File n. 110 – 11:52 minuti – Propertius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 111
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

File n. 110 Sextus Propertius: Elegier 4,8 og 9 [Carmina]
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)                        0:00
8. digt.                                                                      .
  1          Disce, quid Esquilias   hac nocte fugarit aquosas,            [ ]
  2               cum vicina novis   ¨ turba cucurrit agris,               [2]
 19               turpis in arcana   sonuit cum rixa taberna;              [ ]?
 20              si sine me, famae   ¨ non sine labe meae.                 [1]?
  3                Lanuvium annosi   vetus est tutela draconis;            [ ]?
  4             huc, ubi tam rarae   ¨ non perit hora morae,               [ ]?
  5            qua sacer abripitur   caeco descensus hiatu,                [ ]
  6           qua penetrat - virgo   ¨ tale iter omne cave! -              [ ]
  7                ieiuni   serpentis honos,   cum pabula poscit           [2]
  8                annua et ex ima   ¨ sibila torquet humo,                [ ]
  9                (talia demissae   pallent ad sacra puellae,             [ ]
 10             cum temere anguino   ¨ raditur ore manus.                  [ ]
 11              ille sibi admotas   a virgine corripit escas:             [ ]?
 12             virginis in palmis   ¨ ipsa canistra tremunt.              [ ]
 13             si fuerint castae,   redeunt in colla parentum,            [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
8. digt.
 14          clamantque agricolae:   ¨ 'fertilis annus erit')              [ ]
 15               huc mea detonsis   avecta est Cynthia mannis:            [ ]?
 16               causa fuit Iuno,   ¨ sed mage causa Venus.               [ ]
 17             Appia, dic quaeso,   quantum te teste triumphum            [ ]
 18                 egerit effusis   ¨ per tua saxa rotis!                 [ ]
 21         spectaclum ipsa sedens   primo temone pependit                 [ ]?
 22               ausa per impuros   ¨ frena movere locos.                 [ ]?
 23               serica nam taceo   vulsi carpenta nepotis                [ ]
 24               atque armillatos   ¨ colla Molossa canis,                [ ]
 25             qui dabit immundae   venalia fata saginae,                 [ ]
 26              vincet ubi erasas   ¨ barba pudenda genas.                [1]
 27            cum fieret   nostro totiens   iniuria lecto,                [ ]
 28                   mutato volui   ¨ castra movere toro.                 [ ]
 29              Phyllis Aventinae   quaedam est vicina Dianae,            [ ]
 30            sobria grata parum:   ¨ cum bibit, omne decet.              [ ]
 31                altera Tarpeios   est inter Teia lucos,                 [ ]
 32             candida, sed potae   ¨ non satis unus erit.                [ ]
 33              his ego constitui   noctem lenire vocatis,                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
8. digt.
 34               et Venere ignota   ¨ furta novare mea.                   [ ]
 35            unus erat tribus in   secreta lectulus herba.               [2]
 36            quaeris concubitus?   ¨ inter utramque fui.                 [ ]
 37           Lygdamus ad cyathos,   vitrique aestiva supellex,            [ ]
 38                  et Methymnaei   ¨ Graeca saliva meri.                 [ ]
 39              Nile, tuus   tibicen erat,   crotalistria Byblis,         [2]
 40              et facilis spargi   ¨ munda sine arte rosa.               [ ]
 41             nanus et ipse suos   breviter concretus in artus           [ ]
 42               iactabat truncas   ¨ ad cava buxa manus.                 [ ]
 43            sed neque suppletis   constabat flamma lucernis,            [ ]
 44            reccidit inque suos   ¨ mensa supina pedes.                 [ ]
 45          me quoque per   talos Venerem   quaerente secundos            [ ]
 46                 semper damnosi   ¨ subsiluere canes.                   [ ]
 47               cantabant surdo,   nudabant pectora caeco:               [ ]
 48             Lanuvii ad portas,   ¨ ei mihi, solus eram;                [ ]
 49               cum subito rauci   sonuerunt cardine postes              [ ]
 50             et levia ad primos   ¨ murmura facta Laris.                [ ]
 51            nec mora, cum totas   resupinat Cynthia valvas              [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)                        4:00
8. digt.
 52             non operosa comis,   ¨ sed furibunda decens.               [ ]
 53              pocula mi digitos   inter cecidere remissos,              [ ]
 54             palluerantque ipso   ¨ labra soluta mero.                  [ ]
 55           fulminat illa oculis   et quantum femina saevit,             [ ]
 56               spectaclum capta   ¨ nec minus urbe fuit.                [ ]
 57               Phyllidos iratos   in vultum conicit unguis,             [1]
 58                territa vicinas   ¨ Teia clamat aquas.                  [1]
 59                 lumina sopitos   turbant elata Quiritis,               [2]
 60                omnis et insana   ¨ semita nocte sonat.                 [ ]
 61                 illas direptis  -que comis tunicisque solutis          [ ]
 62               excipit obscurae   ¨ prima taberna viae.                 [ ]
 63           Cynthia gaudet in exuviis victrixque recurrit                [ ]!
 64                et mea perversa   ¨ sauciat ora manu,                   [ ]
 65               imponitque notam   collo morsuque cruentat,              [ ]
 66           praecipueque oculos,   ¨ qui meruere, ferit.                 [ ]
 67          atque ubi iam nostris   lassavit bracchia plagis,             [ ]
 68             Lygdamus ad plutei   ¨ fulcra sinistra latens              [ ]
 69              eruitur,   geniumque meum   protractus adorat.            [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
8. digt.
 70            Lygdame, nil potui:   ¨ tecum ego captus eram.              [ ]
 71             supplicibus palmis   tum demum ad foedera veni,            [ ]
 72              cum vix tangendos   ¨ praebuit illa pedes,                [ ]
 73           atque ait: 'admissae   si vis me ignoscere culpae,           [ ]
 74           accipe, quae nostrae   ¨ formula legis erit.                 [ ]
 75               tu neque Pompeia   spatiabere cultus in umbra,           [ ]?
 76               nec cum lascivum   ¨ sternet harena forum.               [ ]
 77           colla cave inflectas   ad summum obliqua theatrum            [ ]
 78               aut lectica tuae   ¨ se det aperta morae.                [ ]
 79            Lygdamus in primis,   omnis mihi causa querelae,            [ ]?
 80              veneat et pedibus   ¨ vincula bina trahat.'               [ ]
 81                 indixit legem;   respondi ego: 'legibus utar.'         [ ]
 82                riserat imperio   ¨ facta superba dato.                 [ ]
 83   dein, quemcum  -que locum externae   tetigere puellae,               [ ]
 84               suffiit, at pura   ¨ limina tergit aqua,                 [ ]
 85               imperat et totas   iterum mutare lacernas,               [ ]?
 86            terque meum tetigit   ¨ sulpuris igne caput.                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
8. digt.
 87               atque ita mutato   per singula pallia lecto              [2]?
 88               respondi, e toto   ¨ solvimus arma toro.                 [ ]
9. digt.                                                                      .
  1                Amphitryoniades   qua tempestate iuvencos               [ ]
  2             egerat a stabulis,   ¨ o  Erythea, tuis,                   [1]?
  3              venit ad invictos   pecorosa Palatia montis,              [ ]
  4              et statuit fessos   ¨ fessus et ipse boves,               [ ]
  5                qua Velabra suo   stagnabant flumine, quaque            [ ]
  6              nauta per urbanas   ¨ velificabat aquas.                  [ ]
  7                 sed non infido   manserunt hospite Caco                [ ]
  8               incolumes: furto   ¨ polluit ille Iovem.                 [ ]
  9             incola Cacus erat,   metuendo raptor ab antro              [ ]
 10              per tria partitos   ¨ qui dabat ora sonos.                [ ]
 11           hic, ne certa forent   manifestaque signa rapinae,           [ ]
 12                  aversos cauda   ¨ traxit in antra boves;              [ ]
 13            nec sine teste deo:   furem sonuere iuvenci,                [ ]?
 14            furis et implacidas   ¨ diruit ira fores.                   [ ]
 15              Maenalio   iacuit pulsus   tria tempora ramo              [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)                        8:00
9. digt.
 16              Cacus, et Alcides   ¨ sic ait: 'ite boves,                [ ]?
 17            Herculis ite boves,   nostrae labor ultime clavae,          [ ]
 18            bis mihi quaesitae,   ¨ bis mea praeda, boves,              [ ]
 19                 arvaque mugitu   sancite Bovaria longo:                [2]?
 20              nobile erit Romae   ¨ pascua vestra forum.'               [ ]
 21              dixerat, et sicco   torret sitis ora palato,              [ ]
 22             terraque non ullas   ¨ feta ministrat aquas.               [ ]
 23            sed procul inclusas   audit ridere puellas,                 [ ]
 24              lucus ubi umbroso   ¨ fecerat orbe nemus,                 [ ]
 25           femineae   loca clausa deae   fontisque piandos              [ ]
 26               impune et nullis   ¨ sacra retecta viris.                [ ]
 27                 devia puniceae   velabant limina vittae,               [ ]
 28                 putris odorato   ¨ luxerat igne casa,                  [1]
 29              populus et longis   ornabat frondibus aedem,              [ ]
 30             multaque cantantis   ¨ umbra tegebat avis.                 [ ]?
 31             huc ruit in siccam   congesta pulvere barbam,              [ ]
 32            et iacit ante fores   ¨ verba minora deo:                   [ ]?

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
9. digt.
 33          'vos precor, o   luci sacro   quae luditis antro,             [2]
 34               pandite defessis   ¨ hospita fana viris.                 [ ]?
 35              fontis egens erro   circa antra sonantia lymphis,         [ ]
 36               et cava succepto   ¨ flumine palma sat est.              [ ]
 37            audistisne aliquem,   tergo qui sustulit orbem?             [ ]?
 38          ille ego sum: Alciden   ¨ terra recepta vocat.                [ ]
 39           quis facta Herculeae   non audit fortia clavae               [ ]
 40           et numquam ad vastas   ¨ irrita tela feras,                  [ ]
 41            atque uni   Stygias homini   luxisse tenebras?              [ ]?
 42           accipite: haec fesso   ¨ vix mihi terra patet.               [ ]
 43                 quod si Iunoni   sacrum faceretis amarae,              [ ]?
 44           non clausisset aquas   ¨ ipsa noverca suas.                  [ ]
 45           sin aliquam   vultusque meus   saetaeque leonis              [ ]
 46              terrent et Libyco   ¨ sole perusta coma,                  [ ]
 47               idem ego Sidonia   feci servilia palla                   [ ]?
 48                officia et Lydo   ¨ pensa diurna colo,                  [ ]
 49             mollis et hirsutum   cepit mihi fascia pectus,             [ ]
 50               et manibus duris   ¨ apta puella fui.'                   [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
9. digt.
 51               talibus Alcides;   at talibus alma sacerdos              [ ]?
 52                  puniceo canas   ¨ stamine vincta comas:               [ ]
 53         'parce oculis, hospes,   lucoque abscede verendo:              [ ]
 54           cede agedum, et tuta   ¨ limina linque fuga.                 [ ]
 55               interdicta viris   metuenda lege piatur,                 [ ]
 56                quae se summota   ¨ vindicat ara casa.                  [ ]
 57                 magno Tiresias   aspexit Pallada vates,                [ ]
 58              fortia dum posita   ¨ Gorgone membra lavat.               [ ]
 59           di tibi dent   alios fontis:   haec lympha puellis           [ ]
 60                   avia secreti   ¨ limitis una fluit.'                 [ ]
 61          sic anus: ille umeris   postis concussit opacos,              [ ]
 62               nec tulit iratam   ¨ ianua clausa sitim.                 [1]
 63           at postquam exhausto   iam flumine vicerat aestum,           [ ]
 64               ponit vix siccis   ¨ tristia iura labris:                [ ]
 65             'angulus hic mundi   nunc me mea fata trahentem            [ ]
 66            accipit: haec fesso   ¨ vix mihi terra patet.               [ ]
 67           Maxima quae gregibus   devota est Ara repertis,              [ ]
 68            ara per has' inquit   ¨ 'maxima facta manus,                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
9. digt.
 69           haec nullis   umquam pateat   veneranda puellis,             [ ]
 70              Herculis aeternum   ¨ ne sit inulta sitis.'               [ ]
 71          Sance pater,   salve, cui iam   favet aspera Iuno:            [ ]
 72             Sance, velis libro   ¨ dexter inesse meo.                  [ ]
 73          hunc, quoniam manibus   purgatum sanxerat orbem,              [ ]
 74              sic Sancum Tatiae   ¨ composuere Cures.                   [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 111
Sextus Propertius: Elegier 4,10 og 11 [Carmina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: