Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 11
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
10. digt. .
1 Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem: [ ]
2 pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris, [ ]
3 carmina sunt dicenda: neget quis carmina Gallo? [ ]!
4 sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos, [ ]
5 Doris amara suam non intermisceat undam, [ ]
6 incipe; sollicitos Galli dicamus amores, [ ]?
7 dum tenera attondent simae virgulta capellae. [ ]
8 non canimus surdis, respondent omnia silvae. [ ]
9 Quae nemora aut qui vos saltus habuere, puellae [ ]
10 Naides, indigno cum Gallus amore peribat? [ ]
11 nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi [1]?
12 ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe. [u]!
13 illum etiam lauri, etiam flevere myricae, [ ]
14 pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem [ ]
15 Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei. [ ]?
16 stant et oves circum (nostri nec paenitet illas, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
10. digt.
17 nec te paeniteat pecoris, divine poeta; [ ]
18 et formosus ovis ad flumina pavit Adonis), [ ]
19 venit et opilio, tardi venere subulci, [ ]?
20 uvidus hiberna venit de glande Menalcas. [1]
21 omnes 'unde amor iste' rogant 'tibi?' venit Apollo, [ ]!
22 'Galle, quid insanis?' inquit 'tua cura Lycoris [ ]?
23 perque nives alium perque horrida castra secuta est.' [ ]
24 venit et agresti capitis Silvanus honore, [ ]
25 florentis ferulas et grandia lilia quassans. [ ]
26 Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi [ ]
27 sanguineis ebuli bacis minioque rubentem. [1]?
28 'ecquis erit modus?' inquit 'Amor non talia curat, [ ]
29 nec lacrimis crudelis Amor nec gramina rivis [2]
30 nec cytiso saturantur apes nec fronde capellae.' [ ]
31 tristis at ille 'tamen cantabitis, Arcades' inquit [ ]
32 'montibus haec vestris, soli cantare periti [ ]
33 Arcades. o mihi tum quam molliter ossa quiescant, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
10. digt.
34 vestra meos olim si fistula dicat amores! [ ]
35 atque utinam ex vobis unus vestrique fuissem [ ]?
36 aut custos gregis aut maturae vinitor uvae! [ ]
37 certe sive mihi Phyllis sive esset Amyntas, [1]
38 seu quicumque furor (quid tum, si fuscus Amyntas? [ ]
39 et nigrae violae sunt et vaccinia nigra), [ ]
40 mecum inter salices lenta sub vite iaceret; [ ]
41 serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas. [ ]
42 hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori, [ ]
43 hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo. [1]
44 nunc insanus amor duri me Martis in armis [ ]?
45 tela inter media at -que adversos detinet hostis. [ ]
46 tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum) [ ]
47 Alpinas a, dura, nives et frigora Rheni [3]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
10. digt.
48 me sine sola vides. a, te ne frigora laedant! [2]
49 a, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas! [ ]
50 ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita versu [ ]
51 carmina pastoris Siculi modulabor avena. [ ]
52 certum est in silvis inter spelaea ferarum [ ]
53 malle pati tenerisque meos incidere amores [ ]
54 arboribus: crescent illae, crescetis, amores. [ ]
55 interea mixtis lustrabo Maenala nymphis, [ ]?
56 aut acris venabor apros. non me ulla vetabunt [2]
57 frigora Parthenios canibus circumdare saltus. [ ]
58 iam mihi per rupes videor lucosque sonantis [ ]
59 ire, libet Partho torquere Cydonia cornu [ ]
60 spicula - tamquam haec sit nostri medicina furoris, [ ]
61 aut deus ille malis hominum mitescere discat. [ ]
62 iam neque Hamadryades rursus neque carmina nobis [ ]
63 ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae. [ ]
64 non illum nostri possunt mutare labores, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
10. digt.
65 nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus, [1]
66 Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae, [ ]
67 nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo, [ ]
68 Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri. [ ]
69 omnia vincit Amor: et nos cedamus Amori.' [ ]
70 Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam, [ ]
71 dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco, [ ]
72 Pierides: vos haec facietis maxima Gallo, [ ]
73 Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas [ ]
74 quantum vere novo viridis se subicit alnus. [ ]
75 surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra, [ ]
76 iuniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae. [ ]
77 ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae. [ ]
_____________________________________________________________________________..
<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>
Prossimo file n. 11
Publius Vergilius Maro: Georgica 1,1-159 [Georgica]
Ritorna a INDEX !