File n. 12 – 14:38 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 13
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 12 Publius Vergilius Maro: Georgica 1,160-350 [Georgica]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)                     0:00
160        Dicendum et   quae sint duris   agrestibus arma,                [ ]
161          quis sine nec   potuere seri   nec surgere messes:            [ ]
162               vomis et inflexi   primum grave robur aratri,            [ ]?
163             tardaque Eleusinae   matris volventia plaustra,            [ ]
164             tribulaque traheae  -que et iniquo pondere rastri;         [2]
165               virgea praeterea   Celei vilisque supellex,              [ ]?
166                arbuteae crates   et mystica vannus Iacchi.             [1]
167          omnia quae   multo ante memor   provisa repones,              [ ]!
168              si te digna manet   divini gloria ruris.                  [ ]?
169           continuo in   silvis magna   vi flexa domatur                [ ]?
170              in burim et curvi   formam accipit ulmus aratri.          [ ]
171            huic a stirpe pedes   temo protentus in octo,               [ ]?
172      binae aures,   duplici aptantur   dentalia dorso.                 [ ]
173         caeditur et   tilia ante iugo   levis altaque fagus            [ ]!

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
174          stivaque, quae currus   a tergo torqueat imos,                [ ]?
175              et suspensa focis   explorat robora fumus.                [ ]
176              Possum multa tibi   veterum praecepta referre,            [ ]
177            ni refugis   tenuisque piget   cognoscere curas.            [ ]
178                area cum primis   ingenti aequanda cylindro             [ ]
179            et vertenda manu et   creta solidanda tenaci,               [1]
180              ne subeant herbae   neu pulvere victa fatiscat,           [ ]
181            tum variae inludant   pestes: saepe exiguus mus             [ ]
182            sub terris   posuitque domos   atque horrea fecit,          [ ]
183               aut oculis capti   fodere cubilia talpae,                [2]?
184              inventusque cavis   bufo et quae plurima terrae           [ ]
185        monstra ferunt, populat  -que ingentem farris acervum           [ ]
186           curculio atque inopi   metuens formica senectae.             [ ]
187             contemplator item,   cum se nux plurima silvis             [ ]
188            induet in florem et   ramos curvabit olentis:               [ ]
189             si superant fetus,   pariter frumenta sequentur,           [ ]
190             magnaque cum magno   veniet tritura calore;                [ ]
191                  at si luxuria   foliorum exuberat umbra,              [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
192            nequiquam   pinguis palea   teret area culmos.              [ ]
193            semina vidi equidem   multos medicare serentis              [ ]
194            et nitro   prius et nigra   perfundere amurca,              [ ]
195              grandior ut fetus   siliquis fallacibus esset,            [ ]
196           et quamvis   igni exiguo   properata maderent.               [ ]
197              vidi lecta diu et   multo spectata labore                 [ ]
198              degenerare tamen,   ni vis humana quotannis               [ ]?
199            maxima quaeque manu   legeret. sic omnia fatis              [ ]
200            in peius   ruere ac retro   sublapsa referri,               [ ]
201       non aliter   quam qui adverso   vix flumine lembum               [ ]
202              remigiis subigit,   si bracchia forte remisit,            [ ]
203      atque illum in   praeceps prono   rapit alveus amni.              [1]
204             Praeterea tam sunt   Arcturi sidera nobis                  [ ]
205               Haedorumque dies   servandi et lucidus Anguis,           [ ]
206         quam quibus in patriam   ventosa per aequora vectis            [ ]
207            Pontus et ostriferi   fauces temptantur Abydi.              [ ]
208              Libra die   somnique pares   ubi fecerit horas            [ ]
209            et medium   luci atque umbris   iam dividit orbem,          [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)                     4:00
210                exercete, viri,   tauros, serite hordea campis,         [ ]
211             usque sub extremum   brumae intractabilis imbrem;          [ ]
212              nec non et   lini segetem et   Cereale papaver            [1]
213          tempus humo tegere et   iamdudum incumbere aratris,           [ ]
214              dum sicca   tellure licet,   dum nubila pendent.          [ ]
215              vere fabis satio;   tum te quoque, medica, putres         [ ]
216           accipiunt   sulci et milio   venit annua cura,               [ ]
217               candidus auratis   aperit cum cornibus annum             [ ]?
218               Taurus et averso   cedens Canis occidit astro.           [ ]?
219             at si triticeam in   messem robustaque farra               [1]
220                exercebis humum   solisque instabis aristis,            [ ]
221                 ante tibi Eoae    Atlantides abscondantur              [u]?
222             Gnosiaque ardentis   decedat stella Coronae,               [ ]
223             debita quam sulcis   committas semina quamque              [ ]
224             invitae   properes anni   spem credere terrae.             [ ]
225             multi ante occasum   Maiae coepere; sed illos              [ ]
226               exspectata seges   vanis elusit avenis.                  [ ]?

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
227               si vero   viciamque seres   vilemque phaselum,           [ ]
228                nec Peleusiacae   curam aspernabere lentis,             [ ]
229            haud obscura cadens   mittet tibi signa Bootes:             [ ]
230            incipe et ad medias   sementem extende pruinas.             [ ]
231                 Idcirco certis   dimensum partibus orbem               [ ]
232              per duodena regit   mundi sol aureus astra.               [ ]?
233        quinque tenent   caelum zonae:   quarum una corusco             [ ]
234             semper sole rubens   et torrida semper ab igni;            [ ]
235           quam circum extremae   dextra laevaque trahuntur             [ ]
236              caeruleae, glacie   concretae atque imbribus atris;       [ ]
237             has inter   mediamque duae   mortalibus aegris             [ ]
238               munere concessae   divum, et via secta per ambas,        [ ]
239                obliquus qua se   signorum verteret ordo.               [ ]
240         mundus, ut ad Scythiam   Riphaeasque arduus arces              [ ]
241          consurgit,   premitur Libyae   devexus in Austros.            [ ]
242             hic vertex   nobis semper   sublimis; at illum             [ ]
243           sub pedibus   Styx atra videt   Manesque profundi.           [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
244              maximus hic flexu   sinuoso elabitur Anguis               [ ]?
245             circum perque duas   in morem fluminis Arctos,             [ ]
246                  Arctos Oceani   metuentis aequore tingi.              [ ]?
247           illic, ut perhibent,   aut intempesta silet nox,             [ ]
248              semper et obtenta   densentur nocte tenebrae;             [ ]
249              aut redit a nobis   Aurora diemque reducit,               [2]
250        nosque ubi primus equis   Oriens adflavit anhelis               [ ]
251              illic sera rubens   accendit lumina Vesper.               [ ]
252               hinc tempestates   dubio praediscere caelo               [ ]
253          possumus, hinc messis  -que diem tempusque serendi,           [ ]
254              et quando infidum   remis impellere marmor                [ ]
255         conveniat,   quando armatas   deducere classis,                [ ]
256                aut tempestivam   silvis evertere pinum.                [ ]
257            Nec frustra   signorum obitus   speculamur et ortus,        [ ]
258            temporibusque parem   diversis quattuor annum.              [ ]
259             frigidus agricolam   si quando continet imber,             [ ]
260      multa, forent   quae post caelo   properanda sereno,              [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)                     8:00
261                maturare datur:   durum procudit arator                 [1]
262                vomeris obtunsi   dentem, cavat arbore lintres,         [ ]
263        aut pecori   signum aut numeros   impressit acervis.            [ ]
264                exacuunt   alii vallos   furcasque bicornis,            [ ]
265           atque Amerina parant   lentae retinacula viti.               [ ]
266             nunc facilis rubea   texatur fiscina virga,                [ ]
267              nunc torrete igni   fruges, nunc frangite saxo.           [ ]
268            quippe etiam festis   quaedam exercere diebus               [ ]
269            fas et iura sinunt:   rivos deducere nulla                  [ ]
270                religio vetuit,   segeti praetendere saepem,            [ ]
271                insidias avibus   moliri, incendere vepres,             [ ]
272             balantumque gregem   fluvio mersare salubri.               [ ]
273             saepe oleo   tardi costas   agitator aselli                [ ]
274             vilibus aut onerat   pomis, lapidemque revertens           [ ]
275            incusum aut   atrae massam   picis urbe reportat.           [ ]
276              Ipsa dies   alios alio   dedit ordine Luna                [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
277                felicis operum.   quintam fuge: pallidus Orcus          [1]
278            Eumenidesque satae;   tum partu Terra nefando               [ ]
279               Coeumque Iapetum  -que creat saevumque Typhoea           [ ]
280                  et coniuratos   caelum rescindere fratres.            [ ]
281                ter sunt conati    imponere Pelio  Ossam                [ ]?
282          scilicet, atque Ossae   frondosum involvere Olympum;          [ ]
283           ter pater exstructos   disiecit fulmine montis.              [ ]
284           septima post decimam   felix et ponere vitem                 [ ]
285            et prensos   domitare boves   et licia telae                [ ]
286             addere. nona fugae   melior, contraria furtis.             [ ]
287            Multa adeo   gelida melius   se nocte dedere,               [ ]
288              aut cum sole novo   terras inrorat Eous.                  [ ]
289           nocte leves   melius stipulae,   nocte arida prata           [ ]
290            tondentur,   noctes lentus   non deficit umor.              [ ]
291                et quidam seros   hiberni ad luminis ignis              [ ]
292             pervigilat   ferroque faces   inspicat acuto.              [ ]
293               interea   longum cantu   solata laborem                  [ ]?

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
294                 arguto coniunx   percurrit pectine telas,              [ ]
295               aut dulcis musti   Volcano decoquit umor-                [ ]
296          -em et foliis   undam trepidi   despumat aëni.                [ ]
297             at rubicunda Ceres   medio succiditur aestu,               [ ]
298              et medio   tostas aestu   terit area fruges.              [ ]
299           nudus ara,   sere nudus. hiems   ignava colono:              [ ]
300          frigoribus   parto agricolae   plerumque fruuntur             [ ]
301              mutuaque inter se   laeti convivia curant.                [ ]!
302                invitat   genialis hiems   curasque resolvit,           [ ]
303          ceu pressae   cum iam portum   tetigere carinae,              [ ]
304              puppibus et laeti   nautae imposuere coronas.             [ ]
305         sed tamen et   quernas glandes   tum stringere tempus          [ ]
306                 et lauri bacas   oleamque cruentaque myrta,            [ ]
307            tum gruibus pedicas   et retia ponere cervis                [ ]
308               auritosque sequi   lepores, tum figere dammas            [ ]
309             stuppea torquentem   Balearis verbera fundae,              [ ]
310            cum nix alta iacet,   glaciem cum flumina trudunt.          [ ]
311               Quid tempestates   autumni et sidera dicam,              [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)                    12:00
312       atque, ubi iam   breviorque dies   et mollior aestas,            [ ]
313          quae vigilanda viris?   vel cum ruit imbriferum ver,          [ ]
314              spicea iam campis   cum messis inhorruit et cum           [ ]
315           frumenta in   viridi stipula   lactentia turgent?            [ ]
316          saepe ego, cum flavis   messorem induceret arvis              [ ]
317            agricola et fragili   iam stringeret hordea culmo,          [ ]
318                 omnia ventorum   concurrere proelia vidi,              [ ]
319           quae gravidam   late segetem ab   radicibus imis             [1]
320            sublimem expulsam eruerent; ita turbine nigro               [ ]!
321          ferret hiems   culmumque levem   stipulasque volantis.        [ ]
322           saepe etiam immensum   caelo venit agmen aquarum             [ ]
323            et foedam glomerant   tempestatem imbribus atris            [ ]
324            collectae ex   alto nubes;   ruit arduus aether,            [ ]
325              et pluvia ingenti   sata laeta boumque labores            [ ]
326              diluit; implentur   fossae et cava flumina crescunt       [ ]
327            cum sonitu   fervetque fretis   spirantibus aequor.         [ ]
328               ipse pater media   nimborum in nocte corusca             [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
329                fulmina molitur   dextra: quo maxima motu               [2]?
330           terra tremit;   fugere ferae et   mortalia corda             [2]
331           per gentis   humilis stravit   pavor: ille flagranti         [ ]
332         aut Athon aut Rhodopen   aut alta Ceraunia telo                [ ]
333             deicit; ingeminant   Austri et densissimus imber:          [ ]
334            nunc nemora ingenti   vento, nunc litora plangunt.          [ ]
335            hoc metuens   caeli mensis   et sidera serva,               [ ]
336                frigida Saturni   sese quo stella receptet,             [1]?
337               quos ignis caelo   Cyllenius erret in orbis.             [ ]
338             in primis   venerare deos,   atque annua magnae            [ ]
339           sacra refer   Cereri laetis   operatus in herbis             [ ]
340              extremae   sub casum hiemis,   iam vere sereno.           [ ]
341               tum pingues agni    et tum mollissima vina,              [ ]
342               tum somni dulces   densaeque in montibus umbrae.         [ ]
343          cuncta tibi   Cererem pubes   agrestis adoret:                [ ]
344             cui tu lacte favos   et miti dilue Baccho,                 [ ]?
345          terque novas   circum felix   eat hostia fruges,              [ ]
346           omnis quam chorus et   socii comitentur ovantes,             [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
347             et Cererem   clamore vocent   in tecta; neque ante         [2]
348                 falcem maturis   quisquam supponat aristis             [ ]
349              quam Cereri torta   redimitus tempora quercu              [ ]
350              det motus   incompositos   et carmina dicat.              [ ]?

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 13
Publius Vergilius Maro: Georgica 1,351-514 [Georgica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: