Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 53 - EL2-PROP Prossimo file n. 103
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag) 0:00
9. digt. .
1 Maecenas, eques Etrusco de sanguine regum, [2]?
2 intra fortunam ¨ qui cupis esse tuam, [ ]
3 quid me scribendi tam vastum mittis in aequor? [ ]
4 non sunt apta meae ¨ grandia vela rati. [ ]
5 turpe est, quod nequeas, capiti committere pondus, [ ]
6 et premium inflexo ¨ mox dare terga genu. [ ]
7 omnia non pariter rerum sunt omnibus apta, [ ]
8 palma nec ex aequo ¨ ducitur una iugo. [ ]
9 gloria Lysippo est animosa ecfingere signa, [ ]
10 exactis Calamis ¨ se mihi iactat equis, [ ]
11 in Veneris tabula summam sibi poscit Apelles, [ ]
12 Parrhasius parva ¨ vindicat arte locum, [ ]
13 argumenta magis sunt Mentoris addita formae, [ ]
14 at Myos exiguum ¨ flectit acanthus iter, [ ]
15 Phidiacus signo se Iuppiter ornat eburno, [ ]?
16 Praxitelen propria ¨ vendit ab urbe lapis. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag) 0:+
9. digt.
17 est quibus Eleae concurrit palma quadrigae, [u]
18 est quibus in celeres ¨ gloria nata pedes. [ ]
19 hic satus ad pacem, hic castrensibus utilis armis: [ ]
20 naturae sequitur ¨ semina quisque suae. [ ]
21 at tua, Maecenas, vitae praecepta recepi, [ ]
22 cogor et exemplis ¨ te superare tuis. [ ]
23 cum tibi Romano dominas in honore securis [2]?
24 et liceat medio ¨ ponere iura foro, [ ]
25 vel tibi Medorum pugnaces ire per hastas, [2]?
26 atque honorare tuam ¨ fixa per arma domum, [ ]
27 et tibi ad effectum vires det Caesar et omni [ ]
28 tempore tam faciles ¨ insinuentur opes, [ ]
29 parcis, et in tenuis humilem te colligis umbras; [ ]
30 velorum plenos ¨ subtrahis ipse sinus. [ ]
31 crede mihi, magnos aequabunt ista Camillos [ ]
32 iudicia, et venies ¨ tu quoque in ora virum, [ ]
33 Caesaris et famae vestigia iuncta tenebis: [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag) 0:++
9. digt.
34 Maecenatis erunt ¨ vera tropaea fides. [2]
35 non ego velifera tumidum mare findo carina, [ ]
36 tota sub exiguo ¨ flumine nostra mora est. [ ]
37 non flebo in cineres arcem sedisse paternos [ ]
38 Cadmi nec septem ¨ proelia clade pari, [ ]
39 nec referam Scaeas et Pergama, Apollinis arces, [ ]
40 et Danaum decimo ¨ vere redisse ratis, [ ]
41 moenia cum Graio Neptunia pressit aratro [ ]?
42 victor Palladiae ¨ ligneus artis equus. [ ]
43 inter Callimachi sat erit placuisse libellos [ ]
44 et cecinisse modis, ¨ Coe poeta, tuis. [ ]
45 haec urant pueros, haec urant scripta puellas, [ ]
46 meque deum clament ¨ et mihi sacra ferant! [ ]
47 te duce vel Iovis arma canam caeloque minantem [ ]
48 Coeum et Phlegraeis ¨ Eurymedonta iugis; [ ]
49 celsaque Romanis decerpta Palatia tauris [2]
50 ordiar et caeco ¨ moenia firma Remo, [ ]
51 eductosque pares silvestri ex ubere reges, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag) 4:00
9. digt.
52 crescet et ingenium ¨ sub tua iussa meum; [ ]
53 prosequar et currus utroque ab litore ovantis, [ ]
54 Parthorum astutae ¨ tela remissa fugae, [ ]
55 claustraque Pelusi Romano subruta ferro [2]?
56 Antonique gravis ¨ in sua fata manus. [2]
57 mollia tu coeptae fautor cape lora iuventae, [ ]
58 dexteraque immissis ¨ da mihi signa rotis. [ ]
59 hoc mihi, Maecenas, laudis concedis, et a te est, [ ]
60 quod ferat in partis ¨ ipse fuisse tuas. [ ]
10. digt. .
1 Mirabar, quidnam misissent mane Camenae [ ]
2 ante meum stantes ¨ sole rubente torum. [ ]
3 natalis nostrae signum misere puellae, [ ]
4 et manibus faustos ¨ ter crepuere sonos. [ ]
5 transeat hic sine nube dies, stent aere venti, [ ]!
6 ponat et in sicco ¨ molliter unda minas. [ ]
7 aspiciam nullos hodierna luce dolentis, [ ]
8 et Niobae lacrimas ¨ supprimat ipse lapis, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag) 4:+
10. digt.
9 alcyonum positis requiescant ora querelis, [ ]
10 increpet absumptum ¨ nec sua mater Ityn. [ ]?
11 tuque, o cara mihi, felicibus edita pennis, [1]?
12 surge et poscentis ¨ iusta precare deos. [ ]
13 ac primum pura somnum tibi discute lympha, [ ]?
14 et nitidas presso ¨ pollice finge comas; [ ]
15 dein, qua primum oculos cepisti veste Properti, [1]
16 indue, nec vacuum ¨ flore relinque caput; [ ]
17 et pete, qua polles, ut sit tibi forma perennis, [ ]
18 inque meum semper ¨ stent tua regna caput. [ ]
19 inde coronatas ubi ture piaveris aras, [2]?
20 luxerit et tota ¨ flamma secunda domo, [ ]
21 sit mensae ratio, noxque inter pocula currat, [ ]
22 et crocino naris ¨ murreus ungat onyx. [1]
23 tibia nocturnis succumbat rauca choreis, [ ]
24 et sint nequitiae ¨ libera verba tuae, [ ]
25 dulciaque ingratos adimant convivia somnos, [ ]?
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag) 4:++
10. digt.
26 publica vicinae ¨ perstrepet aura viae. [1]
27 sit sors et nobis talorum interprete iactu, [ ]
28 quem gravius pennis ¨ verberet ille puer. [ ]
29 cum fuerit multis exacta trientibus hora [ ]
30 noctis et instituet ¨ sacra ministra Venus, [ ]
31 annua solvamus thalamo sollemnia nostro, [ ]
32 natalisque tui ¨ sic peragamus iter. [ ]
11. digt. .
1 Quid mirare, meam si versat femina vitam [ ]
2 et trahit addictum ¨ sub sua iura virum, [ ]?
3 criminaque ignavi capitis mihi turpia fingis, [ ]?
4 quod nequeam fracto ¨ rumpere vincla iugo? [ ]
5 venturam melius praesagit navita mortem. [ ]
6 vulneribus didicit ¨ miles habere metum. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag) 8:00
11. digt.
7 ista ego praeterita iactavi verba iuventa: [ ]?
8 tu nunc exemplo ¨ disce timere meo. [ ]
9 Colchis flagrantis adamantina sub iuga tauros [ ]
10 egit et armigera ¨ proelia sevit humo, [ ]
11 custodisque feros clausit serpentis hiatus, [ ]
12 iret ut Aesonias ¨ aurea lana domos. [ ]
13 ausa ferox ab equo quondam oppugnare sagittis [ ]
14 Maeotis Danaum ¨ Penthesilea ratis; [ ]
15 aurea cui postquam nudavit cassida frontem, [ ]
16 vicit victorem ¨ candida forma virum. [ ]
17 Omphale in tantum formae processit honorem, [ ]
18 Lydia Gygaeo ¨ tincta puella lacu, [ ]
19 ut, qui pacato statuisset in orbe columnas, [ ]?
20 tam dura traheret ¨ mollia pensa manu. [2]
21 Persarum statuit Babylona Semiramis urbem, [ ]
22 ut solidum cocto ¨ tolleret aggere opus, [ ]
23 et duo in adversum mitti per moenia currus [ ]
24 nec possent tacto ¨ stringere ab axe latus; [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag) 8:+
11. digt.
25 duxit et Euphraten medium, quam condidit, arcis [ ]
26 iussit et imperio ¨ subdere Bactra caput. [ ]
27 nam quid ego heroas, quid raptem in crimina divos? [u]
28 Iuppiter infamat ¨ seque suamque domum: [ ]
29 quid, modo quae nostris opprobria vexerit armis [ ]
30 et famulos inter ¨ femina trita suos? [ ]
31 coniugis obsceni pretium Romana poposcit [ ]?
32 moenia et addictos ¨ in sua regna Patres. [ ]
33 noxia Alexandria, dolis aptissima tellus, [ ]!
34 et totiens nostro ¨ Memphi cruenta malo, [ ]
35 tris ubi Pompeio detraxit harena triumphos! [ ]?
36 tollet nulla dies ¨ hanc tibi, Roma, notam. [ ]
37 issent Phlegraeo melius tibi funera campo, [ ]
38 vel tua si socero ¨ colla daturus eras. [ ]
39 scilicet incesti meretrix regina Canopi, [ ]
40 una Philippeo ¨ sanguine adusta nota. [ ]
41 ausa Iovi nostro latrantem opponere Anubim, [ ]?
42 et Tiberim Nili ¨ cogere ferre minas, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag) 8:++
11. digt.
43 Romanamque tubam crepitanti pellere sistro, [ ]
44 baridos et contis ¨ rostra Liburna sequi, [ ]
45 foedaque Tarpeio conopia tendere saxo, [ ]?
46 iura dare et statuas ¨ inter et arma Mari! [ ]
47 quid nunc Tarquinii fractas iuvat esse securis, [ ]
48 nomine quem simili ¨ vita superba notat, [ ]
49 si mulier patienda fuit? cape, Roma, triumphum, [ ]
50 et longum Augusto ¨ salva precare diem! [ ]
51 fugisti tamen in timidi vaga flumina Nili, [ ]
52 accepere tuae ¨ Romula vincla manus. [ ]
53 bracchia spectavi sacris admorsa colubris, [ ]
54 et trahere occultum ¨ membra soporis iter. [ ]
55 'non hoc, Roma, fui tanto tibi cive verenda!' [ ]
56 dixerat assiduo ¨ lingua sepulta mero. [ ]
57 septem urbs alta iugis, toto quae praesidet orbi, [ ]
58 femineas timuit ¨ territa Marte minas. [ ]
67 nunc ubi Scipiadae classes, ubi signa Camilli, [ ]
68 aut modo Pompeia, ¨ Bospore, capta manu, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag) 8:+++
11. digt.
59 Hannibalis spolia et victi monumenta Syphacis, [ ]
60 et Pyrrhi ad nostros ¨ gloria fracta pedes? [ ]
61 Curtius expletis statuit monumenta lacunis, [ ]
62 at Decius misso ¨ proelia rupit equo, [ ]
63 Coclitis abscissos testatur semita pontis, [ ]
64 est, cui cognomen ¨ corvus habere dedit. [ ]
65 haec di condiderant, haec di quoque moenia servant: [ ]
66 vix timeat salvo ¨ Caesare Roma Iovem. [ ]
69 Leucadius versas acies memorabit Apollo: [ ]
70 tantum operis belli ¨ sustulit una dies. [ ]?
71 at tu, sive petes portus seu, navita, linques, [1]
72 Caesaris in toto ¨ sis memor Ionio. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 103
Sextus Propertius: Elegier 3,12 til 15 [Carmina]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
9. til 11. digt.
59 hoc mihi, Maecenas, laudis concedis, et a te est, [ ]
Analyse 3
9. til 11. digt.
5 transeat hic sine nube dies, stent aere venti, [ ]!
9. til 11. digt.
72 Caesaris in toto ¨ sis memor Ionio. [ ]
Analyse 4
9. til 11. digt.
33 noxia Alexandria, dolis aptissima tellus, [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede