Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 15 - GEO-VERG Prossimo file n. 17
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 0:00
346 Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros [ ]
347 sparge fimo pingui et multa memor occule terra, [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 0:+
348 aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas: [ ]
349 inter enim labentur aquae, tenuisque subibit [ ]
350 halitus, atque animos tollent sata. iamque reperti [ ]
351 qui saxo super at -que ingentis pondere testae [ ]
352 urgerent: hoc effusos munimen ad imbris, [ ]
353 hoc, ubi hiulca siti findit Canis aestifer arva. [ ]
354 Seminibus positis superest diducere terram [ ]
355 saepius ad capita et duros iactare bidentis, [ ]
356 aut presso exercere solum sub vomere et ipsa [ ]!
357 flectere luctantis inter vineta iuvencos; [ ]
358 tum levis calamos et rasae hastilia virgae [ ]
359 fraxineas -que aptare sudes furcasque valentis, [ ]
360 viribus eniti quarum et contemnere ventos [2]
361 adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos. [ ]
362 Ac dum prima novis adolescit frondibus aetas, [ ]
363 parcendum teneris, et dum se laetus ad auras [ ]
364 palmes agit laxis per purum immissus habenis, [ ]
365 ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 0:++
366 carpendae manibus frondes interque legendae. [ ]
367 inde ubi iam validis amplexae stirpibus ulmos [ ]
368 exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde [ ]
369 (ante reformidant ferrum), tum denique dura [ ]
370 exerce imperia et ramos compesce fluentis. [ ]
371 Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum, [ ]
372 praecipue dum frons tenera imprudensque laborum; [ ]
373 cui super indignas hiemes solemque potentem [ ]
374 silvestres uri adsidue capreaeque sequaces [ ]
375 inludunt, pascuntur oves avidaeque iuvencae. [ ]
376 frigora nec tantum cana concreta pruina [ ]
377 aut gravis incumbens scopulis arentibus aestas [1]
378 quantum illi nocuere greges durique venenum [ ]
379 dentis et admorsu signata in stirpe cicatrix. [ ]
380 non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris [ ]
381 caeditur et veteres ineunt proscaenia ludi, [ ]
382 praemiaque ingeniis pagos et compita circum [ ]
383 Thesidae posuere, atque inter pocula laeti [ ]!
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 4:00
384 mollibus in pratis unctos saluere per utres; [ ]?
385 nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni [ ]?
386 versibus incomptis ludunt risuque soluto, [ ]
387 oraque corticibus sumunt horrenda cavatis, [ ]
388 et te, Bacche, vocant per carmina laeta, tibique [ ]
389 oscilla ex alta suspendunt mollia pinu. [ ]
390 hinc omnis largo pubescit vinea fetu, [ ]
391 complentur vallesque cavae saltusque profundi [ ]
392 et quocumque deus circum caput egit honestum. [ ]
393 ergo rite suum Baccho dicemus honorem [ ]?
394 carminibus patriis lancesque et liba feremus, [ ]
395 et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram, [ ]
396 pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis. [ ]
397 Est etiam ille labor curandis vitibus alter, [ ]
398 cui numquam exhausti satis est: namque omne quotannis [ ]
399 terque quaterque solum scindendum glaebaque versis [ ]
400 aeternum frangenda bidentibus, omne levandum [ ]!
401 fronde nemus. redit agricolis labor actus in orbem, [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 4:+
402 atque in se sua per vestigia volvitur annus. [ ]
403 ac iam olim, seras posuit cum vinea frondes [ ]
404 frigidus et silvis Aquilo decussit honorem, [1]?
405 iam tum acer curas venientem extendit in annum [ ]
406 rusticus, et curvo Saturni dente relictam [ ]?
407 persequitur vitem attondens fingitque putando. [ ]
408 primus humum fodito, primus devecta cremato [1]
409 sarmenta, et vallos primus sub tecta referto; [ ]
410 postremus metito. bis vitibus ingruit umbra, [ ]
411 bis segetem densis obducunt sentibus herbae; [ ]
412 durus uterque labor: laudato ingentia rura, [ ]
413 exiguum colito. nec non etiam aspera rusci [ ]
414 vimina per silvam et ripis fluvialis harundo [ ]
415 caeditur, inculti -que exercet cura salicti. [ ]
416 iam vinctae vites, iam falcem arbusta reponunt, [ ]
417 iam canit effectos extremus vinitor antes: [ ]
418 sollicitanda tamen tellus pulvisque movendus, [ ]
419 et iam maturis metuendus Iuppiter uvis. [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 4:++
420 Contra non ulla est oleis cultura: neque illae [ ]?
421 procurvam exspectant falcem rastrosque tenacis, [ ]
422 cum semel haeserunt arvis aurasque tulerunt; [ ]
423 ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco, [ ]
424 sufficit umorem et gravidas, cum vomere, fruges. [2]
425 hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam. [ ]?
426 Poma quoque, ut primum truncos sensere valentis [ ]
427 et viris habuere suas, ad sidera raptim [ ]?
428 vi propria nituntur opis -que haud indiga nostrae. [ ]?
429 nec minus interea fetu nemus omne gravescit, [1]?
430 sanguineis -que inculta rubent aviaria bacis. [ ]
431 tondentur cytisi, taedas silva alta ministrat, [ ]
432 pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt. [ ]
433 et dubitant homines serere atque impendere curam? [ ]
434 quid maiora sequar? salices humilesque genistae, [1]
435 aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram [ ]
436 sufficiunt saepemque satis et pabula melli. [ ]
437 et iuvat undantem buxo spectare Cytorum [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 8:00
438 Naryciaeque picis lucos, iuvat arva videre [ ]
439 non rastris, hominum non ulli obnoxia curae. [ ]
440 ipsae Caucasio steriles in vertice silvae, [ ]
441 quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque, [ ]!
442 dant alios aliae fetus, dant utile lignum [ ]
443 navigiis pinus, domibus cedrumque cupressos- [ ]
444 -que. hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris [2]
445 agricolae, et pandas ratibus posuere carinas. [ ]
446 viminibus salices, fecundae frondibus ulmi, [ ]
447 at myrtus validis hastilibus et bona bello [ ]
448 cornus, Ituraeos taxi torquentur in arcus. [ ]
449 nec tiliae leves aut torno rasile buxum [ ]
450 non formam accipiunt ferroque cavantur acuto. [ ]
451 nec non et torrentem undam levis innatat alnus [ ]
452 missa Pado, nec non et apes examina condunt [ ]
453 corticibusque cavis vitiosaeque ilicis alvo. [ ]
454 quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt? [ ]
455 Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentis [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 8:+
456 Centauros leto domuit, Rhoetumque Pholumque [ ]
457 et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem. [ ]
458 O fortunatos nimium, sua si bona norint, [ ]
459 agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis [ ]
460 fundit humo facilem victum iustissima tellus; [ ]
461 si non ingentem foribus domus alta superbis [ ]
462 mane salutantum totis vomit aedibus undam, [ ]
463 nec varios inhiant pulchra testudine postis [ ]
464 inlusasque auro vestis Ephyreiaque aera, [ ]
465 alba neque Assyrio fucatur lana veneno, [ ]?
466 nec casia liquidi corrumpitur usus olivi; [ ]
467 at secura quies et nescia fallere vita, [ ]
468 dives opum variarum, at latis otia fundis [u]!
469 (speluncae vivique lacus et frigida Tempe [1]
470 mugitusque boum mollesque sub arbore somni) [ ]
471 non absunt; illic saltus ac lustra ferarum, [ ]
472 et patiens operum exiguo -que adsueta iuventus, [ ]
473 sacra deum sanctique patres; extrema per illos [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 8:++
474 Iustitia excedens terris vestigia fecit. [ ]
475 Me vero primum dulces ante omnia Musae, [ ]
476 quarum sacra fero ingenti percussus amore, [ ]!
477 accipiant caelique vias et sidera monstrent, [ ]
478 defectus solis varios lunaeque labores; [ ]
479 unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant [1]
480 obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, [ ]
481 quid tantum Oceano properent se tingere soles [ ]
482 hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. [ ]
483 sin has ne possim naturae accedere partis [ ]
484 frigidus obstiterit circum praecordia sanguis, [ ]
485 rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes, [ ]
486 flumina amem silvas -que inglorius. o ubi campi [ ]
487 Spercheus -que et virginibus bacchata Lacaenis [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 12:00
488 Taygeta! o qui me gelidis convallibus Haemi [2]
489 sistat, et ingenti ramorum protegat umbra! [ ]?
490 felix qui potuit rerum cognoscere causas, [ ]
491 atque metus omnis et inexorabile fatum [ ]
492 subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari. [ ]
493 fortunatus et ille deos qui novit agrestis [u]!
494 Panaque Silvanum -que senem nymphasque sorores. [ ]
495 illum non populi fasces, non purpura regum [ ]
496 flexit et infidos agitans discordia fratres, [ ]?
497 aut coniurato descendens Dacus ab Histro, [ ]
498 non res Romanae perituraque regna; neque ille [ ]
499 aut doluit miserans inopem aut invidit habenti. [ ]
500 quos rami fructus, quos ipsa volentia rura [ ]?
501 sponte tulere sua, carpsit, nec ferrea iura [ ]
502 insanumque forum aut populi tabularia vidit. [ ]
503 sollicitant alii remis freta caeca, ruuntque [ ]
504 in ferrum, penetrant aulas et limina regum; [ ]
505 hic petit excidiis urbem miserosque penatis, [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 12:+
506 ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro; [2]
507 condit opes alius defossoque incubat auro; [ ]
508 hic stupet attonitus rostris, hunc plausus hiantem [ ]
509 per cuneos geminatus enim plebisque patrumque [ ]
510 corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum, [ ]?
511 exsilioque domos et dulcia limina mutant [ ]
512 atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem. [ ]
513 agricola incurvo terram dimovit aratro: [ ]
514 hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes [ ]
515 sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos. [ ]!
516 nec requies, quin aut pomis exuberet annus [ ]
517 aut fetu pecorum aut Cerealis mergite culmi, [1]
518 proventuque oneret sulcos atque horrea vincat. [ ]
519 venit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis, [ ]
520 glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae; [ ]
521 et varios ponit fetus autumnus, et alte [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 12:++
522 mitis in apricis coquitur vindemia saxis. [ ]
523 interea dulces pendent circum oscula nati, [ ]
524 casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae [ ]
525 lactea demittunt, pinguesque in gramine laeto [ ]
526 inter se adversis luctantur cornibus haedi. [ ]
527 ipse dies agitat festos fususque per herbam, [ ]
528 ignis ubi in medio et socii cratera coronant, [ ]
529 te libans, Lenaee, vocat pecorisque magistris [ ]
530 velocis iaculi certamina ponit in ulmo, [ ]
531 corporaque agresti nudant praedura palaestra. [1]
532 hanc olim veteres vitam coluere Sabini, [ ]
533 hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit [ ]
534 scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, [ ]
535 septemque una sibi muro circumdedit arces. [ ]?
536 ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante [ ]
537 impia quam caesis gens est epulata iuvencis, [ ]
538 aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat; [ ]
539 necdum etiam audierant inflari classica, necdum [ ]?
Publius Vergilius Maro: Georgica, 2. bog (Oxford C.T.) 12:+++
540 impositos duris crepitare incudibus ensis. [ ]
541 Sed nos immensum spatiis confecimus aequor, [ ]
542 et iam tempus equum fumantia solvere colla. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 17
Publius Vergilius Maro: Georgica 3,1-208 [Georgica]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
2. bog.
351 qui saxo super at -que ingentis pondere testae [ ]
402 atque in se sua per vestigia volvitur annus. [ ]
506 ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro; [2]
2. bog.
447 at myrtus validis hastilibus et bona bello [ ]
458 O fortunatos nimium, sua si bona norint, [ ]
486 flumina amem silvas -que inglorius. o ubi campi [ ]
Analyse 3
2. bog.
515 sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos. [ ]!
Analyse 4
2. bog.
383 Thesidae posuere, atque inter pocula laeti [ ]!
400 aeternum frangenda bidentibus, omne levandum [ ]!
468 dives opum variarum, at latis otia fundis [u]!
2. bog.
356 aut presso exercere solum sub vomere et ipsa [ ]!
441 quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque, [ ]!
476 quarum sacra fero ingenti percussus amore, [ ]!
493 fortunatus et ille deos qui novit agrestis [u]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede