File n. 11 – 12:01 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 12
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lecrio n. 11 Publius Vergilius Maro: Georgica 1,1-159 [Georgica]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)                     0:00
  1           Quid faciat   laetas segetes,   quo sidere terram            [ ]
  2             vertere, Maecenas,   ulmisque adiungere vitis              [ ]
  3           conveniat,   quae cura boum,   qui cultus habendo            [ ]
  4            sit pecori,  apibus   quanta experientia parcis,            [ ]
  5          hinc canere incipiam.   vos, o clarissima mundi               [ ]?
  6               lumina, labentem   caelo quae ducitis annum,             [ ]
  7           Liber et alma Ceres,   vestro si munere tellus               [ ]?
  8              Chaoniam   pingui glandem   mutavit arista,               [ ]
  9             poculaque inventis   Acheloia miscuit uvis,                [ ]
 10               et vos, agrestum   praesentia numina, Fauni,             [ ]
 11           (ferte simul   Faunique pedem   Dryadesque puellae) -        [ ]
 12            munera vestra cano.   tuque o, cui prima frementem          [ ]?
 13            fudit equum   magno tellus   percussa tridenti,             [ ]
 14           Neptune; et   cultor nemorum,   cui pinguia Ceae             [ ]
 15             ter centum   nivei tondent   dumeta iuvenci;               [ ]
 16          ipse nemus   linquens patrium   saltusque Lycaei              [ ]
 17             Pan, ovium custos,   tua si tibi Maenala curae,            [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
 18              adsis, o   Tegeaee, favens,   oleaeque Minerva            [ ]!
 19              inventrix,   uncique puer   monstrator aratri,            [ ]
 20           et teneram ab   radice ferens,   Silvane, cupressum;         [2]
 21           dique deaeque omnes,   studium quibus arva tueri,            [ ]
 22            quique novas alitis   non ullo semine fruges,               [ ]
 23          quique satis   largum caelo   demittitis imbrem;              [ ]?
 24         tuque adeo,   quem mox quae sint   habitura deorum             [ ]
 25         concilia incertum est,   urbesne invisere, Caesar,             [ ]
 26              terrarumque velis   curam, et te maximus orbis            [ ]
 27                auctorem frugum   tempestatumque potentem               [ ]
 28               accipiat cingens   materna tempora myrto,                [ ]
 29                an deus immensi   venias maris ac tua nautae            [ ]
 30            numina sola colant,   tibi serviat ultima Thule,            [ ]
 31           teque sibi   generum Tethys   emat omnibus undis,            [1]
 32            anne novum   tardis sidus   te mensibus addas,              [ ]
 33             qua locus Erigonen   inter Chelasque sequentis             [ ]
 34            panditur (ipse tibi   iam bracchia contrahit ardens         [ ]
 35              Scorpius et caeli   iusta plus parte reliquit) -          [ ]


Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)                     4:00
 36          quidquid eris (nam te   nec sperant Tartara regem,            [ ]
 37              nec tibi regnandi   veniat tam dira cupido,               [ ]
 38                quamvis Elysios   miretur Graecia campos,               [ ]
 39             nec repetita sequi   curet Proserpina matrem)              [ ]?
 40          da facilem cursum, at  -que audacibus adnue coeptis,          [ ]
 41                ignarosque viae   mecum miseratus agrestis              [ ]
 42           ingredere et   votis iam nunc   adsuesce vocari.             [ ]
 43           Vere novo,   gelidus canis   cum montibus umor               [ ]
 44            liquitur et Zephyro   putris se glaeba resolvit,            [ ]
 45              depresso incipiat   iam tum mihi taurus aratro            [ ]
 46        ingemere, et   sulco attritus   splendescere vomer.             [ ]
 47             illa seges   demum votis   respondet avari                 [ ]
 48          agricolae,   bis quae solem,   bis frigora sensit;            [ ]
 49                illius immensae   ruperunt horrea messes.               [ ]
 50               ac prius ignotum   ferro quam scindimus aequor,          [ ]
 51               ventos et varium   caeli praediscere morem               [ ]
 52          cura sit ac   patrios cultus  -que habitusque locorum,        [ ]
 53          et quid quaeque ferat   regio et quid quaeque recuset.        [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
 54           hic segetes,   illic veniunt   felicius uvae,                [ ]
 55                  arborei fetus   alibi, atque iniussa virescunt        [1]
 56          gramina. nonne vides,   croceos ut Tmolus odores,             [ ]
 57             India mittit ebur,   molles sua tura Sabaei,               [ ]
 58             at Chalybes   nudi ferrum,   virosaque Pontus              [ ]
 59              castorea, Eliadum   palmas Epirus equarum?                [ ]?
 60             continuo has leges   aeternaque foedera certis             [1]
 61                imposuit   natura locis,   quo tempore primum           [2]
 62             Deucalion   vacuum lapides   iactavit in orbem,            [ ]
 63             unde homines nati,   durum genus. ergo age, terrae         [ ]?
 64            pingue solum primis   extemplo a mensibus anni              [ ]
 65               fortes invertant   tauri, glaebasque iacentis            [ ]
 66            pulverulenta coquat   maturis solibus aestas;               [ ]
 67             at si non   fuerit tellus   fecunda, sub ipsum             [ ]
 68               Arcturum   tenui sat erit   suspendere sulco:            [ ]
 69               illic, officiant   laetis ne frugibus herbae,            [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
 70           hic sterilem exiguus   ne deserat umor harenam.              [1]
 71                Alternis   idem tonsas   cessare novalis                [ ]
 72              et segnem   patiere situ   durescere campum;              [ ]?
 73            aut ibi flava seres   mutato sidere farra,                  [ ]?
 74            unde prius   laetum siliqua   quassante legumen             [ ]
 75             aut tenuis   fetus viciae   tristisque lupini              [ ]
 76          sustuleris   fragilis calamos   silvamque sonantem.           [ ]
 77               urit enim   lini campum   seges, urit avenae,            [ ]?
 78                  urunt Lethaeo   perfusa papavera somno:               [ ]
 79             sed tamen alternis   facilis labor, arida tantum           [ ]
 80               ne saturare fimo   pingui pudeat sola neve               [ ]
 81           effetos   cinerem immundum   iactare per agros.              [ ]
 82             sic quoque mutatis   requiescunt fetibus arva,             [2]
 83          nec nulla interea est   inaratae gratia terrae.               [ ]
 84           saepe etiam sterilis   incendere profuit agros               [ ]
 85           atque levem stipulam   crepitantibus urere flammis:          [ ]
 86             sive inde occultas   viris et pabula terrae                [ ]
 87            pinguia concipiunt,   sive illis omne per ignem             [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
 88           excoquitur vitium at  -que exsudat inutilis umor,            [ ]
 89          seu pluris   calor ille vias   et caeca relaxat               [ ]
 90              spiramenta, novas   veniat qua sucus in herbas,           [ ]
 91           seu durat   magis et venas   astringit hiantis,              [ ]
 92              ne tenues pluviae   rapidive potentia solis               [ ]
 93              acrior aut Boreae   penetrabile frigus adurat.            [ ]
 94         multum adeo,   rastris glaebas   qui frangit inertis           [ ]
 95             vimineasque trahit   cratis, iuvat arva, neque illum       [ ]
 96               flava Ceres alto   nequiquam spectat Olympo;             [ ]?
 97              et qui, proscisso   quae suscitat aequore terga,          [ ]
 98             rursus in obliquum   verso perrumpit aratro                [ ]
 99            exercetque frequens   tellurem atque imperat arvis.         [ ]
100             umida solstitia at  -que hiemes orate serenas,             [ ]
101             agricolae; hiberno   laetissima pulvere farra,             [ ]
102           laetus ager:   nullo tantum   se Mysia cultu                 [ ]
103            iactat et ipsa suas   mirantur Gargara messis.              [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)                     8:00
104               quid dicam iacto   qui semine comminus arva              [1]
105           insequitur   cumulosque ruit   male pinguis harenae,         [ ]
106      deinde satis   fluvium inducit   rivosque sequentis,              [ ]
107           et, cum exustus ager   morientibus aestuat herbis,           [ ]
108                ecce supercilio   clivosi tramitis undam                [ ]?
109            elicit? illa cadens   raucum per levia murmur               [ ]
110           saxa ciet, scatebris  -que arantia temperat arva.            [ ]
111          quid qui, ne gravidis   procumbat culmus aristis,             [1]
112             luxuriem   segetum tenera   depascit in herba,             [1]
113            cum primum   sulcos aequant   sata, quique paludis          [ ]
114               collectum umorem   bibula deducit harena?                [1]
115            praesertim incertis   si mensibus amnis abundans            [ ]
116                exit et obducto   late tenet omnia limo,                [1]?
117            unde cavae   tepido sudant   umore lacunae.                 [1]
118       Nec tamen, haec cum sint   hominumque boumque labores            [ ]
119           versando   terram experti,   nihil improbus anser            [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
120            Strymoniaeque grues   et amaris intiba fibris               [2]?
121             officiunt   aut umbra nocet.   pater ipse colendi          [ ]
122         haud facilem esse viam   voluit, primusque per artem           [ ]
123            movit agros   curis acuens   mortalia corda,                [ ]
124              nec torpere gravi   passus sua regna veterno.             [ ]
125               ante Iovem nulli   subigebant arva coloni;               [ ]
126          ne signare quidem aut   partiri limite campum                 [ ]?
127            fas erat: in medium   quaerebant, ipsaque tellus            [ ]
128                 omnia liberius   nullo poscente ferebat.               [ ]
129               ille malum virus   serpentibus addidit atris,            [ ]
130              praedarique lupos   iussit pontumque moveri,              [1]
131              mellaque decussit   foliis ignemque removit,              [ ]
132                et passim rivis   currentia vina repressit,             [ ]
133                 ut varias usus   meditando extunderet artis            [ ]
134            paulatim, et sulcis   frumenti quaereret herbam,            [ ]
135               ut silicis venis   abstrusum excuderet ignem.            [ ]
136            tunc alnos   primum fluvii   sensere cavatas;               [ ]
137             navita tum stellis   numeros et nomina fecit               [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
138              Pleiadas, Hyadas,   claramque Lycaonis Arcton;            [ ]
139            tum laqueis   captare feras   et fallere visco              [ ]
140           inventum et   magnos canibus   circumdare saltus;            [ ]
141            atque alius   latum funda   iam verberat amnem              [ ]
142          alta petens,   pelagoque alius   trahit umida lina;           [ ]
143             tum ferri rigor at  -que argutae lammina serrae            [ ]
144              (nam primi cuneis   scindebant fissile lignum),           [ ]
145              tum variae   venere artes.   labor omnia vicit            [ ]?
146              improbus et duris   urgens in rebus egestas.              [ ]
147              prima Ceres ferro   mortalis vertere terram               [ ]
148           instituit,   cum iam glandes   atque arbuta sacrae           [ ]
149         deficerent   silvae et victum   Dodona negaret.                [ ]
150               mox et frumentis   labor additus, ut mala culmos         [ ]
151                   esset robigo   segnisque horreret in arvis           [ ]
152             carduus; intereunt   segetes, subit aspera silva,          [ ]
153            lappaeque   tribolique, inter  -que nitentia culta          [ ]
154            infelix   lolium et steriles   dominantur avenae.           [ ]
155          quod nisi et adsiduis   herbam insectabere rastris            [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)                    12:00
156              et sonitu   terrebis avis   et ruris opaci                [ ]
157            falce premes umbras   votisque vocaveris imbrem,            [ ]
158            heu magnum alterius   frustra spectabis acervum,            [ ]
159           concussaque famem in   silvis solabere quercu.               [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 12
Publius Vergilius Maro: Georgica 1,160-350 [Georgica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: