File n. 112 – 20:52 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 113
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 112 Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte 1,1 til 6 [Amores]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)                   0:00
0. digt.                                                                      .
  1               Qui modo Nasonis   fueramus quinque libelli,             [2]
  2           tres sumus: hoc illi   ¨ praetulit auctor opus.              [ ]
  3              ut iam nulla tibi   nos sit legisse uoluptas,             [ ]
  4              at leuior demptis   ¨ poena duobus erit.                  [ ]
1. digt.                                                                      .
  1              Arma graui numero   uiolentaque bella parabam             [ ]
  2                 edere, materia   ¨ conueniente modis.                  [ ]
  3              par erat inferior   uersus; risisse Cupido                [ ]
  4             dicitur atque unum   ¨ surripuisse pedem.                  [ ]
  5        'quis tibi, saeue puer,   dedit hoc in carmine iuris?           [ ]
  6                Pieridum uates,   ¨ non tua, turba sumus.               [ ]
  7            quid, si praeripiat   flauae Venus arma Mineruae,           [ ]
  8              uentilet accensas   ¨ flaua Minerua faces?                [ ]
  9        quis probet in   siluis Cererem   regnare iugosis,              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 10               lege pharetratae   ¨ uirginis arua coli?                 [ ]
 11              crinibus insignem   quis acuta cuspide Phoebum            [2]
 12               instruat, Aoniam   ¨ Marte mouente lyram?                [ ]
 13         sunt tibi magna, puer,   nimiumque potentia regna:             [ ]
 14              cur opus adfectas   ¨ ambitiose nouum?                    [ ]
 15     an, quod ubique, tuum est?   tua sunt Heliconia tempe?             [ ]
 16               uix etiam Phoebo   ¨ iam lyra tuta sua est?              [ ]
 17              cum bene surrexit   uersu noua pagina primo,              [ ]
 18                attenuat neruos   ¨ proximus ille meos.                 [ ]
 19           nec mihi materia est   numeris leuioribus apta,              [ ]
 20            aut puer aut longas   ¨ compta puella comas.'               [ ]
 21         questus eram, pharetra   cum protinus ille soluta              [ ]
 22               legit in exitium   ¨ spicula facta meum                  [ ]
 23                lunauitque genu   sinuosum fortiter arcum               [ ]
 24         'quodque canas, uates,   ¨ accipe' dixit 'opus.'               [ ]
 25           me miserum!   certas habuit   puer ille sagittas:            [ ]
 26              uror, et in uacuo   ¨ pectore regnat Amor.                [ ]
 27           sex mihi surgat opus   numeris, in quinque residat;          [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 28             ferrea cum uestris   ¨ bella ualete modis.                 [ ]
 29                cingere litorea   flauentia tempora myrto,              [ ]?
 30               Musa per undenos   ¨ emodulanda pedes.                   [ ]
2. digt.                                                                      .
  1           Esse quid hoc dicam,   quod tam mihi dura uidentur           [ ]
  2         strata, neque in lecto   ¨ pallia nostra sedent,               [ ]
  3              et uacuus   somno noctem,   quam longa, peregi,           [ ]
  4               lassaque uersati   ¨ corporis ossa dolent?               [ ]
  5           nam, puto, sentirem,   si quo temptarer amore -              [ ]
  6              an subit et tecta   ¨ callidus arte nocet?                [ ]
  7            sic erit: haeserunt   tenues in corde sagittae,             [ ]
  8              et possessa ferus   ¨ pectora uersat Amor.                [ ]
  9            cedimus, an subitum   luctando accendimus ignem?            [ ]
 10             cedamus: leue fit,   ¨ quod bene fertur, onus.             [ ]
 11              uidi ego iactatas   mota face crescere flammas            [1]
 12                  et uidi nullo   ¨ concutiente mori;                   [ ]
 13           uerbera plura ferunt   quam quos iuuat usus aratri,          [ ]
 14              detractant prensi   ¨ dum iuga prima, boues;              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)                   4:00
2. digt.
 15              asper equus duris   contunditur ora lupatis:              [ ]
 16            frena minus sentit,   ¨ quisquis ad arma facit.             [ ]
 17                 acrius inuitos   multoque ferocius urget,              [ ]
 18             quam qui seruitium   ¨ ferre fatentur, Amor.               [ ]
 19             en ego, confiteor,   tua sum noua praeda, Cupido;          [ ]
 20              porrigimus uictas   ¨ ad tua iura manus.                  [ ]
 21            nil opus est bello:   ueniam pacemque rogamus;              [ ]
 22            nec tibi laus armis   ¨ uictus inermis ero.                 [ ]
 23             necte comam myrto,   maternas iunge columbas;              [ ]?
 24             qui deceat, currum   ¨ uitricus ipse dabit;                [ ]
 25              inque dato curru,   populo clamante triumphum,            [1]?
 26            stabis et adiunctas   ¨ arte mouebis aues.                  [ ]
 27               ducentur   capti iuuenes   captaeque puellae:            [ ]
 28           haec tibi magnificus   ¨ pompa triumphus erit.               [ ]
 29       ipse ego, praeda recens,   factum modo uulnus habebo             [ ]
 30                et noua captiua   ¨ uincula mente feram.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 31              Mens Bona ducetur   manibus post terga retortis           [2]
 32            et Pudor et castris   ¨ quidquid Amoris obest.              [ ]
 33              omnia te metuent,   ad te sua bracchia tendens            [ ]
 34              uolgus 'io' magna   ¨ uoce 'triumphe' canet.              [ ]
 35           Blanditiae   comites tibi erunt   Errorque Furorque,         [ ]
 36                 adsidue partes   ¨ turba secuta tuas.                  [ ]
 37               his tu militibus   superas hominesque deosque;           [1]
 38             haec tibi si demas   ¨ commoda, nudus eris.                [1]
 39              laeta triumphanti   de summo mater Olympo                 [ ]?
 40           plaudet et adpositas   ¨ sparget in ora rosas.               [ ]
 41               tu pinnas gemma,   gemma uariante capillos,              [ ]
 42                ibis in auratis   ¨ aureus ipse rotis.                  [ ]
 43        tunc quoque non paucos,   si te bene nouimus, ures;             [1]
 44        tunc quoque praeteriens   ¨ uulnera multa dabis.                [ ]
 45        non possunt,   licet ipse uelis,   cessare sagittae;            [ ]
 46                 feruida uicino   ¨ flamma uapore nocet.                [1]
 47            talis erat   domita Bacchus   Gangetide terra:              [ ]
 48            tu grauis alitibus,   ¨ tigribus ille fuit.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)                   
2. digt.
 49                ergo cum possim   sacri pars esse triumphi,             [ ]
 50               parce tuas in me   ¨ perdere uictor opes.                [ ]
 51                 aspice cognati   felicia Caesaris arma:                [ ]?
 52              qua uicit, uictos   ¨ protegit ille manu.                 [ ]
3. digt.                                                                      .
  1        Iusta precor:   quae me nuper   praedata puella est             [ ]?
  2            aut amet aut faciat   ¨ cur ego semper amem.                [ ]
  3               a, nimium uolui:   tantum patiatur amari;                [ ]
  4               audierit nostras   ¨ tot Cytherea preces.                [ ]
  5             accipe, per longos   tibi qui deseruiat annos;             [2]
  6               accipe, qui pura   ¨ norit amare fide.                   [1]
  7              si me non ueterum   commendant magna parentum             [ ]
  8              nomina, si nostri   ¨ sanguinis auctor eques,             [ ]
  9             nec meus innumeris   renouatur campus aratris,             [ ]
 10            temperat et sumptus   ¨ parcus uterque parens:              [ ]
 11           at Phoebus   comitesque nouem   uitisque repertor            [ ]
 12              hac faciunt et me   ¨ qui tibi donat Amor                 [ ]
 13               et nulli   cessura fides,   sine crimine mores,          [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)                   8:00
3. digt.
 14            nudaque simplicitas   ¨ purpureusque pudor.                 [ ]
 15        non mihi mille placent,   non sum desultor amoris:              [ ]
 16         tu mihi, si qua fides,   ¨ cura perennis eris;                 [ ]
 17           tecum, quos dederint   annos mihi fila sororum,              [ ]
 18               uiuere contingat   ¨ teque dolente mori;                 [ ]
 19               te mihi materiem   felicem in carmina praebe:            [ ]
 20               prouenient causa   ¨ carmina digna sua.                  [ ]
 21           carmine nomen habent   exterrita cornibus Io                 [ ]
 22               et quam fluminea   ¨ lusit adulter aue                   [ ]
 23           quaeque super pontum   simulato uecta iuuenco                [2]
 24                uirginea tenuit   ¨ cornua uara manu.                   [ ]
 25         nos quoque per   totum pariter   cantabimur orbem              [ ]
 26         iunctaque semper erunt   ¨ nomina nostra tuis.                 [ ]
4. digt.                                                                      .
  1          Vir tuus est   epulas nobis   aditurus easdem:                [1]
  2                ultima cena tuo   ¨ sit precor illa uiro.               [ ]
  3              ergo ego dilectam   tantum conuiua puellam                [ ]
  4                aspiciam? tangi   ¨ quem iuuet, alter erit,             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
  5              alteriusque sinus   apte subiecta fouebis?                [ ]
  6                 iniciet collo,   ¨ cum uolet, ille manum?              [ ]
  7                 desine mirari,   posito quod candida uino              [2]?
  8               Atracis ambiguos   ¨ traxit in arma uiros;               [ ]
  9           nec mihi silua domus   nec equo mea membra cohaerent:        [ ]
 10                uix a te uideor   ¨ posse tenere manus.                 [ ]
 11        quae tibi sint   facienda tamen   cognosce, nec Euris           [ ]
 12             da mea nec tepidis   ¨ uerba ferenda Notis.                [ ]
 13            ante ueni quam uir;   nec quid, si ueneris ante,            [ ]
 14              possit agi uideo,   ¨ sed tamen ante ueni.                [ ]
 15         cum premet ille torum,   uultu comes ipsa modesto              [ ]
 16              ibis ut accumbas,   ¨ clam mihi tange pedem;              [ ]
 17              me specta   nutusque meos   uultumque loquacem:           [ ]
 18                excipe furtiuas   ¨ et refer ipsa notas.                [ ]
 19              uerba superciliis   sine uoce loquentia dicam;            [ ]
 20           uerba leges digitis,   ¨ uerba notata mero.                  [ ]
 21             cum tibi succurret   Veneris lasciuia nostrae,             [ ]
 22               purpureas tenero   ¨ pollice tange genas;                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
 23          si quid erit,   de me tacita   quod mente queraris,           [1]
 24                pendeat extrema   ¨ mollis ab aure manus;               [ ]
 25         cum tibi, quae faciam,   mea lux, dicamue, placebunt,          [ ]
 26               uersetur digitis   ¨ anulus usque tuis;                  [ ]
 27             tange manu mensam,   tangunt quo more precantes,           [ ]
 28                 optabis merito   ¨ cum mala multa uiro.                [ ]
 29           quod tibi miscuerit,   sapias, bibat ipse iubeto;            [ ]
 30              tu puerum leuiter   ¨ posce, quod ipsa uoles:             [ ]
 31            quae tu reddideris,   ego primus pocula sumam,              [ ]
 32            et, qua tu biberis,   ¨ hac ego parte bibam.                [2]
 33            si tibi forte dabit   quod praegustauerit ipse,             [ ]
 34                  reice libatos   ¨ illius ore cibos;                   [1]
 35           nec premat inpositis   sinito tua colla lacertis,            [ ]
 36             mite nec in rigido   ¨ pectore pone caput,                 [ ]
 37             nec sinus admittat   digitos habilesue papillae;           [ ]
 38               oscula praecipue   ¨ nulla dedisse uelis.                [ ]
 39             oscula si dederis,   fiam manifestus amator                [ ]
 40            et dicam 'mea sunt'   ¨ iniciamque manum.                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)                  12:00
4. digt.
 41           haec tamen aspiciam,   sed quae bene pallia celant,          [ ]
 42                illa mihi caeci   ¨ causa timoris erunt.                [ ]
 43            nec femori   committe femur   nec crure cohaere             [ ]
 44               nec tenerum duro   ¨ cum pede iunge pedem.               [ ]
 45             multa miser timeo,   quia feci multa proterue,             [ ]
 46                exemplique metu   ¨ torqueor ipse mei:                  [ ]
 47           saepe mihi   dominaeque meae   properata uoluptas            [ ]
 48              ueste sub iniecta   ¨ dulce peregit opus.                 [ ]?
 49             hoc tu non facies;   sed ne fecisse puteris,               [ ]?
 50               conscia de tergo   ¨ pallia deme tuo.                    [ ]
 51           uir bibat usque roga   (precibus tamen oscula desint),       [ ]
 52          dumque bibit, furtim,   ¨ si potes, adde merum.               [ ]
 53             si bene conpositus   somno uinoque iacebit,                [ ]?
 54                consilium nobis   ¨ resque locusque dabunt.             [ ]
 55             cum surges   abitura domum,   surgemus et omnes,           [ ]
 56               in medium turbae   ¨ fac memor agmen eas:                [ ]
 57             agmine me inuenies   aut inuenieris in illo;               [ ]
 58           quidquid ibi poteris   ¨ tangere, tange, mei.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
 59           me miserum!   monui, paucas   quod prosit in horas;          [ ]
 60               separor a domina   ¨ nocte iubente mea.                  [ ]
 61            nocte uir includet;   lacrimis ego maestus obortis,         [ ]
 62           qua licet, ad saeuas   ¨ prosequar usque fores.              [ ]
 63              oscula iam sumet,   iam non tantum oscula sumet:          [ ]
 64          quod mihi das furtim,   ¨ iure coacta dabis.                  [ ]
 65              uerum inuita dato   (potes hoc) similisque coactae:       [ ]
 66             blanditiae taceant   ¨ sitque maligna Venus.               [ ]
 67            si mea uota ualent,   illum quoque ne iuuet opto;           [ ]
 68             si minus, at certe   ¨ te iuuet inde nihil.                [ ]
 69           sed quaecumque tamen   noctem fortuna sequetur,              [ ]
 70            cras mihi constanti   ¨ uoce dedisse nega.                  [ ]
5. digt.                                                                      .
  1          Aestus erat,   mediamque dies   exegerat horam;               [ ]
  2                  adposui medio   ¨ membra leuanda toro.                [ ]
  3            pars adaperta fuit,   pars altera clausa fenestrae,         [ ]
  4              quale fere siluae   ¨ lumen habere solent,                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
  5               qualia sublucent   fugiente crepuscula Phoebo            [ ]
  6              aut ubi nox abiit   ¨ nec tamen orta dies.                [ ]
  7                illa uerecundis   lux est praebenda puellis,            [ ]
  8           qua timidus latebras   ¨ speret habere pudor.                [ ]
  9            ecce, Corinna uenit   tunica uelata recincta,               [1]
 10                candida diuidua   ¨ colla tegente coma,                 [ ]
 11           qualiter in thalamos   formosa Sameramis isse                [ ]
 12              dicitur et multis   ¨ Lais amata uiris.                   [ ]
 13               deripui tunicam;   nec multum rara nocebat,              [ ]
 14                pugnabat tunica   ¨ sed tamen illa tegi;                [ ]
 15         quae, cum ita pugnaret   tamquam quae uincere nollet,          [ ]
 16            uicta est non aegre   ¨ proditione sua.                     [ ]
 17          ut stetit ante oculos   posito uelamine nostros,              [1]
 18                in toto nusquam   ¨ corpore menda fuit:                 [ ]
 19          quos umeros,   quales uidi   tetigique lacertos!              [1]
 20               forma papillarum   ¨ quam fuit apta premi!               [ ]
 21                 quam castigato   planus sub pectore uenter!            [ ]
 22        quantum et quale latus!   ¨ quam iuuenale femur!                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)                  16:00
5. digt.
 23          singula quid referam?   nil non laudabile uidi,               [ ]
 24                et nudam pressi   ¨ corpus ad usque meum.               [ ]
 25            cetera quis nescit?   lassi requieuimus ambo.               [ ]
 26               proueniant medii   ¨ sic mihi saepe dies.                [ ]
6. digt.                                                                      .
  1             Ianitor (indignum)   dura religate catena,                 [1]
  2                difficilem moto   ¨ cardine pande forem.                [ ]
  3       quod precor exiguum est:   aditu fac ianua paruo                 [ ]
  4                obliquum capiat   ¨ semiadaperta latus.                 [ ]
  5            longus amor   tales corpus   tenuauit in usus               [ ]
  6               aptaque subducto   ¨ corpore membra dedit;               [ ]
  7              ille per excubias   custodum leniter ire                  [ ]
  8           monstrat, inoffensos   ¨ derigit ille pedes.                 [ ]
  9              at quondam noctem   simulacraque uana timebam;            [ ]
 10              mirabar, tenebris   ¨ quisquis iturus erat:               [ ]
 11             risit, ut audirem,   tenera cum matre Cupido               [ ]
 12               et leuiter 'fies   ¨ tu quoque fortis' ait.              [ ]
 13          nec mora, uenit amor:   non umbras nocte uolantis,            [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
 14             non timeo strictas   ¨ in mea fata manus;                  [ ]
 15             te nimium   lentum timeo,   tibi blandior uni:             [ ]
 16              tum me quo possis   ¨ perdere, fulmen habes.              [ ]
 17            aspice (uti uideas,   inmitia claustra relaxa)              [ ]
 18            uda sit ut lacrimis   ¨ ianua facta meis.                   [ ]
 19        certe ego, cum   posita stares   ad uerbera ueste,              [1]
 20              ad dominam pro te   ¨ uerba tremente tuli.                [ ]
 21              ergo, quae ualuit   pro te quoque gratia quondam,         [1]
 22            heu facinus! pro me   ¨ nunc ualet illa parum?              [ ]
 23           redde uicem meritis:   grato licet esse, quod optas.         [1]
 24           tempora noctis eunt;   ¨ excute poste seram.                 [ ]
 25             excute: sic umquam   longa releuere catena,                [ ]
 26              nec tibi perpetuo   ¨ serua bibatur aqua.                 [ ]
 27                ferreus orantem   nequiquam, ianitor, audis:            [ ]
 28                roboribus duris   ¨ ianua fulta riget.                  [ ]
 29               urbibus obsessis   clausae munimina portae               [ ]
 30              prosunt: in media   ¨ pace quid arma times?               [ ]
 31             quid facies hosti,   qui sic excludis amantem?             [ ]?

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
 32           tempora noctis eunt;   ¨ excute poste seram.                 [ ]
 33              non ego militibus   uenio comitatus et armis:             [ ]
 34             solus eram, si non   ¨ saeuus adesset Amor;                [ ]
 35           hunc ego, si cupiam,   nusquam dimittere possum:             [ ]
 36             ante uel a membris   ¨ diuidar ipse meis.                  [ ]
 37         ergo Amor et   modicum circa   mea tempora uinum               [ ]
 38           mecum est et madidis   ¨ lapsa corona comis.                 [ ]
 39         arma quis haec timeat?   quis non eat obuius illis?            [ ]
 40           tempora noctis eunt;   ¨ excute poste seram.                 [ ]
 41          lentus es, an somnus,   qui te male perdat, amantis           [1]
 42            uerba dat in uentos   ¨ aure repulsa tua?                   [ ]
 43           at, memini,   primo, cum te   celare uolebam,                [2]?
 44             peruigil in mediae   ¨ sidera noctis eras.                 [ ]
 45              forsitan et tecum   tua nunc requiescit amica:            [ ]
 46             heu, melior quanto   ¨ sors tua sorte mea!                 [ ]
 47             dummodo sic, in me   durae transite catenae.               [2]
 48           tempora noctis eunt;   ¨ excute poste seram.                 [ ]
 49             fallimur, an uerso   sonuerunt cardine postes              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)                  20:00
6. digt.
 50             raucaque concussae   ¨ signa dedere fores?                 [ ]?
 51          fallimur: inpulsa est   animoso ianua uento.                  [2]
 52            ei mihi, quam longe   ¨ spem tulit aura meam!               [ ]
 53          si satis es   raptae, Borea,   memor Orithyiae,               [u]
 54             huc ades et surdas   ¨ flamine tunde foris.                [ ]
 55              urbe silent tota,   uitreoque madentia rore               [ ]?
 56           tempora noctis eunt;   ¨ excute poste seram,                 [ ]
 57              aut ego iam ferro  -que ignique paratior ipse,            [ ]
 58            quem face sustineo,   ¨ tecta superba petam.                [ ]
 59            nox et Amor   uinumque nihil   moderabile suadent:          [ ]
 60             illa pudore uacat,   ¨ Liber Amorque metu.                 [ ]
 61               omnia consumpsi,   nec te precibusque minisque           [ ]
 62             mouimus, o foribus   ¨ durior ipse tuis.                   [ ]
 63                non te formosae   decuit seruare puellae                [ ]
 64              limina: sollicito   ¨ carcere dignus eras.                [ ]
 65               iamque pruinosos   molitur Lucifer axes,                 [ ]
 66             inque suum miseros   ¨ excitat ales opus.                  [ ]
 67              at tu, non laetis   detracta corona capillis,             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
 68                dura super tota   ¨ limina nocte iace;                  [ ]
 69             tu dominae, cum te   proiectam mane uidebit,               [ ]
 70              temporis absumpti   ¨ tam male testis eris.               [ ]
 71              qualiscumque uale   sentique abeuntis honorem,            [ ]
 72              lente nec admisso   ¨ turpis amante, uale.                [ ]
 73           uos quoque, crudeles   rigido cum limine postes              [2]
 74              duraque conseruae   ¨ ligna, ualete, fores.               [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 113
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte 1,7 til 10 [Amores]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: