File n. 13 – 12:21 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 14
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 13 Publius Vergilius Maro: Georgica 1,351-514 [Georgica]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
351           Atque haec ut certis   possemus discere signis,              [ ]
352              aestusque pluvias  -que et agentis frigora ventos,        [ ]
353             ipse pater statuit   quid menstrua luna moneret,           [ ]
354           quo signo   caderent Austri,   quid saepe videntes           [ ]
355            agricolae   propius stabulis   armenta tenerent.            [ ]
356                continuo ventis   surgentibus aut freta ponti           [ ]
357                incipiunt agitata tumescere et aridus altis             [ ]!
358                montibus audiri   fragor, aut resonantia longe          [ ]?
359              litora misceri et   nemorum increbrescere murmur.         [ ]
360            iam sibi tum curvis   male temperat unda carinis,           [ ]
361            cum medio   celeres revolant   ex aequore mergi             [ ]
362             clamoremque ferunt   ad litora, cumque marinae             [ ]
363              in sicco   ludunt fulicae,   notasque paludes             [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
364            deserit atque altam   supra volat ardea nubem.              [ ]
365            saepe etiam stellas   vento impendente videbis              [ ]
366            praecipitis   caelo labi,   noctisque per umbram            [ ]?
367               flammarum longos   a tergo albescere tractus;            [ ]
368        saepe levem   paleam et frondes   volitare caducas,             [ ]
369             aut summa   nantis in aqua   conludere plumas.             [ ]
370             at Boreae   de parte trucis   cum fulminat et cum          [ ]
371              Eurique   Zephyrique tonat   domus, omnia plenis          [1]
372             rura natant fossis   atque omnis navita ponto              [ ]
373              umida vela legit.   numquam imprudentibus imber           [ ]
374              obfuit: aut illum   surgentem vallibus imis               [ ]
375                  aëriae   fugere grues,   aut bucula caelum            [2]
376             suspiciens patulis   captavit naribus auras,               [ ]
377               aut arguta lacus   circumvolitavit hirundo               [ ]
378           et veterem in   limo ranae   cecinere querelam.              [ ]?
379              saepius et tectis   penetralibus extulit ova              [ ]
380               angustum   formica terens   iter, et bibit ingens        [ ]
381              arcus, et e pastu   decedens agmine magno                 [ ]?

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
382             corvorum increpuit   densis exercitus alis.                [ ]
383            iam variae   pelagi volucres   et quae Asia circum          [ ]
384            dulcibus in stagnis   rimantur prata Caystri:               [ ]
385              certatim   largos umeris   infundere rores,               [ ]
386             nunc caput obiectare fretis, nunc currere in undas         [ ]!
387             et studio incassum   videas gestire lavandi.               [ ]
388             tum cornix   plena pluviam   vocat improba voce            [ ]
389             et sola in   sicca secum   spatiatur harena.               [ ]
390             ne nocturna quidem   carpentes pensa puellae               [ ]
391              nescivere hiemem,   testa cum ardente viderent            [ ]
392           scintillare oleum et   putris concrescere fungos.            [ ]
393           Nec minus ex   imbri soles   et aperta serena                [1]
394         prospicere et   certis poteris   cognoscere signis:            [ ]
395        nam neque tum   stellis acies   obtunsa videtur,                [ ]
396             nec fratris radiis   obnoxia surgere Luna,                 [ ]
397               tenuia nec lanae   per caelum vellera ferri;             [ ]
398         non tepidum ad   solem pennas   in litore pandunt              [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
399          dilectae   Thetidi alcyones,   non ore solutos                [ ]
400               immundi   meminere sues   iactare maniplos.              [ ]
401           at nebulae   magis ima petunt   campoque recumbunt,          [ ]
402               solis et occasum   servans de culmine summo              [ ]
403                nequiquam seros   exercet noctua cantus.                [ ]
404                apparet liquido   sublimis in aëre Nisus,               [ ]
405                et pro purpureo   poenas dat Scylla capillo:            [ ]
406           quacumque illa levem   fugiens secat aethera pennis,         [ ]
407            ecce inimicus atrox   magno stridore per auras              [ ]?
408              insequitur Nisus;   qua se fert Nisus ad auras,           [ ]
409           illa levem   fugiens raptim   secat aethera pennis.          [ ]
410           tum liquidas   corvi presso   ter gutture voces              [ ]
411         aut quater ingeminant,   et saepe cubilibus altis              [ ]
412             nescio qua praeter   solitum dulcedine laeti               [ ]
413                inter se foliis   strepitant: iuvat imbribus actis      [ ]
414               progeniem parvam   dulcisque revisere nidos:             [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
415            haud equidem credo,   quia sit divinitus illis              [ ]
416           ingenium aut   rerum fato   prudentia maior;                 [ ]?
417            verum ubi tempestas   et caeli mobilis umor                 [ ]
418                 mutavere vices   et Iuppiter uvidus Austris            [1]
419         denset erant   quae rara modo, et   quae densa relaxat,        [ ]
420              vertuntur species   animorum, et pectora motus            [ ]
421              nunc alios, alios   dum nubila ventus agebat,             [ ]
422          concipiunt:   hinc ille avium   concentus in agris            [ ]
423              et laetae pecudes   et ovantes gutture corvi.             [ ]
424             Si vero   solem ad rapidum   lunasque sequentis            [ ]?
425              ordine respicies,   numquam te crastina fallet            [ ]
426           hora, neque insidiis   noctis capiere serenae.               [ ]
427               luna revertentis   cum primum colligit ignis,            [ ]
428              si nigrum obscuro   comprenderit aëra cornu,              [ ]?
429              maximus agricolis   pelagoque parabitur imber;            [ ]
430                at si virgineum   suffuderit ore ruborem,               [ ]
431           ventus erit:   vento semper   rubet aurea Phoebe.            [ ]
432                sin ortu quarto   (namque is certissimus auctor)        [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
433            pura neque obtunsis   per caelum cornibus ibit,             [ ]
434             totus et ille dies   et qui nascentur ab illo              [ ]
435            exactum ad   mensem pluvia   ventisque carebunt,            [ ]
436                votaque servati   solvent in litore nautae              [ ]
437              Glauco  et Panopeae  et Inoo Melicertae.                  [u]!
438         sol quoque et exoriens   et cum se condet in undas             [ ]
439             signa dabit; solem   certissima signa sequuntur,           [ ]
440            et quae mane refert   et quae surgentibus astris.           [ ]
441             ille ubi nascentem   maculis variaverit ortum              [ ]
442              conditus in nubem   medioque refugerit orbe,              [ ]
443           suspecti   tibi sint imbres:   namque urget ab alto          [ ]
444          arboribus  -que satisque Notus   pecorique sinister.          [ ]
445              aut ubi sub lucem   densa inter nubila sese               [ ]
446              diversi   rumpent radii, aut   ubi pallida surget         [ ]
447              Tithoni   croceum linquens   Aurora cubile,               [ ]
448            heu, male tum mitis   defendet pampinus uvas;               [ ]
449          tam multa in   tectis crepitans   salit horrida grando.       [ ]
450              hoc etiam, emenso   cum iam decedit Olympo,               [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
451            profuerit   meminisse magis;   nam saepe videmus            [ ]
452                ipsius in vultu   varios errare colores:                [ ]
453              caeruleus pluviam   denuntiat, igneus Euros;              [ ]
454          sin maculae incipient   rutilo immiscerier igni,              [ ]
455              omnia tum pariter   vento nimbisque videbis               [ ]
456              fervere. non illa   quisquam me nocte per altum           [ ]
457           ire neque ab   terra moneat   convellere funem.              [ ]
458           at si, cum   referetque diem   condetque relatum,            [ ]
459            lucidus orbis erit,   frustra terrebere nimbis              [ ]
460              et claro   silvas cernes   Aquilone moveri.               [ ]?
461           denique, quid vesper   serus vehat, unde serenas             [ ]
462             ventus agat nubes,   quid cogitet umidus Auster,           [ ]
463          sol tibi signa dabit.   solem quis dicere falsum              [ ]
464             audeat? ille etiam   caecos instare tumultus               [ ]
465            saepe monet fraudem  -que et operta tumescere bella.        [ ]
466           ille etiam exstincto   miseratus Caesare Romam,              [ ]
467              cum caput obscura   nitidum ferrugine texit               [ ]?
468              impiaque aeternam   timuerunt saecula noctem.             [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
469          tempore quamquam illo   tellus quoque et aequora ponti,       [ ]
470              obscenaeque canes   importunaeque volucres                [ ]
471         signa dabant. quotiens   Cyclopum effervere in agros           [ ]
472               vidimus undantem   ruptis fornacibus Aetnam,             [ ]
473            flammarumque globos   liquefactaque volvere saxa!           [ ]
474              armorum   sonitum toto   Germania caelo                   [ ]
475              audiit, insolitis   tremuerunt motibus Alpes.             [ ]
476           vox quoque per lucos   vulgo exaudita silentis               [ ]
477            ingens, et   simulacra modis   pallentia miris              [ ]!
478              visa sub obscurum   noctis, pecudesque locutae            [ ]
479         (infandum!);   sistunt amnes   terraeque dehiscunt,            [ ]
480          et maestum inlacrimat   templis ebur aeraque sudant.          [ ]
481                 proluit insano   contorquens vertice silvas            [ ]
482              fluviorum   rex Eridanus   camposque per omnis            [ ]
483           cum stabulis   armenta tulit.   nec tempore eodem            [ ]
484            tristibus aut extis   fibrae apparere minaces               [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
485              aut puteis   manare cruor   cessavit, et altae            [ ]
486            per noctem   resonare lupis   ululantibus urbes.            [ ]
487                non alias caelo   ceciderunt plura sereno               [ ]
488               fulgura nec diri   totiens arsere cometae.               [ ]
489              ergo inter   sese paribus   concurrere telis              [1]
490                Romanas   acies iterum   videre Philippi;               [ ]?
491              nec fuit indignum   superis bis sanguine nostro           [ ]
492            Emathiam et   latos Haemi   pinguescere campos.             [ ]
493             scilicet et tempus   veniet cum finibus illis              [ ]
494               agricola incurvo   terram molitus aratro                 [ ]
495                 exesa inveniet   scabra robigine pila,                 [ ]?
496         aut gravibus   rastris galeas   pulsabit inanis,               [ ]
497            grandiaque effossis   mirabitur ossa sepulcris.             [1]
498          di patrii, Indigetes,   et Romule Vestaque mater,             [ ]
499         quae Tuscum Tiberim et   Romana Palatia servas,                [2]
500             hunc saltem everso   iuvenem succurrere saeclo             [ ]
501            ne prohibete. satis   iam pridem sanguine nostro            [ ]
502                   Laomedonteae   luimus periuria Troiae;               [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
503             iam pridem   nobis caeli   te regia, Caesar,               [ ]
504          invidet atque hominum   queritur curare triumphos,            [ ]
505     quippe ubi fas   versum atque nefas;   tot bella per orbem,        [ ]
506          tam multae   scelerum facies,   non ullus aratro              [ ]
507         dignus honos, squalent   abductis arva colonis,                [ ]
508            et curvae   rigidum falces   conflantur in ensem.           [ ]
509          hinc movet Euphrates,   illinc Germania bellum;               [ ]
510               vicinae   ruptis inter   se legibus urbes                [ ]
511          arma ferunt;   saevit toto   Mars impius orbe;                [ ]
512              ut cum carceribus   sese effudere quadrigae,              [ ]
513           addunt in spatio, et   frustra retinacula tendens            [ ]
514              fertur equis auriga neque audit currus habenas.           [ ]!
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 14
Publius Vergilius Maro: Georgica 2,1-176 [Georgica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: