File n. 17 – 15:32 minuti – Vergilius

Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !

PgDn n. 17 Publius Vergilius Maro: Georgica 3,1-208 [Georgica]
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 15 - GEO-VERG                                 Prossimo file n. 18
Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)                     0:00
  1        Te quoque, magna Pales,   et te memorande canemus               [ ]
  2            pastor ab Amphryso,   vos, silvae amnesque Lycaei.          [ ]
  3            cetera, quae vacuas   tenuissent carmine mentes,            [ ]
  4              omnia iam   vulgata: quis aut   Eurysthea durum,          [ ]!
  5                  aut inlaudati   nescit Busiridis aras?                [ ]
  6           cui non dictus Hylas   puer et Latonia Delos                 [ ]
  7             Hippodameque umero  -que Pelops insignis eburno,           [ ]
  8          acer equis?   temptanda via est,   qua me quoque possim       [ ]
  9          tollere humo   victorque virum   volitare per ora.            [ ]
 10        primus ego in   patriam mecum,   modo vita supersit,            [ ]
 11                  Aonio rediens   deducam vertice Musas;                [ ]
 12                primus Idumaeas   referam tibi, Mantua, palmas,         [ ]
 13           et viridi in   campo templum   de marmore ponam              [ ]
 14        propter aquam,   tardis ingens   ubi flexibus errat             [ ]
 15              Mincius et tenera   praetexit harundine ripas.            [ ]
 16            in medio   mihi Caesar erit   templumque tenebit:           [ ]
 17             illi victor ego et   Tyrio conspectus in ostro             [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)                     0:+
 18             centum quadriiugos   agitabo ad flumina currus.            [ ]
 19           cuncta mihi Alphenum   linquens lucosque Molorchi            [ ]
 20              cursibus et crudo   decernet Graecia caestu.              [ ]?
 21            ipse caput   tonsae foliis   ornatus olivae                 [ ]
 22           dona feram. iam nunc   sollemnis ducere pompas               [ ]
 23               ad delubra iuvat   caesosque videre iuvencos,            [1]
 24           vel scaena ut versis   discedat frontibus utque              [ ]
 25               purpurea intexti   tollant aulaea Britanni.              [ ]
 26         in foribus   pugnam ex auro   solidoque elephanto              [ ]
 27              Gangaridum faciam   victorisque arma Quirini              [ ]
 28             atque hic undantem   bello magnumque fluentem              [ ]
 29                Nilum ac navali   surgentis aere columnas.              [ ]
 30            addam urbes   Asiae domitas   pulsumque Niphaten            [ ]
 31               fidentemque fuga   Parthum versisque sagittis;           [ ]
 32              et duo rapta manu   diverso ex hoste tropaea              [ ]?
 33             bisque triumphatas   utroque ab litore gentis.             [ ]
 34               stabunt et Parii   lapides, spirantia signa,             [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)                     0:++
 35                Assaraci proles   demissaeque ab Iove gentis            [2]
 36         nomina, Trosque parens   et Troiae Cynthius auctor.            [ ]
 37                Invidia infelix   furias amnemque severum               [ ]
 38                  Cocyti metuet   tortosque Ixionis anguis              [1]
 39            immanemque rotam et   non exsuperabile saxum.               [ ]
 40              interea   Dryadum silvas   saltusque sequamur             [ ]
 41           intactos,   tua, Maecenas,   haud mollia iussa.              [ ]
 42              te sine nil altum   mens incohat: en age segnis           [ ]
 43        rumpe moras;   vocat ingenti   clamore Cithaeron                [2]
 44               Taygetique canes   domitrixque Epidaurus equorum,        [ ]
 45                 et vox adsensu   nemorum ingeminata remugit.           [ ]
 46             mox tamen ardentis   accingar dicere pugnas                [ ]
 47              Caesaris et nomen   fama tot ferre per annos              [ ]
 48                Tithoni   prima quot abest   ab origine Caesar.         [1]?
 49            Seu quis Olympiacae   miratus praemia palmae                [ ]
 50       pascit equos,   seu quis fortis   ad aratra iuvencos,            [ ]
 51              corpora praecipue   matrum legat. optima torvae           [ ]?
 52          forma bovis   cui turpe caput,   cui plurima cervix,          [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)                    4:00
 53            et crurum   tenus a mento   palearia pendent;               [ ]
 54             tum longo   nullus lateri   modus: omnia magna,            [ ]
 55        pes etiam; et   camuris hirtae   sub cornibus aures.            [ ]
 56            nec mihi displiceat   maculis insignis et albo,             [ ]
 57            aut iuga detrectans   interdumque aspera cornu              [ ]
 58              et faciem   tauro propior,   quaeque ardua tota           [ ]
 59              et gradiens   ima verrit   vestigia cauda.                [ ]
 60                  aetas Lucinam   iustosque pati  hymenaeos             [ ]
 61            desinit ante decem,   post quattuor incipit annos;          [ ]
 62              cetera nec   feturae habilis   nec fortis aratris.        [1]!
 63             interea,   superat gregibus   dum laeta iuventas,          [ ]
 64        solve mares;   mitte in Venerem   pecuaria primus,              [ ]
 65            atque aliam ex alia   generando suffice prolem.             [ ]
 66            optima quaeque dies   miseris mortalibus aevi               [ ]
 67         prima fugit:   subeunt morbi   tristisque senectus             [ ]
 68             et labor, et durae   rapit inclementia mortis.             [ ]
 69            semper erunt quarum   mutari corpora malis:                 [ ]?
 70         semper enim refice ac,   ne post amissa requiras,              [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)                     4:+
 71      ante veni et   subolem armento   sortire quotannis.               [ ]
 72        Nec non et   pecori est idem   dilectus equino.                 [ ]
 73        tu modo, quos   in spem statues   summittere gentis,            [ ]
 74        praecipuum   iam inde a teneris   impende laborem.              [ ]
 75               continuo pecoris   generosi pullus in arvis              [2]
 76              altius ingreditur   et mollia crura reponit;              [ ]
 77          primus et ire viam et   fluvios temptare minacis              [ ]
 78                audet et ignoto   sese committere ponti,                [ ]?
 79             nec vanos   horret strepitus.   illi ardua cervix          [ ]?
 80              argutumque caput,   brevis alvus obesaque terga,          [ ]
 81              luxuriatque toris   animosum pectus (honesti              [ ]
 82              spadices   glaucique, color   deterrimus albis            [ ]
 83           et gilvo).   tum, si qua sonum   procul arma dedere,         [ ]
 84             stare loco nescit,   micat auribus et tremit artus,        [ ]
 85           collectumque premens   volvit sub naribus ignem.             [ ]
 86          densa iuba, et dextro   iactata recumbit in armo;             [ ]
 87               at duplex agitur   per lumbos spina, cavatque            [ ]
 88           tellurem et   solido graviter   sonat ungula cornu.          [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)                     4:++
 89                 talis Amyclaei   domitus Pollucis habenis              [ ]
 90            Cyllarus et, quorum   Grai meminere poetae,                 [u]
 91            Martis equi biiuges   et magni currus Achilli.              [ ]
 92            talis et ipse iubam   cervice effundit equina               [ ]
 93               coniugis adventu   pernix Saturnus, et altum             [ ]
 94                 Pelion hinnitu   fugiens implevit acuto.               [ ]?
 95   Hunc quoque, ubi aut   morbo gravis aut   iam segnior annis          [ ]
 96            deficit, abde domo,   nec turpi ignosce senectae.           [ ]
 97            frigidus in Venerem   senior, frustraque laborem            [ ]
 98            ingratum trahit, et   si quando ad proelia ventum est,      [ ]
 99       ut quondam in   stipulis magnus   sine viribus ignis,            [ ]
100           incassum   furit. ergo animos   aevumque notabis             [ ]
101        praecipue: hinc   alias artis   prolemque parentum              [ ]
102           et quis cuique dolor   victo, quae gloria palmae.            [ ]
103        nonne vides,   cum praecipiti   certamine campum                [ ]
104              corripuere, ruunt  -que effusi carcere currus,            [ ]?

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)                     8:00
105              cum spes adrectae   iuvenum, exsultantiaque haurit        [ ]
106           corda pavor pulsans?   illi instant verbere torto            [ ]
107             et proni   dant lora, volat   vi fervidus axis;            [2]
108     iamque humiles,   iamque elati   sublime videntur                  [ ]?
109                aëra per vacuum   ferri atque adsurgere in auras;       [ ]
110          nec mora nec requies;   at fulvae nimbus harenae              [ ]
111             tollitur, umescunt   spumis flatuque sequentum:            [ ]
112            tantus amor laudum,   tantae est victoria curae.            [ ]
113            primus Erichthonius   currus et quattuor ausus              [ ]
114        iungere equos   rapidusque rotis   insistere victor.            [ ]
115              frena Pelethronii   Lapithae gyrosque dedere              [ ]
116           impositi   dorso, atque equitem   docuere sub armis          [ ]
117              insultare solo et   gressus glomerare superbos.           [ ]
118          aequus uterque labor,   aeque iuvenemque magistri             [ ]
119            exquirunt   calidumque animis   et cursibus acrem;          [ ]
120             quamvis saepe fuga   versos ille egerit hostis,            [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)                     8:+
121              et patriam Epirum   referat fortisque Mycenas,            [2]
122                Neptunique ipsa   deducat origine gentem.               [1]?
123               His animadversis   instant sub tempus et omnis           [ ]
124              impendunt   curas denso   distendere pingui               [ ]
125           quem legere ducem et   pecori dixere maritum;                [1]
126            florentisque secant   herbas fluviosque ministrant          [ ]
127            farraque, ne blando   nequeat superesse labori              [ ]
128             invalidique patrum   referant ieiunia nati.                [ ]
129             ipsa autem   macie tenuant   armenta volentes,             [ ]
130          atque, ubi concubitus   primos iam nota voluptas              [ ]
131          sollicitat,   frondesque negant   et fontibus arcent.         [ ]
132            saepe etiam   cursu quatiunt   et sole fatigant,            [ ]
133            cum graviter tunsis   gemit area frugibus, et cum           [ ]
134        surgentem ad   Zephyrum paleae   iactantur inanes.              [ ]
135             hoc faciunt, nimio   ne luxu obtunsior usus                [ ]?
136           sit genitali arvo et   sulcos oblimet inertis,               [ ]
137             sed rapiat sitiens   Venerem interiusque recondat.         [ ]
138             Rursus cura patrum   cadere et succedere matrum            [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)                     8:++
139               incipit. exactis   gravidae cum mensibus errant,         [ ]
140           non illas   gravibus quisquam   iuga ducere plaustris,       [ ]
141             non saltu   superare viam   sit passus et acri             [ ]
142             carpere prata fuga   fluviosque innare rapacis.            [ ]
143             saltibus in vacuis   pascunt et plena secundum             [ ]
144         flumina, muscus ubi et   viridissima gramine ripa,             [ ]
145            speluncaeque tegant   et saxea procubet umbra.              [ ]
146               est lucos Silari   circa ilicibusque virentem            [ ]
147              plurimus Alburnum   volitans, cui nomen asilo             [ ]
148         Romanum est,   oestrum Grai   vertere vocantes,                [ ]
149          asper, acerba sonans,   quo tota exterrita silvis             [ ]
150             diffugiunt   armenta, furit   mugitibus aether             [ ]
151               concussus silvae  -que et sicci ripa Tanagri.            [ ]
152      hoc quondam   monstro horribilis   exercuit iras                  [ ]
153                  Inachiae Iuno   pestem meditata iuvencae.             [ ]?
154        hunc quoque (nam mediis   fervoribus acrior instat)             [ ]
155              arcebis   gravido pecori,    armentaque pasces            [ ]
156         sole recens   orto aut noctem   ducentibus astris.             [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)                    12:00
157          Post partum   cura in vitulos   traducitur omnis;             [ ]
158              continuoque notas   et nomina gentis inurunt,             [ ]
159           et quos aut   pecori malint   summittere habendo             [1]
160               aut aris   servare sacros   aut scindere terram          [ ]
161            et campum horrentem   fractis invertere glaebis.            [ ]
162               cetera pascuntur   viridis armenta per herbas:           [ ]
163        tu quos ad   studium atque usum   formabis agrestem             [ ]
164            iam vitulos   hortare viam  -que insiste domandi,           [ ]
165            dum faciles   animi iuvenum,   dum mobilis aetas.           [ ]
166              ac primum   laxos tenui   de vimine circlos               [ ]
167               cervici   subnecte; dehinc,   ubi libera colla           [2]
168            servitio adsuerint,   ipsis e torquibus aptos               [ ]?
169           iunge pares,   et coge gradum   conferre iuvencos;           [ ]
170          atque illis   iam saepe rotae   ducantur inanes               [ ]
171           per terram, et summo   vestigia pulvere signent.             [ ]
172             post valido nitens   sub pondere faginus axis              [2]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)                    12:+
173          instrepat, et iunctos   temo trahat aereus orbis.             [1]
174              interea   pubi indomitae   non gramina tantum             [ ]?
175           nec vescas   salicum frondes   ulvamque palustrem,           [ ]
176              sed frumenta manu   carpes sata; nec tibi fetae           [ ]
177         more patrum   nivea implebunt   mulctraria vaccae,             [ ]
178             sed tota in dulcis   consument ubera natos.                [ ]
179             Sin ad bella magis   studium turmasque ferocis,            [ ]
180               aut Alphea rotis   praelabi flumina Pisae                [ ]?
181             et Iovis in   luco currus   agitare volantis:              [ ]?
182        primus equi   labor est animos   atque arma videre              [ ]
183             bellantum   lituosque pati,   tractuque gementem           [ ]
184       ferre rotam et   stabulo frenos   audire sonantis;               [1]
185          tum magis atque magis   blandis gaudere magistri              [ ]
186            laudibus et plausae   sonitum cervicis amare.               [ ]
187           atque haec iam primo   depulsus ab ubere matris              [ ]?
188            audeat, inque vicem   det mollibus ora capistris            [ ]
189              invalidus   etiamque tremens,   etiam inscius aevi.       [ ]
190              at tribus exactis   ubi quarta accesserit aestas,         [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)                    12:++
191         carpere mox   gyrum incipiat   gradibusque sonare              [ ]!
192             compositis, sinuet  -que alterna volumina crurum,          [ ]
193               sitque laboranti   similis; tum cursibus auras           [ ]
194       tum vocet, ac   per aperta volans   ceu liber habenis            [ ]
195              aequora vix summa   vestigia ponat harena,                [ ]
196             qualis Hyperboreis   Aquilo cum densus ab oris             [ ]
197           incubuit,   Scythiaeque hiemes   atque arida differt         [ ]
198            nubila: tum segetes   altae campique natantes               [ ]
199             lenibus horrescunt   flabris, summaeque sonorem            [ ]
200           dant silvae,   longique urgent   ad litora fluctus;          [ ]
201          ille volat   simul arva fuga   simul aequora verrens.         [ ]
202               hinc vel ad Elei   metas et maxima campi                 [u]
203            sudabit   spatia et spumas   aget ore cruentas,             [1]
204              Belgica vel molli   melius feret esseda collo.            [ ]
205             tum demum   crassa magnum   farragine corpus               [ ]
206           crescere iam domitis   sinito: namque ante domandum          [ ]
207              ingentis   tollenta animos,   prensique negabunt          [ ]
208          verbera lenta pati et   duris parere lupatis.                 [ ]

risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo file n. 18
Publius Vergilius Maro: Georgica 3,209-383 [Georgica]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!

Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
3. bog.
 98            ingratum trahit, et   si quando ad proelia ventum est,      [ ]
3. bog.
133            cum graviter tunsis   gemit area frugibus, et cum           [ ]
3. bog.
  8          acer equis?   temptanda via est,   qua me quoque possim       [ ]
 35                Assaraci proles   demissaeque ab Iove gentis            [2]
 42              te sine nil altum   mens incohat: en age segnis           [ ]
 84             stare loco nescit,   micat auribus et tremit artus,        [ ]
176              sed frumenta manu   carpes sata; nec tibi fetae           [ ]
Analyse 3
3. bog.
  4              omnia iam   vulgata: quis aut   Eurysthea durum,          [ ]!
 62              cetera nec   feturae habilis   nec fortis aratris.        [1]!
191         carpere mox   gyrum incipiat   gradibusque sonare              [ ]!
3. bog.
 60H                 aetas Lucinam   iustosque pati  hymenaeos             [ ]

Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: