Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 33 - AMO-OVID Prossimo file n. 114
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.) 0:00
7. digt. .
1 Adde manus in uincla meas (meruere catenas), [ ]
2 dum furor omnis abit, ¨ si quis amicus ades: [2]?
3 nam furor in dominam temeraria bracchia mouit; [ ]
4 flet mea uesana ¨ laesa puella manu. [ ]
5 tunc ego uel caros potui uiolare parentes [ ]
6 saeua uel in sanctos ¨ uerbera ferre deos. [ ]
7 quid? non et clipei dominus septemplicis Aiax [ ]
8 strauit deprensos ¨ lata per arua greges, [ ]
9 et uindex in matre patris, malus ultor, Orestes [ ]
10 ausus in arcanas ¨ poscere tela deas? [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.) 0:+
7. digt.
11 ergo ego digestos potui laniare capillos? [ ]
12 nec dominam motae ¨ dedecuere comae: [ ]
13 sic formosa fuit; talem Schoeneida dicam [ ]
14 Maenalias arcu ¨ sollicitasse feras; [ ]
15 talis periuri promissaque uelaque Thesei [ ]?
16 fleuit praecipites ¨ Cressa tulisse Notos; [ ]
17 sic, nisi uittatis quod erat, Cassandra, capillis, [ ]
18 procubuit templo, ¨ casta Minerua, tuo. [ ]
19 quis mihi non 'demens', quis non mihi 'barbare' dixit? [ ]
20 ipsa nihil: pauido est ¨ lingua retenta metu. [ ]
21 sed taciti fecere tamen conuicia uultus; [2]?
22 egit me lacrimis ¨ ore silente reum. [ ]
23 ante meos umeris uellem cecidisse lacertos; [ ]
24 utiliter potui ¨ parte carere mei: [ ]
25 in mea uesanas habui dispendia uires [ ]?
26 et ualui poenam ¨ fortis in ipse meam. [ ]
27 quid mihi uobiscum, caedis scelerumque ministrae? [ ]
28 debita sacrilegae ¨ uincla subite manus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.) 0:++
7. digt.
29 an, si pulsassem minimum de plebe Quiritem, [ ]
30 plecterer, in dominam ¨ ius mihi maius erit? [ ]
31 pessima Tydides scelerum monimenta reliquit: [2]
32 ille deam primus ¨ perculit; alter ego. [ ]
33 et minus ille nocens: mihi quam profitebar amare [ ]
34 laesa est; Tydides ¨ saeuus in hoste fuit. [ ]
35 i nunc, magnificos uictor molire triumphos, [ ]
36 cinge comam lauro ¨ uotaque redde Ioui, [ ]
37 quaeque tuos currus comitantum turba sequetur, [ ]
38 clamet 'io, forti ¨ uicta puella uiro est!' [ ]
39 ante eat effuso tristis captiua capillo, [ ]
40 si sinerent laesae, ¨ candida tota, genae. [ ]
41 aptius inpressis fuerat liuere labellis [ ]
42 et collum blandi ¨ dentis habere notam. [ ]
43 denique si tumidi ritu torrentis agebar [1]?
44 caecaque me praedam ¨ fecerat ira suam, [ ]
45 nonne satis fuerat timidae inclamasse puellae [ ]
46 nec nimium rigidas ¨ intonuisse minas [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.) 4:00
7. digt.
47 aut tunicam a summa diducere turpiter ora [1]?
48 ad mediam (mediae ¨ zona tulisset opem)? [ ]
49 at nunc sustinui raptis a fronte capillis [ ]?
50 ferreus ingenuas ¨ ungue notare genas. [ ]
51 astitit illa amens albo et sine sanguine uultu, [ ]
52 caeduntur Pariis ¨ qualia saxa iugis; [ ]
53 exanimis artus et membra trementia uidi, [ ]
54 ut cum populeas ¨ uentilat aura comas, [ ]
55 ut leni Zephyro gracilis uibratur harundo [1]?
56 summaue cum tepido ¨ stringitur unda Noto; [ ]
57 suspensaeque diu lacrimae fluxere per ora, [ ]
58 qualiter abiecta ¨ de niue manat aqua. [ ]
59 tunc ego me primum coepi sentire nocentem; [2]
60 sanguis erat lacrimae, ¨ quas dabat illa, meus. [ ]
61 ter tamen ante pedes uolui procumbere supplex; [ ]
62 ter formidatas ¨ reppulit illa manus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.) 4:+
7. digt.
63 at tu ne dubita (minuet uindicta dolorem) [1]?
64 protinus in uoltus ¨ unguibus ire meos; [ ]?
65 nec nostris oculis nec nostris parce capillis: [ ]
66 quamlibet infirmas ¨ adiuuat ira manus. [ ]
67 neue mei sceleris tam tristia signa supersint, [ ]
68 pone recompositas ¨ in statione comas. [ ]
8. digt. .
1 Est quaedam (quicumque uolet cognoscere lenam, [ ]
2 audiat), est quaedam ¨ nomine Dipsas anus. [ ]
3 ex re nomen habet: nigri non illa parentem [1]?
4 Memnonis in roseis ¨ sobria uidit equis. [ ]
5 illa magas artes Aeaeaque carmina nouit, [ ]
6 inque caput liquidas ¨ arte recuruat aquas; [ ]
7 scit bene quid gramen, quid torto concita rhombo [ ]
8 licia, quid ualeat ¨ uirus amantis equae. [ ]
9 cum uoluit, toto glomerantur nubila caelo; [ ]?
10 cum uoluit, puro ¨ fulget in orbe dies. [ ]
11 sanguine, si qua fides, stillantia sidera uidi; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.) 4:++
8. digt.
12 purpureus Lunae ¨ sanguine uultus erat. [ ]
13 hanc ego nocturnas uersam uolitare per umbras [ ]
14 suspicor et pluma ¨ corpus anile tegi; [ ]
15 suspicor, et fama est; oculis quoque pupula duplex [ ]
16 fulminat et gemino ¨ lumen ab orbe uenit. [ ]
17 euocat antiquis proauos atauosque sepulcris [ ]
18 et solidam longo ¨ carmine findit humum. [ ]
19 haec sibi proposuit thalamos temerare pudicos; [ ]
20 nec tamen eloquio ¨ lingua nocente caret. [ ]
21 fors me sermoni testem dedit; illa monebat [ ]?
22 talia (me duplices ¨ occuluere fores): [ ]
23 'scis here te, mea lux, iuueni placuisse beato? [ ]
24 haesit et in uoltu ¨ constitit usque tuo. [ ]
25 et cur non placeas? nulli tua forma secunda est; [ ]
26 me miseram, dignus ¨ corpore cultus abest. [ ]
27 tam felix esses quam formosissima uellem: [ ]
28 non ego te facta ¨ diuite pauper ero. [ ]
29 stella tibi oppositi nocuit contraria Martis; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.) 4:+++
8. digt.
30 Mars abiit; signo ¨ nunc Venus apta suo. [ ]
31 prosit ut adueniens, en aspice: diues amator [ ]
32 te cupiit: curae, ¨ quid tibi desit, habet. [ ]
33 est etiam facies, qua se tibi conparet, illi: [1]
34 si te non emptam ¨ uellet, emendus erat. [ ]
35 erubuit! decet alba quidem pudor ora, sed iste, [ ]
36 si simules, prodest; ¨ uerus obesse solet. [ ]
37 cum bene deiectis gremium spectabis ocellis, [ ]
38 quantum quisque ferat, ¨ respiciendus erit. [ ]
39 forsitan inmundae Tatio regnante Sabinae [ ]
40 noluerint habiles ¨ pluribus esse uiris; [ ]
41 nunc Mars externis animos exercet in armis, [ ]
42 at Venus Aeneae ¨ regnat in urbe sui. [ ]
43 ludunt formosae: casta est quam nemo rogauit; [ ]
44 aut, si rusticitas ¨ non uetat, ipsa rogat. [ ]
45 has quoque, quae frontis rugas in uertice portant, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.) 8:00
8. digt.
46 excute, de rugis ¨ crimina multa cadent. [1]
47 Penelope iuuenum uires temptabat in arcu; [ ]
48 qui latus argueret ¨ corneus arcus erat. [ ]
49 labitur occulte fallitque uolatilis aetas, [ ]
50 et celer admissis ¨ labitur annus equis. [ ]
51 aera nitent usu, uestis bona quaerit haberi, [ ]?
52 canescunt turpi ¨ tecta relicta situ: [ ]
53 forma, nisi admittas, nullo exercente senescit; [ ]
54 nec satis effectus ¨ unus et alter habent. [ ]
55 certior e multis nec tam inuidiosa rapina est; [ ]
56 plena uenit canis ¨ de grege praeda lupis. [ ]
57 ecce, quid iste tuus praeter noua carmina uates [ ]
58 donat? amatoris ¨ milia multa leges. [1]
59 ipse deus uatum palla spectabilis aurea [ ]
60 tractat inauratae ¨ consona fila lyrae. [ ]
61 qui dabit, ille tibi magno sit maior Homero; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.) 8:+
8. digt.
62 crede mihi, res est ¨ ingeniosa dare. [1]
63 nec tu, si quis erit capitis mercede redemptus, [1]
64 despice: gypsati ¨ crimen inane pedis. [ ]
65 nec te decipiant ueteres circum atria cerae: [ ]
66 tolle tuos tecum, ¨ pauper amator, auos. [ ]
67 quin, quia pulcher erit, poscet sine munere noctem; [ ]
68 quod det, amatorem ¨ flagitet ante suum. [1]
69 parcius exigito pretium, dum retia tendis, [ ]
70 ne fugiant; captos ¨ legibus ure tuis. [ ]
71 nec nocuit simulatus amor: sine credat amari [ ]
72 et caue, ne gratis ¨ hic tibi constet amor. [1]
73 saepe nega noctes: capitis modo finge dolorem; [ ]
74 et modo, quae causas ¨ praebeat, Isis erit. [ ]
75 mox recipe, ut nullum patiendi colligat usum [ ]
76 neue relentescat ¨ saepe repulsus amor. [ ]
77 surda sit oranti tua ianua, laxa ferenti; [ ]
78 audiat exclusi ¨ uerba receptus amans; [ ]
79 et quasi laesa prior nonnumquam irascere laeso: [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.) 8:++
8. digt.
80 uanescit culpa ¨ culpa repensa tua. [ ]
81 sed numquam dederis spatiosum tempus in iram: [ ]
82 saepe simultates ¨ ira morata facit. [ ]
83 quin etiam discant oculi lacrimare coacti, [ ]
84 et faciant udas ¨ ille uel ille genas; [ ]
85 nec, si quem falles, tu periurare timeto: [ ]
86 commodat in lusus ¨ numina surda Venus. [ ]
87 seruus et ad partes sollers ancilla parentur, [ ]
88 qui doceant apte ¨ quid tibi possit emi, [ ]
89 et sibi pauca rogent: multos si pauca rogabunt, [ ]
90 postmodo de stipula ¨ grandis aceruus erit; [ ]
91 et soror et mater, nutrix quoque carpat amantem: [ ]
92 fit cito per multas ¨ praeda petita manus. [ ]
93 cum te deficient poscendi munera causae, [ ]
94 natalem libo ¨ testificare tuum. [ ]
95 ne securus amet nullo riuale caueto: [1]
96 non bene, si tollas ¨ proelia, durat amor. [ ]
97 ille uiri uideat toto uestigia lecto [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.) 12:00
8. digt.
98 factaque lasciuis ¨ liuida colla notis; [ ]
99 munera praecipue uideat quae miserit alter: [ ]
100 si dederit nemo, ¨ Sacra roganda Via est. [ ]
101 cum multa abstuleris, ut non tamen omnia donet, [ ]
102 quod numquam reddas, ¨ commodet ipsa roga. [ ]
103 lingua iuuet mentemque tegat: blandire noceque; [ ]
104 impia sub dulci ¨ melle uenena latent. [ ]
105 haec si praestiteris usus mihi cognita longo [ ]?
106 nec tulerint uoces ¨ uentus et aura meas, [ ]
107 saepe mihi dices uiuae bene, saepe rogabis [2]
108 ut mea defunctae ¨ molliter ossa cubent -' [ ]
109 uox erat in cursu, cum me mea prodidit umbra; [ ]
110 at nostrae uix se ¨ continuere manus [ ]
111 quin albam raramque comam lacrimosaque uino [ ]
112 lumina rugosas ¨ distraherentque genas. [1]
113 di tibi dent nullos lares inopemque senectam [1]
114 et longas hiemes ¨ perpetuamque sitim. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.) 12:+
9. digt. .
1 Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido; [ ]
2 Attice, crede mihi, ¨ militat omnis amans. [ ]
3 quae bello est habilis, Veneri quoque conuenit aetas: [ ]
4 turpe senex miles, ¨ turpe senilis amor. [ ]
5 quos petiere duces annos in milite forti, [ ]
6 hos petit in socio ¨ bella puella uiro: [ ]
7 peruigilant ambo, terra requiescit uterque; [ ]
8 ille fores dominae ¨ seruat, at ille ducis. [ ]
9 militis officium longa est uia: mitte puellam, [ ]
10 strenuus exempto ¨ fine sequetur amans; [ ]
11 ibit in aduersos montes duplicataque nimbo [ ]
12 flumina, congestas ¨ exteret ille niues, [ ]
13 nec freta pressurus tumidos causabitur Euros [ ]
14 aptaque uerrendis ¨ sidera quaeret aquis. [ ]
15 quis nisi uel miles uel amans et frigora noctis [ ]
16 et denso mixtas ¨ perferet imbre niues? [ ]
17 mittitur infestos alter speculator in hostes, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.) 12:++
9. digt.
18 in riuale oculos ¨ alter, ut hoste, tenet. [2]
19 ille graues urbes, hic durae limen amicae [ ]
20 obsidet; hic portas ¨ frangit, at ille fores. [ ]
21 saepe soporatos inuadere profuit hostes [2]?
22 caedere et armata ¨ uulgus inerme manu; [ ]
23 sic fera Threicii ceciderunt agmina Rhesi, [ ]
24 et dominum capti ¨ deseruistis equi: [ ]
25 nempe maritorum somnis utuntur amantes [2]?
26 et sua sopitis ¨ hostibus arma mouent. [ ]
27 custodum transire manus uigilumque cateruas [ ]
28 militis et miseri ¨ semper amantis opus. [ ]
29 Mars dubius, nec certa Venus: uictique resurgunt, [ ]
30 quosque neges umquam ¨ posse iacere, cadunt. [ ]
31 ergo desidiam quicumque uocabat amorem, [ ]
32 desinat: ingenii est ¨ experientis Amor. [ ]
33 ardet in abducta Briseide maestus Achilles [u]?
34 (dum licet, Argeas ¨ frangite, Troes, opes); [ ]
35 Hector ab Andromaches conplexibus ibat ad arma, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.) 16:00
9. digt.
36 et galeam capiti ¨ quae daret, uxor erat; [ ]
37 summa ducum, Atrides uisa Priameide fertur [1]
38 Maenadis effusis ¨ obstipuisse comis; [ ]
39 Mars quoque deprensus fabrilia uincula sensit: [ ]
40 notior in caelo ¨ fabula nulla fuit. [ ]
41 ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus; [ ]
42 mollierant animos ¨ lectus et umbra meos; [ ]
43 inpulit ignauum formosae cura puellae, [ ]
44 iussit et in castris ¨ aera merere suis. [ ]
45 inde uides agilem nocturnaque bella gerentem: [ ]
46 qui nolet fieri ¨ desidiosus, amet. [ ]
10. digt. .
1 Qualis ab Eurota Phrygiis auecta carinis [ ]?
2 coniugibus belli ¨ causa duobus erat, [ ]?
3 qualis erat Lede, quam plumis abditus albis [ ]?
4 callidus in falsa ¨ lusit adulter aue, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.) 16:+
10. digt.
5 qualis Amymone siccis errauit in Argis, [2]
6 cum premeret summi ¨ uerticis urna comas, [ ]
7 talis eras: aquilamque in te taurumque timebam [ ]
8 et quicquid magno ¨ de Ioue fecit amor. [ ]
9 nunc timor omnis abest animique resanuit error, [ ]
10 nec facies oculos ¨ iam capit ista meos. [ ]
11 cur sim mutatus quaeris? quia munera poscis: [ ]
12 haec te non patitur ¨ causa placere mihi. [ ]
13 donec eras simplex, animum cum corpore amaui; [ ]
14 nunc mentis uitio ¨ laesa figura tua est. [ ]
15 et puer est et nudus Amor, sine sordibus annos [ ]
16 et nullas uestes, ¨ ut sit apertus, habet. [ ]
17 quid puerum Veneris pretio prostare iubetis? [ ]
18 quo pretium condat, ¨ non habet ille sinum. [ ]
19 nec Venus apta feris Veneris nec filius armis: [ ]
20 non decet inbelles ¨ aera merere deos. [ ]
21 stat meretrix certo cuiuis mercabilis aere [ ]
22 et miseras iusso ¨ corpore quaerit opes; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.) 16:++
10. digt.
23 deuouet imperium tamen haec lenonis auari [ ]
24 et, quod uos facitis ¨ sponte, coacta facit. [ ]
25 sumite in exemplum pecudes ratione carentes: [ ]
26 turpe erit, ingenium ¨ mitius esse feris. [ ]
27 non equa munus equum, non taurum uacca poposcit, [ ]
28 non aries placitam ¨ munere captat ouem. [ ]
29 sola uiro mulier spoliis exultat ademptis, [ ]
30 sola locat noctes, ¨ sola locanda uenit [ ]
31 et uendit, quod utrumque iuuat, quod uterque petebat, [ ]
32 et pretium, quanti ¨ gaudeat ipsa, facit. [ ]
33 quae Venus ex aequo uentura est grata duobus, [ ]
34 altera cur illam ¨ uendit et alter emit? [ ]
35 cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa uoluptas, [ ]
36 quam socio motu ¨ femina uirque ferunt? [ ]
37 nec bene conducti uendunt periuria testes [ ]
38 nec bene selecti ¨ iudicis arca patet; [ ]
39 turpe reos empta miseros defendere lingua, [ ]
40 quod faciat magnas, ¨ turpe tribunal, opes; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.) 16:+++
10. digt.
41 turpe tori reditu census augere paternos [ ]
42 et faciem lucro ¨ prostituisse suam. [ ]
43 gratia pro rebus merito debetur inemptis; [1]
44 pro male conducto ¨ gratia nulla toro: [ ]
45 omnia conductor soluit mercede soluta; [ ]
46 non manet officio ¨ debitor ille tuo. [ ]
47 parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci: [ ]
48 non habet euentus ¨ sordida praeda bonos. [ ]
49 non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas [ ]
50 ut premerent sacrae ¨ uirginis arma caput; [ ]
51 e quibus exierat, traiecit uiscera ferro [ ]
52 filius, et poenae ¨ causa monile fuit. [ ]
53 nec tamen indignum est a diuite praemia posci: [1]
54 munera poscenti ¨ quod dare possit habet; [ ]
55 carpite de plenis pendentis uitibus uuas, [2]
56 praebeat Alcinoi ¨ poma benignus ager. [ ]
57 officium pauper numerat studiumque fidemque; [ ]
58 quod quis habet, dominae ¨ conferat omne suae. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.) 20:00
10. digt.
59 est quoque carminibus meritas celebrare puellas [ ]
60 dos mea: quam uolui, ¨ nota fit arte mea. [ ]
61 scindentur uestes, gemmae frangentur et aurum; [ ]
62 carmina quam tribuent, ¨ fama perennis erit. [ ]
63 nec dare, sed pretium posci dedignor et odi; [ ]?
64 quod nego poscenti, ¨ desine uelle, dabo. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 114
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte 1,11 til 15 [Amores]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
7. til 10. digt.
62 crede mihi, res est ¨ ingeniosa dare. [1]
110 at nostrae uix se ¨ continuere manus [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede