File n. 111 – 11:30 minuti – Propertius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 112
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 111 Sextus Propertius: Elegier 4,10 og 11 [Carmina]
Læst som af Ovid: ritmo ovidiano.
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
10. digt.                                                                     .
  1            Nunc Iovis incipiam   causas aperire Feretri                [ ]
  2             armaque de ducibus   ¨ trina recepta tribus.               [ ]
  3           magnum iter ascendo,   sed dat mihi gloria vires:            [ ]
  4             non iuvat e facili   ¨ lecta corona iugo.                  [ ]
  5                imbuis exemplum   primae tu, Romule, palmae             [ ]
  6               huius, et exuvio   ¨ plenus ab hoste redis,              [ ]
  7             tempore quo portas   Caeninum Acrona petentem              [ ]?
  8              victor in eversum   ¨ cuspide fundis equum.               [ ]
  9                Acron Herculeus   Caenina ductor ab arce,               [ ]?
 10             Roma, tuis quondam   ¨ finibus horror erat!                [ ]
 11         hic spolia ex   umeris ausus   sperare Quirini                 [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
10. digt.
 12            ipse dedit, sed non   ¨ sanguine sicca suo.                 [ ]
 13           hunc videt ante cava   librantem spicula turris              [ ]?
 14               Romulus et votis   ¨ occupat ante ratis:                 [ ]
 15          'Iuppiter, haec hodie   tibi victima corruat Acron.'          [ ]
 16            voverat; et spolium   ¨ corruit ille Iovi.                  [ ]
 17                 urbis virtutis  -que parens sic vincere suevit,        [ ]
 18              qui tulit a parco   ¨ frigida castra lare.                [ ]
 19          idem eques et frenis,   idem fuit aptus aratris,              [1]?
 20               et galea hirsuta   ¨ compta lupina iuba.                 [ ]
 21            picta neque inducto   fulgebat parma pyropo:                [ ]
 22               praebebant caesi   ¨ baltea lenta boves.                 [ ]
 25         necdum ultra   Tiberim belli   sonus, ultima praeda            [ ]
 26             Nomentum et captae   ¨ iugera terna Corae.                 [ ]
 23           Cossus at insequitur   Veientis caede Tolumni,               [ ]
 24              vincere cum Veios   ¨ posse laboris erat.                 [ ]?
 27              heu Veii veteres!   et vos tum regna fuistis,             [1]
 28           et vestro posita est   ¨ aurea sella foro:                   [ ]
 29               nunc intra muros   pastoris bucina lenti                 [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
10. digt.
 30          cantat, et in vestris   ¨ ossibus arva metunt.                [ ]
 31             forte super portae   dux Veiens astitit arcem,             [ ]
 32              colloquiumque sua   ¨ fretus ab urbe dedit.               [ ]
 33           dumque aries   murum cornu   pulsabat aeno,                  [ ]
 34               vinea qua ductum   ¨ longa tegebat opus,                 [ ]
 35           Cossus ait:   'forti melius   concurrere campo'              [ ]
 36            nec mora fit, plano   ¨ sistit uterque gradum.              [ ]
 37               di Latias   iuvere manus:   desecta Tolumni              [2]
 38                 cervix Romanos   ¨ sanguine lavit equos.               [ ]
 39              Claudius at Rheno   traiectos arcuit hostis,              [ ]?
 40              Belgica cui vasti   ¨ parma relata ducis                  [ ]
 41         Virdomari:   genus hic Brenno   iactabat ab ipso               [ ]
 42               mobilis e Raetis   ¨ fundere gaesa rotis.                [ ]
 43                  illi virgatis   iaculanti ante agmina bracis          [ ]
 44              torquis ab incisa   ¨ decidit unca gula.                  [ ]
 45          nunc spolia in templo   tria condita: causa Feretri,          [ ]
 46               omine quod certo   ¨ dux ferit ense ducem;               [ ]
 47           seu, quia victa suis   umeris haec arma ferebant,            [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
10. digt.
 48         hinc Feretri dicta est   ¨ ara superba Iovis.                  [ ]
11. digt.                                                                     .
  1           Desine, Paulle, meum   lacrimis urgere sepulcrum:            [ ]
  2             panditur ad nullas   ¨ ianua nigra preces;                 [ ]
  3             cum semel infernas   intrarunt funera leges,               [ ]
  4                    non exorato   ¨ stant adamante viae.                [ ]
  5               te licet orantem   fuscae deus audiat aulae:             [ ]
  6            nempe tuas lacrimas   ¨ litora surda bibent.                [ ]
  7           vota movent superos:   ubi portitor aera recepit,            [ ]
  8               obserat herbosos   ¨ lurida porta rogos.                 [ ]
  9           sic maestae   cecinere tubae,   cum subdita nostrum          [ ]
 10               detraheret lecto   ¨ fax inimica caput.                  [ ]
 11            quid mihi coniugium   Paulli, quid currus avorum            [ ]
 12              profuit aut famae   ¨ pignora tanta meae?                 [ ]
 13              non minus immitis   habuit Cornelia Parcas,               [ ]?
 14           et sum, quod digitis   ¨ quinque legatur, onus.              [ ]
 15              damnatae   noctes et vos,   vada lenta, paludes,          [ ]
 16             et quaecumque meos   ¨ implicat unda pedes,                [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
11. digt.
 17                immatura licet,   tamen huc non noxia veni:             [1]
 18           det Pater hic umbrae   ¨ mollia iura meae.                   [ ]?
 19           aut si quis   posita iudex   sedet Aeacus urna,              [1]
 20                 in mea sortita   ¨ vindicet ossa pila;                 [ ]
 21             assideant fratres,   iuxta et Minoida sellam               [ ]
 22              Eumenidum intento   ¨ turba severa foro.                  [ ]
 23           Sisyphe, mole vaces,   taceant Ixionis orbes,                [ ]
 24               fallax Tantaleus   ¨ corripiare liquor,                  [ ]
 25             Cerberus et nullas   hodie petat improbus umbras,          [ ]
 26               et iaceat tacita   ¨ laxa catena sera.                   [ ]
 27            ipsa loquor pro me.   si fallo, poena sororum               [ ]?
 28                 infelix umeros   ¨ urgeat urna meos.                   [ ]
 29               si cui fama fuit   per avita tropaea decori,             [ ]
 30                Afra Numantinos   ¨ regna loquuntur avos;               [ ]
 31                altera maternos   exaequat turba Libones,               [ ]
 32           et domus est titulis   ¨ utraque fulta suis.                 [ ]
 33         mox, ubi iam   facibus cessit   praetexta maritis,             [ ]
 34             vinxit et acceptas   ¨ altera vitta comas,                 [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
11. digt.
 35            iungor, Paulle, tuo   sic discessura cubili:                [ ]
 36              in lapide hoc uni   ¨ nupta fuisse legar.                 [1]
 37                 testor maiorum   cineres tibi, Roma, colendos,         [ ]
 38            sub quorum titulis,   ¨ Africa, tunsa iaces,                [ ]
 39             te, Perseu, proavi   simulantem pectus Achilli             [ ]
 40             quique tuas proavo   ¨ fregit Achille domos,               [ ]
 41              me neque censurae   legem mollisse, neque ulla            [ ]
 42               labe mea vestros   ¨ erubuisse focos.                    [ ]
 43               non fuit exuviis   tantis Cornelia damnum,               [ ]
 44            quin et erat magnae   ¨ pars imitanda domus.                [ ]
 45             nec mea mutata est   aetas, sine crimine tota est:         [ ]
 46               viximus insignes   ¨ inter utramque facem.               [ ]
 47                mi natura dedit   leges a sanguine ductas,              [1]?
 48              nec posses melior   ¨ iudicis esse metu.                  [ ]
 49             quamlibet austeras   de me ferat urna tabellas:            [1]
 50                turpior assessu   ¨ non erit ulla meo.                  [ ]
 51            vel tu, quae tardam   movisti fune Cybelen,                 [ ]
 52              Claudia, turritae   ¨ rara ministra deae,                 [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
11. digt.
 53            vel cui, iusta suos   cum Vesta reposceret ignis,           [ ]
 54                 exhibuit vivos   ¨ carbasus alba focos.                [ ]
 55           nec te, dulce caput,   mater Scribonia, laesi:               [ ]
 56                  in me mutatum   ¨ quid nisi fata velis?               [ ]
 57              maternis   laudor lacrimis   urbisque querelis,           [ ]
 58              defensa et gemitu   ¨ Caesaris ossa mea.                  [ ]
 59                ille sua   nata dignam   vixisse sororem                [ ]
 60          increpat, et lacrimas   ¨ vidimus ire deo.                    [ ]
 61                et tamen emerui   generosos vestis honores,             [ ]
 62             nec mea de sterili   ¨ facta rapina domo.                  [ ]
 63        tu Lepide, et   tu, Paulle, meum   post fata levamen,           [ ]
 64            condita sunt vestro   ¨ lumina nostra sinu.                 [ ]
 65             vidimus et fratrem   sellam geminasse curulem,             [ ]
 66              consul quo factus   ¨ tempore, rapta soror,               [ ]
 67             filia, tu specimen   censurae nata paternae,               [ ]
 68                fac teneas unum   ¨ nos imitata virum,                  [ ]
 69               et serie   fulcite genus:   mihi cumba volenti           [ ]
 70              solvitur aucturis   ¨ tot mea fata meis.                  [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
11. digt.
 71               haec est feminei   merces extrema triumphi,              [ ]
 72            laudat ubi emeritum   ¨ libera fama rogum.                  [ ]
 73             nunc tibi commendo   communia pignora natos:               [ ]
 74            haec cura et cineri   ¨ spirat inusta meo.                  [ ]
 75               fungere maternis   vicibus, pater: illa meorum           [ ]
 76               omnis erit collo   ¨ turba ferenda tuo.                  [ ]
 77             oscula cum dederis   tua flentibus, adice matris:          [ ]
 78              tota domus coepit   ¨ nunc onus esse tuum.                [ ]
 79            et si quid   doliturus eris,   sine testibus illis!         [ ]
 80            cum venient, siccis   ¨ oscula falle genis!                 [ ]
 81          sat tibi sint noctes,   quas de me, Paulle, fatiges,          [ ]?
 82            somniaque in faciem   ¨ credita saepe meam:                 [ ]
 83              atque ubi secreto   nostra ad simulacra loqueris,         [2]?
 84                 ut responsurae   ¨ singula verba iace.                 [ ]
 85             seu tamen adversum   mutarit ianua lectum,                 [ ]
 86              sederit et nostro   ¨ cauta noverca toro,                 [ ]
 87              coniugium, pueri,   laudate et ferte paternum:            [ ]
 88            capta dabit vestris   ¨ moribus illa manus.                 [ ]

Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
11. digt.
 89             nec matrem   laudate nimis:   conlata priori               [ ]
 90             vertet in offensas   ¨ libera verba suas.                  [ ]
 91             seu memor ille mea   contentus manserit umbra              [ ]
 92               et tanti cineres   ¨ duxerit esse meos,                  [ ]
 93               discite venturam   iam nunc lenire senectam,             [ ]
 94              caelibis ad curas   ¨ nec vacet ulla via.                 [ ]
 95       quod mihi detractum est,   vestros accedat ad annos:             [ ]
 96              prole mea Paullum   ¨ sic iuvet esse senem.               [ ]
 97       et bene habet;   numquam mater   lugubria sumpsi:                [ ]
 98              venit in exequias   ¨ tota caterva meas.                  [ ]
 99            causa perorata est;   flentes me surgite, testes,           [2]
100              dum pretium vitae   ¨ grata rependit humus.               [ ]
101              moribus et caelum   patuit: sim digna merendo,            [ ]
102                cuius honoratis   ¨ ossa vehantur avis.                 [1]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 112
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte 1,1 til 6 [Amores]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: