Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 15 - GEO-VERG Prossimo file n. 15
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 0:00
1 Hactenus arvorum cultus et sidera caeli; [ ]
2 nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum [ ]
3 virgulta et prolem tarde crescentis olivae. [ ]
4 huc, pater o Lenaee (tuis hic omnia plena [2]?
5 muneribus, tibi pampineo gravidus autumno [ ]
6 floret ager, spumat plenis vindemia labris), [ ]
7 huc, pater o Lenaee, veni, nudataque musto [2]?
8 tinge novo mecum dereptis crura coturnis. [2]
9 Principio arboribus varia est natura creandis. [ ]
10 namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae [ ]
11 sponte sua veniunt campos -que et flumina late [ ]
12 curva tenent, ut molle siler lentaeque genistae, [ ]
13 populus et glauca canentia fronde salicta; [ ]?
14 pars autem posito surgunt de semine, ut altae [ ]
15 castaneae, nemorumque Iovi quae maxima frondet [ ]
16 aesculus, atque habitae Grais oracula quercus. [ ]?
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 0:+
17 pullulat ab radice aliis densissima silva, [ ]!
18 ut cerasis ulmisque: etiam Parnasia laurus [ ]
19 parva sub ingenti matris se subicit umbra. [ ]?
20 hos natura modos primum dedit, his genus omne [1]
21 silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum: [ ]
22 sunt alii, quos ipse via sibi repperit usus. [ ]?
23 hic plantas tenero abscindens de corpore matrum [ ]
24 deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo [ ]
25 quadrifidasque sudes et acuto robore vallos. [2]?
26 silvarumque aliae pressos propaginis arcus [ ]
27 exspectant et viva sua plantaria terra. [ ]
28 nil radicis egent aliae summumque putator [1]
29 haud dubitat terrae referens mandare cacumen. [ ]
30 quin et caudicibus sectis (mirabile dictu) [ ]
31 truditur e sicco radix oleagina ligno. [1]
32 et saepe alterius ramos impune videmus [ ]
33 vertere in alterius, mutatamque insita mala [ ]
34 ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna. [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 4:00
35 Quare agite o proprios generatim discite cultus, [ ]
36 agricolae, fructusque feros mollite colendo, [ ]
37 neu segnes iaceant terrae. iuvat Ismara Baccho [ ]
38 conserere atque olea magnum vestire Taburnum. [ ]
39 tuque ades inceptum -que una decurre laborem, [ ]?
40 o decus, o famae merito pars maxima nostrae, [2]
41 Maecenas, pelagoque volans da vela patenti. [ ]
42 non ego cuncta meis amplecti versibus opto, [ ]
43 non, mihi si linguae centum sint oraque centum, [ ]
44 ferrea vox. ades et primi lege litoris oram; [1]
45 in manibus terrae: non hic te carmine ficto [ ]
46 atque per ambages et longa exorsa tenebo. [ ]
47 Sponte sua quae se tollunt in luminis oras, [ ]
48 infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt; [ ]
49 quippe solo natura subest. tamen haec quoque, si quis [2]?
50 inserat aut scrobibus mandet mutata subactis, [ ]
51 exuerint silvestrem animum, cultuque frequenti [ ]
52 in quascumque voles artis haud tarda sequentur. [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 4:+
53 nec non et, sterilis quae stirpibus exit ab imis, [ ]
54 hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros: [ ]
55 nunc altae frondes et rami matris opacant [ ]
56 crescentique adimunt fetus uruntque ferentem. [ ]?
57 iam quae seminibus iactis se sustulit arbos, [ ]
58 tarda venit seris factura nepotibus umbram, [ ]
59 pomaque degenerant sucos oblita priores [ ]
60 et turpis avibus praedam fert uva racemos. [ ]
61 scilicet omnibus est labor impendendus, et omnes [ ]!
62 cogendae in sulcum ac multa mercede domandae. [ ]
63 sed truncis oleae melius, propagine vites [ ]
64 respondent, solido Paphiae de robore myrtus; [ ]
65 plantis et durae coryli nascuntur et ingens [ ]
66 fraxinus Herculeae -que arbos umbrosa coronae, [ ]
67 Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma [ ]
68 nascitur et casus abies visura marinos. [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 4:++
69 inseritur vero et fetu nucis arbutus horri- [1]
70 -da et steriles platani malos gessere valentis, [1]
71 castaneae fagos; ornusque incanuit albo [ ]
72 flore piri, glandemque sues fregere sub ulmis. [ ]
73 Nec modus inserere at -que oculos imponere simplex. [ ]
74 nam qua se medio trudunt de cortice gemmae [ ]
75 et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso [ ]
76 fit nodo sinus; huc aliena ex arbore germen [ ]?
77 includunt udoque docent inolescere libro. [1]
78 aut rursum enodes trunci resecantur, et alte [ ]
79 finditur in solidum cuneis via, deinde feraces [ ]
80 plantae immittuntur: nec longum tempus, et ingens [ ]
81 exiit ad caelum ramis felicibus arbos, [ ]
82 miraturque novas frondes et non sua poma. [ ]
83 Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 4:+++
84 nec salici loto -que nec Idaeis cyparissis, [2]
85 nec pingues unam in faciem nascuntur olivae, [ ]
86 orchades et radii et amara pausia baca, [2]?
87 pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idem [ ]
88 Crustumiis Syriisque piris gravibusque volaemis. [ ]
89 non eadem arboribus pendet vindemia nostris [ ]
90 quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos; [ ]
91 sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae, [ ]
92 pinguibus hae terris habiles, levioribus illae, [ ]
93 et passo psithia utilior tenuisque lageos [ ]
94 temptatura pedes olim vincturaque linguam, [1]?
95 purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam [ ]
96 Raetica? nec cellis ideo contende Falernis. [ ]
97 sunt et Aminneae vites, firmissima vina, [ ]
98 Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus, [ ]
99 Argitisque minor, cui non certaverit ulla [ ]
100 aut tantum fluere aut totidem durare per annos. [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 8:00
101 non ego te, dis et mensis accepta secundis, [2]
102 transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis. [ ]
103 sed neque quam multae species nec nomina quae sint [ ]
104 est numerus: neque enim numero comprendere refert; [ ]
105 quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem [1]
106 discere quam multae Zephyro turbentur harenae, [ ]
107 aut ubi navigiis violentior incidit Eurus [ ]
108 nosse quot Ionii veniant ad litora fluctus. [ ]
109 Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt. [ ]
110 fluminibus salices crassisque paludibus alni [ ]
111 nascuntur, steriles saxosis montibus orni; [ ]
112 litora myrtetis laetissima; denique apertos [ ]
113 Bacchus amat collis, Aquilonem et frigora taxi. [ ]
114 aspice et extremis domitum cultoribus orbem [ ]
115 Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos: [ ]
116 divisae arboribus patriae. sola India nigrum [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 8:+
117 fert hebenum, solis est turea virga Sabaeis. [ ]
118 quid tibi odorato referam sudantia ligno [2]?
119 balsamque et bacas semper frondentis acanthi? [ ]
120 quid nemora Aethiopum molli canentia lana, [ ]?
121 velleraque ut foliis depectant tenuia Seres? [ ]
122 aut quos Oceano propior gerit India lucos, [ ]?
123 extremi sinus orbis, ubi aëra vincere summum [1]!
124 arboris haud ullae iactu potuere sagittae [ ]
125 et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris [ ]
126 Media fert tristis sucos tardumque saporem [ ]
127 felicis mali, quo non praesentius ullum, [ ]
128 pocula si quando saevae infecere novercae [ ]
129 miscueruntque herbas et non innoxia verba, [ ]
130 auxilium venit ac membris agit atra venena. [ ]
131 ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro; [ ]
132 et, si non alium late iactaret odorem, [ ]
133 laurus erat: folia haud ullis labentia ventis; [ ]
134 flos ad prima tenax; animas et olentia Medi [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 8:++
135 ora fovent illo et senibus medicantur anhelis. [ ]
136 Sed neque Medorum silvae, ditissima terra, [2]
137 nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermes [ ]
138 laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi [ ]
139 totaque turiferis Panchaia pinguis harenis. [ ]?
140 haec loca non tauri spirantes naribus ignem [ ]?
141 invertere satis immanis dentibus hydri, [ ]
142 nec galeis densisque virum seges horruit hastis; b [ ]
143 sed gravidae fruges et Bacchi Massicus umor [ ]
144 implevere; tenent oleae armentaque laeta. [1]
145 hinc bellator equus campo sese arduus infert, [ ]?
146 hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus [ ]
147 victima, saepe tuo perfusi flumine sacro, [2]?
148 Romanos ad templa deum duxere triumphos. [ ]
149 hic ver adsiduum at -que alienis mensibus aestas: [ ]
150 bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos. [ ]?
151 at rabidae tigres absunt et saeva leonum [ ]
152 semina, nec miseros fallunt aconita legentis, [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 12:00
153 nec rapit immensos orbis per humum neque tanto [ ]
154 squameus in spiram tractu se colligit anguis. [ ]?
155 adde tot egregias urbes operumque laborem, [ ]
156 tot congesta manu praeruptis oppida saxis [ ]
157 fluminaque antiquos subterlabentia muros. [ ]
158 an mare quod supra memorem, quodque adluit infra? [ ]
159 anne lacus tantos? te, Lari maxime, teque, [ ]?
160 fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino? [ ]!
161 an memorem portus Lucrinoque addita claustra [ ]?
162 atque indignatum magnis stridoribus aequor, [ ]
163 Iulia qua ponto longe sonat unda refuso [ ]
164 Tyrrhenusque fretis immittitur aestus Avernis? [ ]
165 haec eadem argenti rivos aerisque metalla [ ]?
166 ostendit venis atque auro plurima fluxit. [ ]
167 haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam [ ]
168 adsuetumque malo Ligurem Volscosque verutos [ ]
169 extulit, haec Decios Marios magnosque Camillos, [ ]
170 Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar, [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 12:+
171 qui nunc extremis Asiae iam victor in oris [ ]?
172 imbellem avertis Romanis arcibus Indum. [ ]
173 salve, magna parens frugum, Saturnia tellus, [ ]
174 magna virum: tibi res antiquae laudis et artis [ ]
175 ingredior sanctos ausus recludere fontis, [ ]
176 Ascraeumque cano Romana per oppida carmen. [2]?
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 15
Publius Vergilius Maro: Georgica 2,177-345 [Georgica]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
2. bog.
44 ferrea vox. ades et primi lege litoris oram; [1]
76 fit nodo sinus; huc aliena ex arbore germen [ ]?
174 magna virum: tibi res antiquae laudis et artis [ ]
2. bog.
49 quippe solo natura subest. tamen haec quoque, si quis [2]? bis
103 sed neque quam multae species nec nomina quae sint [ ]
2. bog.
20 hos natura modos primum dedit, his genus omne [1]
49 quippe solo natura subest. tamen haec quoque, si quis [2]?
82 miraturque novas frondes et non sua poma. [ ]
Analyse 3
2. bog.
61 scilicet omnibus est labor impendendus, et omnes [ ]!
2. bog.
17 pullulat ab radice aliis densissima silva, [ ]!
160 fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino? [ ]!
2. bog.
5H muneribus, tibi pampineo gravidus autumno [ ]
84 nec salici loto -que nec Idaeis cyparissis, [2]
153 nec rapit immensos orbis per humum neque tanto [ ]
Analyse 4
2. bog.
69 inseritur vero et fetu nucis arbutus horri– [1]
70 -da et steriles platani malos gessere valentis,
Analyse 4
2. bog.
123 extremi sinus orbis, ubi aëra vincere summum [1]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede