File n. 100 – 13:39 minuti – Propertius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 101
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 100 Sextus Propertius: Elegier 3,1 til 5 [Carmina]
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)                        0:00
1. digt.                                                                      .
  1               Callimachi Manes   et Coi sacra Philitae,                [2]?
  2            in vestrum, quaeso,   ¨ me sinite ire nemus!                [ ]
  3           primus ego ingredior   puro de fonte sacerdos                [ ]?
  4               Itala per Graios   ¨ orgia ferre choros.                 [ ]
  5            dicite, quo pariter   carmen tenuastis in antro?            [ ]
  6           quove pede ingressi?   ¨ quamve bibistis aquam?              [ ]
  7              a valeat, Phoebum   quicumque moratur in armis!           [ ]
  8                  exactus tenui   ¨ pumice versus eat,                  [ ]
  9              quo me Fama levat   terra sublimis; et a me               [1]
 10                 nata coronatis   ¨ Musa triumphat equis,               [1]
 11            et mecum in   curru parvi   vectantur Amores,               [ ]
 12             scriptorumque meas   ¨ turba secuta rotas.                 [ ]
 13          quid frustra   missis in me   certatis habenis?               [ ]
 14             non datur ad Musas   ¨ currere lata via.                   [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
 15              multi, Roma, tuas   laudes annalibus addent,              [ ]
 16              qui finem imperii   ¨ Bactra futura canent:               [ ]
 17          sed, quod pace legas,   opus hoc de monte Sororum             [ ]
 18                detulit intacta   ¨ pagina nostra via.                  [ ]
 19             mollia, Pegasides,   date vestro serta poetae:             [ ]
 20              non faciet capiti   ¨ dura corona meo.                    [ ]
 21              at mihi quod vivo   detraxerit invida turba,              [ ]?
 22            post obitum duplici   ¨ faenore reddet Honos.               [ ]
 23               omni post obitum   fingit maiora vetustas:               [ ]
 24             maius ab exsequiis   ¨ nomen in ora venit.                 [ ]
 25           nam quis equo pulsas   abiegno nosceret arces,               [ ]
 26            fluminaque Haemonio   ¨ comminus isse viro                  [ ]
 27                Idaeum   Simoenta Iovis   cum prole Scamandro,          [ ]
 28             Hectora per campos   ¨ ter maculasse rotas?                [ ]
 29           Deiphobumque Helenum  -que et Pulydamanta et in armis        [ ]
 30             qualemcumque Parim   ¨ vix sua nosset humus.               [ ]
 31                 exiguo   sermone fores   nunc, Ilion, et tu,           [ ]
 32              Troia, bis Oetaei   ¨ numine capta dei.                   [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
 33               nec non ille tui   casus memorator Homerus               [ ]?
 34               posteritate suum   ¨ crescere sensit opus.               [ ]
 35              meque inter seros   laudabit Roma nepotes:                [ ]
 36             illum post cineres   ¨ auguror ipse diem.                  [ ]
 37               ne mea contempto   lapis indicet ossa sepulcro,          [ ]
 38             provisum est Lycio   ¨ vota probante deo.                  [ ]
2. digt.                                                                      .
  1               Carminis interea   nostri redeamus in orbem:             [ ]
  2              gaudeat in solito   ¨ tacta puella sono.                  [ ]
  3                Orphea detinuisse feras et concita dicunt               [ ]!
  4               flumina Threicia   ¨ sustinuisse lyra;                   [ ]
  5               saxa Chitaeronis   Thebas agitata per artem              [1]
  6             sponte sua in muri   ¨ membra coisse ferunt;               [ ]
  7          quin etiam,   Polypheme, fera   Galatea sub Aetna             [ ]
  8                ad tua rorantis   ¨ carmina flexit equos:               [ ]
  9                 miremur, nobis   et Baccho et Apolline dextro          [2]
 10                turba puellarum   ¨ si mea verba colit?                 [ ]
 11             quod non Taenariis   domus est mihi fulta columnis,        [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)                        4:00
2. digt.
 12             nec camera auratas   ¨ inter eburna trabes,                [ ]
 13               nec mea Phaeacas   aequant pomaria silvas,               [ ]
 14              non operosa rigat   ¨ Marcius antra liquor:               [ ]
 15              at Musae comites,   et carmina cara legenti,              [ ]
 16              et defessa choris   ¨ Calliopea meis.                     [ ]
 17                 fortunata, meo   si qua est celebrata libello!         [1]?
 18           carmina erunt formae   ¨ tot monumenta tuae.                 [ ]
 19            nam neque Pyramidum   sumptus ad sidera ducti,              [ ]
 20                 nec Iovis Elei   ¨ caelum imitata domus,               [u]
 21                   nec Mausolei   dives fortuna sepulcri                [ ]
 22              mortis ab extrema   ¨ condicione vacant.                  [ ]
 23         aut illis   flamma aut imber   subducet honores,               [ ]
 24              annorum aut ictu,   ¨ pondere victa, ruent.               [ ]
 25                 at non ingenio   quaesitum nomen ab aevo               [ ]
 26               excidet: ingenio   ¨ stat sine morte decus.              [ ]
3. digt.                                                                      .
  1             Visus eram   molli recubans   Heliconis in umbra,          [ ]
  2                 Bellerophontei   ¨ qua fluit umor equi,                [ ]?

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
  3              reges, Alba, tuos   et regum facta tuorum,                [ ]
  4          tantum operis, nervis   ¨ hiscere posse meis,                 [ ]
  5            parvaque iam magnis   admoram fontibus ora,                 [ ]
  6             unde pater sitiens   ¨ Ennius ante bibit,                  [ ]
  7            et cecinit   Curios fratres   et Horatia pila               [1]
  8               regiaque Aemilia   ¨ vecta tropaea rate,                 [ ]
  9             victricesque moras   Fabii pugnamque sinistram             [ ]
 10            Cannensem et versos   ¨ ad pia vota deos,                   [ ]
 11            Hannibalemque Lares   Romana sede fugantis,                 [ ]?
 12               anseris et tutum   ¨ voce fuisse Iovem:                  [ ]
 13                cum me Castalia   speculans ex arbore Phoebus           [ ]
 14                 sic ait aurata   ¨ nixus ad antra lyra:                [ ]
 15         'quid tibi cum   tali, demens,   est flumine? quis te          [1]
 16                 carminis heroi   ¨ tangere iussit opus?                [u]
 17             non hinc ulla tibi   speranda est fama, Properti:          [ ]?
 18             mollia sunt parvis   ¨ prata terenda rotis,                [ ]
 19              ut tuus in scamno   iactetur saepe libellus,              [ ]
 20          quem legat exspectans   ¨ sola puella virum.                  [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
 21           cur tua praescriptos   evecta est pagina gyros?              [ ]?
 22                non est ingenii   ¨ cumba gravanda tui.                 [ ]
 23             alter remus aquas,   alter tibi radat harenas,             [ ]
 24              tutus eris: medio   ¨ maxima turba mari est,'             [ ]
 25            dixerat, et plectro   sedem mihi monstrat eburno,           [1]
 26               quo nova muscoso   ¨ semita facta solo est.              [ ]
 27               hic erat affixis   viridis spelunca lapillis,            [ ]
 28             pendebantque cavis   ¨ tympana pumicibus,                  [ ]
 29               orgia Musarum et   Sileni patris imago                   [ ]?
 30            fictilis et calami,   ¨ Pan Tegeaee, tui;                   [ ]
 31           et Veneris   dominae volucres,   mea turba, columbae         [ ]
 32               tingunt Gorgoneo   ¨ punica rostra lacu;                 [ ]
 33               diverseque novem   sortitae iura Puellae                 [ ]
 34               exercent teneras   ¨ in sua dona manus:                  [ ]
 35        haec hederas   legit in thyrsos,   haec carmina nervis          [ ]
 36            aptat, at illa manu   ¨ texit utraque rosam.                [ ]
 37                e quarum numero   me contigit una dearum                [ ]?
 38             - ut reor e facie,   ¨ Calliopea fuit -:                   [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)                        8:00
3. digt.
 39            'contentus   niveis semper   vectabere cycnis,              [ ]
 40             nec te fortis equi   ¨ ducet ad arma sonus.                [ ]
 41             nil tibi sit rauco   praeconia classica cornu              [ ]
 42              flare, nec Aonium   ¨ tingere Marte nemus,                [ ]
 43           aut quibus in campis   Mariano proelia signo                 [ ]
 44            stent et Teutonicas   ¨ Roma refringat opes,                [ ]
 45             barbarus aut Suevo   perfusus sanguine Rhenus              [ ]
 46                saucia maerenti   ¨ corpora vectet aqua.                [ ]
 47               quippe coronatos   alienum ad limen amantis              [2]?
 48             nocturnaeque canes   ¨ ebria signa fugae,                  [ ]
 49              ut per te clausas   sciat excantare puellas,              [ ]
 50             qui volet austeros   ¨ arte ferire viros.'                 [ ]
 51                talia Calliope,   lymphisque a fonte petitis            [ ]
 52                   ora Philitea   ¨ nostra rigavit aqua.                [u]
4. digt.                                                                      .
  1             Arma deus   Caesar dites   meditatur ad Indos,             [ ]
  2             et freta gemmiferi   ¨ findere classe maris.               [ ]
  3           magna, viri, merces!   parat ultima terra triumphos:         [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
  4            Tigris et Euphrates   ¨ sub nova iura fluent,               [ ]
  5             sera, sed Ausoniis   veniet provincia virgis,              [ ]
  6               adsuescent Latio   ¨ Partha tropaea Iovi.                [ ]
  7            ire agite, expertae   bello date lintea prorae,             [ ]
  8            et solitum armigeri   ¨ ducite munus equi!                  [ ]
  9             omina fausta cano:   Crassos clademque piate,              [ ]
 10                 ite et Romanae   ¨ consulite historiae!                [ ]
 11           Mars pater et sacrae   fatalia lumina Vestae,                [ ]
 12               ante meos obitus   ¨ sit, precor, illa dies,             [ ]
 13             qua videam spoliis   oneratos Caesaris axis,               [ ]
 14               ad vulgi plausus   ¨ saepe resistere equos,              [ ]
 15             inque sinu   carae nixus   spectare puellae                [2]
 16            incipiam et titulis   ¨ oppida capta legam,                 [ ]
 17           tela fugacis equi et   bracati militis arcus,                [ ]?
 18               et subter captos   ¨ arma sedere duces!                  [ ]
 19              ipsa tuam   serva prolem,   Venus: hoc sit in aevum,      [ ]?
 20                cernis ab Aenea   ¨ quod superesse caput.               [ ]
 21         praeda sit haec illis,   quorum meruere labores:               [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
 22              me sat erit Sacra   ¨ plaudere posse Via.                 [ ]
5. digt.                                                                      .
  1           Pacis Amor deus est,   pacem veneramur amantes:              [ ]
  2          stant mihi cum domina   ¨ proelia dura mea.                   [ ]?
  3               nec tamen inviso   pectus mihi carpitur auro,            [ ]?
  4              nec bibit e gemma   ¨ divite nostra sitis,                [ ]
  5           nec mihi mille iugis   Campania pinguis aratur,              [ ]
  6            nec miser aera paro   ¨ clade, Corinthe, tua.               [ ]
  7                o prima infelix   fingenti terra Prometheo!             [ ]
  8               ille parum caute   ¨ pectoris egit opus.                 [ ]
  9              corpora disponens   mentem non vidit in arte:             [ ]
 10             recta animi primum   ¨ debuit esse via.                    [1]
 11           nunc maris in tantum   vento iactamur et hostem              [ ]
 12          quaerimus atque armis   ¨ nectimus arma nova.                 [ ]
 13             haud ullas   portabis opes   Acherontis ad undas,          [ ]
 14              nudus at inferna,   ¨ stulte, vehere rate.                [ ]
 15              victor cum victis   pariter miscebitur umbris,            [ ]
 16             consule cum Mario,   ¨ capte Iugurtha, sedes:              [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)                       12:00
5. digt.
 17                 Lydus Dulichio   non distat Croesus ab Iro:            [ ]
 18            optima mors, carpta   ¨ quae venit apta die.                [ ]
 19              me iuvat in prima   coluisse Helicona iuventa,            [ ]?
 20              Musarumque choris   ¨ implicuisse manus:                  [ ]
 21            me iuvat et   multo mentem   vincire Lyaeo,                 [ ]
 22              et caput in verna   ¨ semper habere rosa.                 [ ]
 23          atque ubi iam Venerem   gravis interceperit aetas             [ ]
 24            sparserit et nigras   ¨ alba senecta comas,                 [ ]
 25               tum mihi naturae   libeat perdiscere mores,              [2]
 26           quis deus hanc mundi   ¨ temperet arte domum,                [ ]
 27            qua venit exoriens,   qua deficit, unde coactis             [1]
 28             cornibus in plenum   ¨ menstrua luna redit,                [ ]
 29           unde salo   superant venti,   quid flamine captet            [ ]
 30             Eurus, et in nubes   ¨ unde perennis aqua,                 [ ]
 31              sit ventura dies,   mundi quae subruat arces,             [ ]
 32              purpureus pluvias   ¨ cur bibit arcus aquas,              [ ]
 33              aut cur Perrhaebi   tremuere cacumina Pindi,              [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
5. digt.
 34               solis et atratis   ¨ luxerit orbis equis,                [1]
 35              cur serus   versare boves   et plaustra Bootes,           [ ]
 36                Pleiadum spisso   ¨ cur coit igne chorus,               [ ]
 37             curve suos   finis altum   non exeat aequor,               [ ]
 38            plenus et in partis   ¨ quattuor annus eat,                 [ ]
 39           sub terris   sint iura deum et   tormenta Gigantum,          [ ]
 40                Tisiphones atro   ¨ si furit angue caput,               [1]
 41                aut Alcmaeoniae   furiae aut ieiunia Phinei,            [ ]
 42         num rota, num scopuli,   ¨ num sitis inter aquas,              [ ]
 43            num tribus infernum   custodit faucibus antrum              [ ]
 44             Cerberus, et Tityo   ¨ iugera pauca novem,                 [ ]
 45            an ficta in miseras   descendit fabula gentis,              [ ]
 46            et timor haud ultra   ¨ quam rogus esse potest.             [ ]
 47               exitus hic vitae   superest mihi: vos, quibus arma       [ ]
 48            grata magis, Crassi   ¨ signa referte domum!                [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 101
Sextus Propertius: Elegier 3,6 til 8 [Carmina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: