Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 54 - APP-ANON Prossimo file n. 109
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag) 0:00
4. digt. .
1 Tarpeium nemus et Tarpeiae turpe sepulcrum [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
2 fabor et antiqui ¨ limina capta Iovis. [ ]
3 lucus erat felix hederoso conditus antro, [2]
4 multaque nativis ¨ obstrepit arbor aquis, [1]
5 Silvani ramosa domus, quo dulcis ab aestu [3]
6 fistula poturas ¨ ire iubebat ovis. [1]
7 hunc Tatius fontem vallo praecingit acerno, [ ]
8 fidaque suggesta ¨ castra coronat humo. [ ]
9 quid tum Roma fuit, tubicen vicina Curetis [ ]
10 cum quateret lento ¨ murmure saxa Iovis? [ ]
11 atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis, [ ]
12 stabant Romano ¨ pila Sabina Foro. [ ]
13 murus erant montes; ubi nunc est Curia saepta, [ ]
14 bellicus ex illo ¨ fonte bibebat equus; [ ]
15 hinc Tarpeia deae fontem libavit; at illi [ ]
16 urgebat medium ¨ fictilis urna caput. [ ]
17 et satis una malae potuit mors esse puellae, [ ]
18 quae voluit flammas ¨ fallere, Vesta, tuas? [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag) 0:+
4. digt.
19 vidit harenosis Tatium proludere campis, [2]
20 pictaque per flavas ¨ arma levare iubas; [ ]
21 obstupuit regis facie et regalibus armis, [ ]
22 interque oblitas ¨ excidit urna manus. [ ]
23 saepe illa immeritae causata est omina Lunae, [ ]
24 et sibi tinguendas ¨ dixit in amne comas; [ ]
25 saepe tulit blandis argentea lilia Nymphis, [ ]
26 Romula ne faciem ¨ laederet hasta Tati. [ ]
27 dumque subit primo Capitolia nubila fumo, [ ]?
28 rettulit hirsutis ¨ bracchia secta rubis, [ ]
29 et sua Tarpeia residens ita flevit ab arce [ ]?
30 vulnera vicino ¨ non patienda Iovi: [1]
31 'ignes castrorum et Tatiae praetoria turmae [ ]
32 et formosa oculis ¨ arma Sabina meis, [ ]
33 o utinam ad vestros sedeam captiva Penatis, [ ]
34 dum captiva mei ¨ conspicer ora Tati. [ ]
35 Romani montes et montibus addita Roma [ ]?
36 et valeat probro ¨ Vesta pudenda meo. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag) 0:++
4. digt.
37 ille equus, ille meos in castra reponet amores, [ ]
38 cui Tatius dextras ¨ collocat ipse iubas! [ ]
39 quid mirum in patrios Scyllam saevisse capillos [ ]
40 candidaque in saevos ¨ inguina versa canis? [ ]
41 prodita quid mirum fraterni cornua monstri, [ ]
42 cum patuit lecto ¨ stamine torta via? [ ]
43 quantum ego sum Ausoniis crimen factura puellis, [ ]
44 improba virgineo ¨ lecta ministra foco! [ ]
45 Pallados exstinctos si quis mirabitur ignis, [ ]
46 ignoscat: lacrimis ¨ spargitur ara meis. [ ]
47 cras, ut rumor ait, tota potabitur urbe: [ ]?
48 tum cape spinosi ¨ rorida terga iugi! [1]
49 lubrica tota via est et perfida: quippe tacentis [ ]
50 fallaci celat ¨ limite semper aquas. [ ]
51 o utinam magicae nossem cantamina Musae! [ ]
52 haec quoque formoso ¨ lingua tulisset opem. [ ]
53 te toga picta decet, non quem sine matris honore [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag) 4:00
4. digt.
54 nutrit inhumanae ¨ dura papilla lupae. [1]
55 sin hospes patria metuar regina sub aula, [ ]
56 dos tibi non humilis ¨ prodita Roma venit, [ ]
57 si minus, at raptae ne sint impune Sabinae: [ ]
58 me rape et alterna ¨ lege repende vices! [ ]
59 commissas acies ego possum solvere nupta: [ ]
60 vos medium palla ¨ foedus inite mea! [ ]
61 adde, Hymenaee, modos! tubicen, fera murmura conde! [ ]
62 credite, vestra meus ¨ molliet arma torus. [ ]
63 et iam quarta canit venturam bucina lucem, [ ]
64 ipsaque in Oceanum ¨ sidera lapsa cadunt. [ ]
65 experiar somnum, de te mihi somnia quaeram: [1]
66 fac venias oculis ¨ umbra benigna meis!' [ ]
67 dixit, et incerto permisit bracchia somno [ ]
68 nescia se furiis ¨ accubuisse novis. [ ]
69 nam Vesta, Iliacae felix tutela favillae, [ ]
70 culpam alit et plures ¨ condit in ossa faces. [ ]
71 illa ruit qualis celerem prope Thermodonta [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag) 4:+
4. digt.
72 Strymonis abscisso ¨ pectus aperta sinu. [ ]
73 urbi festus erat, dixere Parilia patres, [ ]
74 hic primus coepit ¨ moenibus esse dies, [ ]
75 annua pastorum convivia, lusus in urbe, [ ]
76 cum pagana madent ¨ fercula divitiis, [2]
77 cumque super raros faeni flammantis acervos [ ]
78 traicit immundos ¨ ebria turba pedes. [ ]
79 Romulus excubias decrevit in otia solvi [2]
80 atque intermissa ¨ castra silere tuba. [ ]
81 hoc Tarpeia suum tempus rata convenit hostem: [ ]
82 pacta ligat pactis ¨ ipsa futura comes. [ ]
83 mons erat ascensu dubius festoque remissus, [ ]
84 nec mora vocalis ¨ occupat ense canis. [1]
85 omnia praebebant somnos; sed Iuppiter unus [ ]
86 decrevit poenis ¨ invigilare tuis. [ ]
87 prodiderat portaeque fidem patriamque iacentem, [ ]
88 nubendique petit, ¨ quem velit ipse diem. [ ]
89 at Tatius - neque enim sceleri dedit hostis honorem - [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag) 4:++
4. digt.
90 'nube', ait 'et regni ¨ scande cubile mei!' [ ]
91 dixit, et ingestis comitum super obruit armis. [ ]
92 haec, virgo, officiis ¨ dos erat apta tuis. [ ]
93 a duce Tarpeia mons est cognomen adeptus: [ ]
94 o vigil, iniustae ¨ praemia sortis habes! [ ]
5. digt. .
1 Terra tuum spinis obducat, lena, sepulcrum, [ ]
2 et tua, quod non vis, ¨ sentiat umbra sitim, [ ]
3 nec sedeant cineri Manes, et Cerberus ultor [1]
4 turpia ieiuno ¨ terreat ossa sono. [ ]
5 docta vel Hippolytum Veneri mollire negantem, [ ]
6 concordique toro ¨ pessima semper avis, [ ]
7 Penelopen quoque neglecto rumore mariti [2]
8 nubere lascivo ¨ cogeret Antinoo. [ ]
9 illa velit, poterit magnes non ducere ferrum, [ ]
10 et volucris nidis ¨ esse noverca suis. [ ]
11 quippe et, Collinas ad fossam moverit herbas, [ ]
12 stantia currenti ¨ diluerentur aqua. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag) 8:00
5. digt.
13 audax cantatae leges imponere lunae [ ]
14 et sua nocturno ¨ fallere terga lupo; [ ]
15 posset ut intentos astu caecare maritos, [ ]
16 cornicum immeritas ¨ eruit ungue genas; [ ]
17 consuluitque striges nostro de sanguine, et in me [ ]?
18 hippomanes fetae ¨ semina legit equae. [ ]
19 exornabat opus verbis, ceu blanda pererrat [ ]
20 saxosamque forat ¨ sedula gutta viam: [ ]
21 'si te Eoa Dorozantum iuvat aurea ripa [u]!
22 et quae sub Tyria ¨ concha superbit aqua, [ ]
23 Eurypylique placet Coae textura Minervae [ ]
24 sectaque ab Attalicis ¨ putria signa toris, [ ]
25 seu quae palmiferae mittunt venalia Thebae, [ ]
26 murrheaque in Parthis ¨ pocula cocta focis: [ ]
27 sperne fidem, provolve deos, mendacia vincant, [ ]
28 frange et damnosae ¨ iura pudicitiae! [ ]
29 et simulare virum pretium facit: utere causis! [ ]
30 maior dilata ¨ nocte recurret amor. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag) 8:+
5. digt.
31 si tibi forte comas vexaverit, utilis ira: [ ]
32 post modo mercata ¨ pace premendus erit. [ ]
33 denique ubi amplexu Venerem promiseris empto, [ ]
34 fac simules puros ¨ Isidis esse dies. [ ]
35 ingerat Aprilis Iole tibi, tundat Amycle [ ]?
36 natalem Maiis ¨ Idibus esse tuum. [ ]
37 supplex ille sedet: posita tu scribe cathedra [1]
38 quidlibet: has artis ¨ si pavet ille, tenes! [ ]
39 semper habe morsus circa tua colla recentes, [ ]
40 dentibus alterius ¨ quos putet esse datos. [ ]
41 nec te Medeae delectent probra sequacis [ ]
42 (nempe tulit fastus ¨ ausa rogare prior), [ ]
43 sed potius mundi Thais pretiosa Menandri, [ ]?
44 cum ferit astutos ¨ comica moecha Getas. [ ]
45 in mores te verte viri: si cantica iactat, [ ]?
46 i comes et voces ¨ ebria iunge tuas. [ ]
47 ianitor ad dantis vigilet: si pulsat inanis, [ ]
48 surdus in obductam ¨ somniet usque seram. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag) 8:++
5. digt.
49 nec tibi displiceat miles non factus amori, [ ]
50 nauta nec attrita ¨ se ferat aera manu, [ ]
51 aut quorum titulus per barbara colla pependit, [ ]
52 cretati medio ¨ cum saluere foro. [ ]
53 aurum spectato, non quae manus afferat aurum! [ ]?
54 versibus auditis ¨ quid nisi verba feres? [ ]
55 'quid iuvat ornato procedere, vita, capillo [1]?
56 et tenuis Coa ¨ veste movere sinus?' [ ]
57 qui versus, Coae dederit nec munera vestis, [ ]
58 istius tibi sit ¨ surda sine arte lyra. [ ]
59 dum vernat sanguis, dum rugis integer annus, [ ]
60 utere, ne quid cras ¨ libet ab ore dies. [ ]
61 vidi ego odorati victura rosaria Paesti [2]?
62 sub matutino ¨ cocta iacere Noto.' [ ]
65 sed (cape torquatae, Venus o regina, columbae [2]
66 ob meritum ante tuos ¨ guttura secta focos) [ ]
63 his animum nostrae dum versat Acanthis amicae, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag) 12:00
5. digt.
64 per tenuem ossa a me ¨ sunt numerata cutem. [u]!
67 vidi ego rugoso tussim concrescere collo, [2]
68 sputaque per dentis ¨ ire cruenta cavos, [ ]
69 atque animam in tegetes putrem expirare paternas; [ ]
70 horruit algenti ¨ pergula curta foco. [ ]
71 exsequiae fuerint rari furtiva capilli [ ]
72 vincula et immundo ¨ pallida mitra situ, [ ]
73 et canis in nostros nimis experrecta dolores, [ ]
74 cum fallenda meo ¨ pollice clatra forent. [ ]
75 sit tumulus lenae curto vetus amphora collo; [ ]
76 urgeat hunc supra ¨ vis, caprifice, tua. [ ]
77 quisquis amas, scabris hoc bustum caedite saxis, [ ]
78 mixtaque cum saxis ¨ addite verba mala! [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 109
Sextus Propertius: Elegier 4,6 og 7 [Carmina]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
4. og 5. digt.
1 Tarpeium nemus et Tarpeiae turpe sepulcrum [ ]
4. og 5. digt.
17 consuluitque striges nostro de sanguine, et in me [ ]?
4. og 5. digt.
71 illa ruit qualis celerem prope Thermodonta [ ]
4. og 5. digt.
2 et tua, quod non vis, ¨ sentiat umbra sitim, [ ]
60 utere, ne quid cras ¨ libet ab ore dies. [ ]
Analyse 3
4. OG 5. digt.
64 per tenuem ossa-a me ¨ sunt numerata cutem. *[u]!
4. og 5. digt.
76 cum pagana madent ¨ fercula divitiis, [2]
Analyse 4
4. og 5. digt.
21 ‘si te Eoa Dorozantum iuvat aurea ripa [u]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede