File n. 109 – 12:51 minuti – Propertius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 110
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 109 Sextus Propertius: Elegier 4,6 og 7 [Carmina]
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
6. digt.                                                                      .
  1             Sacra facit vates:   sint ora faventia sacris,             [ ]
  2             et cadat ante meos   ¨ icta iuvenca focos.                 [ ]

 
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
6. digt.
  3                serta Philiteis   certat Romana corymbis,               [u]
  4                   et Cyrenaeas   ¨ urna ministret aquas.               [ ]
  5           costum molle date et   blandi mihi turis honores,            [ ]
  6             terque focum circa   ¨ laneus orbis eat!                   [ ]
  7           spargite me lymphis!   carmenque recentibus aris             [ ]
  8                tibia Mygdoniis   ¨ libet eburna cadis.                 [ ]
  9            ite procul fraudes,   alio sint aere noxae:                 [ ]
 10                pura novum vati   ¨ laurea mollit iter.                 [ ]
 11                 Musa, Palatini   referemus Apollinis aedem:            [2]?
 12             res est, Calliope,   ¨ digna favore tuo.                   [ ]
 13              Caesaris in nomen   ducuntur carmina: Caesar              [ ]
 14           dum canitur, quaeso,   ¨ Iuppiter ipse vaces.                [ ]
 15             est Phoebi fugiens   Athamana ad litora portus,            [ ]
 16               qua sinus Ioniae   ¨ murmura condit aquae,               [ ]
 17                   Actia Iuleae   pelagus monumenta carinae,            [2]
 18                 nautarum votis   ¨ non operosa via.                    [ ]
 19               huc mundi   coiere manus:   stetit aequore moles         [ ]
 20               pinea, nec remis   ¨ aequa favebat avis.                 [ ]


Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
6. digt.
 21            altera classis erat   Teucro damnata Quirino,               [ ]
 22                pilaque feminea   ¨ turpiter acta manu;                 [ ]
 23             hinc Augusta ratis   plenis Iovis omine velis              [ ]
 24           signaque iam patriae   ¨ vincere docta suae.                 [ ]
 25         tandem acies   geminos Nereus   lunarat in arcus,              [ ]
 26              armorum et radiis   ¨ picta tremebat aqua,                [ ]
 27         cum Phoebus   linquens stantem   se vindice Delon              [ ]
 28              (nam tulit iratos   ¨ mobilis una Notos)                  [1]
 29                astitit Augusti   puppim super, et nova flamma          [ ]
 30              luxit in obliquam   ¨ ter sinuata facem.                  [ ]
 31             non ille attulerat   crinis in colla solutos               [ ]
 32                aut testudineae   ¨ carmen inerme lyrae,                [ ]
 33              sed quali aspexit   Pelopeum Agamemnona vultu             [ ]
 34              egessitque avidis   ¨ Dorica castra rogis,                [ ]
 35            aut qualis   flexos solvit   Pythona per orbis              [ ]
 36            serpentem, imbelles   ¨ quem timuere deae.                  [ ]
 37            mox ait: 'o   Longa mundi   servator ab Alba,               [ ]
 38             Auguste, Hectoreis   ¨ cognite maior avis,                 [ ]

 
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
6. digt.
 39          vince mari,   iam terra tua est:   tibi militat arcus,        [ ]
 40             et favet ex umeris   ¨ hoc onus omne meis.                 [ ]
 41            solve metu patriam,   quae nunc te vindice freta            [ ]
 42                imposuit prorae   ¨ publica vota tuae.                  [ ]
 43            quam nisi defendes,   murorum Romulus augur                 [ ]
 44                  ire Palatinas   ¨ non bene vidit avis.                [1]
 45              en nimium   remis audent   prope: turpe Latinos           [ ]?
 46            principe te fluctus   ¨ regia vela pati!                    [ ]
 47           nec te, quod classis   centenis remigat alis,                [ ]
 48                terreat: invito   ¨ labitur illa mari;                  [ ]
 49          quodque vehunt prorae   Centaurica saxa minantis:             [ ]
 50           tigna cava et pictos   ¨ experiere metus.                    [ ]
 51            frangit et attollit   vires in milite causa;                [ ]
 52        quae nisi iusta subest,   ¨ excudit arma pudor.                 [ ]
 53         tempus adest,   committe rates:   ego temporis auctor          [ ]
 54                ducam laurigera   ¨ Iulia rostra manu.'                 [ ]
 55          dixerat, et pharetrae   pondus consumit in arcus;             [ ]
 56             proxima post arcus   ¨ Caesaris hasta fuit.                [ ]


Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
6. digt.
 57               vincit Roma fide   Phoebi, dat femina poenas,            [ ]
 58             sceptra per Ionias   ¨ fracta vehuntur aquas.              [ ]
 59                at pater Idalio   miratur Caesar ab astro:              [ ]?
 60          'sum deus; est nostri   ¨ sanguinis ista fides.'              [ ]
 61            prosequitur   cantu Triton,   omnesque marinae              [ ]?
 62               plauserunt circa   ¨ libera signa deae.                  [ ]
 63             illa petit   Nilum cumba   male nixa fugaci,               [ ]
 64                hoc unum, iusso   ¨ non moritura die.                   [ ]
 65           di melius!   quantus mulier   foret una triumphus,           [ ]
 66           ductus erat per quas   ¨ ante Iugurtha vias!                 [ ]
 67             Actius hinc traxit   Phoebus monumenta, quod eius          [ ]
 68                una decem vicit   ¨ missa sagitta rates.                [ ]
 69            bella satis cecini:   citharam iam poscit Apollo            [ ]
 70          victor et ad placidos   ¨ exuit arma choros.                  [ ]
 71             candida nunc molli   subeant convivia luco,                [ ]
 72           blanditiaeque fluant   ¨ per mea colla rosae,                [ ]
 73              vinaque fundantur   prelis elisa Falernis,                [ ]?
 74           terque lavet nostras   ¨ spica Cilissa comas.                [ ]

 
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
6. digt.
 75                 ingenium potis   irritet Musa poetis:                  [ ]
 76           Bacche, soles Phoebo   ¨ fertilis esse tuo.                  [ ]
 77                 ille paludosos   memoret servire Sygambros,            [2]
 78             Cepheam hic Meroen   ¨ fuscaque regna canat,               [ ]
 79               hic referat sero   confessum foedere Parthum             [ ]
 80           ('reddat signa Remi:   ¨ mox dabit ipse sua;                 [ ]
 81         sive aliquid pharetris   Augustus parcet Eois,                 [ ]
 82             differat in pueros   ¨ ista tropaea suos.                  [ ]
 83          gaude, Crasse, nigras   si quid sapis inter harenas:          [ ]
 84              ire per Euphraten   ¨ ad tua busta licet!')               [ ]
 85             sic noctem patera,   sic ducam carmine, donec              [ ]
 86                 iniciat radios   ¨ in mea vina dies.                   [ ]?
7. digt.                                                                      .
  1            Sunt aliquid Manes:   letum non omnia finit,                [ ]
  2           luridaque exstinctos   ¨ effugit umbra rogos.                [ ]
  3             Cynthia namque meo   visa est incumbere fulcro,            [ ]?
  4             murmur ad extremae   ¨ nuper humata viae,                  [ ]
  5          cum mihi somnus ab exsequiis penderet amoris,                 [ ]!


Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
7. digt.
  6              et quererer lecti   ¨ frigida regna mei.                  [ ]
  7           eosdem habuit secum,   quibus est elata capillis,            [ ]
  8          eosdem oculos; lateri   ¨ vestis adusta fuit.                 [ ]
  9              et solitum digito   beryllon adederat ignis,              [ ]?
 10              summaque Lethaeus   ¨ triverat ora liquor.                [ ]
 11            spirantisque animos   et vocem misit, at illi               [ ]
 12            pollicibus fragiles   ¨ increpuere manus:                   [ ]
 13           'perfice nec cuiquam   melior sperande puellae,              [ ]
 14                in te iam vires   ¨ somnus habere potest?               [ ]
 15          iamne tibi exciderant   vigilacis furta Suburae               [ ]
 16               et mea nocturnis   ¨ trita fenestra dolis,               [ ]
 17               per quam demisso   quotiens tibi fune pependi            [ ]
 18                alterna veniens   ¨ in tua colla manu?                  [ ]
 19             saepe Venus trivio   commissa est pectore mixto,           [ ]
 20               fecerunt tepidas   ¨ pallia nostra vias.                 [ ]
 21           foederis heu taciti!   cuius fallacia verba                  [ ]
 22                   non audituri   ¨ diripuere Noti.                     [ ]
 23             at mihi non oculos   quisquam inclamavit euntis:           [ ]

 
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
7. digt.
 24               unum impetrassem   ¨ te revocante diem.                  [ ]
 25              nec crepuit fissa   me propter harundine custos,          [ ]?
 26             laesit et obiectum   ¨ tegula curta caput.                 [ ]
 27            denique quis nostro   curvum te funere vidit,               [ ]
 28            atram quis lacrimis   ¨ incaluisse togam?                   [ ]
 29             si piguit   portas ultra   procedere, at illuc             [ ]?
 30               iussisses lectum   ¨ lentius ire meum.                   [ ]
 31            cur ventos   non ipse rogis,   ingrate, petisti?            [ ]
 32              cur nardo flammae   ¨ non oluere meae?                    [ ]
 33          hoc etiam grave erat,   nulla mercede hyacinthos              [ ]
 34              inicere et fracto   ¨ busta piare cado.                   [ ]
 35               Lygdamus uratur,   candescat lamina vernae:              [2]
 36        sensi ego, cum insidiis   ¨ pallida vina bibi.                  [ ]
 37               ut Nomas arcanas   tollat versuta salivas,               [ ]
 38                 dicet damnatas   ¨ ignea testa manus.                  [ ]
 39            quae modo per vilis   inspecta est publica noctes,          [ ]
 40               haec nunc aurata   ¨ cyclade signat humum;               [ ]
 47               te patiente meae   conflavit imaginis aurum              [ ]


Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
7. digt.
 48               ardente e nostro   ¨ dotem habitura rogo.                [ ]
 41              at graviora rependit iniquis pensa quasillis,             [ ]!
 42               garrula de facie   ¨ si qua locuta mea est;              [ ]?
 43          nostraque quod Petale   tulit ad monumenta coronas,           [ ]
 44                codicis immundi   ¨ vincula sentit anus;                [ ]
 45             caeditur et Lalage   tortis suspensa capillis,             [ ]
 46          per nomen quoniam est   ¨ ausa rogare meum.                   [ ]
 49            non tamen insector,   quamvis mereare, Properti:            [ ]
 50            longa mea in libris   ¨ regna fuere tuis.                   [ ]?
 51               iuro ego fatorum   nulli revolubile carmen,              [2]
 52            tergeminusque canis   ¨ sic mihi molle sonet,               [ ]
 53             me servasse fidem.   si fallo, vipera nostris              [ ]
 54             sibilet in tumulis   ¨ et super ossa cubet.                [ ]
 55         nam gemina est   sedes turpem   sortita per amnem,             [ ]
 56               turbaque diversa   ¨ remigat omnis aqua.                 [ ]
 57              una Clytaemestrae   stuprum vehit, aut ea Cressae         [ ]
 58                portat mentitae   ¨ lignea monstra bovis.               [ ]

 
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
7. digt.
 59                  ecce coronato   pars altera rapta phaselo,            [2]?
 60             mulcet ubi Elysias   ¨ aura beata rosas,                   [ ]
 61             qua numerosa fides   quaque aera rotunda Cybeles           [ ]
 62             mitratisque sonant   ¨ Lydia plectra choris.               [ ]
 63       Andromede  -que et Hypermestre   sine fraude maritae,            [ ]
 64              narrant historiae   ¨ tempora nota suae:                  [ ]
 65              haec sua maternis   queritur livere catenis               [ ]
 66           bracchia nec meritas   ¨ frigida saxa manus;                 [ ]
 67             narrat Hypermestre   magnum ausas esse sorores,            [ ]
 68           in scelus hoc animum   ¨ non valuisse suum.                  [ ]
 69          sic mortis   lacrimis vitae   sanamus amores:                 [ ]
 70             celo ego perfidiae   ¨ crimina multa tuae.                 [ ]
 71          sed tibi nunc   mandata damus,   si forte moveris,            [ ]
 72                si te non totum   ¨ Chloridos herba tenet:              [ ]
 73             nutrix in tremulis   ne quid desideret annis               [ ]
 74             Parthenie: potuit,   ¨ nec tibi avara fuit.                [ ]
 75               deliciaeque meae   Latris, cui nomen ab usu est,         [ ]
 76            ne speculum dominae   ¨ porrigat illa novae.                [ ]


Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
7. digt.
 77              et quoscumque meo   fecisti nomine versus,                [ ]?
 78               ure mihi: laudes   ¨ desine habere meas.                 [ ]
 79          pelle hederam tumulo,   mihi quae praegnante corymbo          [ ]
 80               mollia contortis   ¨ alligat ossa comis.                 [ ]
 81                   ramosis Anio   qua pomifer incubat arvis,            [1]?
 82            et numquam Herculeo   ¨ numine pallet ebur,                 [ ]
 83             hic carmen   media dignum   me scribe columna,             [ ]
 84        sed breve, quod currens   ¨ vector ab urbe legat:               [ ]
 85                 'hic Tiburtina   iacet aurea Cynthia terra:            [ ]?
 86                 accessit ripae   ¨ laus, Aniene, tuae.'                [ ]
 87             nec tu sperne piis   venientia somnia portis:              [ ]
 88               cum pia venerunt   ¨ somnia, pondus habent.              [ ]
 89           nocte vagae ferimur,   nox clausas liberat umbras,           [ ]
 90               errat et abiecta   ¨ Cerberus ipse sera.                 [ ]
 91              luce iubent leges   Lethaea ad stagna reverti:            [ ]
 92            nos vehimur, vectum   ¨ nauta recenset onus.                [ ]
 93             nunc te possideant   aliae; mox sola tenebo:               [ ]
 94          mecum eris, et mixtis   ¨ ossibus ossa teram.'                [ ]

 
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
7. digt.
 95        haec postquam   querula mecum   sub lite peregit,               [1]
 96                inter complexus   ¨ excidit umbra meos.                 [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 110
Sextus Propertius: Elegier 4,8 og 9 [Carmina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: