Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 53 - EL2-PROP Prossimo file n. 106
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag) 0:00
20. digt. .
1 Credis eum iam posse tuae meminisse figurae, [ ]
2 vidisti a lecto ¨ quem dare vela tuo? [ ]
3 durus, qui lucro potuit mutare puellam! [ ]
4 tantine, ut lacrimes, ¨ Africa tota fuit? [ ]?
5 at tu, stulta, deos, tu fingis inania verba: [ ]
6 forsitan ille alio ¨ pectus amore terat. [ ]
7 est tibi forma potens, sunt castae Palladis artes, [ ]
8 splendidaque a docto ¨ fama refulget avo, [ ]
9 fortunata domus, modo sit tibi fidus amicus. [1]
10 fidus ero: in nostros ¨ curre, puella, toros! [ ]
11 tu quoque, qui aestivos spatiosius exigis ignis, [ ]
12 Phoebe, moraturae ¨ contrahe lucis iter. [1]
13 nox mihi prima venit, primae date tempora nocti: [ ]
14 longius in primo, ¨ Luna, morare toro. [ ]
19 quam multae ante meis cedent sermonibus horae [ ]
20 dulcia quam nobis ¨ concitet arma Venus! [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag) 0:+
20. digt.
15 foedera sunt ponenda prius signandaque iura [ ]!
16 et scribenda mihi ¨ lex in amore novo. [ ]?
17 haec Amor ipse suo constringit pignora signo: [ ]
18 testis sidereae ¨ torta corona deae. [ ]
21 namque ubi non certo vincitur foedere lectus, [ ]
22 non habet ultores ¨ nox vigilanda deos, [ ]
23 et quibus imposuit, solvet mox vincla libido; [ ]
24 contineant nobis ¨ omina prima fidem. [ ]
25 ergo, qui tactas in foedera ruperit aras [ ]?
26 pollueritque novo ¨ sacra marita toro, [ ]
27 illi sint quicum -que solent in amore dolores, [ ]
28 et caput argutae ¨ praebeat historiae; [ ]
29 nec flenti dominae patefiant nocte fenestrae: [ ]
30 semper amet, fructu ¨ semper amoris egens. [ ]
21. digt. .
1 Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas, [ ]
2 ut me longa gravi ¨ solvat amore via. [ ]?
3 crescit enim assidue spectando cura puellae: [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag) 0:++
21. digt.
4 ipse alimenta sibi ¨ maxima praebet Amor. [ ]
5 omnia sunt temptata mihi, quacumque fugari [2]!
6 posset, at ex omni ¨ me premit ipse deus. [ ]
7 vix tamen, aut semel, admittit, cum saepe negarit; [ ]
8 seu venit, extremo ¨ dormit amicta toro. [ ]
9 unum erit auxilium: mutatis Cynthia terris [ ]
10 quantum oculis, animo ¨ tam procul ibit amor. [ ]
11 nunc agite, o socii, propellite in aequora navem, [ ]?
12 remorumque pares ¨ ducite sorte vices, [ ]
13 iungiteque extremo felicia lintea malo: [ ]?
14 iam liquidum nautis ¨ aura secundat iter. [ ]
15 Romanae turres et vos valeatis, amici, [ ]
16 qualiscumque mihi ¨ tuque puella vale! [ ]
17 ergo ego nunc rudis Hadriaci vehar aequoris hospes, [ ]
18 cogar et undisonos ¨ nunc prece adire deos. [ ]
19 deinde per Ionium vectus cum fessa Lechaeo [ ]
20 sedarit placida ¨ vela phaselus aqua, [ ]
21 quod superest, sufferre, pedes, properate laborem, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag) 4:00
21. digt.
22 Isthmos qua terris ¨ arcet utrumque mare. [ ]
23 inde ubi Piraei capient me litora portus, [ ]
24 scandam ego Theseae ¨ bracchia longa viae. [u]
25 illic vel stadiis animum emendare Platonis [ ]
26 incipiam aut hortis, ¨ docte Epicure, tuis; [ ]
27 persequar aut studium linguae, Demosthenis arma, [ ]
28 libaboque tuos, ¨ docte Menandre, sales; [ ]
29 aut certe tabulae capient mea lumina pictae, [ ]
30 sive ebore exactae ¨ seu magis aere manus. [ ]
31 aut spatia annorum aut longa intervalla profundi [ ]
32 lenibunt tacito ¨ vulnera nostra sinu; [ ]
33 seu moriar, fato, non turpi fractus amore; [ ]
34 atque erit illa mihi ¨ mortis honesta dies. [ ]
22. digt. .
1 Frigida tam multos placuit tibi Cyzicus annos, [ ]
2 Tulle, Propontiaca ¨ qua fluit isthmos aqua, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag) 4:+
22. digt.
3 Dindymis et sacra fabricata e vite Cybebe, [2]?
4 raptorisque tulit ¨ qua via Ditis equos. [ ]
5 seu te forte iuvant Helles Athamantidos urbes, [ ]
6 nec desiderio, ¨ Tulle, movere meo. [ ]
7 tu licet aspicias caelum omne Atlanta gerentem, [ ]
8 sectaque Persea ¨ Phorcidos ora manu, [ ]
9 Geryonis stabula et luctantem in pulvere signa [ ]
10 Herculis Antaei ¨-que Hesperidumque choros; [ ]
11 tuque tuo Colchum propellas remige Phasim, [ ]
12 Peliacaeque trabis ¨ totum iter ipse legas, [ ]
13 qua rudis Argoa natat inter saxa columba [ ]?
14 in faciem prorae ¨ pinus adacta novae, [ ]
15 et sis, qua Ortygie visenda est, ora Caystri, [ ]?
16 et qua septenas ¨ temperat unda vias: [ ]
17 omnia Romanae cedent miracula terrae: [ ]
18 natura hic posuit, ¨ quidquid ubique fuit. [ ]
19 armis apta magis tellus quam commoda noxae: [ ]
20 famam, Roma, tuae ¨ non pudet historiae. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag) 4:++
22. digt.
21 nam quantum ferro, tantum pietate potentes [ ]
22 stamus: victrices ¨ temperat ira manus. [ ]
23 hic Anio Tiburne fluis, Clitumnus ab Umbro [ ]?
24 tramite, et aeternum ¨ Marcius umor opus, [ ]
25 Albanus lacus et socia Nemorensis ab unda, [ ]
26 potaque Pollucis ¨ nympha salubris equo. [ ]
27 at non squamoso labuntur ventre cerastae, [ ]
28 Itala portentis ¨ nec furit unda novis, [ ]
29 non hic Andromedae resonant pro matre catenae, [ ]
30 nec tremis Ausonias, ¨ Phoebe fugate, dapes, [ ]
31 nec cuiquam absentes arserunt in caput ignes [ ]
32 exitium nato ¨ matre movente suo, [ ]
33 Penthea non saevae venantur in arbore Bacchae, [ ]
34 nec solvit Danaas ¨ subdita cerva ratis, [ ]
35 cornua nec valuit curvare in paelice Iuno [ ]
36 aut faciem turpi ¨ dedecorare bove, [ ]
37 ... arboreasque cruces Sinis et non hospita Grais [ ]
38 saxa et curvatas ¨ in sua fata trabes. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag) 8:00
22. digt.
39 haec tibi, Tulle, parens, haec est pulcherrima sedes, [ ]
40 hic tibi pro digna ¨ gente petendus honos, [ ]
41 hic tibi ad eloquium cives, hic ampla nepotum [ ]?
42 spes et venturae ¨ coniugis aptus amor. [ ]
23. digt. .
1 Ergo tam doctae nobis periere tabellae, [ ]
2 scripta quibus pariter ¨ tot periere bona! [ ]?
3 has quondam nostris manibus detriveret usus, [ ]
4 qui non signatas ¨ iussit habere fidem. [ ]
5 illae iam sine me norant placare puellas, [2]
6 et quaedam sine me ¨ verba diserta loqui. [ ]
7 non illas fixum caras effecerat aurum: [ ]
8 vulgari buxo ¨ sordida cera fuit. [ ]
9 qualesqumque mihi semper mansere fideles, [ ]
10 semper et effectus ¨ promeruere bonos. [ ]
11 forsitan haec illis fuerint mandata tabellis: [ ]
12 'irascor, quoniam es, ¨ lente, moratus heri. [ ]
13 an tibi nescio quae visa est formosior? an tu [ ]!
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag) 8:+
23. digt.
14 non bene de nobis ¨ crimina ficta iacis?' [1]
15 aut dixit: 'venias hodie, cessabimus una: [ ]
16 hospitium tota ¨ nocte paravit Amor,' [ ]
17 et quaecumque volens reperit non stulta puella [ ]
18 garrula, cum blandis ¨ dicitur hora dolis. [ ]
19 me miserum, his aliquis rationem scribit avarus [ ]
20 et ponit duras ¨ inter ephemeridas! [ ]
21 quas si quis mihi rettulerit, donabitur auro: [ ]
22 quis pro divitiis ¨ ligna retenta velit? [ ]
23 i, puer, et citus haec aliqua propone columna, [1]
24 et dominum Esquiliis ¨ scribe habitare tuum! [ ]
24. digt. .
1 Falsa est ista tuae, mulier, fiducia formae, [ ]
2 olim oculis nimium ¨ facta superba meis. [ ]
3 noster amor talis tribuit tibi, Cynthia, laudes: [ ]
4 versibus insignem ¨ te pudet esse meis. [ ]
5 mixtam te varia laudavi saepe figura, [ ]?
6 ut, quod non esses, ¨ esse putaret amor; [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag) 8:++
24. digt.
7 et color est totiens roseo collatus Eoo, [ ]
8 cum tibi quaesitus ¨ candor in ore foret. [ ]
9 quod mihi non patrii poterant avertere amici, [ ]
10 eluere aut vasto ¨ Thessala saga mari, [ ]
11 hoc ego non ferro, non igne coactus, et ipsa [ ]?
12 naufragus Aegaea ¨ (vera fatebor) aqua. [ ]
13 correptus saevo Veneris torrebar aeno, [ ]
14 vinctus eram versas ¨ in mea terga manus. [ ]
15 ecce coronatae portum tetigere carinae, [2]
16 traiectae Syrtes, ¨ ancora iacta mihi est. [ ]
17 nunc demum vasto fessi resipiscimus aestu, [ ]
18 vulneraque ad sanum ¨ nunc coiere mea. [ ]
19 mens Bona, si qua dea es, tua me in sacraria dono: [ ]
20 exciderant surdo ¨ tot mea vota Iovi. [ ]
25. digt. .
1 Risus eram positis inter convivia mensis, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag) 12:00
25. digt.
2 et de me poterat ¨ quilibet esse loquax. [2]
3 quinque tibi potui servire fideliter annos: [ ]
4 ungue meam morso ¨ saepe querere fidem. [ ]
5 nil moveor lacrimis: ista sum captus ab arte; [ ]
6 semper ab insidiis, ¨ Cynthia, flere soles. [ ]
7 flebo ego discedens, sed fletum iniuria vincit: [ ]
8 tu bene conveniens ¨ non sinis ire iugum. [ ]
9 limina iam nostris valeant lacrimantia verbis, [ ]
10 nec tamen irata ¨ ianua fracta manu. [1]
11 at te celatis aetas gravis urgeat annis, [ ]?
12 et veniat formae ¨ ruga sinistra tuae. [ ]
13 vellere tum cupias albos a stirpe capillos [ ]?
14 a, speculo rugas ¨ increpitante tibi! [1]
15 exclusa inque vicem fastus patiare superbos, [ ]
16 et quae fecisti ¨ facta quereris anus. [ ]
17 has tibi fatalis cecinit mea pagina diras. [2]
18 eventum formae ¨ disce timere tuae! [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 106
Sextus Propertius: Elegier 4,1 [Carmina]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
20. til 25. digt.
5 illae iam sine me norant placare puellas, [2]
20. til 25. digt.
6 et quaedam sine me ¨ verba diserta loqui. [ ]
Analyse 3
20. til 25. digt.
13 an tibi nescio quae visa est formosior? an tu [ ]!
20. til 25. digt.
15 foedera sunt ponenda prius signandaque iura [ ]!
5 omnia sunt temptata mihi, quacumque fugari [2]!
20. til 25. digt.
28 et caput argutae ¨ praebeat historiae; [ ]
20 famam, Roma, tuae ¨ non pudet historiae. [ ]
20 et ponit duras ¨ inter ephemeridas! [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede