= Versi recitati (+ soundtrack): INDEX file n. 404, 112-117!
Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Lucilius: Satirer [Saturae] Ovidius: Elskovsdigte [Amores]
= file n. 404 continuato - 17:32 minuti ⬇ Cerca Ctrl + F (find) Prossimo n.34
Gajus Lucilius: Satirer, andre vers (Loeb) # AMO-OVID.
1168 hymnis cantando quae me adseruisse ait ad se. [ ]
1169 atque aliquas ibi si ab rebus clepsere foro qui. [ ]
1170 quidni? et scruta quidem ut vendat scrutarius laudat [ ]
1171 praefractam strigilem soleam improbus dimidiatam. [ ]
1172 porro homines nequam malus ut quartarius cippos [ ]
1173 collisere omnes. ..
1174 non tango quod avarus homo est, quodque improbus mitto. [ ]
1175 nequam et magnus homo laniorum immanis canes ut. [ ]
1176 carcer vix carcere dignus. ..
1177 animo ac virtutibus. ..
1178 Pyrgensia. ..
1179 noctipugam medica. ..
1180 podicis, Hortensi, est ad eam rem nata palaestra. [ ]
1181 vicimus o socii et magnam pugnavimus pugnam. [ ]
1182 haec inbubinat at contra te inbulbitat ille. [ ]!
1183 perminxi lectum, inposui (?)pedem pellibus labes. [ ]
1184 baronum ac rupicum squarrosa incondita rostra. [ ]
1185 nam in quibus mendae ..
Gajus Lucilius: Satirer, andre vers (Loeb)
1186 omnibus in rebus fiunt fierique potissunt. [ ]
1187 prodes amicis. ..
1188 intereunt labuntur eunt rursum omnia vorsum. [ ]
1189 nondum etiam qui haec omnia habebit, ..
1190 formonsus dives liber rex solus feretur. [ ]
1191 facti subpudet (?)ut di. ..
1192 quid tibi ego ambages (?)ambiu scribere coner? [ ]?
1193 nequam aurum est; auris quovis vehementius ambit. [ ]
1194 aurum atque ambitio specimen virtutis virique est. [ ]
1195 tantum habeas tantum ipse sies tantique habearis. [ ]
1196 Virtus, Albine, est pretium persolvere verum [ ]
1197 quis in versamur quis vivimus rebus potesse; [ ]
1198 virtus est homini scire id quod quaeque habeat res; [ ]?
1199 virtus scire homini rectum utile quid sit honestum, [ ]
1200 quae bona quae mala item, quid inutile turpe inhonestum; [ ]
1201 virtus quaerendae finem re scire modumque; [ ]
1202 virtus divitiis pretium persolvere posse; [ ]
Gajus Lucilius: Satirer, andre vers (Loeb)
1203 virtus id dare quod re ipsa debetur honori, [1]
1204 hostem esse at -que inimicum hominum morumque malorum [ ]
1205 contra defensorem hominum morumque bonorum, [1]!
1206 hos magni facere, his bene velle, his vivere amicum, [ ]
1207 commoda praeterea patriai prima putare, [2]?
1208 deinde parentum, tertia iam postremaque nostra. [ ]!
1209 'petis pipas? da.' 'libet' inquit. ..
1210 (?)aes ait quidam 'senium atque insulse sophista.' [ ]
1211 pro obtuso ore pugil pisciniensis reses. ..
1212 Andronis flacci teget utria. ..
1213 gibbere magno. ..
1214 vernam ac cercupithecon. ..
1215 ergo praetorum est ante et praeire. ..
1216 suberiem hibernacula. ..
1217 decumana Albesia scuta. ..
1218 vidimus vinctum ..
1219 thomice canabina. ..
1220 quem praeclarus helops, quem Aegypto sargus movebit. [ ]
1221 sumere te atque amian. ..
Gajus Lucilius: Satirer, andre vers (Loeb)
1222 luna alit ostrea et implet echinos, muribus fibras [ ]!
1223 et iecur addit. ..
1224 purpureamque uvam facit albam pampinum habere. [ ]
1225 mantisa obsonia vincit. ..
1226 defusum e pleno chrysizon vinum, ..
1227 cui nil dum fit vas et sacculus abstulit. ..
1228 et suffocare lagunas ..
1229 conatur. ..
1230 mantela merumque. ..
1231 impermixtum lymphorem. ..
1232 gustavi crustula solus. ..
1233 et ventrem et gutturem eundem. ..
1234 quod sumptum atque epulas victu praeponis honesto. [ ]
1235 magna penus parvo spatio consumpta peribit. [ ]
1236 resultabant aedesque lacusque. ..
1237 vasa quoque omnino redimit non sollo dupundi. [ ]?
1238 et velli mappas. ..
1239 Tappulam rident legem concenae opimi. [ ]
1240 Valeri sententia dia. ..
1241 Fanni centussis misellus. ..
Gajus Lucilius: Satirer, andre vers (Loeb)
1242 decussis ..
1243 (sive decussibus est). ..
1244 'haec odiosa mihi vitiligo est.' 'num dolet?' inquit. [ ]
1245 iactans me ut febris querquera. ..
1246 inguen ne existat, papulae, tama, ne boa noxit. [ ]
1247 pedetemptim huc ire salutem. ..
1248 quantum hinnitum atque equitatum. ..
1249 sustineas currum ut bonus saepe agitator equosque. [ ]
1250 quis hunc currere ecum nos atque equitare videmus, [ ]
1251 hic equitat curritque: oculis equitare videmus; [ ]
1252 ergo oculis equitat. ..
1253 pascali pecore ac montano, hirto atque soloce. [1]
1254 exta acceptoris et unguis. ..
1255 ore ..
1256 corrupto. ..
1257 servandi numeri et versus faciendi ..
1258 nos Caeli Numeri numerum ut servemus modumque. [ ]
1259 lecti omnes; Atticon hoc est. ..
1260 plane stultitiae plenum est uti numquam id facias quod velis. ..
Gajus Lucilius: Satirer, andre vers (Loeb)
1261 saxa et stridor ubi at -que rudentum sibilus infit. [ ]
1262 ore salem expiravit amarum. ..
1263 ut veles bonus sub vitem qui subicit hastas. [ ]
1264 sicuti mechanici cum alto exiluere petauro. [ ]
1265 et velut in fabrica fervens cum marculus ferrum [ ]
1266 mugitu multo cum magnis ictibus tundit. [ ]
1267 velut olim ..
1268 auceps ille facit clam inproviso insidiisque. [ ]?
1269 (?)nantem algu atque nigrore (?)maius. ..
1270 tantus conduxerat omnia torpor. ..
1271 'vis' est 'vita' vides, 'vis' nos facere omnia cogit. [ ]
1272 Myconi calva omnis iuventus. ..
_____________________________________________________________________________..
= file n. 112 - 20:52 minuti
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.) .
0. digt. .
1 Qui modo Nasonis fueramus quinque libelli, [2]
2 tres sumus: hoc illi ¨ praetulit auctor opus. [ ]
3 ut iam nulla tibi nos sit legisse uoluptas, [ ]
4 at leuior demptis ¨ poena duobus erit. [ ]
1. digt. .
1 Arma graui numero uiolentaque bella parabam [ ]
2 edere, materia ¨ conueniente modis. [ ]
3 par erat inferior uersus; risisse Cupido [ ]
4 dicitur atque unum ¨ surripuisse pedem. [ ]
5 'quis tibi, saeue puer, dedit hoc in carmine iuris? [ ]
6 Pieridum uates, ¨ non tua, turba sumus. [ ]
7 quid, si praeripiat flauae Venus arma Mineruae, [ ]
8 uentilet accensas ¨ flaua Minerua faces? [ ]
9 quis probet in siluis Cererem regnare iugosis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
10 lege pharetratae ¨ uirginis arua coli? [ ]
11 crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum [2]
12 instruat, Aoniam ¨ Marte mouente lyram? [ ]
13 sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna: [ ]
14 cur opus adfectas ¨ ambitiose nouum? [ ]
15 an, quod ubique, tuum est? tua sunt Heliconia tempe? [ ]
16 uix etiam Phoebo ¨ iam lyra tuta sua est? [ ]
17 cum bene surrexit uersu noua pagina primo, [ ]
18 attenuat neruos ¨ proximus ille meos. [ ]
19 nec mihi materia est numeris leuioribus apta, [ ]
20 aut puer aut longas ¨ compta puella comas.' [ ]
21 questus eram, pharetra cum protinus ille soluta [ ]
22 legit in exitium ¨ spicula facta meum [ ]
23 lunauitque genu sinuosum fortiter arcum [ ]
24 'quodque canas, uates, ¨ accipe' dixit 'opus.' [ ]
25 me miserum! certas habuit puer ille sagittas: [ ]
26 uror, et in uacuo ¨ pectore regnat Amor. [ ]
27 sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
28 ferrea cum uestris ¨ bella ualete modis. [ ]
29 cingere litorea flauentia tempora myrto, [ ]?
30 Musa per undenos ¨ emodulanda pedes. [ ]
2. digt. .
1 Esse quid hoc dicam, quod tam mihi dura uidentur [ ]
2 strata, neque in lecto ¨ pallia nostra sedent, [ ]
3 et uacuus somno noctem, quam longa, peregi, [ ]
4 lassaque uersati ¨ corporis ossa dolent? [ ]
5 nam, puto, sentirem, si quo temptarer amore - [ ]
6 an subit et tecta ¨ callidus arte nocet? [ ]
7 sic erit: haeserunt tenues in corde sagittae, [ ]
8 et possessa ferus ¨ pectora uersat Amor. [ ]
9 cedimus, an subitum luctando accendimus ignem? [ ]
10 cedamus: leue fit, ¨ quod bene fertur, onus. [ ]
11 uidi ego iactatas mota face crescere flammas [1]
12 et uidi nullo ¨ concutiente mori; [ ]
13 uerbera plura ferunt quam quos iuuat usus aratri, [ ]
14 detractant prensi ¨ dum iuga prima, boues; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
15 asper equus duris contunditur ora lupatis: [ ]
16 frena minus sentit, ¨ quisquis ad arma facit. [ ]
17 acrius inuitos multoque ferocius urget, [ ]
18 quam qui seruitium ¨ ferre fatentur, Amor. [ ]
19 en ego, confiteor, tua sum noua praeda, Cupido; [ ]
20 porrigimus uictas ¨ ad tua iura manus. [ ]
21 nil opus est bello: ueniam pacemque rogamus; [ ]
22 nec tibi laus armis ¨ uictus inermis ero. [ ]
23 necte comam myrto, maternas iunge columbas; [ ]?
24 qui deceat, currum ¨ uitricus ipse dabit; [ ]
25 inque dato curru, populo clamante triumphum, [1]?
26 stabis et adiunctas ¨ arte mouebis aues. [ ]
27 ducentur capti iuuenes captaeque puellae: [ ]
28 haec tibi magnificus ¨ pompa triumphus erit. [ ]
29 ipse ego, praeda recens, factum modo uulnus habebo [ ]
30 et noua captiua ¨ uincula mente feram. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
31 Mens Bona ducetur manibus post terga retortis [2]
32 et Pudor et castris ¨ quidquid Amoris obest. [ ]
33 omnia te metuent, ad te sua bracchia tendens [ ]
34 uolgus 'io' magna ¨ uoce 'triumphe' canet. [ ]
35 Blanditiae comites tibi erunt Errorque Furorque, [ ]
36 adsidue partes ¨ turba secuta tuas. [ ]
37 his tu militibus superas hominesque deosque; [1]
38 haec tibi si demas ¨ commoda, nudus eris. [1]
39 laeta triumphanti de summo mater Olympo [ ]?
40 plaudet et adpositas ¨ sparget in ora rosas. [ ]
41 tu pinnas gemma, gemma uariante capillos, [ ]
42 ibis in auratis ¨ aureus ipse rotis. [ ]
43 tunc quoque non paucos, si te bene nouimus, ures; [1]
44 tunc quoque praeteriens ¨ uulnera multa dabis. [ ]
45 non possunt, licet ipse uelis, cessare sagittae; [ ]
46 feruida uicino ¨ flamma uapore nocet. [1]
47 talis erat domita Bacchus Gangetide terra: [ ]
48 tu grauis alitibus, ¨ tigribus ille fuit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
49 ergo cum possim sacri pars esse triumphi, [ ]
50 parce tuas in me ¨ perdere uictor opes. [ ]
51 aspice cognati felicia Caesaris arma: [ ]?
52 qua uicit, uictos ¨ protegit ille manu. [ ]
3. digt. .
1 Iusta precor: quae me nuper praedata puella est [ ]?
2 aut amet aut faciat ¨ cur ego semper amem. [ ]
3 a, nimium uolui: tantum patiatur amari; [ ]
4 audierit nostras ¨ tot Cytherea preces. [ ]
5 accipe, per longos tibi qui deseruiat annos; [2]
6 accipe, qui pura ¨ norit amare fide. [1]
7 si me non ueterum commendant magna parentum [ ]
8 nomina, si nostri ¨ sanguinis auctor eques, [ ]
9 nec meus innumeris renouatur campus aratris, [ ]
10 temperat et sumptus ¨ parcus uterque parens: [ ]
11 at Phoebus comitesque nouem uitisque repertor [ ]
12 hac faciunt et me ¨ qui tibi donat Amor [ ]
13 et nulli cessura fides, sine crimine mores, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
14 nudaque simplicitas ¨ purpureusque pudor. [ ]
15 non mihi mille placent, non sum desultor amoris: [ ]
16 tu mihi, si qua fides, ¨ cura perennis eris; [ ]
17 tecum, quos dederint annos mihi fila sororum, [ ]
18 uiuere contingat ¨ teque dolente mori; [ ]
19 te mihi materiem felicem in carmina praebe: [ ]
20 prouenient causa ¨ carmina digna sua. [ ]
21 carmine nomen habent exterrita cornibus Io [ ]
22 et quam fluminea ¨ lusit adulter aue [ ]
23 quaeque super pontum simulato uecta iuuenco [2]
24 uirginea tenuit ¨ cornua uara manu. [ ]
25 nos quoque per totum pariter cantabimur orbem [ ]
26 iunctaque semper erunt ¨ nomina nostra tuis. [ ]
4. digt. .
1 Vir tuus est epulas nobis aditurus easdem: [1]
2 ultima cena tuo ¨ sit precor illa uiro. [ ]
3 ergo ego dilectam tantum conuiua puellam [ ]
4 aspiciam? tangi ¨ quem iuuet, alter erit, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
5 alteriusque sinus apte subiecta fouebis? [ ]
6 iniciet collo, ¨ cum uolet, ille manum? [ ]
7 desine mirari, posito quod candida uino [2]?
8 Atracis ambiguos ¨ traxit in arma uiros; [ ]
9 nec mihi silua domus nec equo mea membra cohaerent: [ ]
10 uix a te uideor ¨ posse tenere manus. [ ]
11 quae tibi sint facienda tamen cognosce, nec Euris [ ]
12 da mea nec tepidis ¨ uerba ferenda Notis. [ ]
13 ante ueni quam uir; nec quid, si ueneris ante, [ ]
14 possit agi uideo, ¨ sed tamen ante ueni. [ ]
15 cum premet ille torum, uultu comes ipsa modesto [ ]
16 ibis ut accumbas, ¨ clam mihi tange pedem; [ ]
17 me specta nutusque meos uultumque loquacem: [ ]
18 excipe furtiuas ¨ et refer ipsa notas. [ ]
19 uerba superciliis sine uoce loquentia dicam; [ ]
20 uerba leges digitis, ¨ uerba notata mero. [ ]
21 cum tibi succurret Veneris lasciuia nostrae, [ ]
22 purpureas tenero ¨ pollice tange genas; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
23 si quid erit, de me tacita quod mente queraris, [1]
24 pendeat extrema ¨ mollis ab aure manus; [ ]
25 cum tibi, quae faciam, mea lux, dicamue, placebunt, [ ]
26 uersetur digitis ¨ anulus usque tuis; [ ]
27 tange manu mensam, tangunt quo more precantes, [ ]
28 optabis merito ¨ cum mala multa uiro. [ ]
29 quod tibi miscuerit, sapias, bibat ipse iubeto; [ ]
30 tu puerum leuiter ¨ posce, quod ipsa uoles: [ ]
31 quae tu reddideris, ego primus pocula sumam, [ ]
32 et, qua tu biberis, ¨ hac ego parte bibam. [2]
33 si tibi forte dabit quod praegustauerit ipse, [ ]
34 reice libatos ¨ illius ore cibos; [1]
35 nec premat inpositis sinito tua colla lacertis, [ ]
36 mite nec in rigido ¨ pectore pone caput, [ ]
37 nec sinus admittat digitos habilesue papillae; [ ]
38 oscula praecipue ¨ nulla dedisse uelis. [ ]
39 oscula si dederis, fiam manifestus amator [ ]
40 et dicam 'mea sunt' ¨ iniciamque manum. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
41 haec tamen aspiciam, sed quae bene pallia celant, [ ]
42 illa mihi caeci ¨ causa timoris erunt. [ ]
43 nec femori committe femur nec crure cohaere [ ]
44 nec tenerum duro ¨ cum pede iunge pedem. [ ]
45 multa miser timeo, quia feci multa proterue, [ ]
46 exemplique metu ¨ torqueor ipse mei: [ ]
47 saepe mihi dominaeque meae properata uoluptas [ ]
48 ueste sub iniecta ¨ dulce peregit opus. [ ]?
49 hoc tu non facies; sed ne fecisse puteris, [ ]?
50 conscia de tergo ¨ pallia deme tuo. [ ]
51 uir bibat usque roga (precibus tamen oscula desint), [ ]
52 dumque bibit, furtim, ¨ si potes, adde merum. [ ]
53 si bene conpositus somno uinoque iacebit, [ ]?
54 consilium nobis ¨ resque locusque dabunt. [ ]
55 cum surges abitura domum, surgemus et omnes, [ ]
56 in medium turbae ¨ fac memor agmen eas: [ ]
57 agmine me inuenies aut inuenieris in illo; [ ]
58 quidquid ibi poteris ¨ tangere, tange, mei. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
59 me miserum! monui, paucas quod prosit in horas; [ ]
60 separor a domina ¨ nocte iubente mea. [ ]
61 nocte uir includet; lacrimis ego maestus obortis, [ ]
62 qua licet, ad saeuas ¨ prosequar usque fores. [ ]
63 oscula iam sumet, iam non tantum oscula sumet: [ ]
64 quod mihi das furtim, ¨ iure coacta dabis. [ ]
65 uerum inuita dato (potes hoc) similisque coactae: [ ]
66 blanditiae taceant ¨ sitque maligna Venus. [ ]
67 si mea uota ualent, illum quoque ne iuuet opto; [ ]
68 si minus, at certe ¨ te iuuet inde nihil. [ ]
69 sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur, [ ]
70 cras mihi constanti ¨ uoce dedisse nega. [ ]
5. digt. .
1 Aestus erat, mediamque dies exegerat horam; [ ]
2 adposui medio ¨ membra leuanda toro. [ ]
3 pars adaperta fuit, pars altera clausa fenestrae, [ ]
4 quale fere siluae ¨ lumen habere solent, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
5 qualia sublucent fugiente crepuscula Phoebo [ ]
6 aut ubi nox abiit ¨ nec tamen orta dies. [ ]
7 illa uerecundis lux est praebenda puellis, [ ]
8 qua timidus latebras ¨ speret habere pudor. [ ]
9 ecce, Corinna uenit tunica uelata recincta, [1]
10 candida diuidua ¨ colla tegente coma, [ ]
11 qualiter in thalamos formosa Sameramis isse [ ]
12 dicitur et multis ¨ Lais amata uiris. [ ]
13 deripui tunicam; nec multum rara nocebat, [ ]
14 pugnabat tunica ¨ sed tamen illa tegi; [ ]
15 quae, cum ita pugnaret tamquam quae uincere nollet, [ ]
16 uicta est non aegre ¨ proditione sua. [ ]
17 ut stetit ante oculos posito uelamine nostros, [1]
18 in toto nusquam ¨ corpore menda fuit: [ ]
19 quos umeros, quales uidi tetigique lacertos! [1]
20 forma papillarum ¨ quam fuit apta premi! [ ]
21 quam castigato planus sub pectore uenter! [ ]
22 quantum et quale latus! ¨ quam iuuenale femur! [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
23 singula quid referam? nil non laudabile uidi, [ ]
24 et nudam pressi ¨ corpus ad usque meum. [ ]
25 cetera quis nescit? lassi requieuimus ambo. [ ]
26 proueniant medii ¨ sic mihi saepe dies. [ ]
6. digt. .
1 Ianitor (indignum) dura religate catena, [1]
2 difficilem moto ¨ cardine pande forem. [ ]
3 quod precor exiguum est: aditu fac ianua paruo [ ]
4 obliquum capiat ¨ semiadaperta latus. [ ]
5 longus amor tales corpus tenuauit in usus [ ]
6 aptaque subducto ¨ corpore membra dedit; [ ]
7 ille per excubias custodum leniter ire [ ]
8 monstrat, inoffensos ¨ derigit ille pedes. [ ]
9 at quondam noctem simulacraque uana timebam; [ ]
10 mirabar, tenebris ¨ quisquis iturus erat: [ ]
11 risit, ut audirem, tenera cum matre Cupido [ ]
12 et leuiter 'fies ¨ tu quoque fortis' ait. [ ]
13 nec mora, uenit amor: non umbras nocte uolantis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
14 non timeo strictas ¨ in mea fata manus; [ ]
15 te nimium lentum timeo, tibi blandior uni: [ ]
16 tum me quo possis ¨ perdere, fulmen habes. [ ]
17 aspice (uti uideas, inmitia claustra relaxa) [ ]
18 uda sit ut lacrimis ¨ ianua facta meis. [ ]
19 certe ego, cum posita stares ad uerbera ueste, [1]
20 ad dominam pro te ¨ uerba tremente tuli. [ ]
21 ergo, quae ualuit pro te quoque gratia quondam, [1]
22 heu facinus! pro me ¨ nunc ualet illa parum? [ ]
23 redde uicem meritis: grato licet esse, quod optas. [1]
24 tempora noctis eunt; ¨ excute poste seram. [ ]
25 excute: sic umquam longa releuere catena, [ ]
26 nec tibi perpetuo ¨ serua bibatur aqua. [ ]
27 ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis: [ ]
28 roboribus duris ¨ ianua fulta riget. [ ]
29 urbibus obsessis clausae munimina portae [ ]
30 prosunt: in media ¨ pace quid arma times? [ ]
31 quid facies hosti, qui sic excludis amantem? [ ]?
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
32 tempora noctis eunt; ¨ excute poste seram. [ ]
33 non ego militibus uenio comitatus et armis: [ ]
34 solus eram, si non ¨ saeuus adesset Amor; [ ]
35 hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possum: [ ]
36 ante uel a membris ¨ diuidar ipse meis. [ ]
37 ergo Amor et modicum circa mea tempora uinum [ ]
38 mecum est et madidis ¨ lapsa corona comis. [ ]
39 arma quis haec timeat? quis non eat obuius illis? [ ]
40 tempora noctis eunt; ¨ excute poste seram. [ ]
41 lentus es, an somnus, qui te male perdat, amantis [1]
42 uerba dat in uentos ¨ aure repulsa tua? [ ]
43 at, memini, primo, cum te celare uolebam, [2]?
44 peruigil in mediae ¨ sidera noctis eras. [ ]
45 forsitan et tecum tua nunc requiescit amica: [ ]
46 heu, melior quanto ¨ sors tua sorte mea! [ ]
47 dummodo sic, in me durae transite catenae. [2]
48 tempora noctis eunt; ¨ excute poste seram. [ ]
49 fallimur, an uerso sonuerunt cardine postes [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
50 raucaque concussae ¨ signa dedere fores? [ ]?
51 fallimur: inpulsa est animoso ianua uento. [2]
52 ei mihi, quam longe ¨ spem tulit aura meam! [ ]
53 si satis es raptae, Borea, memor Orithyiae, [u]
54 huc ades et surdas ¨ flamine tunde foris. [ ]
55 urbe silent tota, uitreoque madentia rore [ ]?
56 tempora noctis eunt; ¨ excute poste seram, [ ]
57 aut ego iam ferro -que ignique paratior ipse, [ ]
58 quem face sustineo, ¨ tecta superba petam. [ ]
59 nox et Amor uinumque nihil moderabile suadent: [ ]
60 illa pudore uacat, ¨ Liber Amorque metu. [ ]
61 omnia consumpsi, nec te precibusque minisque [ ]
62 mouimus, o foribus ¨ durior ipse tuis. [ ]
63 non te formosae decuit seruare puellae [ ]
64 limina: sollicito ¨ carcere dignus eras. [ ]
65 iamque pruinosos molitur Lucifer axes, [ ]
66 inque suum miseros ¨ excitat ales opus. [ ]
67 at tu, non laetis detracta corona capillis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
68 dura super tota ¨ limina nocte iace; [ ]
69 tu dominae, cum te proiectam mane uidebit, [ ]
70 temporis absumpti ¨ tam male testis eris. [ ]
71 qualiscumque uale sentique abeuntis honorem, [ ]
72 lente nec admisso ¨ turpis amante, uale. [ ]
73 uos quoque, crudeles rigido cum limine postes [2]
74 duraque conseruae ¨ ligna, ualete, fores. [ ]
= file n. 113 - 20:22 minuti
7. digt. .
1 Adde manus in uincla meas (meruere catenas), [ ]
2 dum furor omnis abit, ¨ si quis amicus ades: [2]?
3 nam furor in dominam temeraria bracchia mouit; [ ]
4 flet mea uesana ¨ laesa puella manu. [ ]
5 tunc ego uel caros potui uiolare parentes [ ]
6 saeua uel in sanctos ¨ uerbera ferre deos. [ ]
7 quid? non et clipei dominus septemplicis Aiax [ ]
8 strauit deprensos ¨ lata per arua greges, [ ]
9 et uindex in matre patris, malus ultor, Orestes [ ]
10 ausus in arcanas ¨ poscere tela deas? [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
11 ergo ego digestos potui laniare capillos? [ ]
12 nec dominam motae ¨ dedecuere comae: [ ]
13 sic formosa fuit; talem Schoeneida dicam [ ]
14 Maenalias arcu ¨ sollicitasse feras; [ ]
15 talis periuri promissaque uelaque Thesei [ ]?
16 fleuit praecipites ¨ Cressa tulisse Notos; [ ]
17 sic, nisi uittatis quod erat, Cassandra, capillis, [ ]
18 procubuit templo, ¨ casta Minerua, tuo. [ ]
19 quis mihi non 'demens', quis non mihi 'barbare' dixit? [ ]
20 ipsa nihil: pauido est ¨ lingua retenta metu. [ ]
21 sed taciti fecere tamen conuicia uultus; [2]?
22 egit me lacrimis ¨ ore silente reum. [ ]
23 ante meos umeris uellem cecidisse lacertos; [ ]
24 utiliter potui ¨ parte carere mei: [ ]
25 in mea uesanas habui dispendia uires [ ]?
26 et ualui poenam ¨ fortis in ipse meam. [ ]
27 quid mihi uobiscum, caedis scelerumque ministrae? [ ]
28 debita sacrilegae ¨ uincla subite manus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
29 an, si pulsassem minimum de plebe Quiritem, [ ]
30 plecterer, in dominam ¨ ius mihi maius erit? [ ]
31 pessima Tydides scelerum monimenta reliquit: [2]
32 ille deam primus ¨ perculit; alter ego. [ ]
33 et minus ille nocens: mihi quam profitebar amare [ ]
34 laesa est; Tydides ¨ saeuus in hoste fuit. [ ]
35 i nunc, magnificos uictor molire triumphos, [ ]
36 cinge comam lauro ¨ uotaque redde Ioui, [ ]
37 quaeque tuos currus comitantum turba sequetur, [ ]
38 clamet 'io, forti ¨ uicta puella uiro est!' [ ]
39 ante eat effuso tristis captiua capillo, [ ]
40 si sinerent laesae, ¨ candida tota, genae. [ ]
41 aptius inpressis fuerat liuere labellis [ ]
42 et collum blandi ¨ dentis habere notam. [ ]
43 denique si tumidi ritu torrentis agebar [1]?
44 caecaque me praedam ¨ fecerat ira suam, [ ]
45 nonne satis fuerat timidae inclamasse puellae [ ]
46 nec nimium rigidas ¨ intonuisse minas [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
47 aut tunicam a summa diducere turpiter ora [1]?
48 ad mediam (mediae ¨ zona tulisset opem)? [ ]
49 at nunc sustinui raptis a fronte capillis [ ]?
50 ferreus ingenuas ¨ ungue notare genas. [ ]
51 astitit illa amens albo et sine sanguine uultu, [ ]
52 caeduntur Pariis ¨ qualia saxa iugis; [ ]
53 exanimis artus et membra trementia uidi, [ ]
54 ut cum populeas ¨ uentilat aura comas, [ ]
55 ut leni Zephyro gracilis uibratur harundo [1]?
56 summaue cum tepido ¨ stringitur unda Noto; [ ]
57 suspensaeque diu lacrimae fluxere per ora, [ ]
58 qualiter abiecta ¨ de niue manat aqua. [ ]
59 tunc ego me primum coepi sentire nocentem; [2]
60 sanguis erat lacrimae, ¨ quas dabat illa, meus. [ ]
61 ter tamen ante pedes uolui procumbere supplex; [ ]
62 ter formidatas ¨ reppulit illa manus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
63 at tu ne dubita (minuet uindicta dolorem) [1]?
64 protinus in uoltus ¨ unguibus ire meos; [ ]?
65 nec nostris oculis nec nostris parce capillis: [ ]
66 quamlibet infirmas ¨ adiuuat ira manus. [ ]
67 neue mei sceleris tam tristia signa supersint, [ ]
68 pone recompositas ¨ in statione comas. [ ]
8. digt. .
1 Est quaedam (quicumque uolet cognoscere lenam, [ ]
2 audiat), est quaedam ¨ nomine Dipsas anus. [ ]
3 ex re nomen habet: nigri non illa parentem [1]?
4 Memnonis in roseis ¨ sobria uidit equis. [ ]
5 illa magas artes Aeaeaque carmina nouit, [ ]
6 inque caput liquidas ¨ arte recuruat aquas; [ ]
7 scit bene quid gramen, quid torto concita rhombo [ ]
8 licia, quid ualeat ¨ uirus amantis equae. [ ]
9 cum uoluit, toto glomerantur nubila caelo; [ ]?
10 cum uoluit, puro ¨ fulget in orbe dies. [ ]
11 sanguine, si qua fides, stillantia sidera uidi; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
12 purpureus Lunae ¨ sanguine uultus erat. [ ]
13 hanc ego nocturnas uersam uolitare per umbras [ ]
14 suspicor et pluma ¨ corpus anile tegi; [ ]
15 suspicor, et fama est; oculis quoque pupula duplex [ ]
16 fulminat et gemino ¨ lumen ab orbe uenit. [ ]
17 euocat antiquis proauos atauosque sepulcris [ ]
18 et solidam longo ¨ carmine findit humum. [ ]
19 haec sibi proposuit thalamos temerare pudicos; [ ]
20 nec tamen eloquio ¨ lingua nocente caret. [ ]
21 fors me sermoni testem dedit; illa monebat [ ]?
22 talia (me duplices ¨ occuluere fores): [ ]
23 'scis here te, mea lux, iuueni placuisse beato? [ ]
24 haesit et in uoltu ¨ constitit usque tuo. [ ]
25 et cur non placeas? nulli tua forma secunda est; [ ]
26 me miseram, dignus ¨ corpore cultus abest. [ ]
27 tam felix esses quam formosissima uellem: [ ]
28 non ego te facta ¨ diuite pauper ero. [ ]
29 stella tibi oppositi nocuit contraria Martis; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
30 Mars abiit; signo ¨ nunc Venus apta suo. [ ]
31 prosit ut adueniens, en aspice: diues amator [ ]
32 te cupiit: curae, ¨ quid tibi desit, habet. [ ]
33 est etiam facies, qua se tibi conparet, illi: [1]
34 si te non emptam ¨ uellet, emendus erat. [ ]
35 erubuit! decet alba quidem pudor ora, sed iste, [ ]
36 si simules, prodest; ¨ uerus obesse solet. [ ]
37 cum bene deiectis gremium spectabis ocellis, [ ]
38 quantum quisque ferat, ¨ respiciendus erit. [ ]
39 forsitan inmundae Tatio regnante Sabinae [ ]
40 noluerint habiles ¨ pluribus esse uiris; [ ]
41 nunc Mars externis animos exercet in armis, [ ]
42 at Venus Aeneae ¨ regnat in urbe sui. [ ]
43 ludunt formosae: casta est quam nemo rogauit; [ ]
44 aut, si rusticitas ¨ non uetat, ipsa rogat. [ ]
45 has quoque, quae frontis rugas in uertice portant, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
46 excute, de rugis ¨ crimina multa cadent. [1]
47 Penelope iuuenum uires temptabat in arcu; [ ]
48 qui latus argueret ¨ corneus arcus erat. [ ]
49 labitur occulte fallitque uolatilis aetas, [ ]
50 et celer admissis ¨ labitur annus equis. [ ]
51 aera nitent usu, uestis bona quaerit haberi, [ ]?
52 canescunt turpi ¨ tecta relicta situ: [ ]
53 forma, nisi admittas, nullo exercente senescit; [ ]
54 nec satis effectus ¨ unus et alter habent. [ ]
55 certior e multis nec tam inuidiosa rapina est; [ ]
56 plena uenit canis ¨ de grege praeda lupis. [ ]
57 ecce, quid iste tuus praeter noua carmina uates [ ]
58 donat? amatoris ¨ milia multa leges. [1]
59 ipse deus uatum palla spectabilis aurea [ ]
60 tractat inauratae ¨ consona fila lyrae. [ ]
61 qui dabit, ille tibi magno sit maior Homero; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
62 crede mihi, res est ¨ ingeniosa dare. [1]
63 nec tu, si quis erit capitis mercede redemptus, [1]
64 despice: gypsati ¨ crimen inane pedis. [ ]
65 nec te decipiant ueteres circum atria cerae: [ ]
66 tolle tuos tecum, ¨ pauper amator, auos. [ ]
67 quin, quia pulcher erit, poscet sine munere noctem; [ ]
68 quod det, amatorem ¨ flagitet ante suum. [1]
69 parcius exigito pretium, dum retia tendis, [ ]
70 ne fugiant; captos ¨ legibus ure tuis. [ ]
71 nec nocuit simulatus amor: sine credat amari [ ]
72 et caue, ne gratis ¨ hic tibi constet amor. [1]
73 saepe nega noctes: capitis modo finge dolorem; [ ]
74 et modo, quae causas ¨ praebeat, Isis erit. [ ]
75 mox recipe, ut nullum patiendi colligat usum [ ]
76 neue relentescat ¨ saepe repulsus amor. [ ]
77 surda sit oranti tua ianua, laxa ferenti; [ ]
78 audiat exclusi ¨ uerba receptus amans; [ ]
79 et quasi laesa prior nonnumquam irascere laeso: [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
80 uanescit culpa ¨ culpa repensa tua. [ ]
81 sed numquam dederis spatiosum tempus in iram: [ ]
82 saepe simultates ¨ ira morata facit. [ ]
83 quin etiam discant oculi lacrimare coacti, [ ]
84 et faciant udas ¨ ille uel ille genas; [ ]
85 nec, si quem falles, tu periurare timeto: [ ]
86 commodat in lusus ¨ numina surda Venus. [ ]
87 seruus et ad partes sollers ancilla parentur, [ ]
88 qui doceant apte ¨ quid tibi possit emi, [ ]
89 et sibi pauca rogent: multos si pauca rogabunt, [ ]
90 postmodo de stipula ¨ grandis aceruus erit; [ ]
91 et soror et mater, nutrix quoque carpat amantem: [ ]
92 fit cito per multas ¨ praeda petita manus. [ ]
93 cum te deficient poscendi munera causae, [ ]
94 natalem libo ¨ testificare tuum. [ ]
95 ne securus amet nullo riuale caueto: [1]
96 non bene, si tollas ¨ proelia, durat amor. [ ]
97 ille uiri uideat toto uestigia lecto [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
98 factaque lasciuis ¨ liuida colla notis; [ ]
99 munera praecipue uideat quae miserit alter: [ ]
100 si dederit nemo, ¨ Sacra roganda Via est. [ ]
101 cum multa abstuleris, ut non tamen omnia donet, [ ]
102 quod numquam reddas, ¨ commodet ipsa roga. [ ]
103 lingua iuuet mentemque tegat: blandire noceque; [ ]
104 impia sub dulci ¨ melle uenena latent. [ ]
105 haec si praestiteris usus mihi cognita longo [ ]?
106 nec tulerint uoces ¨ uentus et aura meas, [ ]
107 saepe mihi dices uiuae bene, saepe rogabis [2]
108 ut mea defunctae ¨ molliter ossa cubent -' [ ]
109 uox erat in cursu, cum me mea prodidit umbra; [ ]
110 at nostrae uix se ¨ continuere manus [ ]
111 quin albam raramque comam lacrimosaque uino [ ]
112 lumina rugosas ¨ distraherentque genas. [1]
113 di tibi dent nullos lares inopemque senectam [1]
114 et longas hiemes ¨ perpetuamque sitim. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
9. digt. .
1 Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido; [ ]
2 Attice, crede mihi, ¨ militat omnis amans. [ ]
3 quae bello est habilis, Veneri quoque conuenit aetas: [ ]
4 turpe senex miles, ¨ turpe senilis amor. [ ]
5 quos petiere duces annos in milite forti, [ ]
6 hos petit in socio ¨ bella puella uiro: [ ]
7 peruigilant ambo, terra requiescit uterque; [ ]
8 ille fores dominae ¨ seruat, at ille ducis. [ ]
9 militis officium longa est uia: mitte puellam, [ ]
10 strenuus exempto ¨ fine sequetur amans; [ ]
11 ibit in aduersos montes duplicataque nimbo [ ]
12 flumina, congestas ¨ exteret ille niues, [ ]
13 nec freta pressurus tumidos causabitur Euros [ ]
14 aptaque uerrendis ¨ sidera quaeret aquis. [ ]
15 quis nisi uel miles uel amans et frigora noctis [ ]
16 et denso mixtas ¨ perferet imbre niues? [ ]
17 mittitur infestos alter speculator in hostes, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
18 in riuale oculos ¨ alter, ut hoste, tenet. [2]
19 ille graues urbes, hic durae limen amicae [ ]
20 obsidet; hic portas ¨ frangit, at ille fores. [ ]
21 saepe soporatos inuadere profuit hostes [2]?
22 caedere et armata ¨ uulgus inerme manu; [ ]
23 sic fera Threicii ceciderunt agmina Rhesi, [ ]
24 et dominum capti ¨ deseruistis equi: [ ]
25 nempe maritorum somnis utuntur amantes [2]?
26 et sua sopitis ¨ hostibus arma mouent. [ ]
27 custodum transire manus uigilumque cateruas [ ]
28 militis et miseri ¨ semper amantis opus. [ ]
29 Mars dubius, nec certa Venus: uictique resurgunt, [ ]
30 quosque neges umquam ¨ posse iacere, cadunt. [ ]
31 ergo desidiam quicumque uocabat amorem, [ ]
32 desinat: ingenii est ¨ experientis Amor. [ ]
33 ardet in abducta Briseide maestus Achilles [u]?
34 (dum licet, Argeas ¨ frangite, Troes, opes); [ ]
35 Hector ab Andromaches conplexibus ibat ad arma, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
36 et galeam capiti ¨ quae daret, uxor erat; [ ]
37 summa ducum, Atrides uisa Priameide fertur [1]
38 Maenadis effusis ¨ obstipuisse comis; [ ]
39 Mars quoque deprensus fabrilia uincula sensit: [ ]
40 notior in caelo ¨ fabula nulla fuit. [ ]
41 ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus; [ ]
42 mollierant animos ¨ lectus et umbra meos; [ ]
43 inpulit ignauum formosae cura puellae, [ ]
44 iussit et in castris ¨ aera merere suis. [ ]
45 inde uides agilem nocturnaque bella gerentem: [ ]
46 qui nolet fieri ¨ desidiosus, amet. [ ]
10. digt. .
1 Qualis ab Eurota Phrygiis auecta carinis [ ]?
2 coniugibus belli ¨ causa duobus erat, [ ]?
3 qualis erat Lede, quam plumis abditus albis [ ]?
4 callidus in falsa ¨ lusit adulter aue, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
5 qualis Amymone siccis errauit in Argis, [2]
6 cum premeret summi ¨ uerticis urna comas, [ ]
7 talis eras: aquilamque in te taurumque timebam [ ]
8 et quicquid magno ¨ de Ioue fecit amor. [ ]
9 nunc timor omnis abest animique resanuit error, [ ]
10 nec facies oculos ¨ iam capit ista meos. [ ]
11 cur sim mutatus quaeris? quia munera poscis: [ ]
12 haec te non patitur ¨ causa placere mihi. [ ]
13 donec eras simplex, animum cum corpore amaui; [ ]
14 nunc mentis uitio ¨ laesa figura tua est. [ ]
15 et puer est et nudus Amor, sine sordibus annos [ ]
16 et nullas uestes, ¨ ut sit apertus, habet. [ ]
17 quid puerum Veneris pretio prostare iubetis? [ ]
18 quo pretium condat, ¨ non habet ille sinum. [ ]
19 nec Venus apta feris Veneris nec filius armis: [ ]
20 non decet inbelles ¨ aera merere deos. [ ]
21 stat meretrix certo cuiuis mercabilis aere [ ]
22 et miseras iusso ¨ corpore quaerit opes; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
23 deuouet imperium tamen haec lenonis auari [ ]
24 et, quod uos facitis ¨ sponte, coacta facit. [ ]
25 sumite in exemplum pecudes ratione carentes: [ ]
26 turpe erit, ingenium ¨ mitius esse feris. [ ]
27 non equa munus equum, non taurum uacca poposcit, [ ]
28 non aries placitam ¨ munere captat ouem. [ ]
29 sola uiro mulier spoliis exultat ademptis, [ ]
30 sola locat noctes, ¨ sola locanda uenit [ ]
31 et uendit, quod utrumque iuuat, quod uterque petebat, [ ]
32 et pretium, quanti ¨ gaudeat ipsa, facit. [ ]
33 quae Venus ex aequo uentura est grata duobus, [ ]
34 altera cur illam ¨ uendit et alter emit? [ ]
35 cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa uoluptas, [ ]
36 quam socio motu ¨ femina uirque ferunt? [ ]
37 nec bene conducti uendunt periuria testes [ ]
38 nec bene selecti ¨ iudicis arca patet; [ ]
39 turpe reos empta miseros defendere lingua, [ ]
40 quod faciat magnas, ¨ turpe tribunal, opes; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
41 turpe tori reditu census augere paternos [ ]
42 et faciem lucro ¨ prostituisse suam. [ ]
43 gratia pro rebus merito debetur inemptis; [1]
44 pro male conducto ¨ gratia nulla toro: [ ]
45 omnia conductor soluit mercede soluta; [ ]
46 non manet officio ¨ debitor ille tuo. [ ]
47 parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci: [ ]
48 non habet euentus ¨ sordida praeda bonos. [ ]
49 non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas [ ]
50 ut premerent sacrae ¨ uirginis arma caput; [ ]
51 e quibus exierat, traiecit uiscera ferro [ ]
52 filius, et poenae ¨ causa monile fuit. [ ]
53 nec tamen indignum est a diuite praemia posci: [1]
54 munera poscenti ¨ quod dare possit habet; [ ]
55 carpite de plenis pendentis uitibus uuas, [2]
56 praebeat Alcinoi ¨ poma benignus ager. [ ]
57 officium pauper numerat studiumque fidemque; [ ]
58 quod quis habet, dominae ¨ conferat omne suae. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
59 est quoque carminibus meritas celebrare puellas [ ]
60 dos mea: quam uolui, ¨ nota fit arte mea. [ ]
61 scindentur uestes, gemmae frangentur et aurum; [ ]
62 carmina quam tribuent, ¨ fama perennis erit. [ ]
63 nec dare, sed pretium posci dedignor et odi; [ ]?
64 quod nego poscenti, ¨ desine uelle, dabo. [ ]
= file n. 114 - 14:33 minuti
11. digt. .
1 Colligere incertos et in ordine ponere crines [ ]
2 docta neque ancillas ¨ inter habenda Nape [ ]
3 inque ministeriis furtiuae cognita noctis [ ]
4 utilis et dandis ¨ ingeniosa notis, [ ]
5 saepe uenire ad me dubitantem hortata Corinnam, [ ]!
6 saepe laboranti ¨ fida reperta mihi, [ ]
7 accipe et ad dominam peraratas mane tabellas [ ]
8 perfer et obstantes ¨ sedula pelle moras. [ ]
9 nec silicum uenae nec durum in pectore ferrum [ ]
10 nec tibi simplicitas ¨ ordine maior adest; [ ]?
11 credibile est et te sensisse Cupidinis arcus: [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
12 in me militiae ¨ signa tuere tuae. [ ]
13 si quaeret quid agam, spe noctis uiuere dices; [ ]
14 cetera fert blanda ¨ cera notata manu. [ ]
15 dum loquor, hora fugit: uacuae bene redde tabellas, [ ]
16 uerum continuo ¨ fac tamen illa legat. [ ]
17 aspicias oculos mando frontemque legentis: [ ]
18 et tacito uultu ¨ scire futura licet. [ ]
19 nec mora, perlectis rescribat multa iubeto: [ ]
20 odi, cum late ¨ splendida cera uacat. [ ]
21 comprimat ordinibus uersus, oculosque moretur [ ]
22 margine in extremo ¨ littera rasa meos. [ ]
23 quid digitos opus est graphio lassare tenendo? [ ]
24 hoc habeat scriptum ¨ tota tabella 'ueni.' [ ]
25 non ego uictrices lauro redimire tabellas [ ]
26 nec Veneris media ¨ ponere in aede morer. [ ]
27 subscribam VENERI FIDAS SIBI NASO MINISTRAS [1]
28 DEDICAT. AT NVPER ¨ VILE FVISTIS ACER. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
12. digt. .
1 Flete meos casus: tristes rediere tabellae; [ ]
2 infelix hodie ¨ littera posse negat. [ ]
3 omina sunt aliquid: modo cum discedere uellet, [ ]
4 ad limen digitos ¨ restitit icta Nape. [ ]
5 missa foras iterum limen transire memento [ ]
6 cautius atque alte ¨ sobria ferre pedem. [ ]
7 ite hinc, difficiles, funebria ligna, tabellae, [ ]
8 tuque, negaturis ¨ cera referta notis, [1]
9 quam, puto, de longae collectam flore cicutae [ ]
10 melle sub infami ¨ Corsica misit apis. [ ]
11 at tamquam minio penitus medicata rubebas: [ ]
12 ille color uere ¨ sanguinulentus erat. [ ]
13 proiectae triuiis iaceatis, inutile lignum, [ ]
14 uosque rotae frangat ¨ praetereuntis onus. [ ]
15 illum etiam, qui uos ex arbore uertit in usum, [1]
16 conuincam puras ¨ non habuisse manus; [ ]
17 praebuit illa arbor misero suspendia collo, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
18 carnifici diras ¨ praebuit illa cruces; [1]
19 illa dedit turpes raucis bubonibus umbras, [ ]
20 uolturis in ramis ¨ et strigis oua tulit. [ ]
21 his ego commisi nostros insanus amores [ ]
22 molliaque ad dominam ¨ uerba ferenda dedi? [ ]
23 aptius hae capiant uadimonia garrula cerae, [ ]
24 quas aliquis duro ¨ cognitor ore legat; [ ]
25 inter ephemeridas melius tabulasque iacerent, [ ]
26 in quibus absumptas ¨ fleret auarus opes. [ ]
27 ergo ego uos rebus duplices pro nomine sensi: [ ]
28 auspicii numerus ¨ non erat ipse boni. [ ]
29 quid precer iratus, nisi uos cariosa senectus [2]
30 rodat, et inmundo ¨ cera sit alba situ? [ ]
13. digt. .
1 Iam super oceanum uenit a seniore marito [ ]
2 flaua pruinoso ¨ quae uehit axe diem. [ ]
3 quo properas, Aurora? mane: sic Memnonis umbris [ ]
4 annua sollemni ¨ caede parentet auis. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
5 nunc iuuat in teneris dominae iacuisse lacertis; [ ]
6 si quando, lateri ¨ nunc bene iuncta meo est. [ ]
7 nunc etiam somni pingues et frigidus aër, [ ]
8 et liquidum tenui ¨ gutture cantat auis. [ ]
9 quo properas ingrata uiris, ingrata puellis? [ ]
10 roscida purpurea ¨ supprime lora manu. [ ]
11 ante tuos ortus melius sua sidera seruat [ ]
12 nauita nec media ¨ nescius errat aqua; [ ]
13 te surgit quamuis lassus ueniente uiator [ ]
14 et miles saeuas ¨ aptat ad arma manus; [ ]
15 prima bidente uides oneratos arua colentes, [2]?
16 prima uocas tardos ¨ sub iuga panda boues; [ ]
17 tu pueros somno fraudas tradisque magistris, [ ]
18 ut subeant tenerae ¨ uerbera saeua manus, [ ]
19 atque eadem sponsum (?)cultos ante Atria mittis, [ ]
20 unius ut uerbi ¨ grandia damna ferant; [ ]
21 nec tu consulto nec tu iucunda diserto: [ ]
22 cogitur ad lites ¨ surgere uterque nouas; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
23 tu, cum feminei possint cessare labores, [ ]
24 lanificam reuocas ¨ ad sua pensa manum. [ ]
25 omnia perpeterer; sed surgere mane puellas [ ]
26 quis, nisi cui non est ¨ ulla puella, ferat? [ ]
27 optaui quotiens ne nox tibi cedere uellet, [ ]
28 ne fugerent uultus ¨ sidera mota tuos! [ ]
29 optaui quotiens aut uentus frangeret axem [ ]
30 aut caderet spissa ¨ nube retentus equus! [ ]
31 inuida, quo properas? quod erat tibi filius ater, [ ]
32 materni fuerat ¨ pectoris ille color. [ ]
35 Tithono uellem de te narrare liceret: [ ]
36 femina non caelo ¨ turpior ulla foret. [ ]
37 illum dum refugis, longo quia grandior aeuo, [ ]
38 surgis ad inuisas ¨ a sene mane rotas; [ ]
39 at si quem manibus Cephalum complexa teneres, [ ]
40 clamares 'lente ¨ currite, noctis equi.' [ ]
41 cur ego plectar amans, si uir tibi marcet ab annis? [ ]
42 num me nupsisti ¨ conciliante seni? [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
43 aspice quot somnos iuueni donarit amato [1]
44 Luna, neque illius ¨ forma secunda tuae. [ ]
45 ipse deum genitor, ne te tam saepe uideret, [ ]
46 commisit noctes ¨ in sua uota duas. [ ]
47 iurgia finieram. scires audisse: rubebat, [ ]
48 nec tamen adsueto ¨ tardius orta dies. [ ]
14. digt. .
1 Dicebam 'medicare tuos desiste capillos'; [ ]
2 tingere quam possis, ¨ iam tibi nulla coma est. [ ]
3 at si passa fores, quid erat spatiosius illis? [ ]
4 contigerant imum, ¨ qua patet, usque latus. [ ]
5 quid, quod erant tenues et quos ornare timeres, [ ]
6 uela colorati ¨ qualia Seres habent, [1]
7 uel pede quod gracili deducit aranea filum, [2]?
8 cum leue deserta ¨ sub trabe nectit opus? [ ]
9 nec tamen ater erat neque erat tamen aureus ille [ ]
10 sed, quamuis neuter, ¨ mixtus uterque color, [ ]
11 qualem cliuosae madidis in uallibus Idae [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
12 ardua derepto ¨ cortice cedrus habet. [ ]
13 adde quod et dociles et centum flexibus apti [ ]
14 et tibi nullius ¨ causa doloris erant: [ ]
15 non acus abrupit, non uallum pectinis illos; [ ]
16 ornatrix tuto ¨ corpore semper erat; [ ]
17 ante meos saepe est oculos ornata nec umquam [ ]
18 bracchia derepta ¨ saucia fecit acu. [ ]
19 saepe etiam nondum digestis mane capillis [ ]
20 purpureo iacuit ¨ semisupina toro; [ ]
21 tum quoque erat neclecta decens, ut Thracia Bacche, [ ]
22 cum temere in uiridi ¨ gramine lassa iacet. [ ]
23 cum graciles essent tamen et lanuginis instar, [ ]
24 heu, mala uexatae ¨ quanta tulere comae! [ ]
25 quam se praebuerant ferro patienter et igni, [ ]
26 ut fieret torto ¨ nexilis orbe sinus! [ ]
27 clamabam 'scelus est istos, scelus, urere crines. [ ]
28 sponte decent: capiti, ¨ ferrea, parce tuo. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
29 uim procul hinc remoue: non est, qui debeat uri; [1]
30 erudit admotas ¨ ipse capillus acus.' [ ]
31 formosae periere comae, quas uellet Apollo, [ ]
32 quas uellet capiti ¨ Bacchus inesse suo; [ ]
33 illis contulerim, quas quondam nuda Dione [ ]
34 pingitur umenti ¨ sustinuisse manu. [ ]
35 quid male dispositos quereris periisse capillos? [ ]
36 quid speculum maesta ¨ ponis inepta manu? [ ]
37 non bene consuetis a te spectaris ocellis: [1]
38 ut placeas, debes ¨ immemor esse tui. [ ]
39 non te cantatae laeserunt paelicis herbae, [ ]
40 non anus Haemonia ¨ perfida lauit aqua, [ ]
41 nec tibi uis morbi nocuit (procul omen abesto), [ ]
42 nec minuit densas ¨ inuida lingua comas: [ ]
43 facta manu culpaque tua dispendia sentis; [ ]
44 ipsa dabas capiti ¨ mixta uenena tuo. [ ]
45 nunc tibi captiuos mittet Germania crines; [ ]
46 tuta triumphatae ¨ munere gentis eris. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
47 o quam saepe comas aliquo mirante rubebis [1]?
48 et dices 'empta ¨ nunc ego merce probor: [ ]
49 nescioquam pro me laudat nunc iste Sygambram; [ ]
50 fama tamen memini ¨ cum fuit ista mea.' [ ]
51 me miserum, lacrumas male continet oraque dextra [ ]
52 protegit ingenuas ¨ picta rubore genas; [ ]
53 sustinet antiquos gremio spectatque capillos, [ ]
54 ei mihi, non illo ¨ munera digna loco. [ ]
55 collige cum uultu mentem: reparabile damnum est: [ ]
56 postmodo natiua ¨ conspiciere coma. [1]
15. digt. .
1 Quid mihi, Liuor edax, ignauos obicis annos [ ]?
2 ingeniique uocas ¨ carmen inertis opus, [ ]
3 non me more patrum, dum strenua sustinet aetas, [1]
4 praemia militiae ¨ puluerulenta sequi [ ]
5 nec me uerbosas leges ediscere nec me [ ]
6 ingrato uocem ¨ prostituisse foro? [ ]
7 mortale est, quod quaeris, opus; mihi fama perennis [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
8 quaeritur, in toto ¨ semper ut orbe canar. [ ]
9 uiuet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide, [ ]
10 dum rapidas Simois ¨ in mare uoluet aquas; [ ]
11 uiuet et Ascraeus, dum mustis uua tumebit, [ ]
12 dum cadet incurua ¨ falce resecta Ceres; [ ]
13 Battiades semper toto cantabitur orbe: [ ]
14 quamuis ingenio ¨ non ualet, arte ualet; [ ]
15 nulla Sophocleo ueniet iactura cothurno; [ ]?
16 cum sole et luna ¨ semper Aratus erit; [ ]
17 dum fallax seruus, durus pater, improba lena [ ]
18 uiuent et meretrix ¨ blanda, Menandros erit; [ ]
19 Ennius arte carens animosique Accius oris [2]
20 casurum nullo ¨ tempore nomen habent; [ ]
21 Varronem primamque ratem quae nesciet aetas [ ]
22 aureaque Aesonio ¨ terga petita duci? [ ]
23 carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti, [ ]
24 exitio terras ¨ cum dabit una dies; [ ]
25 Tityrus et fruges Aeneiaque arma legentur, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
26 Roma triumphati ¨ dum caput orbis erit; [ ]
27 donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma, [ ]
28 discentur numeri, ¨ culte Tibulle, tui; [ ]
29 Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois, [ ]
30 et sua cum Gallo ¨ nota Lycoris erit. [ ]
31 ergo cum silices, cum dens patientis aratri [ ]
32 depereant aeuo, ¨ carmina morte carent: [ ]
33 cedant carminibus reges regumque triumphi, [ ]
34 cedat et auriferi ¨ ripa benigna Tagi. [ ]
35 uilia miretur uulgus; mihi flauus Apollo [ ]
36 pocula Castalia ¨ plena ministret aqua, [ ]
37 sustineamque coma metuentem frigora myrtum [ ]
38 atque a sollicito ¨ multus amante legar. [ ]
39 pascitur in uiuis Liuor; post fata quiescit, [ ]
40 cum suus ex merito ¨ quemque tuetur honos: [ ]
41 ergo etiam cum me supremus adederit ignis, [ ]
42 uiuam, parsque mei ¨ multa superstes erit. [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 115 - 21:23 minuti
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.) .
1. digt. .
1 Hoc quoque composui Paelignis natus aquosis [ ]
2 ille ego nequitiae ¨ Naso poeta meae; [ ]?
3 hoc quoque iussit Amor; procul hinc, procul este, seueri: [ ]
4 non estis teneris ¨ apta theatra modis. [ ]
5 me legat in sponsi facie non frigida uirgo [ ]
6 et rudis ignoto ¨ tactus amore puer; [ ]
7 atque aliquis iuuenum, quo nunc ego, saucius arcu [ ]
8 agnoscat flammae ¨ conscia signa suae [ ]
9 miratusque diu 'quo' dicat 'ab indice doctus [2]?
10 conposuit casus ¨ iste poeta meos?' [ ]
11 ausus eram, memini, caelestia dicere bella [ ]
12 centimanumque Gyen ¨ (et satis oris erat), [ ]
13 cum male se Tellus ulta est ingestaque Olympo [ ]
14 ardua deuexum ¨ Pelion Ossa tulit: [ ]
15 in manibus nimbos et cum Ioue fulmen habebam, [ ]
16 quod bene pro caelo ¨ mitteret ille suo. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
17 clausit amica fores: ego cum Ioue fulmen omisi; [ ]
18 excidit ingenio ¨ Iuppiter ipse meo. [ ]
19 Iuppiter, ignoscas: nil me tua tela iuuabant; [ ]
20 clausa tuo maius ¨ ianua fulmen habet. [ ]
21 blanditias elegosque leuis, mea tela, resumpsi: [ ]
22 mollierunt duras ¨ lenia uerba fores. [ ]
23 carmina sanguineae deducunt cornua lunae [ ]
24 et reuocant niueos ¨ solis euntis equos; [ ]
25 carmine dissiliunt abruptis faucibus angues [ ]
26 inque suos fontes ¨ uersa recurrit aqua; [ ]
27 carminibus cessere fores, insertaque posti, [ ]
28 quamuis robur erat, ¨ carmine uicta sera est. [ ]
29 quid mihi profuerit uelox cantatus Achilles? [ ]
30 quid pro me Atrides ¨ alter et alter agent, [ ]
31 quique tot errando quot bello perdidit annos, [ ]
32 raptus et Haemoniis ¨ flebilis Hector equis? [ ]
33 at facie tenerae laudata saepe puellae [ ]?
34 ad uatem, pretium ¨ carminis, ipsa uenit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
35 magna datur merces: heroum clara ualete [ ]?
36 nomina: non apta est ¨ gratia uestra mihi; [ ]
37 ad mea formosos uultus adhibete puellae [ ]
38 carmina, purpureus ¨ quae mihi dicat Amor. [ ]
2. digt. .
1 Quem penes est dominam seruandi cura, Bagoa, [ ]
2 dum perago tecum ¨ pauca, sed apta, uaca. [1]
3 hesterna uidi spatiantem luce puellam [ ]?
4 illa quae Danai ¨ porticus agmen habet. [ ]
5 protinus, ut placuit, misi scriptoque rogaui; [ ]
6 rescripsit trepida ¨ 'non licet' illa manu, [ ]
7 et, cur non liceat, quaerenti reddita causa est, [ ]
8 quod nimium dominae ¨ cura molesta tua est. [ ]
9 si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri [ ]
10 desine: quem metuit ¨ quisque, perisse cupit. [ ]
11 uir quoque non sapiens: quid enim seruare laboret [ ]
12 unde nihil, quamuis ¨ non tueare, perit? [ ]
13 sed gerat ille suo morem furiosus amori [ ]?
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
14 et castum, multis ¨ quod placet, esse putet; [ ]
15 huic furtiua tuo libertas munere detur, [ ]?
16 quam dederis illi, ¨ reddat ut illa tibi. [ ]
17 conscius esse uelis? domina est obnoxia seruo; [ ]
18 conscius esse times? ¨ dissimulare licet. [ ]
19 scripta leget secum: matrem misisse putato; [ ]
20 uenerit ignotus: ¨ postmodo notus erit; [ ]?
21 ibit ad affectam, quae non languebit, amicam: [ ]
22 uisat, iudiciis ¨ aegra sit illa tuis. [ ]
23 si faciet tarde, ne te mora longa fatiget, [1]?
24 imposita gremio ¨ stertere fronte potes. [ ]
25 nec tu linigeram fieri quid possit ad Isin [1]
26 quaesieris, nec tu ¨ curua theatra time. [ ]
27 conscius assiduos commissi tollet honores: [ ]?
28 quis minor est autem ¨ quam tacuisse labor? [ ]
29 ille placet uersatque domum neque uerbera sentit, [ ]
30 ille potens; alii, ¨ sordida turba, iacent. [ ]
31 huic, uerae ut lateant, causae finguntur inanes; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
32 atque ambo domini, ¨ quod probat una, probant. [ ]
33 cum bene uir traxit uultum rugasque coegit, [ ]
34 quod uoluit fieri ¨ blanda puella, facit. [ ]
35 sed tamen interdum tecum quoque iurgia nectat [ ]
36 et simulet lacrimas ¨ carnificemque uocet; [ ]
37 tu contra obicies quae tuto diluat illa, [ ]?
38 et ueris falso ¨ crimine deme fidem. [ ]
39 sic tibi semper honos, sic alta peculia crescent; [ ]
40 haec fac, in exiguo ¨ tempore liber eris. [ ]
41 aspicis indicibus nexas per colla catenas? [ ]
42 squalidus orba fide ¨ pectora carcer habet. [ ]
43 quaerit aquas in aquis et poma fugacia captat [ ]
44 Tantalus: hoc illi ¨ garrula lingua dedit; [ ]
45 dum nimium seruat custos Iunonius Ion, [ ]
46 ante suos annos ¨ occidit; illa dea est. [ ]
47 uidi ego compedibus liuentia crura gerentem [ ]
48 unde uir incestum ¨ scire coactus erat; [ ]
49 poena minor merito: nocuit mala lingua duobus; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
50 uir doluit, famae ¨ damna puella tulit. [ ]
51 crede mihi, nulli sunt crimina grata marito, [ ]
52 nec quemquam, quamuis ¨ audiat, illa iuuant: [ ]
53 seu tepet, indicium securas perdis ad aures; [ ]
54 siue amat, officio ¨ fit miser ille tuo. [ ]
55 culpa nec ex facili quamuis manifesta probatur: [ ]
56 iudicis illa sui ¨ tuta fauore uenit. [ ]
57 uiderit ipse licet, credet tamen ille neganti [ ]
58 damnabitque oculos ¨ et sibi uerba dabit; [ ]
59 aspiciat dominae lacrimas, plorabit et ipse [ ]
60 et dicet 'poenas ¨ garrulus iste dabit.' [ ]
61 quid dispar certamen inis? tibi uerbera uicto [ ]
62 adsunt, in gremio ¨ iudicis illa sedet. [ ]
63 non scelus adgredimur, non ad miscenda coimus [ ]
64 toxica, non stricto ¨ fulminat ense manus; [ ]
65 quaerimus ut tuto per te possimus amare: [ ]
66 quid precibus nostris ¨ mollius esse potest? [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt. .
1 Ei mihi, quod dominam nec uir nec femina seruas, [ ]
2 mutua nec Veneris ¨ gaudia nosse potes. [ ]
3 qui primus pueris genitalia membra recidit, [ ]
4 uulnera quae fecit ¨ debuit ipse pati. [ ]
5 mollis in obsequium facilisque rogantibus esses, [ ]
6 si tuus in quauis ¨ praetepuisset amor. [ ]
7 non tu natus equo, non fortibus utilis armis, [1]
8 bellica non dextrae ¨ conuenit hasta tuae. [ ]
9 ista mares tractent; tu spes depone uiriles: [ ]
10 sunt tibi cum domina ¨ signa ferenda tua. [ ]
11 hanc imple meritis, huius tibi gratia prosit; [ ]
12 si careas illa, ¨ quis tuus usus erit? [ ]
13 est etiam facies, sunt apti lusibus anni: [ ]
14 indigna est pigro ¨ forma perire situ. [ ]
15 fallere te potuit, quamuis habeare molestus: [ ]
16 non caret effectu ¨ quod uoluere duo. [ ]
17 aptius at fuerit precibus temptasse: rogamus, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
18 dum bene ponendi ¨ munera tempus habes. [ ]
4. digt. .
1 Non ego mendosos ausim defendere mores [ ]
2 falsaque pro uitiis ¨ arma mouere meis. [ ]?
3 confiteor, si quid prodest delicta fateri; [ ]
4 in mea nunc demens ¨ crimina fassus eo. [ ]
5 odi, nec possum cupiens non esse, quod odi: [ ]
6 heu quam, quae studeas ¨ ponere, ferre graue est! [ ]
7 nam desunt uires ad me mihi iusque regendum; [1]
8 auferor, ut rapida ¨ concita puppis aqua. [ ]
9 non est certa meos quae forma inuitet amores: [ ]
10 centum sunt causae ¨ cur ego semper amem. [ ]
11 siue aliqua est oculos in se deiecta modestos, [ ]?
12 uror, et insidiae ¨ sunt pudor ille meae; [ ]
13 siue procax aliqua est, capior quia rustica non est [ ]
14 spemque dat in molli ¨ mobilis esse toro; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
15 aspera si uisa est rigidasque imitata Sabinas, [2]
16 uelle sed ex alto ¨ dissimulare puto; [ ]
17 siue es docta, places raras dotata per artes; [ ]
18 siue rudis, placita es ¨ simplicitate tua. [ ]
19 est quae Callimachi prae nostris rustica dicat [ ]
20 carmina: cui placeo, ¨ protinus ipsa placet; [ ]
21 est etiam quae me uatem et mea carmina culpet: [ ]?
22 culpantis cupiam ¨ sustinuisse femur. [ ]
23 molliter incedit: motu capit; altera dura est: [1]
24 at poterit tacto ¨ mollior esse uiro. [ ]
25 haec quia dulce canit flectitque facillima uocem, [ ]
26 oscula cantanti ¨ rapta dedisse uelim; [ ]
27 haec querulas habili percurrit pollice chordas: [ ]
28 tam doctas quis non ¨ possit amare manus? [ ]
29 illa placet gestu numerosaque bracchia ducit [ ]
30 et tenerum molli ¨ torquet ab arte latus: [ ]
31 ut taceam de me, qui causa tangor ab omni, [ ]?
32 illic Hippolytum ¨ pone, Priapus erit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
33 tu, quia tam longa es, ueteres heroidas aequas [1]
34 et potes in toto ¨ multa iacere toro; [ ]
35 haec habilis breuitate sua est: corrumpor utraque; [ ]
36 conueniunt uoto ¨ longa breuisque meo. [ ]
37 non est culta: subit quid cultae accedere possit; [ ]
38 ornata est: dotes ¨ exhibet ipsa suas. [ ]
39 candida me capiet, capiet me flaua puella; [ ]
40 est etiam in fusco ¨ grata colore uenus. [ ]
41 seu pendent niuea pulli ceruice capilli, [ ]
42 Leda fuit nigra ¨ conspicienda coma; [ ]
43 seu flauent, placuit croceis Aurora capillis: [ ]
44 omnibus historiis ¨ se meus aptat amor. [ ]
45 me noua sollicitat, me tangit serior aetas: [ ]
46 haec melior specie, ¨ moribus illa placet. [ ]
47 denique quas tota quisquam probat Vrbe puellas, [ ]?
48 noster in has omnis ¨ ambitiosus amor. [ ]
5. digt. .
1 Nullus amor tanti est (abeas, pharetrate Cupido), [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
2 ut mihi sint totiens ¨ maxima uota mori. [ ]?
3 uota mori mea sunt, cum te peccasse recordor, [ ]
4 ei mihi, perpetuum ¨ nata puella malum. [ ]
5 non mihi deceptae nudant tua facta tabellae [ ]
6 nec data furtiue ¨ munera crimen habent. [ ]
7 o utinam arguerem sic, ut non uincere possem! [ ]
8 me miserum, quare ¨ tam bona causa mea est? [ ]
9 felix, qui quod amat defendere fortiter audet, [ ]
10 cui sua 'non feci' ¨ dicere amica potest. [ ]
11 ferreus est nimium -que suo fauet ille dolori, [ ]
12 cui petitur uicta ¨ palma cruenta rea. [ ]
13 ipse miser uidi, cum me dormire putares, [ ]
14 sobrius apposito ¨ crimina uestra mero: [ ]
15 multa supercilio uidi uibrante loquentes; [ ]?
16 nutibus in uestris ¨ pars bona uocis erat. [ ]
17 non oculi tacuere tui conscriptaque uino [ ]
18 mensa, nec in digitis ¨ littera nulla fuit. [ ]
19 sermonem agnoui, quod non uideatur, agentem [ ]?
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
20 uerbaque pro certis ¨ iussa ualere notis. [ ]?
21 iamque frequens ierat mensa conuiua relicta; [ ]
22 compositi iuuenes ¨ unus et alter erant: [ ]
23 inproba tum uero iungentes oscula uidi [ ]
24 (illa mihi lingua ¨ nexa fuisse liquet), [ ]
25 qualia non fratri tulerit germana seuero, [ ]?
26 sed tulerit cupido ¨ mollis amica uiro; [ ]
27 qualia credibile est non Phoebo ferre Dianam, [ ]
28 sed Venerem Marti ¨ saepe tulisse suo. [ ]
29 'quid facis?' exclamo 'quo nunc mea gaudia defers? [1]?
30 iniciam dominas ¨ in mea iura manus. [ ]
31 haec tibi sunt mecum, mihi sunt communia tecum: [ ]
32 in bona cur quisquam ¨ tertius ista uenit?' [ ]
33 haec ego, quaeque dolor linguae dictauit; at illi [ ]
34 conscia purpureus ¨ uenit in ora pudor. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
35 quale coloratum Tithoni coniuge caelum [2]?
36 subrubet, aut sponso ¨ uisa puella nouo; [ ]
37 quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae [ ]
38 aut, ubi cantatis, ¨ Luna, laborat equis; [ ]
39 aut quod, ne longis flauescere possit ab annis, [ ]
40 Maeonis Assyrium ¨ femina tinxit ebur: [ ]
41 his erat aut alicui color ille simillimus horum, [ ]
42 et numquam casu ¨ pulchrior illa fuit. [ ]
43 spectabat terram: terram spectare decebat; [ ]
44 maesta erat in uultu: ¨ maesta decenter erat. [ ]
45 sicut erant (et erant culti) laniare capillos [ ]
46 et fuit in teneras ¨ impetus ire genas; [ ]
47 ut faciem uidi, fortes cecidere lacerti: [ ]?
48 defensa est armis ¨ nostra puella suis. [ ]
49 qui modo saeuus eram, supplex ultroque rogaui [ ]
50 oscula ne nobis ¨ deteriora daret. [1]
51 risit et ex animo dedit optima, qualia possent [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
52 excutere irato ¨ tela trisulca Ioui: [1]
53 torqueor infelix, ne tam bona senserit alter, [ ]
54 et uolo non ex hac ¨ illa fuisse nota. [ ]
55 haec quoque, quam docui, multo meliora fuerunt, [ ]
56 et quiddam uisa est ¨ addidicisse noui. [ ]
57 quod nimium placuere, malum est, quod tota labellis [ ]
58 lingua tua est nostris, ¨ nostra recepta tuis. [ ]
59 nec tamen hoc unum doleo, non oscula tantum [2]
60 iuncta queror, quamuis ¨ haec quoque iuncta queror: [ ]
61 illa nisi in lecto nusquam potuere doceri; [ ]
62 nescioquis pretium ¨ grande magister habet. [ ]
6. digt. .
1 Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis, [u]?
2 occidit: exsequias ¨ ite frequenter, aues; [ ]
3 ite, piae uolucres, et plangite pectora pinnis [ ]
4 et rigido teneras ¨ ungue notate genas; [ ]
5 horrida pro maestis lanietur pluma capillis, [ ]
6 pro longa resonent ¨ carmina uestra tuba. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
7 quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni, [ ]
8 expleta est annis ¨ ista querela suis; [ ]
9 alitis in rarae miserum deuertere funus: [ ]
10 magna sed antiqua est ¨ causa doloris Itys. [ ]
11 omnes, quae liquido libratis in aëre cursus, [2]?
12 tu tamen ante alios, ¨ turtur amice, dole. [ ]
13 plena fuit uobis omni concordia uita [ ]
14 et stetit ad finem ¨ longa tenaxque fides. [ ]
15 quod fuit Argolico iuuenis Phoceus Orestae, [ ]
16 hoc tibi, dum licuit, ¨ psittace, turtur erat. [ ]
17 quid tamen ista fides, quid rari forma coloris, [ ]?
18 quid uox mutandis ¨ ingeniosa sonis, [ ]
19 quid iuuat, ut datus es, nostrae placuisse puellae? [ ]
20 infelix auium ¨ gloria nempe iaces. [ ]
21 tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos [ ]
22 tincta gerens rubro ¨ Punica rostra croco. [ ]
23 non fuit in terris uocum simulantior ales: [ ]
24 reddebas blaeso ¨ tam bene uerba sono. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
25 raptus es inuidia: non tu fera bella mouebas; [ ]
26 garrulus et placidae ¨ pacis amator eras. [ ]
27 ecce, coturnices inter sua proelia uiuunt, [ ]?
28 forsitan et fiant ¨ inde frequenter anus. [ ]
29 plenus eras minimo, nec prae sermonis amore [ ]
30 in multos poteras ¨ ora uacare cibos: [ ]
31 nux erat esca tibi causaeque papauera somni, [ ]
32 pellebatque sitim ¨ simplicis umor aquae. [ ]
33 uiuit edax uultur ducensque per aëra gyros [ ]
34 miluus et pluuiae ¨ graculus auctor aquae; [ ]
35 uiuit et armiferae cornix inuisa Mineruae, [ ]
36 illa quidem saeclis ¨ uix moritura nouem. [ ]
37 occidit ille loquax humanae uocis imago [ ]
38 psittacus, extremo ¨ munus ab orbe datum. [ ]
39 optima prima fere manibus rapiuntur auaris; [ ]
40 implentur numeris ¨ deteriora suis: [ ]
41 tristia Phylacidae Thersites funera uidit [ ]
42 iamque cinis uiuis ¨ fratribus Hector erat. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
43 quid referam timidae pro te pia uota puellae, [ ]
44 uota procelloso ¨ per mare rapta Noto? [ ]
45 septima lux uenit non exhibitura sequentem, [ ]
46 et stabat uacuo ¨ iam tibi Parca colo; [ ]
47 nec tamen ignauo stupuerunt uerba palato: [ ]?
48 clamauit moriens ¨ lingua 'Corinna, uale.' [ ]
49 colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet [ ]
50 udaque perpetuo ¨ gramine terra uiret. [ ]
51 si qua fides dubiis, uolucrum locus ille piarum [ ]
52 dicitur, obscenae ¨ quo prohibentur aues: [ ]
53 illic innocui late pascuntur olores [ ]?
54 et uiuax phoenix, ¨ unica semper auis; [ ]
55 explicat ipsa suas ales Iunonia pinnas, [ ]?
56 oscula dat cupido ¨ blanda columba mari. [ ]
57 psittacus has inter nemorali sede receptus [2]
58 conuertit uolucres ¨ in sua uerba pias. [ ]
59 ossa tegit tumulus, tumulus pro corpore magnus, [ ]
60 quo lapis exiguus ¨ par sibi carmen habet: [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
61 COLLIGOR EX IPSO DOMINAE PLACVISSE SEPVLCRO. [ ]
62 ORA FVERE MIHI ¨ PLVS AVE DOCTA LOQVI. [ ]
= file n. 116 - 18:52 minuti
7. digt. .
1 Ergo sufficiam reus in noua crimina semper? [ ]
2 ut uincam, totiens ¨ dimicuisse piget. [ ]
3 siue ego marmorei respexi summa theatri, [ ]
4 elegis e multis ¨ unde dolere uelis; [ ]
5 candida seu tacito uidit me femina uultu, [ ]?
6 in uultu tacitas ¨ arguis esse notas; [ ]
7 si quam laudaui, miseros petis ungue capillos, [ ]?
8 si culpo, crimen ¨ dissimulare putas; [ ]
9 siue bonus color est, in te quoque frigidus esse, [ ]
10 seu malus, alterius ¨ dicor amore mori. [ ]
11 atque ego peccati uellem mihi conscius essem: [ ]?
12 aequo animo poenam, ¨ qui meruere, ferunt. [ ]
13 nunc temere insimulas credendoque omnia frustra [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
14 ipsa uetas iram ¨ pondus habere tuam: [1]
15 aspice, ut auritus miserandae sortis asellus [ ]
16 adsiduo domitus ¨ uerbere lentus eat. [ ]
17 ecce, nouum crimen: sollers ornare Cypassis [ ]
18 obicitur dominae ¨ contemerasse torum. [ ]
19 di melius, quam me, si sit peccasse libido, [ ]?
20 sordida contemptae ¨ sortis amica iuuet! [ ]
21 quis Veneris famulae conubia liber inire [ ]
22 tergaque conplecti ¨ uerbere secta uelit? [ ]
23 adde quod ornandis illa est operosa capillis [ ]
24 et tibi per doctas ¨ grata ministra manus: [ ]
25 scilicet ancillam, quod erat tibi fida, rogarem? [ ]
26 quid, nisi ut indicio ¨ iuncta repulsa foret? [ ]
27 per Venerem iuro puerique uolatilis arcus [ ]?
28 me non admissi ¨ criminis esse reum. [ ]
8. digt. .
1 Ponendis in mille modos perfecta capillis, [ ]
2 comere sed solas ¨ digna Cypassi deas, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
3 et mihi iucundo non rustica cognita furto, [ ]
4 apta quidem dominae ¨ sed magis apta mihi, [ ]
5 quis fuit inter nos sociati corporis index? [ ]!
6 sensit concubitus ¨ unde Corinna tuos? [ ]
7 num tamen erubui? num uerbo lapsus in ullo [ ]
8 furtiuae Veneris ¨ conscia signa dedi? [ ]
9 quid quod, in ancilla si quis delinquere possit, [1]
10 illum ego contendi ¨ mente carere bona? [ ]
11 (Thessalus ancillae facie Briseidos arsit, [1]
12 serua Mycenaeo ¨ Phoebas amata duci: [ ]
13 nec sum ego Tantalide maior nec maior Achille; [ ]?
14 quod decuit reges, ¨ cur mihi turpe putem?) [ ]
15 ut tamen iratos in te defixit ocellos, [2]?
16 uidi te totis ¨ erubuisse genis. [ ]
17 at quanto, si forte refers, praesentior ipse [ ]
18 per Veneris feci ¨ numina magna fidem! [ ]
19 (tu, dea, tu iubeas animi periuria puri [ ]
20 Carpathium tepidos ¨ per mare ferre Notos.) [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
21 pro quibus officiis pretium mihi dulce repende [ ]
22 concubitus hodie, ¨ fusca Cypassi, tuos. [ ]
23 quid renuis fingisque nouos, ingrata, timores? [ ]
24 unum est e dominis ¨ emeruisse satis. [ ]
25 quod si stulta negas, index ante acta fatebor [ ]
26 et ueniam culpae ¨ proditor ipse meae, [ ]
27 quoque loco tecum fuerim quotiensque, Cypassi, [2]
28 narrabo dominae ¨ quotque quibusque modis. [2]
9. digt. .
1 O numquam pro me satis indignate Cupido, [ ]?
2 o in corde meo ¨ desidiose puer, [ ]?
3 quid me, qui miles numquam tua signa reliqui, [ ]?
4 laedis, et in castris ¨ uulneror ipse meis? [ ]
5 cur tua fax urit, figit tuus arcus amicos? [ ]
6 gloria pugnantes ¨ uincere maior erat. [ ]
7 quid? non Haemonius, quem cuspide perculit, heros [ ]
8 confossum medica ¨ postmodo iuuit ope? [ ]
9 uenator sequitur fugientia, capta relinquit, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
10 semper et inuentis ¨ ulteriora petit. [ ]?
11 nos tua sentimus, populus tibi deditus, arma; [ ]
12 pigra reluctanti ¨ cessat in hoste manus. [ ]
13 quid iuuat in nudis hamata retundere tela [2]?
14 ossibus? ossa mihi ¨ nuda reliquit Amor. [ ]
15 tot sine amore uiri, tot sunt sine amore puellae: [ ]
16 hinc tibi cum magna ¨ laude triumphus eat. [ ]
17 (Roma, nisi inmensum uires promosset in orbem, [ ]
18 stramineis esset ¨ nunc quoque tecta casis.) [ ]
19 fessus in acceptos miles deducitur agros, [ ]
20 mittitur in saltus ¨ carcere liber equus, [ ]
21 longaque subductam celant naualia pinum, [ ]
22 tutaque deposito ¨ poscitur ense rudis: [ ]
23 me quoque, qui totiens merui sub amore puellae, [ ]
24 defunctum placide ¨ uiuere tempus erat. [ ]
..
25 'Viue' deus 'posito' si quis mihi dicat 'amore', [1]
26 deprecer: usque adeo ¨ dulce puella malum est. [ ]
27 cum bene pertaesum est, animoque relanguit ardor, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
28 nescioquo miserae ¨ turbine mentis agor. [ ]
29 ut rapit in praeceps dominum spumantia frustra [ ]
30 frena retentantem ¨ durior oris equus, [ ]
31 ut subitus prope iam prensa tellure carinam [ ]
32 tangentem portus ¨ uentus in alta rapit, [ ]
33 sic me saepe refert incerta Cupidinis aura [ ]
34 notaque purpureus ¨ tela resumit Amor. [ ]
35 fige, puer: positis nudus tibi praebeor armis; [ ]
36 hic tibi sunt uires, ¨ hic tua dextra facit, [ ]
37 huc tamquam iussae ueniunt iam sponte sagittae; [ ]
38 uix illis prae me ¨ nota pharetra sua est. [ ]
39 infelix, tota quicumque quiescere nocte [ ]?
40 sustinet et somnos ¨ praemia magna uocat. [ ]
41 stulte, quid est somnus gelidae nisi mortis imago? [ ]
42 longa quiescendi ¨ tempora fata dabunt. [ ]
43 me modo decipiant uoces fallacis amicae [ ]
44 (sperando certe ¨ gaudia magna feram), [ ]
45 et modo blanditias dicat, modo iurgia nectat; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
46 saepe fruar domina, ¨ saepe repulsus eam. [ ]
47 quod dubius Mars est, per te, priuigne Cupido, est, [ ]?
48 et mouet exemplo ¨ uitricus arma tuo; [ ]
49 tu leuis es multoque tuis uentosior alis [ ]
50 gaudiaque ambigua ¨ dasque negasque fide. [ ]
51 si tamen exaudis, pulchra cum matre, rogantem, [ ]
52 indeserta meo ¨ pectore regna gere: [ ]
53 accedant regno, nimium uaga turba, puellae; [ ]
54 ambobus populis ¨ sic uenerandus eris. [ ]
10. digt. .
1 Tu mihi, tu certe, memini, Graecine, negabas [ ]
2 uno posse aliquem ¨ tempore amare duas. [ ]?
3 per te ego decipior, per te deprensus inermis [ ]?
4 ecce duas uno ¨ tempore turpis amo. [ ]
5 utraque formosa est, operosae cultibus ambae, [ ]
6 artibus in dubio est ¨ haec sit an illa prior; [ ]
7 pulchrior hac illa est, haec est quoque pulchrior illa, [ ]
8 et magis haec nobis ¨ et magis illa placet. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
9 erro, uelut uentis discordibus acta phaselos, [ ]
10 diuiduumque tenent ¨ alter et alter amor. [ ]
11 quid geminas, Erycina, meos sine fine dolores? [ ]
12 non erat in curas ¨ una puella satis? [ ]
13 quid folia arboribus, quid pleno sidera caelo, [ ]?
14 in freta collectas ¨ alta quid addis aquas? [ ]
15 sed tamen hoc melius, quam si sine amore iacerem: [ ]
16 hostibus eueniat ¨ uita seuera meis; [ ]
17 hostibus eueniat uiduo dormire cubili [ ]
18 et medio laxe ¨ ponere membra toro. [ ]
19 at mihi saeuus Amor somnos abrumpat inertes [ ]
20 simque mei lecti ¨ non ego solus onus; [ ]
21 me mea disperdat nullo prohibente puella, [ ]
22 si satis una potest, ¨ si minus una, duae. [ ]
23 sufficiam: graciles, non sunt sine uiribus artus; [ ]
24 pondere, non neruis, ¨ corpora nostra carent. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
25 et lateri dabit in uires alimenta uoluptas: [1]
26 decepta est opera ¨ nulla puella mea; [ ]
27 saepe ego lasciue consumpsi tempora noctis, [ ]
28 utilis et forti ¨ corpore mane fui. [ ]
29 felix, quem Veneris certamina mutua perdunt; [ ]
30 di faciant, leti ¨ causa sit ista mei! [ ]
31 induat aduersis contraria pectora telis [ ]
32 miles et aeternum ¨ sanguine nomen emat; [ ]
33 quaerat auarus opes et, quae lassarit arando, [ ]
34 aequora periuro ¨ naufragus ore bibat; [ ]
35 at mihi contingat Veneris languescere motu, [ ]
36 cum moriar, medium ¨ soluar et inter opus; [ ]
37 atque aliquis nostro lacrimans in funere dicat [ ]
38 'conueniens uitae ¨ mors fuit ista tuae.' [ ]
11. digt. .
1 Prima malas docuit mirantibus aequoris undis [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
2 Peliaco pinus ¨ uertice caesa uias, [ ]
3 quae concurrentis inter temeraria cautes [ ]
4 conspicuam fuluo ¨ uellere uexit ouem. [ ]
5 o utinam, ne quis remo freta longa moueret, [1]
6 Argo funestas ¨ pressa bibisset aquas! [ ]
7 ecce fugit notumque torum sociosque Penates [ ]
8 fallacisque uias ¨ ire Corinna parat. [ ]
9 quid tibi, me miserum Zephyros Eurosque timebo [ ]
10 et gelidum Borean ¨ egelidumque Notum? [ ]
11 non illic urbes, non tu mirabere siluas: [ ]
12 una est iniusti ¨ caerula forma maris; [ ]
13 nec medius tenuis conchas pictosque lapillos [ ]
14 pontus habet: bibuli ¨ litoris illa mora est. [ ]
15 litora marmoreis pedibus signate, puellae [ ]
16 (hactenus est tutum, ¨ cetera caeca uia est), [ ]
17 et uobis alii uentorum proelia narrent, [ ]
18 quas Scylla infestet ¨ quasue Charybdis aquas, [ ]
19 et quibus emineant uiolenta Ceraunia saxis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
20 quo lateant Syrtes ¨ magna minorque sinu. [ ]
21 haec alii referant; at uos, quod quisque loquetur, [ ]
22 credite: credenti ¨ nulla procella nocet. [ ]
23 sero respicitur tellus, ubi fune soluto [ ]
24 currit in inmensum ¨ panda carina salum, [ ]
25 nauita sollicitus cum uentos horret iniquos [ ]
26 et prope tam letum ¨ quam prope cernit aquam. [ ]
27 quod si concussas Triton exasperet undas, [ ]
28 quam tibi sit toto ¨ nullus in ore color! [ ]
29 tum generosa uoces fecundae sidera Ledae [ ]
30 et 'felix' dicas ¨ 'quem sua terra tenet!' [ ]
31 tutius est fouisse torum, legisse libellos, [ ]!
32 Threiciam digitis ¨ increpuisse lyram. [ ]
33 at si uana ferunt uolucres mea dicta procellae, [1]
34 aequa tamen puppi ¨ sit Galatea tuae: [ ]
35 uestrum crimen erit talis iactura puellae, [ ]
36 Nereidesque deae ¨ Nereidumque pater. [ ]
37 uade memor nostri, uento reditura secundo; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
38 impleat illa tuos ¨ fortior aura sinus. [ ]
39 tum mare in haec magnus proclinet litora Nereus, [ ]
40 huc uenti spectent, ¨ huc agat aestus aquas. [ ]
41 ipsa roges, Zephyri ueniant in lintea soli, [ ]
42 ipsa tua moueas ¨ turgida uela manu. [ ]
43 primus ego aspiciam notam de litore puppim [ ]
44 et dicam 'nostros ¨ aduehit illa deos!' [ ]
45 excipiamque umeris et multa sine ordine carpam [ ]
46 oscula; pro reditu ¨ uictima uota cadet, [ ]
47 inque tori formam molles sternentur harenae [ ]
48 et cumulus mensae ¨ quilibet esse potest. [ ]
49 illic adposito narrabis multa Lyaeo, [ ]
50 paene sit ut mediis ¨ obruta nauis aquis, [ ]
51 dumque ad me properas, neque iniquae tempora noctis [ ]
52 nec te praecipites ¨ extimuisse Notos. [ ]
53 omnia pro ueris credam, sint ficta licebit: [ ]
54 cur ego non uotis ¨ blandiar ipse meis? [ ]
55 haec mihi quam primum caelo nitidissimus alto [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
56 Lucifer admisso ¨ tempora portet equo. [ ]
12. digt. .
1 Ite triumphales circum mea tempora laurus: [ ]
2 uicimus; in nostro est ¨ ecce Corinna sinu, [ ]
3 quam uir, quam custos, quam ianua firma (tot hostes!) [ ]
4 seruabant, ne qua ¨ posset ab arte capi. [ ]
5 haec est praecipuo uictoria digna triumpho [ ]
6 in qua, quaecumque est, ¨ sanguine praeda caret. [ ]
7 non humiles muri, non paruis oppida fossis [ ]
8 cincta, sed est ductu ¨ capta puella meo. [ ]
9 Pergama cum caderent bello superata bilustri, [ ]
10 ex tot in Atridis ¨ pars quota laudis erat? [ ]
11 at mea seposita est et ab omni milite dissors [ ]
12 gloria, nec titulum ¨ muneris alter habet: [ ]
13 me duce ad hanc uoti finem, me milite ueni; [1]
14 ipse eques, ipse pedes, ¨ signifer ipse fui. [ ]
15 nec casum fortuna meis inmiscuit actis: [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
16 huc ades, o cura ¨ parte triumphe mea. [1]
17 nec belli est noua causa mei: nisi rapta fuisset [ ]
18 Tyndaris, Europae ¨ pax Asiaeque foret; [ ]
19 femina siluestris Lapithas populumque biformem [ ]
20 turpiter adposito ¨ uertit in arma mero; [ ]
21 femina Troianos iterum noua bella mouere [2]?
22 impulit in regno, ¨ iuste Latine, tuo; [ ]
23 femina Romanis etiamnunc Vrbe recenti [2]?
24 inmisit soceros ¨ armaque saeua dedit. [ ]
25 uidi ego pro niuea pugnantes coniuge tauros: [ ]
26 spectatrix animos ¨ ipsa iuuenca dabat. [ ]
27 me quoque, qui multos, sed me sine caede, Cupido [ ]
28 iussit militiae ¨ signa mouere suae. [ ]
13. digt. .
1 Dum labefactat onus grauidi temeraria uentris, [ ]
2 in dubio uitae ¨ lassa Corinna iacet. [ ]
3 illa quidem clam me tantum molita pericli [ ]
4 ira digna mea, ¨ sed cadit ira metu. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
5 sed tamen aut ex me conceperat, aut ego credo: [ ]
6 est mihi pro facto ¨ saepe, quod esse potest. [ ]
7 Isi, Paraetonium genialiaque arua Canopi [ ]
8 quae colis et Memphin ¨ palmiferamque Pharon, [ ]
9 quaque celer Nilus lato delapsus in alueo [ ]?
10 per septem portus ¨ in maris exit aquas, [ ]
11 per tua sistra precor, per Anubidis ora uerendi [ ]
12 (sic tua sacra pius ¨ semper Osiris amet [ ]
13 pigraque labatur circa donaria serpens [2]?
14 et comes in pompa ¨ corniger Apis eat), [ ]
15 huc adhibe uultus et in una parce duobus: [2]?
16 nam uitam dominae ¨ tu dabis, illa mihi. [ ]
17 saepe tibi sedit certis operata diebus, [2]
18 qua tingit laurus ¨ Gallica turma tuas. [ ]
19 tuque, laborantes utero miserata puellas [ ]
20 quarum tarda latens ¨ corpora tendit onus, [ ]
21 lenis ades precibusque meis faue, Ilithyia: [u]
22 digna est quam iubeas ¨ muneris esse tui. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
23 ipse ego tura dabo fumosis candidus aris, [ ]?
24 ipse feram ante tuos ¨ munera uota pedes; [ ]
25 adiciam titulum SERVATA NASO CORINNA: [ ]?
26 tu modo fac titulo ¨ muneribusque locum. [ ]
27 si tamen in tanto fas est monuisse timore, [1]
28 hac tibi sit pugna ¨ dimicuisse satis. [ ]
= file n. 117 - 19:54 minuti
14. digt. .
1 Quid iuuat inmunes belli cessare puellas [ ]
2 nec fera peltatas ¨ agmina uelle sequi, [ ]
3 si sine Marte suis patiuntur uulnera telis [ ]
4 et caecas armant ¨ in sua fata manus? [ ]
5 quae prima instituit teneros conuellere fetus, [ ]
6 militia fuerat ¨ digna perire sua. [ ]
7 scilicet ut careat rugarum crimine uenter, [ ]
8 sternetur pugnae ¨ tristis harena tuae? [ ]
9 si mos antiquis placuisset matribus idem, [ ]
10 gens hominum uitio ¨ deperitura fuit, [ ]
11 quique iterum iaceret generis primordia nostri [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
12 in uacuo lapides ¨ orbe, parandus erat. [ ]
13 quis Priami fregisset opes, si numen aquarum [ ]?
14 iusta recusasset ¨ pondera ferre Thetis? [ ]
15 Ilia si tumido geminos in uentre necasset, [ ]
16 casurus dominae ¨ conditor Vrbis erat; [ ]
17 si Venus Aenean grauida temerasset in aluo, [ ]
18 Caesaribus tellus ¨ orba futura fuit. [ ]
19 tu quoque, cum posses nasci formosa, perisses, [ ]
20 temptasset, quod tu, ¨ si tua mater opus; [ ]
21 ipse ego, cum fuerim melius periturus amando, [ ]
22 uidissem nullos ¨ matre necante dies. [ ]
23 quid plenam fraudas uitem crescentibus uuis [ ]
24 pomaque crudeli ¨ uellis acerba manu? [1]
25 sponte fluant matura sua; sine crescere nata: [2]
26 est pretium paruae ¨ non leue uita morae. [ ]
27 uestra quid effoditis subiectis uiscera telis [ ]
28 et nondum natis ¨ dira uenena datis? [ ]
29 Colchida respersam puerorum sanguine culpant, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
30 aque sua caesum ¨ matre queruntur Ityn: [ ]
31 utraque saeua parens, sed tristibus utraque causis [ ]
32 iactura socii ¨ sanguinis ulta uirum. [ ]
33 dicite, quis Tereus, quis uos inritet Iaso [ ]
34 figere sollicita ¨ corpora uestra manu? [ ]
35 hoc neque in Armeniis tigres fecere latebris, [ ]
36 perdere nec fetus ¨ ausa leaena suos. [ ]
37 at tenerae faciunt, sed non impune, puellae: [ ]
38 saepe, suos utero ¨ quae necat, ipsa perit; [ ]
39 ipsa perit ferturque rogo resoluta capillos, [ ]
40 et clamant 'merito' ¨ qui modo cumque uident. [ ]
41 ista sed aetherias uanescant dicta per auras, [ ]
42 et sint ominibus ¨ pondera nulla meis. [ ]
43 di, faciles peccasse semel concedite tuto; [ ]
44 et satis est: poenam ¨ culpa secunda ferat. [ ]
15. digt. .
1 Anule, formosae digitum uincture puellae, [ ]
2 in quo censendum ¨ nil nisi dantis amor, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
3 munus eas gratum; te laeta mente receptum [ ]
4 protinus articulis ¨ induat illa suis; [ ]
5 tam bene conuenias quam mecum conuenit illi, [ ]
6 et digitum iusto ¨ commodus orbe teras. [ ]
7 felix a domina tractaberis, anule, nostra: [ ]
8 inuideo donis ¨ iam miser ipse meis. [ ]
9 o utinam fieri subito mea munera possem [ ]
10 artibus Aeaeae ¨ Carpathiiue senis! [ ]
11 tunc ego te cupiam, domina, et tetigisse papillas [ ]
12 et laeuam tunicis ¨ inseruisse manum: [ ]
13 elabar digito quamuis angustus et haerens [ ]
14 inque sinum mira ¨ laxus ab arte cadam. [ ]
15 idem ego, ut arcanas possim signare tabellas [ ]
16 neue tenax ceram ¨ siccaque gemma trahat, [ ]
17 umida formosae tangam prius ora puellae; [ ]
18 tantum ne signem ¨ scripta dolenda mihi. [ ]
19 (?)si dabor ut condar loculis, exire negabo [ ]
20 adstringens digitos ¨ orbe minore tuos. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
21 non ego dedecori tibi sim, mea uita, futurus [ ]
22 quodue tener digitus ¨ ferre recuset, onus. [ ]
23 me gere, cum calidis perfundes imbribus artus, [ ]
24 damnaque sub gemma ¨ perfer euntis aquae. [ ]
25 sed, puto, te nuda mea membra libidine surgent, [2]?
26 et peragam partes ¨ anulus ille uiri. [ ]
27 inrita quid uoueo? paruum proficiscere munus: [ ]
28 illa datam tecum ¨ sentiat esse fidem. [ ]
16. digt. .
1 Pars me Sulmo tenet Paeligni tertia ruris, [ ]
2 parua, sed inriguis ¨ ora salubris aquis. [ ]?
3 sol licet admoto tellurem sidere findat [ ]
4 et micet Icarii ¨ stella proterua canis, [ ]
5 arua pererrantur Paeligna liquentibus undis, [ ]
6 et uiret in tenero ¨ fertilis herba solo. [ ]
7 terra ferax Cereris multoque feracior uuis, [ ]
8 dat quoque baciferam ¨ Pallada rarus ager, [ ]
9 perque resurgentes riuis labentibus herbas [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
16. digt.
10 gramineus madidam ¨ caespes obumbrat humum. [ ]
11 at meus ignis abest - uerbo peccauimus uno: [ ]
12 quae mouet ardores, ¨ est procul; ardor adest. [ ]
13 non ego, si medius Polluce et Castore ponar, [ ]
14 in caeli sine te ¨ parte fuisse uelim. [ ]
15 solliciti iaceant terraque premantur iniqua, [ ]
16 in longas orbem ¨ qui secuere uias; [ ]
17 aut iuuenum comites iussissent ire puellas, [ ]
18 si fuit in longas ¨ terra secanda uias. [ ]
19 tum mihi, si premerem uentosas horridus Alpes, [ ]?
20 dummodo cum domina, ¨ molle fuisset iter; [ ]
21 cum domina Libycas ausim perrumpere Syrtes [ ]
22 et dare non aequis ¨ uela ferenda Notis; [ ]
23 non quae uirgineo portenta sub inguine latrant [ ]
24 nec timeam uestros, ¨ curua Malea, sinus [ ]
25 nec quae submersis ratibus saturata Charybdis [ ]
26 fundit et effusas ¨ ore receptat aquas. [ ]
27 quod si Neptuni uentosa potentia uincat [ ]?
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
16. digt.
28 et subuenturos ¨ auferat unda deos, [ ]
29 tu nostris niueos umeris inpone lacertos: [ ]
30 corpore nos facili ¨ dulce feremus onus. [ ]
31 (saepe petens Heron iuuenis transnauerat undas; [ ]
32 tum quoque transnasset, ¨ sed uia caeca fuit.) [ ]
33 at sine te, quamuis operosi uitibus agri [2]?
34 me teneant, quamuis ¨ amnibus arua natent [ ]
35 et uocet in riuos currentem rusticus undam, [ ]
36 frigidaque arboreas ¨ mulceat aura comas, [ ]
37 non ego Paelignos uideor celebrare salubres, [ ]
38 non ego natalem, ¨ rura paterna, locum; [1]
39 sed Scythiam Cilicasque feros uiridesque Britannos [ ]
40 quaeque Prometheo ¨ saxa cruore rubent. [u]
41 ulmus amat uitem, uitis non deserit ulmum: [ ]
42 separor a domina ¨ cur ego saepe mea? [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
16. digt.
43 at mihi te comitem iuraras usque futuram [ ]?
44 per me perque oculos, ¨ sidera nostra, tuos: [ ]
45 uerba puellarum, foliis leuiora caducis, [ ]
46 inrita, qua uisum est, ¨ uentus et unda ferunt. [1]
47 si qua mei tamen est in te pia cura relicti, [ ]
48 incipe pollicitis ¨ addere facta tuis [ ]
49 paruaque quam primum rapientibus esseda mannis [ ]
50 ipsa per admissas ¨ concute lora iubas. [ ]
51 at uos, qua ueniet, tumidi subsidite montes, [ ]
52 et faciles curuis ¨ uallibus este uiae. [ ]
17. digt. .
1 Si quis erit, qui turpe putet seruire puellae, [ ]
2 illo conuincar ¨ iudice turpis ego. [ ]
3 sim licet infamis, dum me moderatius urat [ ]
4 quae Paphon et fluctu ¨ pulsa Cythera tenet [ ]
5 atque utinam dominae miti quoque praeda fuissem, [1]
6 formosae quoniam ¨ praeda futurus eram. [ ]
7 dat facies animos: facie uiolenta Corinna est; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
17. digt.
8 me miserum, cur est ¨ tam bene nota sibi? [ ]
9 scilicet a speculi sumuntur imagine fastus, [ ]?
10 nec nisi conpositam ¨ se prius illa uidet. [ ]
11 non, tibi si facies nimium dat in omnia regni [ ]
12 (o facies oculos ¨ nata tenere meos!), [ ]
13 collatum idcirco tibi me contemnere debes: [ ]
14 aptari magnis ¨ inferiora licet. [ ]
15 traditur et nymphe mortalis amore Calypso [ ]
16 capta recusantem ¨ detinuisse uirum; [ ]
17 creditur aequoream Pthio Nereida regi, [ ]?
18 Egeriam iusto ¨ concubuisse Numae; [ ]
19 Volcani Venus est, quamuis incude relicta [ ]?
20 turpiter obliquo ¨ claudicet ille pede; [ ]
21 carminis hoc ipsum genus impar, sed tamen apte [ ]
22 iungitur herous ¨ cum breuiore modo. [u]
23 tu quoque me, mea lux, in quaslibet accipe leges; [ ]
24 te deceat medio ¨ iura dedisse foro. [ ]
25 non tibi crimen ero nec quo laetere remoto; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
17. digt.
26 non erit hic nobis ¨ infitiandus amor. [ ]
27 sunt mihi pro magno felicia carmina censu, [ ]?
28 et multae per me ¨ nomen habere uolunt: [ ]
29 noui aliquam, quae se circumferat esse Corinnam; [ ]
30 ut fiat, quid non ¨ illa dedisse uelit? [ ]
31 sed neque diuersi ripa labuntur eadem [1]?
32 frigidus Eurotas ¨ populiferque Padus, [ ]
33 nec nisi tu nostris cantabitur ulla libellis: [ ]
34 ingenio causas ¨ tu dabis una meo. [ ]
18. digt. .
1 Carmen ad iratum dum tu perducis Achillem [2]
2 primaque iuratis ¨ induis arma uiris, [1]
3 nos, Macer, ignaua Veneris cessamus in umbra, [ ]?
4 et tener ausuros ¨ grandia frangit Amor. [ ]
5 saepe meae 'tandem' dixi 'discede' puellae: [ ]
6 in gremio sedit ¨ protinus illa meo; [ ]
7 saepe 'pudet' dixi: lacrimis uix illa retentis [ ]
8 'me miseram, iam te' ¨ dixit 'amare pudet?' [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
18. digt.
9 implicuitque suos circum mea colla lacertos [ ]
10 et, quae me perdunt, ¨ oscula mille dedit. [ ]
11 uincor, et ingenium sumptis reuocatur ab armis, [ ]
12 resque domi gestas ¨ et mea bella cano. [ ]
13 sceptra tamen sumpsi curaque tragoedia nostra [1]?
14 creuit, et huic operi ¨ quamlibet aptus eram: [ ]
15 risit Amor pallamque meam pictosque cothurnos [ ]
16 sceptraque priuata ¨ tam cito sumpta manu; [1]
17 hinc quoque me dominae numen deduxit iniquae, [ ]
18 deque cothurnato ¨ uate triumphat Amor. [ ]
19 quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris [ ]
20 (ei mihi, praeceptis ¨ urgeor ipse meis), [ ]
21 aut quod Penelopes uerbis reddatur Vlixi [ ]
22 scribimus et lacrimas, ¨ Phylli relicta, tuas, [ ]
23 quod Paris et Macareus et quod male gratus Iason [ ]
24 Hippolytique parens ¨ Hippolytusque legant, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
18. digt.
25 quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem [1]
26 dicat et (?)Aoniae ¨ Lesbis amata lyrae. [ ]
27 quam cito de toto rediit meus orbe Sabinus [2]
28 scriptaque diuersis ¨ rettulit ipse locis! [ ]
29 candida Penelope signum cognouit Vlixis, [ ]
30 legit ab Hippolyto ¨ scripta nouerca suo; [ ]
31 iam pius Aeneas miserae rescripsit Elissae, [ ]
32 quodque legat Phyllis, ¨ si modo uiuit, adest. [ ]
33 tristis ad Hypsipylen ab Iasone littera uenit, [ ]
34 dat uotam Phoebo ¨ Lesbis amata lyram. [ ]
35 nec tibi, qua tutum uati, Macer, arma canenti, [2]
36 aureus in medio ¨ Marte tacetur Amor: [ ]
37 et Paris est illic et adultera, nobile crimen, [ ]
38 et comes extincto ¨ Laodamia uiro. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
18. digt.
39 si bene te noui, non bella libentius istis [3]
40 dicis, et a uestris ¨ in mea castra uenis. [ ]
19. digt. .
1 Si tibi non opus est seruata, stulte, puella, [3]
2 at mihi fac serues, ¨ quo magis ipse uelim. [ ]
3 quod licet, ingratum est; quod non licet, acrius urit: [ ]
4 ferreus est, si quis, ¨ quod sinit alter, amat. [ ]
5 speremus pariter, pariter metuamus amantes, [ ]
6 et faciat uoto ¨ rara repulsa locum. [ ]
7 quo mihi fortunam, quae numquam fallere curet? [ ]
8 nil ego, quod nullo ¨ tempore laedat, amo. [ ]
9 uiderat hoc in me uitium uersuta Corinna, [ ]
10 quaque capi possem, ¨ callida norat opem. [ ]
11 a, quotiens sani capitis mentita dolores [1]
12 cunctantem tardo ¨ iussit abire pede! [ ]
13 a, quotiens finxit culpam, quantumque licebat [ ]
14 insonti, speciem ¨ praebuit esse nocens! [ ]
15 sic ubi uexarat tepidosque refouerat ignis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
19. digt.
16 rursus erat uotis ¨ comis et apta meis. [ ]
17 quas mihi blanditias, quam dulcia uerba parabat! [ ]
18 oscula, di magni, ¨ qualia quotque dabat! [ ]
19 tu quoque, quae nostros rapuisti nuper ocellos, [ ]
20 saepe time insidias, ¨ saepe rogata nega, [ ]
21 et sine me ante tuos proiectum in limine postis [ ]
22 longa pruinosa ¨ frigora nocte pati. [ ]
23 sic mihi durat amor longosque adolescit in annos: [ ]
24 hoc iuuat, haec animi ¨ sunt alimenta mei; [ ]
25 pinguis amor nimiumque patens in taedia nobis [ ]
26 uertitur et, stomacho ¨ dulcis ut esca, nocet. [ ]
27 si numquam Danaen habuisset aënea turris, [ ]
28 non esset Danae ¨ de Ioue facta parens; [ ]
29 dum seruat Iuno mutatam cornibus Io, [ ]
30 facta est quam fuerat ¨ gratior illa Ioui. [ ]
31 quod licet et facile est quisquis cupit, arbore frondes [ ]
32 carpat et e magno ¨ flumine potet aquam; [ ]
33 si qua uolet regnare diu, deludat amantem. [ ]?
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
19. digt.
34 (ei mihi, ne monitis ¨ torquear ipse meis!) [ ]
35 quidlibet eueniat, nocet indulgentia nobis: [ ]
36 quod sequitur, fugio; ¨ quod fugit, ipse sequor. [ ]
37 at tu, formosae nimium secure puellae, [ ]
38 incipe iam prima ¨ claudere nocte forem; [ ]
39 incipe, quis totiens furtim tua limina pulset, [ ]
40 quaerere, quid latrent ¨ nocte silente canes, [ ]
41 quas ferat et referat sollers ancilla tabellas, [ ]
42 cur totiens uacuo ¨ secubet ipsa toro: [ ]
43 mordeat ista tuas aliquando cura medullas, [ ]
44 daque locum nostris ¨ materiamque dolis. [ ]
45 ille potest uacuo furari litore harenas, [ ]?
46 uxorem stulti ¨ si quis amare potest. [ ]
47 iamque ego praemoneo: nisi tu seruare puellam [ ]
48 incipis, incipiet ¨ desinere esse mea. [ ]
49 multa diuque tuli; speraui saepe futurum, [ ]?
50 cum bene seruasses, ¨ ut bene uerba darem. [ ]
51 lentus es et pateris nulli patienda marito; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
19. digt.
52 at mihi concessi ¨ finis amoris erit. [ ]
53 nil metuam? per nulla traham suspiria somnos? [ ]
54 nil facies, cur te ¨ iure perisse uelim? [ ]
55 quid mihi cum facili, quid cum lenone marito? [ ]
56 corrumpit uitio ¨ gaudia nostra suo. [ ]
57 quin alium, quam tanta iuuet patientia, quaeris? [ ]
58 me tibi riualem ¨ si iuuat esse, ueta. [1]
_____________________________________________________________________________..
/felt 100 er altid tomt/
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo archivio n. 34 – ARS-OVID
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte 3,1,1 [Amores]
Ritorna a CORPUS o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!