Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 53 - EL2-PROP + archivio n. 54 - APP-ANON Prossimo file n. 107
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag) 0:00
1. digt. .
1 Hoc quodcumque vides, hospes, qua maxima Roma est, [ ]
2 ante Phrygem Aenean ¨ collis et herba fuit; [ ]
3 atque ubi Navali stant sacra Palatia Phoebo, [2]?
4 Euandri profugae ¨ concubuere boves. [ ]
5 fictilibus crevere deis haec aurea templa, [ ]
6 nec fuit opprobrio ¨ facta sine arte casa, [ ]
7 Tarpeiusque pater nuda de rupe tonabat, [ ]?
8 et Tiberis nostris ¨ advena bubus erat. [ ]
9 qua gradibus domus ista Remi se sustulit, olim [ ]?
10 unus erat fratrum ¨ maxima regna focus, [ ]
11 Curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu, [ ]
12 pellitos habuit, ¨ rustica corda, patres. [ ]
13 bucina cogebat priscos ad verba Quiritis: [2]
14 centum illi in prati ¨ saepe senatus erat. [ ]
15 nec sinuosa cavo pendebant vela theatro, [ ]
16 pulpita sollemnis ¨ non oluere crocos. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag) 0:+
1. digt.
17 nulli cura fuit externos quaerere divos, [ ]
18 cum tremeret patrio ¨ pendula turba sacro, [ ]
19 annuaque accenso celebrante Parilia faeno, [ ]
20 qualia nunc curto ¨ lustra novantur equo. [ ]
21 Vesta coronatis pauper gaudebat asellis, [2]
22 ducebant macrae ¨ vilia sacra boves. [ ]
23 parva saginati lustrabant compita porci, [2]
24 pastor et ad calamos ¨ exta litabat ovis. [ ]
25 verbera pellitus saetosa movebat arator, [ ]
26 unde licens Fabius ¨ sacra Lupercus habet. [ ]
27 nec rudis infestis miles radiabat in armis: [ ]
28 miscebant usta ¨ proelia nuda sude. [ ]
29 prima galeritus posuit praetoria Lycmon, [2]
30 magnaque pars Tatio ¨ rerum erat inter ovis. [ ]
31 hinc Tities Ramnesque viri Luceresque Soloni, [ ]
32 quattuor hinc albos ¨ Romulus egit equos. [ ]
33 quippe suburbanae parva minus urbe Bovillae, [ ]
34 et, qui nunc nulli, ¨ maxima turba Gabi. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag) 0:++
1. digt.
35 et stetit Alba potens, albae suis omine nata, [ ]
36 ac tibi Fidenas ¨ longa erat isse via; [1]
37 nil patrium nisi nomen habet Romanus alumnus: [ ]
38 sanguinis altricem ¨ non putet esse lupam. [ ]
39 huc melius profugos misisti, Troia, Penatis. [ ]
40 heu quali vecta est ¨ Dardana puppis ave! [ ]
41 iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam [ ]
42 laeserat abiegni ¨ venter apertus equi, [ ]
43 cum pater in nati trepidus cervice pependit, [1]
44 et verita est umeros ¨ urere flamma pios. [ ]
45 tunc animi venere Deci Brutique secures, [2]?
46 vexit et ipsa sui ¨ Caesaris arma Venus, [ ]
47 arma resurgentis portans victricia Troiae. [ ]
48 felix terra tuos ¨ cepit, Iule, deos, [ ]
49 si modo Avernalis tremulae cortina Sibyllae [ ]
50 dixit Aventino ¨ rura pianda Remo, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag) 4:00
1. digt.
51 aut si Pergameae sero rata carmina vatis [1]
52 longaevum ad Priami ¨ vera fuere caput: [ ]
53 'vertite equum, Danai! male vincitis: Ilia tellus [ ]
54 vivet, et huic cineri ¨ Iuppiter arma dabit.' [ ]
55 optima nutricum nostris lupa Martia rebus, [2]
56 qualia creverunt ¨ moenia lacte tuo! [ ]
57 moenia namque pio coner disponere versu: [ ]?
58 ei mihi, quod nostro est ¨ parvus in ore sonus! [ ]
59 sed tamen exiguo quodcumque e pectore rivi [ ]
60 fluxerit, hoc patriae ¨ serviet omne meae. [ ]
61 Ennius hirsuta cingat sua dicta corona: [ ]?
62 mi folia ex hedera ¨ porrige, Bacche, tua, [ ]
63 ut nostris tumefacta superbiat Umbria libris, [ ]!
64 Umbria Romani ¨ patria Callimachi! [ ]
65 scandentis quisquis cernit de vallibus arces, [ ]
66 ingenio muros ¨ aestimet ille meo! [ ]
67 Roma, fave, tibi surgit opus: date candida, cives, [ ]
68 omina, et inceptis ¨ dextera cantet avis. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag) 4:+
1. digt.
69 sacra diesque canam et cognomina prisca locorum: [ ]
70 has meus ad metas ¨ sudet oportet equus. [ ]
Horos: ..
71 'Quo ruis imprudens, vage, dicere fata, Properti? [ ]
72 non sunt a dextro ¨ condita fila colo; [ ]
73 accersis lacrimas cantans: aversus Apollo, [ ]
74 poscis ab invita ¨ verba pigenda lyra. [ ]
75 certa feram certis auctoribus, aut ego vates [ ]
76 nescius aerata ¨ signa movere pila. [ ]
77 me creat Archytae suboles Babylonius Horops [ ]
78 Horon, et a proavo ¨ ducta Conone domus. [ ]
79 di mihi sunt testes non degenerasse propinquos, [ ]
80 inque meis libris ¨ nil prius esse fide. [ ]
81 nunc pretium fecere deos (et fallitur auro [ ]
82 Iuppiter!) obliquae ¨ signa iterata rotae, [ ]
83 felicesque Iovis stellas Martisque rapaces, [ ]
84 et grave Saturni ¨ sidus in omne caput, [ ]
85 quid moveant Pisces animosaque signa Leonis, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag) 4:++
1. digt.
86 lotus et Hesperia ¨ quid Capricornus aqua. [ ]
87 dicam: 'Troia, cades et Troica Roma resurges' [ ]
88 et maris et terrae ¨ longa pericla canam. [ ]
89 dixi ego, cum geminos produceret Arria natos, [1]
90 - illa dabat natis ¨ arma vetante deo - [ ]
91 non posse ad patrios sua pila referre Penatis: [ ]
92 nempe meam firmant ¨ nunc duo busta fidem. [ ]
93 quippe Lupercus eques, dum saucia protegit ora, [ ]
94 heu sibi prolapso ¨ non bene cavit equo: [ ]
95 Gallus at in castris dum credita signa tuetur, [ ]
96 concidit ante aquilae ¨ rostra cruenta suae. [ ]
97 fatales pueri, duo funera matris avarae: [ ]
98 vera, sed invito, ¨ contigit ista fides. [ ]
99 idem ego, cum Cinarae traheret Lucina dolores, [ ]
100 et facerent uteri ¨ pondera lenta moram, [ ]
101 Iunonis facito votum impetrabile dixi: [ ]?
102 illa parit: libris ¨ est data palma meis. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag) 8:00
1. digt.
103 hoc neque harenosum Libyae Iovis explicat antrum, [2]
104 aut sibi commissos ¨ fibra locuta deos, [ ]
105 aut si quis motas cornicis senserit alas, [ ]
106 umbrave quae magicis ¨ mortua prodit aquis: [ ]
107 aspicienda via est caeli verusque per astra [ ]?
108 trames, et ab zonis ¨ quinque petenda fides. [ ]
109 exemplum grave erit Calchas: namque Aulide solvit [ ]
110 ille bene haerentis ¨ ad pia saxa ratis, [ ]
111 idem Agamemnoniae ferrum cervice puellae [ ]
112 tinxit, et Atrides ¨ vela cruenta dedit. [ ]
113 nec rediere tamen Danai: tu diruta fletum [ ]
114 supprime et Euboicos ¨ respice, Troia, sinus! [ ]
115 Nauplius ultores sub noctem porrigit ignis, [ ]
116 et natat exuviis ¨ Graecia pressa suis. [ ]
117 victor Oiliade, rape nunc et delige vatem, [ ]
118 quam vetat avelli ¨ veste Minerva sua! [ ]
119 hactenus historiae: nunc ad tua devehar astra: [ ]
120 incipe tu lacrimis ¨ aequus adesse novis. [ ]
= archivio n. 54 - APP-ANON
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag) 8:+
1. digt. .
121 Umbria te notis antiqua Penatibus edit - [ ]?
122 mentior? an patriae ¨ tangitur ora tuae? - [ ]?
123 qua nebulosa cavo rorat Mevania campo, [ ]?
124 et lacus aestivis ¨ intepet Umber aquis, [ ]
125 scandentisque Asisi consurgit vertice murus, [ ]
126 murus ab ingenio ¨ notior ille tuo. [ ]
127 ossaque legisti non illa aetate legenda [ ]?
128 patris et in tenuis ¨ cogeris ipse lares: [ ]
129 nam tua cum multi versarent rura iuvenci, [ ]
130 abstulit excultas ¨ pertica tristis opes. [ ]
131 mox ubi bulla rudi dimissa est aurea collo, [ ]?
132 matris et ante deos ¨ libera sumpta toga, [ ]
133 tum tibi pauca suo de carmine dictat Apollo, [ ]?
134 et vetat insano ¨ verba tonare Foro. [ ]
135 at tu finge elegos, fallax opus, haec tua castra! [ ]
136 scribat ut exemplo ¨ cetera turba tuo. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag) 8:++
1. digt.
137 militiam Veneris blandis patiere sub armis, [ ]
138 et Veneris pueris ¨ utilis hostis eris. [ ]
139 nam tibi victrices, quascumque labore parasti, [ ]
140 eludet palmas ¨ una puella tuas; [ ]
141 et bene cum fixum mento decusseris uncum, [ ]?
142 nil erit hoc: rostro ¨ te premet ansa tuo. [ ]
143 illius arbitrio noctem lucemque videbis, [ ]
144 gutta quoque ex oculis ¨ non nisi iussa cadet. [ ]
145 nec mille excubiae nec te signata iuvabunt [ ]
146 limina: persuasae ¨ fallere rima sat est. [ ]
147 nunc tua vel mediis puppis luctetur in undis, [ ]
148 vel licet armatis ¨ hostis inermis eas, [ ]
149 vel tremefacta cavo tellus diducat hiatum: [ ]
150 octipedis Cancri ¨ terga sinistra time!' [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 107
Sextus Propertius: Elegier 4,2 og 3 [Carmina]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
1. digt.
41 iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam [ ]
75 certa feram certis auctoribus, aut ego vates [ ]
135 at tu finge elegos, fallax opus, haec tua castra! [ ]
1. digt.
146 limina: persuasae ¨ fallere rima sat est. [ ]
Analyse 3
1. digt.
64 Umbria Romani ¨ patria Callimachi! [ ]
1. digt.
63 ut nostris tumefacta superbiat Umbria libris, [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede