File n. 15 – 12:51 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 16
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 15 Publius Vergilius Maro: Georgica 2,177-345 [Georgica]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.)
177          Nunc locus arvorum ingeniis, quae robora cuique,              [ ]!
178       quis color et   quae sit rebus   natura ferendis.                [ ]
179            difficiles   primum terrae   collesque maligni,             [ ]
180          tenuis ubi argilla et   dumosis calculus arvis,               [ ]
181             Palladia   gaudent silva   vivacis olivae.                 [ ]?
182           indicio est   tractu surgens   oleaster eodem                [ ]
183             plurimus et strati   bacis silvestribus agri.              [1]
184          at quae pinguis humus   dulcique uligine laeta,               [ ]?
185         quique frequens herbis   et fertilis ubere campus              [ ]
186             (qualem saepe cava   montis convalle solemus               [ ]
187          dispicere: huc summis   liquuntur rupibus amnes               [ ]
188             felicemque trahunt   limum) quique editus Austro           [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.)
189              et filicem curvis   invisam pascit aratris:               [ ]
190           hic tibi praevalidas   olim multoque fluentis                [ ]?
191             sufficiet   Baccho vitis,   hic fertilis uvae,             [ ]?
192          hic laticis,   qualem pateris   libamus et auro,              [ ]
193             inflavit   cum pinguis ebur   Tyrrhenus ad aras,           [ ]
194             lancibus et pandis   fumantia reddimus exta.               [ ]
195              sin armenta magis   studium vitulosque tueri,             [ ]
196            aut ovium fetum aut   urentis culta capellas,               [ ]
197               saltus et saturi   petito longinqua Tarenti,             [ ]
198              et qualem infelix   amisit Mantua campum                  [ ]
199               pascentem niveos   herboso flumine cycnos;               [ ]?
200         non liquidi   gregibus fontes,   non gramina deerunt,          [ ]
201            et quantum   longis carpent   armenta diebus                [ ]
202                exigua   tantum gelidus   ros nocte reponet.            [ ]
203         nigra fere et   presso pinguis   sub vomere terra              [ ]
204             et cui putre solum   (namque hoc imitamur arando),         [ ]
205               optima frumentis   (non ullo ex aequore cernes           [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.)
206             plura domum tardis   decedere plaustra iuvencis),          [1]
207                aut unde iratus   silvam devexit arator                 [ ]
208              et nemora evertit   multos ignava per annos,              [ ]
209              antiquasque domos   avium cum stirpibus imis              [ ]
210             eruit; illae altum   nidis petiere relictis;               [ ]
211               at rudis enituit   impulso vomere campus.                [ ]
212              nam ieiuna quidem   clivosi glarea ruris                  [1]?
213           vix humilis   apibus casias   roremque ministrat;            [ ]
214           et tofus   scaber et nigris   exesa chelydris                [ ]
215           creta negant   alios aeque   serpentibus agros               [ ]
216          dulcem ferre cibum et   curvas praebere latebras.             [ ]
217            quae tenuem exhalat   nebulam fumosque volucris,            [ ]
218            et bibit umorem et,   cum vult, ex se ipsa remittit,        [2]
219           quaeque suo   semper viridi   se gramine vestit,             [1]
220          nec scabie et   salsa laedit   robigine ferrum,               [ ]
221               illa tibi laetis   intexet vitibus ulmos,                [ ]
222           illa ferax oleo est,   illam experiere colendo               [ ]
223           et facilem pecori et   patientem vomeris unci.               [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.)
224               talem dives arat   Capua et vicina Vesevo                [ ]
225           ora iugo et   vacuis Clanius   non aequus Acerris.           [ ]
226          Nunc quo quamque modo   possis cognoscere dicam.              [ ]
227            rara sit an   supra morem   si densa requires               [ ]?
228              (altera frumentis   quoniam favet, altera Baccho,         [ ]
229            densa magis Cereri,   rarissima quaeque Lyaeo),             [ ]?
230            ante locum   capies oculis,   alteque iubebis               [ ]
231               in solido puteum   demitti, omnemque repones             [ ]
232      rursus humum et   pedibus summas   aequabis harenas.              [ ]
233              si deerunt, rarum   pecorique et vitibus almis            [ ]
234              aptius uber erit;   sin in sua posse negabunt             [ ]
235          ire loca et scrobibus   superabit terra repletis,             [ ]
236          spissus ager: glaebas   cunctantis crassaque terga            [ ]
237          exspecta et   validis terram   proscinde iuvencis.            [ ]
238           salsa autem   tellus et quae   perhibetur amara              [ ]
239              (frugibus infelix   ea, nec mansuescit arando             [ ]
240         nec Baccho   genus aut pomis   sua nomina servat)              [ ]
241           tale dabit specimen:   tu spisso vimine qualos               [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.)
242               colaque prelorum   fumosis deripe tectis;                [2]
243            huc ager ille malus   dulcesque a fontibus undae            [ ]
244               ad plenum calcentur: aqua eluctabitur omnis              [ ]!
245            scilicet et grandes   ibunt per vimina guttae;              [1]
246              at sapor indicium   faciet manifestus et ora              [ ]
247             tristia temptantum   sensu torquebit amaror.               [ ]
248        pinguis item   quae sit tellus   hoc denique pacto              [ ]
249          discimus: haud umquam   manibus iactata fatiscit,             [ ]
250        sed picis in   morem ad digitos   lentescit habendo.            [ ]
251                  umida maiores   herbas alit, ipsaque iusto            [2]?
252             laetior. a, nimium   ne sit mihi fertilis illa,            [ ]
253             nec se praevalidam   primis ostendat aristis!              [ ]
254         quae gravis est   ipso tacitam   se pondere prodit,            [ ]
255  quaeque levis.   promptum est oculis   praediscere nigram,            [ ]
256          et quis cui color. at   sceleratum exquirere frigus           [ ]
257        difficile est:   piceae tantum   taxique nocentes               [ ]
258         interdum aut   hederae pandunt   vestigia nigrae.              [ ]
259               His animadversis   terram multo ante memento             [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.)
260          excoquere et   magnos scrobibus   concidere montis,           [ ]
261                 ante supinatas   Aquiloni ostendere glaebas            [2]?
262           quam laetum infodias   vitis genus. optima putri             [ ]
263          arva solo: id   venti curant   gelidaeque pruinae             [ ]?
264            et labefacta movens   robustus iugera fossor.               [ ]
265           at si quos   haud ulla viros   vigilantia fugit,             [2]
266        ante locum   similem exquirunt,    ubi prima paretur            [ ]
267           arboribus   seges et quo mox   digesta feratur,              [ ]
268               mutatam ignorent   subito ne semina matrem.              [1]
269               quin etiam caeli   regionem in cortice signant,          [ ]
270           ut, quo quaeque modo   steterit, qua parte calores           [ ]
271             austrinos tulerit,   quae terga obverterit axi,            [ ]
272          restituant:   adeo in teneris   consuescere multum est.       [ ]
273              collibus an plano   melius sit ponere vitem               [ ]
274         quaere prius.   si pinguis agros   metabere campi,             [ ]
275           densa sere: in denso   non segnior ubere Bacchus;            [ ]
276            sin tumulis   acclive solum   collisque supinos,            [ ]
277             indulge ordinibus;   nec setius omnis in unguem            [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.)
278            arboribus   positis secto   via limite quadret:             [ ]
279               ut saepe ingenti   bello cum longa cohortis              [ ]
280           explicuit   legio et campo   stetit agmen aperto,            [ ]
281             derectaeque acies,   ac late fluctuat omnis                [ ]
282                 aere renidenti   tellus, necdum horrida miscent        [ ]
283            proelia, sed dubius   mediis Mars errat in armis.           [ ]
284             omnia sint paribus   numeris dimensa viarum;               [ ]
285          non animum   modo uti pascat   prospectus inanem,             [ ]
286          sed quia non   aliter viris   dabit omnibus aequas            [ ]
287       terra, neque in   vacuum poterunt   se extendere rami.           [ ]
288          Forsitan et scrobibus   quae sint fastigia quaeras.           [ ]
289                ausim vel tenui   vitem committere sulco.               [ ]
290              altior ac penitus   terrae defigitur arbos,               [ ]
291            aesculus in primis,   quae quantum vertice ad auras         [ ]
292               aetherias tantum   radice in Tartara tendit.             [ ]
293                ergo non hiemes   illam, non flabra neque imbres        [ ]
294             convellunt:   immota manet   multosque nepotes,            [ ]
295            multa virum volvens   durando saecula vincit,               [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.)
296              tum fortis   late ramos   et bracchia tendens             [ ]
297             huc illuc media ipsa ingentem sustinet umbram.             [ ]!
298           Neve tibi ad   solem vergant   vineta cadentem,              [ ]
299             neve inter   vitis corylum   sere, neve flagella           [ ]
300           summa pete aut summa   defringe ex arbore plantas            [ ]?
301          (tantus amor terrae),   neu ferro laede retunso               [ ]
302             semina, neve oleae   silvestris insere truncos.            [ ]
303             nam saepe incautis   pastoribus excidit ignis,             [ ]
304            qui furtim   pingui primum   sub cortice tectus             [ ]
305             robora comprendit,   frondesque elapsus in altas           [ ]
306               ingentem   caelo sonitum   dedit; inde secutus           [ ]
307               per ramos victor   perque alta cacumina regnat,          [ ]
308              et totum involvit   flammis nemus et ruit atram           [ ]
309              ad caelum   picea crassus   caligine nubem,               [ ]
310            praesertim   si tempestas   a vertice silvis                [ ]
311           incubuit,   glomeratque ferens   incendia ventus.            [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.)
312          hoc ubi, non   a stirpe valent   caesaeque reverti            [2]
313              possunt atque ima   similes revirescere terra;            [ ]?
314              infelix   superat foliis   oleaster amaris.               [ ]
315         Nec tibi tam   prudens quisquam   persuadeat auctor            [ ]
316               tellurem   Borea rigidam   spirante movere.              [ ]
317          rura gelu   tunc claudit hiems,   nec semine iacto            [ ]
318              concretam patitur   radicem adfigere terrae.              [ ]
319                 optima vinetis   satio cum vere rubente                [2]
320             candida venit avis   longis invisa colubris,               [ ]
321              prima vel autumni   sub frigora, cum rapidus Sol          [ ]
322         nondum hiemem   contingit equis,   iam praeterit aestas.       [ ]
323              ver adeo   frondi nemorum,   ver utile silvis,            [ ]
324          vere tument terrae et   genitalia semina poscunt.             [ ]
325           tum pater omnipotens   fecundis imbribus Aether              [ ]
326            coniugis in gremium   laetae descendit, et omnis            [ ]
327              magnus alit magno   commixtus corpore fetus.              [ ]
328              avia tum resonant   avibus virgulta canoris,              [ ]
329            et Venerem   certis repetunt   armenta diebus;              [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.)
330            parturit almus ager   Zephyrique trementibus auris          [ ]
331             laxant arva sinus;   superat tener omnibus umor,           [ ]
332            inque novos   soles audent   se gramina tuto                [1]
333            credere, nec metuit   surgentis pampinus Austros            [ ]
334              aut actum   caelo magnis   Aquilonibus imbrem,            [ ]
335              sed trudit gemmas   et frondes explicat omnis.            [ ]
336                non alios prima   crescentis origine mundi              [1]
337                 inluxisse dies   aliumve habuisse tenorem              [ ]
338           crediderim:   ver illud erat,   ver magnus agebat            [ ]
339             orbis, et hibernis   parcebant flatibus Euri,              [ ]
340             cum primae   lucem pecudes   hausere, virumque             [ ]
341               terrea progenies   duris caput extulit arvis,            [ ]
342              immissaeque ferae   silvis et sidera caelo.               [ ]
343         nec res hunc   tenerae possent   perferre laborem,             [ ]
344             si non tanta quies   iret frigusque calorem-               [ ]?
345       -que inter, et exciperet   caeli indulgentia terras.             [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 16
Publius Vergilius Maro: Georgica 2,346-542 [Georgica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: