File n. 107 – 10:41 minuti – Propertius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 108
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 107 Sextus Propertius: Elegier 4,2 og 3 [Carmina]
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
2. digt.                                                                      .
  1                Qui mirare meas   tot in uno corpore formas,            [2]
  2                accipe Vertumni   ¨ signa paterna dei.                  [ ]
  3            Tuscus ego   Tuscis orior,   nec paenitet inter             [ ]
  4              proelia Volsinios   ¨ deseruisse focos.                   [ ]
  5           haec me turba iuvat,   nec templo laetor eburno:             [ ]
  6              Romanum satis est   ¨ posse videre Forum.                 [ ]
  7           hac quondam   Tiberinus iter   faciebat, et aiunt            [ ]
  8                remorum auditos   ¨ per vada pulsa sonos;               [ ]
  9          at postquam ille suis   tantum concessit alumnis,             [ ]
 10                Vertumnus verso   ¨ dicor ab amne deus.                 [ ]
 11            seu, quia vertentis   fructum praecerpimus anni,            [ ]
 12                Vertumni rursus   ¨ creditis esse sacrum.               [ ]
 13              prima mihi variat   liventibus uva racemis,               [ ]
 14               et coma lactenti   ¨ spicea fruge tumet.                 [ ]
 15            hic dulcis cerasos,   hic autumnalia pruna                  [ ]?
 16              cernis et aestivo   ¨ mora rubere die.                    [ ]
 17             insitor hic solvit   pomosa vota corona,                   [ ]?

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
2. digt.
 18               cum pirus invito   ¨ stipite mala tulit.                 [ ]
 19            mendax fama, noces:   alius mihi nominis index:             [ ]
 20                 de se narranti   ¨ tu modo crede deo!                  [ ]
 21              opportuna mea est   cunctis natura figuris:               [ ]
 22            in quamcumque voles   ¨ verte, decorus ero.                 [ ]
 23                 indue me Cois,   fiam non dura puella,                 [2]
 24             meque virum sumpta   ¨ quis neget esse toga?               [ ]
 25           da falcem et   torto frontem   mihi comprime faeno:          [ ]
 26                 iurabis nostra   ¨ gramina secta manu.                 [ ]
 27          arma tuli quondam et,   memini, laudabar in illis:            [ ]
 28             corbis at imposito   ¨ pondere messor eram.                [ ]
 29              sobrius ad lites;   at cum est imposta corona,            [ ]
 30                clamabis capiti   ¨ vina subisse meo.                   [ ]
 31             cinge caput mitra,   speciem furabor Iacchi;               [ ]
 32                furabor Phoebi,   ¨ si modo plectra dabis.              [ ]
 33             cassibus impositis   venor; sed harundine sumpta           [ ]
 34                 fautor plumoso   ¨ sum deus aucupio.                   [ ]
 35              est etiam aurigae   species Vertumnus et eius             [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
2. digt.
 36                traicit alterno   ¨ qui leve pondus equo.               [ ]
 37            sub petaso   piscis calamo   praedabor, et ibo              [ ]
 38                mundus demissis   ¨ institor in tunicis.                [ ]
 39           pastor me ad baculum   possum curvare vel idem               [ ]
 40               sirpiculis medio   ¨ pulvere ferre rosam.                [ ]
 41          nam quid ego adiciam,   de quo mihi maxima fama est,          [1]
 42            hortorum in manibus   ¨ dona probata meis?                  [ ]
 43              caeruleus cucumis   tumidoque cucurbita ventre            [ ]
 44              me notat et iunco   ¨ brassica vincta leci:               [ ]
 45            nec flos ullus hiat   pratis, quin ille decenter            [ ]
 46               impositus fronti   ¨ langueat ante meae.                 [ ]
 47         at mihi, quod   formas unus   vertebat in omnis,               [1]
 48                nomen ab eventu   ¨ patria lingua dedit;                [ ]
 49              et tu, Roma, meis   tribuisti praemia Tuscis              [ ]
 50              (unde hodie Vicus   ¨ nomina Tuscus habet),               [ ]
 51             tempore quo sociis   venit Lycomedius armis                [ ]
 52              atque Sabina feri   ¨ contudit arma Tati.                 [ ]
 53              vidi ego labentis   acies et tela caduca,                 [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
2. digt.
 54             atque hostis turpi   ¨ terga dedisse fugae.                [ ]
 55            sed facias,   divum Sator, ut   Romana per aevum            [ ]
 56             transeat ante meos   ¨ turba togata pedes.                 [ ]
 57            sex superant versus   - te, qui ad vadimonia curris,        [ ]
 58       non moror - haec spatiis   ¨ ultima creta meis.                  [ ]
 59            stipes acernus eram   properanti falce dolatus,             [ ]
 60             ante Numam ingrata   ¨ pauper in urbe deus.                [ ]
 61              at tibi, Mamurri,   formae caelator aenae,                [ ]
 62               tellus artifices   ¨ ne terat Osca manus,                [ ]
 63             qui me tam docilis   potuisti fundere in usus.             [ ]
 64           unum opus est, operi   ¨ non datur unus honos.               [ ]?
3. digt.                                                                      .
  1              Haec Arethusa suo   mittit mandata Lycotae,               [ ]
  2             cum totiens absis,   ¨ si potes esse meus.                 [ ]
  3        si qua tamen   tibi lecturo   pars oblita derit,                [ ]
  4           haec erit e lacrimis   ¨ facta litura meis;                  [ ]
  5             aut si qua incerto   fallet te littera tractu,             [ ]
  6             signa meae dextrae   ¨ iam morientis erunt.                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
  7               te modo viderunt   iteratos Bactra per ortus,            [2]
  8                 te modo munito   ¨ Neuricus hostis equo,               [1]
  9               hibernique Getae   pictoque Britannia curru              [ ]
 10                   ustus et Eoa   ¨ decolor Indus aqua.                 [u]
 11            haecne marita fides   et parce  avia noctes (?),            [ ]
 12              cum rudis urgenti   ¨ bracchia victa dedi?                [ ]
 13             quae mihi deductae   fax omen praetulit, illa              [ ]
 14               traxit ab everso   ¨ lumina nigra rogo,                  [ ]
 15           et Stygio   sum sparsa lacu,   nec recta capillis            [ ]
 16          vitta data est; nupsi   ¨ non comitante deo.                  [ ]
 17             omnibus heu portis   pendent mea noxia vota:               [ ]
 18           texitur haec castris   ¨ quarta lacerna tuis.                [ ]
 19              occidat, immerita   qui carpsit ab arbore vallum,         [ ]?
 20            et struxit querulas   ¨ rauca per ossa tubas,               [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
 21                dignior obliquo   funem qui torqueat Ocno,              [ ]
 22               aeternusque tuam   ¨ pascat, aselle, famem!              [ ]
 23        dic mihi, num   teneros urit   lorica lacertos,                 [1]
 24            num gravis imbellis   ¨ atterit hasta manus?                [ ]
 25           haec noceant potius,   quam dentibus ulla puella             [ ]
 26             det mihi plorandas   ¨ per tua colla notas!                [ ]
 27               diceris et macie   vultum tenuasse: sed opto,            [ ]
 28                    e desiderio   ¨ sit color iste meo.                 [ ]
 29             at mihi cum noctes   induxit vesper amaras,                [ ]
 30         si qua relicta iacent,   ¨ osculor arma tua.                   [ ]
 31             tum queror in toto   non sidere pallia lecto,              [1]
 32              lucis et auctores   ¨ non dare carmen avis.               [ ]
 33              noctibus hibernis   castrensia pensa laboro               [ ]
 34             et Tyria in clavos   ¨ vellera secta suos.                 [ ]
 35            et disco,   qua parte fluat   vincendus Araxes,             [ ]
 36         quot sine aqua Parthus   ¨ milia currat equus,                 [ ]
 37            cogor et e   tabula pictos   ediscere mundos,               [ ]?
 38           qualis et haec docti   ¨ sit positura dei (?),               [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
 39          quae tellus   sit lenta gelu,   quae putris ab aestu,         [ ]
 40              ventus in Italiam   ¨ qui bene vela ferat.                [ ]
 41             assidet una soror,   curis et pallida nutrix               [ ]
 42                peierat hiberni   ¨ temporis esse moras.                [ ]
 43               felix Hippolyte!   nuda tulit arma papilla,              [1]?
 44                 et texit galea   ¨ barbara molle caput.                [ ]
 45                 Romanis utinam   patuissent castra puellis!            [1]
 46                 essem militiae   ¨ sarcina fida tuae,                  [ ]
 47               nec me tardarent   Scythiae iuga, cum pater altas        [ ]
 48             Africus in glaciem   ¨ frigore nectit aquas.               [ ]
 49             omnis amor magnus,   sed aperto in coniuge maior:          [ ]
 50          hanc Venus, ut vivat,   ¨ ventilat ipsa facem.                [ ]
 51           nunc mihi quo Poenis   ter purpura fulgeat ostris,           [ ]
 52             crystallusque meas   ¨ ornet aquosa manus?                 [ ]
 53            omnia surda tacent,   rarisque assueta kalendis             [ ]
 54             vix aperit clausos   ¨ una puella Lares.                   [ ]
 55           Craugidos et catulae   vox est mihi grata querentis:         [ ]
 56                illa tui partem   ¨ vindicat una toro.                  [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
 57            flore sacella tego,   verbenis compita velo,                [ ]
 58           et crepat ad veteres   ¨ herba Sabina focos.                 [ ]
 59               sive in finitimo   gemuit stans noctua tigno,            [ ]
 60               seu voluit tangi   ¨ parca lucerna mero,                 [ ]
 61               illa dies hornis   caedem denuntiat agnis,               [ ]
 62            succinctique calent   ¨ ad nova lucra popae.                [ ]
 63           ne, precor, ascensis   tanti sit gloria Bactris              [ ]
 64                raptave odorato   ¨ carbasa lina duci,                  [1]
 65             plumbea cum tortae   sparguntur pondera fundae,            [ ]
 66             subdolus et versis   ¨ increpat arcus equis.               [ ]
 67         sed (tua sic   domitis Parthae   telluris alumnis              [ ]
 68              pura triumphantis   ¨ hasta sequatur equos)               [ ]
 69                 incorrupta mei   conserva foedera lecti:               [ ]
 70                hac ego te sola   ¨ lege redisse velim;                 [1]
 71             armaque cum tulero   portae votiva Capenae,                [ ]
 72             subscribam: 'salvo   ¨ grata puella viro.'                 [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 108
Sextus Propertius: Elegier 4,4 og 5 [Carmina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: