File n. 101 – 11:16 minuti – Propertius

Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !

PgDn n. 101 Sextus Propertius: Elegier 3,6 til 8 [Carmina]
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 53 - EL2-PROP                                Prossimo file n. 102
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)                        0:00
6. digt.                                                                      .
  1            Dic mihi de nostra,   quae sentis, vera puella:             [ ]
  2         sic tibi sint dominae,   ¨ Lygdame, dempta iuga.               [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)                        0:+
6. digt.
  3                num me laetitia   tumefactum fallis inani,              [ ]
  4         haec referens, quae me   ¨ credere velle putas?                [ ]
  5               omnis enim debet   sine vano nuntius esse,               [2]
  6              maioremque timens   ¨ servus habere fidem.                [ ]
  7       nunc mihi, si qua tenes,   ab origine dicere prima               [ ]
  8              incipe, suspensis   ¨ auribus ista bibam.                 [ ]
  9           sicin eram incomptis   vidisti flere capillis?               [ ]
 10               illius ex oculis   ¨ multa cadebat aqua?                 [ ]
 11            nec speculum strato   vidisti, Lygdame, lecto?              [ ]?
 12                 ornabat niveas   ¨ nullane gemma manus?                [ ]
 13           ac maestam   teneris vestem   pendere lacertis               [ ]
 14            scriniaque ad lecti   ¨ clausa iacere pedes?                [ ]
 15       tristis erat   domus, et tristes   sua pensa ministrae           [ ]
 16               carpebant, medio   ¨ nebat et ipsa loco,                 [ ]
 17              umidaque impressa   siccabat lumina lana,                 [ ]
 18            rettulit et querulo   ¨ iurgia nostra sono?                 [ ]
 19            'haec te teste mihi   promissa est, Lygdame, merces?        [ ]?
 20             est poena et servo   ¨ rumpere teste fidem.                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)                        0:++
6. digt.
 21            ille potest   nullo miseram   me linquere facto,            [ ]
 22                 et qualem nolo   ¨ dicere, habere domi!                [ ]
 23                gaudet me vacuo   solam tabescere lecto:                [ ]?
 24           si placet, insultet,   ¨ Lygdame, morte mea!                 [ ]
 25              non me moribus illa, sed herbis improba vicit:            [1]!
 26                staminea rhombi   ¨ ducitur ille rota;                  [ ]
 27                illum turgentis   ranae portenta rubetae                [ ]
 28              et lecta exsertis   ¨ unguibus ossa trahunt               [ ]
 29            et strigis inventae   per busta iacentia plumae             [ ]
 30              tinctaque funesto   ¨ lanea vitta rogo.                   [ ]
 31             si non vana canunt   mea somnia, Lygdame testor,           [ ]
 32           poena erit ante meos   ¨ sera, sed ampla, pedes,             [ ]
 33             putris et in vacuo   texetur aranea lecto,                 [ ]
 34               noctibus illorum   ¨ dormiet ipsa Venus.'                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)                        0:+++
6. digt.
 35           quae tibi si   veris animis   est questa puella,             [2]
 36              hac eadem rursus,   ¨ Lygdame, curre via,                 [ ]
 37            et mea cum   multis lacrimis   mandata reporta:             [ ]
 38              iram, non fraudes   ¨ esse in amore meo,                  [ ]
 39         me quoque consimili impositum torquerier igni;                 [ ]!
 40                 iurabo bis sex   ¨ integer esse dies.                  [ ]
 41         quod mihi si e   tanto felix   concordia bello                 [1]
 42            exstiterit, per me,   ¨ Lygdame, liber eris.                [ ]
7. digt.                                                                      .
  1                Ergo sollicitae   tu causa, pecunia, vitae!             [ ]
  2               per te immaturum   ¨ mortis adimus iter,                 [ ]
  3              tu vitiis hominum   crudelia pabula praebes,              [ ]
  4                 semina curarum   ¨ de capite orta tuo.                 [1]
  5           in Paetum ad Pharios   tendentem lintea portus               [ ]
  6                  obruis insano   ¨ terque quaterque mari.              [ ]
  7           nam dum te sequitur,   primo miser excidit aevo,             [1]
  8             et nova longinquis   ¨ piscibus esca natat.                [ ]
  9             et mater   non iusta piae   dare debita terrae,            [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)                        4:00
7. digt.
 10              nec pote cognatos   ¨ inter humare rogos,                 [ ]?
 11        sed tua nunc   volucres astant   super ossa marinae,            [ ]
 12           nunc tibi pro tumulo   ¨ Carpathium omne mare est.           [ ]
 13                infelix Aquilo,   raptae timor Orithyiae,               [u]
 14            quae spolia ex illo   ¨ tanta fuere tibi?                   [ ]?
 15           aut quidnam   fracta gaudes,   Neptune, carina?              [ ]
 16               portabat sanctos   ¨ alveus ille viros.                  [ ]
 17            Paete, quid aetatem   numeras? quid cara natanti            [ ]
 18         mater in ore tibi est?   ¨ non habet unda deos.                [ ]
 19             nam tibi nocturnis   ad saxa ligata procellis              [ ]
 20                  omnia detrito   ¨ vincula fune cadunt.                [ ]
 21             (sunt Agamemnonias   testantia litora curas,               [ ]
 22             quae notat Argynni   ¨ poena Athamantiadae:                [ ]
 23              hoc iuvene amisso   classem non solvit Atrides,           [ ]
 24            pro qua mactata est   ¨ Iphigenia mora).                    [ ]
 25           reddite corpus humo,   posita est in gurgite vita;           [ ]
 26             Paetum sponte tua,   ¨ vilis harena, tegas,                [ ]?

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)                        4:+
7. digt.
 27              et quotiens Paeti   transibit nauta sepulcrum,            [ ]
 28              dicat: 'et audaci   ¨ tu timor esse potes.'               [ ]
 29              ite, rates curvas   et leti texite causas:                [ ]?
 30               ista per humanas   ¨ mors venit acta manus.              [1]
 31           terra parum   fuerat fatis,   adiecimus undas,               [ ]
 32               fortunae miseras   ¨ auximus arte vias.                  [ ]
 33              ancora te teneat,   quem non tenuere Penates?             [ ]
 34            quid meritum dicas,   ¨ cui sua terra parum est?            [ ]
 35        ventorum est,   quodcumque paras:   haud ulla carina            [ ]
 36              consenuit, fallit   ¨ portus et ipse fidem.               [ ]
 37               natura insidians   pontum substravit avaris:             [ ]
 38              ut tibi succedat,   ¨ vix semel esse potest.              [ ]
 39               saxa triumphalis   fregere Capherea puppis,              [2]
 40             naufraga cum vasto   ¨ Graecia tracta salo est.            [ ]
 41                paulatim socium   iacturam flevit Ulixes,               [ ]
 42             in mare cui soliti   ¨ non valuere doli.                   [ ]
 43              quod si contentus   patrios bove verteret agros           [ ]
 44              verbaque duxisset   ¨ pondus habere mea,                  [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)                        4:++
7. digt.
 45              viveret ante suos   dulcis conviva Penatis,               [ ]
 46            pauper, at in terra   ¨ nil nisi fleret opes.               [ ]?
 47            noluit haec Paetus,   stridorem audire procellae            [ ]
 48                et duro teneras   ¨ laedere fune manus,                 [2]
 49          sed thyio thalamo aut   Oricia terebintho                     [1]?
 50                et fultum pluma   ¨ versicolore caput.                  [ ]
 51              huic fluctus vivo   radicitus abstulit unguis,            [1]?
 52               et miser invisam   ¨ traxit hiatus aquam;                [ ]
 53             hunc parvo   ferri vidit   nox improba ligno:              [ ]
 54           Paetus ut occideret,   ¨ tot coiere mala.                    [ ]
 55           flens tamen extremis   dedit haec mandata querelis,          [ ]
 56            cum moribunda niger   ¨ clauderet ora liquor.               [ ]
 57              'di maris Aegaei,   quos sunt penes aequora, venti,       [ ]
 58             et quaecumque meum   ¨ degravat unda caput,                [ ]
 59          quo rapitis   miseros primae   lanuginis annos?               [ ]
 60               attulimus longas   ¨ in freta vestra comas.              [ ]
 61               a miser alcyonum   scopulis affligar acutis!             [ ]
 62                 in me caeruleo   ¨ fuscina sumpta deo est!             [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)                        8:00
7. digt.
 63              at saltem Italiae   regionibus evehat aestus:             [ ]
 64             hoc de me sat erit   ¨ si modo matris erit.'               [2]
 65          subtrahit haec fantem   torta vertigine fluctus;              [ ]
 66              ultima quae Paeto   ¨ voxque diesque fuit.                [ ]
 67             o centum aequoreae   Nereo genitore puellae,               [ ]
 68                  et tu materno   ¨ tacta dolore, Thetis,               [ ]
 69               vos decuit lasso   supponere bracchia mento:             [ ]
 70            non poterat vestras   ¨ ille gravare manus.                 [ ]
 71           at tu, saeve Aquilo,   numquam mea vela videbis:             [ ]
 72             ante fores dominae   ¨ condar oportet iners.               [ ]
8. digt.                                                                      .
  1            Dulcis ad hesternas   fuerat mihi rixa lucernas,            [ ]
  2               vocis et insanae   ¨ tot maledicta tuae,                 [ ]
  3             cum furibunda mero   mensam propellis, et in me            [ ]
  4                 proicis insana   ¨ cymbia plena manu.                  [ ]
  5              tu vero   nostros audax   invade capillos,                [ ]
  6                et mea formosis   ¨ unguibus ora nota;                  [ ]
  7             tu minitare oculos   subiecta exurere flamma,              [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)                        8:+
8. digt.
  8               fac mea rescisso   ¨ pectora nuda sinu!                  [ ]
  9                 nimirum   veri dantur   mihi signa caloris:            [ ]?
 10           nam sine amore gravi   ¨ femina nulla dolet.                 [ ]
 11           quae mulier   rabida iactat   convicia lingua,               [ ]
 12            haec Veneris magnae   ¨ volvitur ante pedes;                [ ]
 13            custodum   gregibus circa   se stipat euntem,               [ ]?
 14           seu sequitur medias,   ¨ Maenas ut icta, vias,               [ ]
 15             seu timidam crebro   dementia somnia terrent,              [ ]?
 16          seu miseram in tabula   ¨ picta puella movet.                 [ ]
 17              his ego tormentis   animi sum verus haruspex,             [ ]
 18               has didici certo   ¨ saepe in amore notas.               [ ]
 19           non est certa fides,   quam non in iurgia vertas:            [ ]
 20               hostibus eveniat   ¨ lenta puella meis!                  [ ]
 21              in morso aequales   videant mea vulnera collo:            [ ]
 22                me doceat livor   ¨ mecum habuisse meam.                [ ]
 23              aut in amore dolere volo aut audire dolentem,             [ ]!
 24             sive meas lacrimas   ¨ sive videre tuas,                   [ ]
 25              tecta superciliis   si quando verba remittis,             [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)                        8:++
8. digt.
 26            aut tua cum digitis   ¨ scripta silenda notas.              [ ]
 27        odi ego, quos   numquam pungunt   suspiria somnos:              [ ]
 28                semper in irata   ¨ pallidus esse velim.                [1]
 29             dulcior ignis erat   Paridi, cum Graia per arma            [ ]
 30              Tyndaridi poterat   ¨ gaudia ferre suae.                  [ ]
 31             dum vincunt Danai,   dum restat barbarus Hector,           [ ]
 32         ille Helenae in gremio   ¨ maxima bella gerit.                 [ ]
 33         aut tecum aut   pro te mihi cum   rivalibus arma               [ ]?
 34            semper erunt: in te   ¨ pax mihi nulla placet.              [ ]
 35          gaude, quod nulla est   aeque formosa! doleres,               [ ]
 36         si qua foret: nunc sis   ¨ iure superba licet!                 [ ]
 37            at tibi, qui nostro   nexisti retia lecto,                  [ ]
 38             sit socer aeternum   ¨ nec sine matre domus!               [ ]
 39       cui nunc si qua data est   furandae copia noctis,                [ ]
 40             offensa illa mihi,   ¨ non tibi amica, dedit.              [ ]

risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo file n. 102
Sextus Propertius: Elegier 3,9 til 11 [Carmina]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!

Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
6. til 8. digt.
  3             cum furibunda mero   mensam propellis, et in me            [ ]
6. til 8. digt.
 13                infelix Aquilo,   raptae timor Orithyiae,               [u]
6. til 8. digt.
  4         haec referens, quae me   ¨ credere velle putas?                [ ]
 40                 iurabo bis sex   ¨ integer esse dies.                  [ ]
 42            exstiterit, per me,   ¨ Lygdame, liber eris.                [ ]
 34            semper erunt: in te   ¨ pax mihi nulla placet.              [ ]
 36         si qua foret: nunc sis   ¨ iure superba licet!                 [ ]
Analyse 3
6. til 8. digt.
 49          sed thyio thalamo aut   Oricia terebintho                     [1]?
6. til 8. digt.
 22             quae notat Argynni   ¨ poena Athamantiadae:                [ ]
Analyse 4
6. til 8. digt.
 39         me quoque consimili impositum torquerier igni;                 [ ]!
 23              aut in amore dolere volo-aut audire dolentem,            *[ ]!
6. til 8. digt.
 25              non me moribus illa, sed herbis improba vicit:            [1]!

Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: