File n. 104 – 9:27 minuti – Propertius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 105
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 104 Sextus Propertius: Elegier 3,16 til 19 [Carmina]
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)                        0:00
16. digt.                                                                     .
  1          Nox media, et dominae   mihi venit epistula nostrae:          [ ]
  2                Tibure me missa   ¨ iussit adesse mora,                 [ ]
  3            candida qua geminas   ostendunt culmina turris              [ ]
  4            et cadit in patulos   ¨ nympha Aniena lacus.                [ ]
  5          quid faciam? obductis   committam mene tenebris,              [ ]
  6              ut timeam audaces   ¨ in mea membra manus?                [ ]
  7           at si distulero haec   nostro mandata timore,                [ ]
  8                nocturno fletus   ¨ saevior hoste mihi.                 [ ]
  9           peccaram   semel, et totum   sum pulsus in annum:            [ ]
 10                in me mansuetas   ¨ non habet illa manus.               [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
16. digt.
 11        nec tamen est quisquam,   sacros qui laedat amantis:            [ ]
 12                 Scironis media   ¨ sic licet ire via.                  [ ]
 13          quisquis amator erit,   Scythicis licet ambulet oris,         [ ]
 14          nemo adeo, ut noceat,   ¨ barbarus esse volet.                [ ]
 15           Luna ministrat iter,   demonstrant astra salebras,           [ ]
 16             ipse Amor accensas   ¨ percutit ante faces,                [ ]
 17           saeva canum   rabies morsus   avertit hiantis:               [ ]?
 18             huic generi quovis   ¨ tempore tuta via est.               [1]
 19             sanguine tam parvo   quis enim spargatur amantis           [ ]
 20             improbus? extrusis   ¨ fit comes ipsa Venus.               [ ]
 21             quod si certa meos   sequerentur funera casus,             [ ]
 22              talis mors pretio   ¨ vel sit emenda mihi.                [ ]
 23          afferet haec   unguenta mihi   sertisque sepulcrum            [ ]!
 24                 ornabit custos   ¨ ad mea busta sedens.                [ ]
 25           di faciant,   mea ne terra   locet ossa frequenti,           [ ]
 26              qua facit assiduo   ¨ tramite vulgus iter!                [ ]
 27             post mortem tumuli   sic infamantur amantum.               [ ]?
 28               me tegat arborea   ¨ devia terra coma,                   [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
16. digt.
 29              aut humer ignotae   cumulis vallatus harenae:             [ ]
 30             non iuvat in media   ¨ nomen habere via.                   [ ]?
17. digt.                                                                     .
  1           Nunc, o Bacche, tuis   humiles advolvimur aris:              [ ]
  2                da mihi pacatus   ¨ vela secunda, pater!                [1]
  3               tu potes insanae   Veneris compescere fastus,            [ ]
  4                 curarumque tuo   ¨ fit medicina mero.                  [ ]
  5              per te iunguntur,   per te solvuntur amantes:             [ ]
  6             tu vitium ex animo   ¨ dilue, Bacche, meo!                 [ ]
  7        te quoque enim   non esse rudem   testatur in astris            [ ]
  8             lyncibus ad caelum   ¨ vecta Ariadna tuis.                 [ ]
  9         hoc mihi, quod veteres   custodit in ossibus ignis,            [ ]
 10                funera sanabunt   ¨ aut tua vina malum.                 [1]
 11             semper enim vacuos   nox sobria torquet amantis,           [ ]
 12        spesque timorque animos   ¨ versat utroque modo.                [ ]
 13          quod si, Bacche, tuis   per fervida tempora donis             [ ]
 14                accersitus erit   ¨ somnus in ossa mea,                 [ ]
 15               ipse seram vitis   pangamque ex ordine collis,           [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)                        4:00
17. digt.
 16            quos carpant nullae   ¨ me vigilante ferae.                 [ ]
 17              dum modo purpureo   spument mihi dolia musto              [ ]?
 18             et nova pressantis   ¨ inquinet uva pedes,                 [ ]
 19           quod superest vitae,   per te et tua cornua vivam,           [ ]
 20              virtutisque tuae,   ¨ Bacche, poeta ferar.                [ ]
 21             dicam ego maternos   Aetnaeo fulmine partus,               [ ]
 22                 Indica Nysaeis   ¨ arma fugata choris,                 [ ]
 23                vesanumque nova   nequiquam in vite Lycurgum,           [ ]?
 24          Pentheos in triplices   ¨ funera grata greges,                [ ]
 25             curvaque Tyrrhenos   delphinum corpora nautas              [ ]
 26               in vada pampinea   ¨ desiluisse rate,                    [ ]
 27             et tibi per mediam   bene olentia flumina Naxon,           [ ]
 28               unde tuum potant   ¨ Naxia turba merum.                  [ ]
 29                candida laxatis   onerato colla corymbis                [2]?
 30              cinget Bassaricas   ¨ Lydia mitra comas,                  [ ]
 31                  levis odorato   cervix manabit olivo,                 [2]
 32                et feries nudos   ¨ veste fluente pedes.                [ ]
 33                mollia Dircaeae   pulsabunt tympana Thebae,             [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
17. digt.
 34              capripedes calamo   ¨ Panes hiante canent,                [ ]
 35              vertice turrigero   iuxta dea magna Cybebe                [ ]
 36               tundet ad Idaeos   ¨ cymbala rauca choros.               [ ]
 37              ante fores templi   cratere antistes et auro              [ ]?
 38                libatum fundens   ¨ in tua sacra merum,                 [ ]
 39          haec ego non   humili referam   memoranda cothurno,           [ ]
 40               qualis Pindarico   ¨ spiritus ore tonat.                 [ ]
 41               tu modo servitio   vacuum me siste superbo,              [ ]
 42           atque hoc sollicitum   ¨ vince sopore caput.                 [ ]
18. digt.                                                                     .
  1             Clausus ab umbroso   qua ludit pontus Averno,              [ ]?
  2                 fumida Baiarum   ¨ stagna tepentis aquae,              [1]
  3          qua iacet et   Troiae tubicen   Misenus harena,               [ ]
  4              et sonat Herculeo   ¨ structa labore via,                 [ ]?
  5             hic, ubi, mortalis   dexter cum quaereret urbes,           [ ]
  6                cymbala Thebano   ¨ concrepuere deo,                    [1]?
  7               (at nunc invisae   magno cum crimine Baiae,              [ ]
  8            quis deus in vestra   ¨ constitit hostis aqua?)             [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
18. digt.
  9          hic pressus   Stygias vultum   demisit in undas,              [ ]
 10             errat et in vestro   ¨ spiritus ille lacu.                 [ ]
 11          quid genus aut virtus   aut optima profuit illi               [ ]
 12             mater, et amplexum   ¨ Caesaris esse focos?                [ ]
 13             aut modo tam pleno   fluitantia vela theatro               [ ]?
 14                et per maternas   ¨ omnia gesta manus?                  [ ]
 15             occidit, et misero   steterat vicesimus annus:             [ ]
 16             tot bona tam parvo   ¨ clausit in orbe dies.               [ ]
 17           i nunc, tolle animos   et tecum finge triumphos,             [ ]
 18          stantiaque in plausum   ¨ tota theatra iuvent,                [ ]
 19             Attalicas   supera vestis,   atque omnia Magnis            [ ]
 20             gemmea sint ludis:   ¨ ignibus ista dabis.                 [ ]
 21           sed manet hoc omnes,   huc primus et ultimus ordo:           [ ]
 22          est mala, sed cunctis   ¨ ista terenda via est.               [ ]
 23                 exoranda canis   tria sunt latrantia colla,            [ ]
 24            scandenda est torvi   ¨ publica cumba senis.                [ ]
 25             ille licet   ferro cautus   se condat et aere:             [ ]
 26            mors tamen inclusum   ¨ protrahit inde caput.               [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)                        8:00
18. digt.
 27              Nirea non facies,   non vis exemit Achillem               [ ]
 28           Croesum aut, Pactoli   ¨ quas parit umor, opes.              [ ]
 29               hic olim ignaros   luctus populavit Achivos,             [ ]
 30                  Atridae magno   ¨ cum stetit alter amor.              [ ]
 31           at tibi, nauta, pias   hominum qui traicis umbras,           [ ]
 32             hoc animae portent   ¨ corpus inane suae:                  [ ]
 33             qua Siculae victor   telluris Claudius et qua              [ ]
 34              Caesar, ab humano   ¨ cessit in astra via.                [1]
19. digt.                                                                     .
  1             Obicitur   totiens a te   mihi nostra libido:              [1]
  2              crede mihi, vobis   ¨ imperat ista magis.                 [1]
  3             vos, ubi contempti   rupistis frena pudoris,               [ ]?
  4                nescitis captae   ¨ mentis habere modum.                [ ]
  5            flamma per incensas   sitius sedetur aristas,               [ ]
  6           fluminaque ad fontis   ¨ sint reditura caput,                [ ]
  7           et placidum   Syrtes portum et   bona litora nautis          [ ]
  8              praebeat hospitio   ¨ saeva Malea suo,                    [ ]
  9          quam possit   vestros quisquam   reprehendere cursus,         [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
19. digt.
 10            et rabidae stimulos   ¨ frangere nequitiae.                 [ ]
 11                testis, Cretaei   fastus quae passa iuvenci             [ ]
 12                induit abiegnae   ¨ cornua falsa bovis;                 [ ]
 13              testis Thessalico   flagrans Salmonis Enipeo,             [ ]
 14            quae voluit liquido   ¨ tota subire deo.                    [ ]
 15           crimen et illa fuit,   patria succensa senecta               [ ]
 16             arboris in frondis   ¨ condita Myrrha novae.               [ ]
 17                nam quid Medeae   referam quo tempore matris            [ ]
 18                   iram natorum   ¨ caede piavit amor?                  [ ]
 19          quidve Clytaemestrae,   propter quam tota Mycenis             [ ]
 20                 infamis stupro   ¨ stat Pelopea domus?                 [ ]
 21                  tuque o Minoa   venumdata, Scylla, figura,            [ ]?
 22                tondes purpurea   ¨ regna paterna coma.                 [ ]
 23            hanc igitur   dotem virgo   desponderat hosti!              [ ]
 24              Nise, tuas portas   ¨ fraude reclusit Amor.               [ ]
 25              at vos, innuptae,   felicius urite taedas:                [ ]
 26                 pendet Cretaea   ¨ tracta puella rate.                 [ ]
 27             non tamen immerito   Minos sedet arbiter Orci:             [ ]?

Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
19. digt.
 28           victor erat quamvis,   ¨ aequus in hoste fuit.               [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 105
Sextus Propertius: Elegier 3,20 til 25 [Carmina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: