
36 efficit, auxiliis ¨ quoque favente suis. [ ]
37 tu quoque fac prosis intra tua castra iacenti, [ ]?
38 o Coty, progenies ¨ digna parente tuo. [ ]
39 conveniens homini est hominem servare voluptas, [ ]
40 et melius nulla ¨ quaeritur arte favor. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
41 quis non Antiphaten Laestrygona devovet? aut quis [ ]
42 munifici mores ¨ improbat Alcinoi? [1]
43 non tibi Cassandreus pater est gentisve Pheraeae. [ ]
44 quive repertorem ¨ torruit arte sua: [ ]
45 sed quam Marte ferox et vinci nescius armis, [ ]
46 tam numquam, facta ¨ pace, cruoris amans. [ ]
47 adde quod ingenuas didicisse feliciter artes [ ]
48 emollit mores ¨ nec sinit esse feros. [ ]
49 nec regum quisquam magis est instructus ab illis, [ ]
50 mitibus aut studiis ¨ tempora plura dedit. [ ]
51 carmina testantur, quae, si tua nomina demas, [ ]
52 Threicium iuvenem ¨ composuisse negem. [ ]
53 neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus, [ ]?
54 Bistonis ingenio ¨ terra superba tuo est. [ ]
55 utque tibi est animus, cum res ita postulat, arma [ ]
56 sumere et hostili ¨ tingere caede manum, [ ]
57 atque ut es excusso iaculum torquere lacerto [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
58 collaque velocis ¨ flectere doctus equi, [1]
59 tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis, [ ]
60 atque suis numeris ¨ forte quievit opus, [ ]
61 ne tua marcescant per inertis otia somnos, [ ]
62 lucida Pieria ¨ tendis in astra via. [ ]
63 haec quoque res aliquid tecum mihi foederis affert. [ ]
64 eiusdem sacri ¨ cultor uterque sumus. [ ]
65 ad vatem vates orantia brachia tendo, [ ]?
66 tenda sit exiliis ¨ ut tua fida meis. [ ]
67 non ego caede nocens in Ponti litora veni, [ ]
68 mixtave sunt nostra ¨ dira venena manu: [ ]
69 nec mea subiecta convicta est gemma tabella [ ]
70 mendacem linis ¨ inposuisse notam. [ ]
71 nec quicquam, quod lege vetor committere, feci: [ ]
72 est tamen his gravior ¨ noxa fatenda mihi. [ ]
73 neve roges, quae sit, stultam conscripsimus Artem: [ ]
74 innocuas nobis ¨ haec vetat esse manus. [ ]
75 ecquid praeterea peccarim, quaerere noli, [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
76 ut lateat sola ¨ culpa sub Arte mea. [ ]
77 quicquid id est, habuit moderatam vindicis iram, [ ]
78 qui nisi natalem ¨ nil mihi dempsit humum. [1]
79 hac quoniam careo, tua nunc vicinia praestet, [ ]
80 inviso possim ¨ tutus ut esse loco. [ ]
10. digt. .
1 Ecquid ab inpressae cognoscis imagine cerae [ ]
2 haec tibi Nasonem ¨ scribere verba, Macer? [1]
3 auctorisque sui si non est anulus index, [ ]
4 cognitane est nostra ¨ littera facta manu? [ ]
5 an tibi notitiam mora temporis eripit horum, [ ]
6 nec repetunt oculi ¨ signa vetusta tui? [ ]
7 sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque, [ ]
8 exciderit tantum ¨ ne tibi cura mei. [ ]
9 quam tu vel longi debes convictibus aevi. [ ]
10 vel mea quod coniunx ¨ non aliena tibi est, [ ]
11 vel studiis, quibus es, quam nos, sapientius usus, [ ]
12 utque decet, nulla ¨ factus es Arte nocens. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
13 tu canis aeterno quicquid restabat Homero, [ ]
14 ne careant summa ¨ Troica bella manu. [ ]
15 Naso parum prudens, artem dum tradit amandi, [ ]
16 doctrinae pretium ¨ triste magister habet. [ ]
17 sunt tamen inter se communia sacra poetis, [ ]!
18 diversum quamvis ¨ quisque sequamur iter: [ ]
19 quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse [ ]
20 suspicor, et casus ¨ velle levare meos. [ ]
21 te duce magnificas Asiae perspeximus urbes: [ ]
22 Trinacris est oculis ¨ te duce visa meis. [ ]
23 vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma, [ ]
24 subpositus monti ¨ quam vomit ore Gigans, [ ]
25 Hennaeosque lacus et olentis stagna Palici, [ ]
26 quaeque suis Cyanen ¨ miscet Anapus aquis. [ ]
27 nec procul hinc nymphe, quae, dum fugit Elidis amnem, [ ]
28 tecta sub aequorea ¨ nunc quoque currit aqua. [ ]
29 hic mihi labentis pars anni magna peracta est. [ ]
30 eheu, quam dispar ¨ est locus ille Getis! [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
31 et quota pars haec sunt rerum, quas vidimus ambo, [ ]
32 te mihi iucundas ¨ efficiente vias, [ ]
33 seu rate caeruleas picta sulcavimus undas, [ ]
34 esseda nos agili ¨ sive tulere rota! [ ]
35 saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi, [ ]
36 pluraque, si numeres, ¨ verba fuere gradu, [ ]
37 saepe dies sermone minor fuit, inque loquendum [ ]
38 tarda per aestivos ¨ defuit hora dies. [ ]
39 est aliquid casus pariter timuisse marinos, [ ]
40 iunctaque ad aequoreos ¨ vota tulisse deos, [ ]
41 et modo res egisse simul, modo rursus ab illis, [2]
42 quorum non pudeat, ¨ posse referre iocos. [ ]
43 haec tibi cum subeant, absim licet, omnibus annis [ ]
44 ante tuos oculos, ¨ ut modo visus, ero. [ ]
45 ipse quidem certe cum sim sub cardine mundi, [ ]
46 qui semper liquidis ¨ altior extat aquis, [ ]
47 te tamen intueor quo solo pectore possum, [ ]?
48 et tecum gelido ¨ saepe sub axe loquor. [ ]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 2. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
49 hic es, et ignoras, et ades celeberrimus absens, [ ]?
50 inque Getas media ¨ iussus ab urbe venis. [ ]
51 redde vicem, et, quoniam regio felicior ista est, [ ]
52 istic me memori ¨ pectore semper habe. [ ]
11. digt. .
1 Hoc tibi, Rufe, brevi properatum tempore mittit [ ]
2 Naso, parum faustae ¨ conditor Artis, opus, [ ]
3 ut, quamquam longe toto sumus orbe remoti, [1]
4 scire tamen possis ¨ nos meminisse tui. [ ]
5 nominis ante mei venient oblivia nobis, [ ]
6 pectore quam pietas ¨ sit tua pulsa meo: [ ]
7 et prius hanc animam vacuas reddemus in auras, [ ]
8 quam fiat meriti ¨ gratia vana tui. [ ]
9 grande voco lacrimas meritum, quibus ora rigabas [ ]
10 cum mea concreto ¨ sicca dolore forent: [ ]
11 grande voco meritum maestae solacia mentis, [ ]
12 cum pariter nobis ¨ illa tibique dares. [ ]
13 sponte quidem per seque mea est laudabilis uxor, [ ]
/felt 100 er altid tomt/
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo archivio n. 50 – XP2-OVID
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet 2,11,14 [Ex Ponto]
Ritorna a CORPUS o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!