File n. 103 – 13:02 minuti – Propertius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 104
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 103 Sextus Propertius: Elegier 3,12 til 15 [Carmina]
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)                        0:00
12. digt.                                                                     .
  1             Postume, plorantem   potuisti linquere Gallam,             [ ]
  2               miles et Augusti   ¨ fortia signa sequi?                 [ ]
  3              tantine ulla fuit   spoliati gloria Parthi,               [ ]
  4               ne faceres Galla   ¨ multa rogante tua?                  [ ]
  5            si fas est,   omnes pariter   pereatis avari,               [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
12. digt.
  6               et quisquis fido   ¨ praetulit arma toro!                [ ]
  7               tu tamen iniecta   tectus, vesane, lacerna               [ ]
  8                  potabis galea   ¨ fessus Araxis aquam.                [ ]
  9            illa quidem interea   fama tabescet inani,                  [ ]?
 10             haec tua ne virtus   ¨ fiat amara tibi,                    [ ]
 11                 neve tua Medae   laetentur caede sagittae,             [ ]
 12                 ferreus aurato   ¨ neu cataphractus equo;              [ ]
 13           neve aliquid   de te flendum   referatur in urna:            [ ]?
 14             sic redeunt, illis   ¨ qui cecidere locis.                 [ ]
 15          ter quater in   casta felix,   o Postume, Galla!              [1]
 16               moribus his alia   ¨ coniuge dignus eras.                [ ]
 17              quid faciet nullo   munita puella timore,                 [ ]?
 18              cui sis luxuriae,   ¨ Roma, magistra tuae?                [ ]
 19               sed securus eas:   Gallam non munera vincent,            [ ]
 20               duritiaeque tuae   ¨ non erit illa memor,                [ ]
 21              nam quocumque die   salvum te fata remittent,             [ ]
 22                 pendebit collo   ¨ Galla pudica tuo.                   [ ]
 23            Postumus alter erit   mirando coniuge Ulixes:               [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
12. digt.
 24               (non illi longae   ¨ tot nocuere morae,                  [ ]
 25        castra decem annorum et   Ciconum mons Ismara, Calpe,           [ ]
 26                exustaeque tuae   ¨ mox, Polypheme, genae,              [ ]
 27              et Circae fraudes   lotosque herbaeque tenaces,           [ ]
 28          Scyllaque et alternas   ¨ scissa Charybdis aquas,             [ ]
 29            Lampeties   Ithacis veribus   mugisse iuvencos              [ ]
 30           - paverat hos Phoebo   ¨ filia Lampetie -,                   [ ]
 31             et thalamum Aeaeae   flentis fugisse puellae,              [ ]
 32              tot hiemis noctes   ¨ totque natasse dies,                [ ]
 33             nigrantisque domos   animarum intrasse silentum,           [ ]
 34                  Sirenum surdo   ¨ remige adisse lacus,                [ ]
 35             et veteres   arcus leto   renovasse procorum,              [1]
 36                 errorisque sui   ¨ sic statuisse modum,                [ ]
 37        nec frustra,   quia casta domi   persederat uxor)               [ ]
 38               vincit Penelopes   ¨ Aelia Galla fidem.                  [ ]
13. digt.                                                                     .
  1         Quaeritis, unde avidis   nox sit pretiosa puellis,             [ ]
  2            et Venere exhaustae   ¨ damna querantur opes.               [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
13. digt.
  3            certa quidem tantis   causa et manifesta ruinis:            [ ]
  4                luxuriae nimium   ¨ libera facta via est.               [ ]
  5             Inda cavis   aurum mittit   formica metallis,              [ ]
  6               et venit e Rubro   ¨ concha Erycina salo,                [ ]
  7              et Tyros ostrinos   praebet Cadmea colores                [ ]
  8              cinnamon et multi   ¨ pastor odoris Arabs.                [ ]
  9             haec etiam clausas   expugnant arma pudicas,               [ ]
 10         quaeque gerunt fastus,   ¨ Icarioti, tuos.                     [ ]
 11                matrona incedit   census induta nepotum,                [ ]
 12            et spolia opprobrii   ¨ nostra per ora trahit.              [ ]
 13            nulla est poscendi,   nulla est reverentia dandi;           [ ]
 14         aut si qua est, pretio   ¨ tollitur ipsa mora.                 [ ]
 15                     felix Eois   lex funeris una maritis,              [ ]
 16               quos Aurora suis   ¨ rubra colorat equis.                [ ]
 17           namque ubi mortifero   iacta est fax ultima lecto,           [ ]
 18                   uxorum fusis   ¨ stat pia turba comis,               [ ]
 19             et certamen habent   leti, quae viva sequatur              [ ]
 20           coniugium: pudor est   ¨ non licuisse mori.                  [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)                        4:00
13. digt.
 21               ardent victrices   et flammae pectora praebent,          [ ]
 22               imponuntque suis   ¨ ora perusta viris.                  [ ]
 23              hoc genus infidum   nuptarum, hic nulla puella            [ ]
 24                nec fida Euadne   ¨ nec pia Penelope.                   [ ]
 25                 felix agrestum   quondam pacata iuventus,              [ ]
 26                divitiae quorum   ¨ messis et arbor erant!              [ ]
 27              illis munus erant   decussa Cydonia ramo,                 [ ]
 28               et dare puniceis   ¨ plena canistra rubis,               [ ]
 29            nunc violas   tondere manu,   nunc mixta referre            [ ]
 30                 lilia vimineos   ¨ lucida per calathos,                [ ]
 31                et portare suis   vestitas frondibus uvas               [ ]
 32              aut variam plumae   ¨ versicoloris avem.                  [ ]
 33             his tum blanditiis   furtiva per antra puellae             [ ]
 34              oscula silvicolis   ¨ empta dedere viris;                 [ ]
 35              hinnulei   pellis tutos   operibat amantis,               [1]
 36                 altaque nativo   ¨ creverat herba toro;                [1]
 37             pinus et incumbens   lentas circumdabat umbras,            [ ]
 38               nec fuerat nudas   ¨ poena videre deas;                  [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
13. digt.
 39                 corniger Idaei   vacuam pastoris in aulam              [ ]
 40              dux aries saturas   ¨ ipse reduxit ovis.                  [ ]
 41           dique deaeque omnes,   quibus est tutela per agros,          [ ]
 42              praebebant vestri   ¨ verba benigna foci:                 [ ]
 43          'et leporem,   quicumque venis,   venaberis, hospes,          [ ]
 44                et si forte meo   ¨ tramite quaeris, avem:              [ ]
 45                et me Pana tibi   comitem de rupe vocato,               [1]
 46              sive petes calamo   ¨ praemia, sive cane.'                [ ]
 47               at nunc desertis   cessant sacraria lucis:               [ ]
 48              aurum omnes victa   ¨ iam pietate colunt,                 [ ]
 49              auro pulsa fides,   auro venalia iura,                    [ ]?
 50            aurum lex sequitur,   ¨ mox sine lege pudor.                [ ]
 51             torrida sacrilegum   testantur limina Brennum,             [ ]
 52              dum petit intonsi   ¨ Pythia regna dei;                   [ ]
 53              at mons laurigero   concussus vertice diras               [ ]
 54               Gallica Parnasus   ¨ sparsit in arma nives.              [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
13. digt.
 55              te scelus accepto   Thracis Polymestoris auro             [1]
 56             nutrit in hospitio   ¨ non, Polydore, pio.                 [ ]
 57           tu quoque ut auratos   gereres, Eryphila, lacertos,          [ ]
 58           delapsis nusquam est   ¨ Amphiaraus equis.                   [ ]
 59       proloquar - atque utinam   patriae sim verus haruspex! -         [ ]
 60            frangitur ipsa suis   ¨ Roma superba bonis.                 [ ]
 61        certa loquor,   sed nulla fides;   neque enim Ilia quondam      [ ]
 62                verax Pergameis   ¨ Maenas habenda malis.               [ ]
 63          sola Parim   Phrygiae fatum   componere, sola                 [ ]
 64               fallacem patriae   ¨ serpere dixit equum.                [ ]
 65             ille furor patriae   fuit utilis, ille parenti:            [ ]
 66              experta est veros   ¨ irrita lingua deos.                 [ ]
14. digt.                                                                     .
  1            Multa tuae, Sparte,   miramur iura palaestrae,              [ ]?
  2             sed mage virgineis   ¨ tot bona gymnasii,                  [ ]
  3               quod non infamis   exercet corpore ludos                 [ ]
  4                inter luctantis   ¨ nuda puella viros,                  [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)                        8:00
14. digt.
  5               cum pila velocis   fallit per bracchia iactus,           [2]
  6              increpat et versi   ¨ clavis adunca trochi,               [ ]
  7          pulverulentaque ad extremas stat femina metas,                [ ]!
  8                et patitur duro   ¨ vulnera pancratio.                  [ ]
  9          nunc ligat ad caestum   gaudentia bracchia loris,             [ ]
 10             missile nunc disci   ¨ pondus in orbe rotat;               [ ]
 15               et modo Taygeti,   crinis aspersa pruina,                [u]?
 16               sectatur patrios   ¨ per iuga longa canis;               [ ]
 11            gyrum pulsat equis,   niveum latus ense revincit,           [ ]
 12              virgineumque cavo   ¨ protegit aere caput,                [ ]
 13              qualis Amazonidum   nudatis bellica mammis                [ ]
 14                Thermodontiacis   ¨ turba lavatur aquis;                [ ]
 17              qualis et Eurotae   Pollux et Castor harenis,             [ ]
 18             hic victor pugnis,   ¨ ille futurus equis,                 [ ]
 19              inter quos Helene   nudis capere arma papillis            [ ]?
 20             fertur nec fratres   ¨ erubuisse deos.                     [ ]
 21            lex igitur   Spartana vetat   secedere amantis,             [ ]
 22            et licet in triviis   ¨ ad latus esse suae,                 [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
14. digt.
 23       nec timor aut   ulla est clausae   tutela puellae,               [ ]
 24             nec gravis austeri   ¨ poena cavenda viri.                 [ ]
 25                nullo praemisso   de rebus tute loquaris                [ ]
 26              ipse tuis: longae   ¨ nulla repulsa morae.                [ ]
 27              nec Tyriae vestes   errantia lumina fallunt,              [ ]
 28             est neque odoratae   ¨ cura molesta comae.                 [1]
 29              at nostra ingenti   vadit circumdata turba,               [ ]
 30        nec digitum angusta est   ¨ inseruisse via.                     [ ]
 31           nec quae sint facies   nec quae sint verba rogandi,          [ ]
 32               invenias: caecum   ¨ versat amator iter.                 [ ]
 33             quod si iura fores   pugnasque imitata Laconum,            [1]
 34               carior hoc esses   ¨ tu mihi, Roma, bono.                [ ]
15. digt.                                                                     .
  1              Sic ego non ullos   iam norim in amore tumultus,          [ ]
  2             nec veniat sine te   ¨ nox vigilanda mihi:                 [ ]
  3              ut mihi praetexti   pudor est velatus amictus             [ ]
  4               et data libertas   ¨ noscere amoris iter,                [ ]
  5              illa rudis animos   per noctes conscia primas             [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
15. digt.
  6             imbuit, heu nullis   ¨ capta Lycinna datis!                [ ]
  7            tertius (haud multo   minus est) cum ducitur annus,         [ ]
  8               vix memini nobis   ¨ verba coisse decem.                 [1]
  9           cuncta tuus   sepelivit amor,   nec femina post te           [ ]
 10               ulla dedit collo   ¨ dulcia vincla meo.                  [ ]
 45              fabula nulla tuas   de nobis concitet auris:              [ ]
 46             te solam et lignis   ¨ funeris ustus amem.                 [ ]
 43            at tu non   meritam parcas   vexare Lycinnam:               [ ]
 44            nescit vestra ruens   ¨ ira referre pedem.                  [ ]
 11              testis erit Dirce   tam vero crimine saeva,               [ ]?
 12               Nycteos Antiopen   ¨ accubuisse Lyco.                    [ ]
 13          a quotiens   pulchros vulsit   regina capillos,               [ ]
 14              molliaque immitis   ¨ fixit in ora manus!                 [ ]
 15           a quotiens   famulam pensis   oneravit iniquis,              [ ]
 16               et caput in dura   ¨ ponere iussit humo!                 [ ]
 17           saepe illam immundis   passa est habitare tenebris,          [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)                       12:00 
15. digt.
 18                  vilem ieiunae   ¨ saepe negavit aquam.                [ ]
 19             Iuppiter, Antiopae   nusquam succurris habenti             [ ]
 20            tot mala? corrumpit   ¨ dura catena manus.                  [ ]
 21         si deus es,   tibi turpe tuam   servire puellam:               [ ]
 22                invocet Antiope   ¨ quem nisi vincta Iovem?             [ ]
 23          sola tamen,   quaecumque aderant   in corpore vires,          [ ]
 24                regalis manicas   ¨ rupit utraque manu.                 [ ]
 25               inde Cithaeronis   timido pede currit in arces.          [ ]
 26            nox erat, et sparso   ¨ triste cubile gelu.                 [ ]
 27               saepe vaga Asopi   sonitu permota fluentis               [2]?
 28               credebat dominae   ¨ pone venire pedes.                  [ ]
 29           et durum   Zethum et lacrimis   Amphiona mollem              [ ]
 30           experta est stabulis   ¨ mater abacta suis.                  [ ]
 31               ac veluti magnos   cum ponunt aequora motus,             [ ]
 32              Eurus ubi adverso   ¨ desinit ire Noto,                   [ ]
 33              litore sub tacito   sonitus rarescit harenae,             [ ]
 34              sic cadit inflexo   ¨ lapsa puella genu.                  [ ]
 35            sera, tamen pietas:   natis est cognitus error.             [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
15. digt.
 36              digne Iovis natos   ¨ qui tueare senex,                   [ ]
 37             tu reddis   pueris matrem,   puerique trahendam            [ ]
 38               vinxerunt Dircen   ¨ sub trucis ora bovis.               [ ]
 39              Antiope,   cognosce Iovem:   tibi gloria Dirce            [ ]
 40              ducitur in multis   ¨ mortem habitura locis.              [ ]
 41              prata cruentantur   Zethi, victorque canebat              [ ]
 42                 paeana Amphion   ¨ rupe, Aracynthe, tua.               [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 104
Sextus Propertius: Elegier 3,16 til 19 [Carmina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: