Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 34 - ARS-OVID Prossimo file n. 120
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.) 0:00
6. digt. .
1 Amnis harundinibus limosas obsite ripas, [ ]?
2 ad dominam propero: ¨ siste parumper aquas. [ ]
3 nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis ictu [ ]
4 concaua traiecto ¨ cumba rudente uehat. [ ]
5 paruus eras, memini, nec te transire refugi, [ ]
6 summaque uix talos ¨ contigit unda meos; [ ]
7 nunc ruis adposito niuibus de monte solutis [ ]
8 et turpi crassas ¨ gurgite uoluis aquas. [ ]
9 quid properasse iuuat, quid parca dedisse quieti [ ]
10 tempora, quid nocti ¨ conseruisse diem, [ ]
11 si tamen hic standum est, si non datur artibus ullis [ ]
12 ulterior nostro ¨ ripa premenda pede? [ ]
13 nunc ego, quas habuit pinnas Danaeius heros, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.) 0:+
6. digt.
14 terribili densum ¨ cum tulit angue caput, [ ]
15 nunc opto currum, de quo Cerealia primum [ ]
16 semina uenerunt ¨ in rude missa solum. [1]
17 prodigiosa loquor, ueterum mendacia uatum: [ ]
18 nec tulit haec umquam ¨ nec feret ulla dies. [ ]
19 tu potius, ripis effuse capacibus amnis, [1]
20 (sic aeternus eas) ¨ labere fine tuo. [ ]
21 non eris inuidiae, torrens, mihi crede, ferendae, [ ]
22 si dicar per te ¨ forte retentus amans. [ ]
23 flumina debebant iuuenes in amore iuuare: [2]
24 flumina senserunt ¨ ipsa, quid esset amor. [ ]
25 Inachus in Melie Bithynide pallidus isse [1]?
26 dicitur et gelidis ¨ incaluisse uadis. [ ]
27 nondum Troia fuit lustris obsessa duobus, [ ]
28 cum rapuit uultus, ¨ Xanthe, Neaera tuos. [ ]
29 quid? non Alpheon diuersis currere terris [ ]
30 uirginis Arcadiae ¨ certus adegit amor? [ ]
31 te quoque promissam Xutho, Penee, Creusam [ ]?
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.) 0:++
6. digt.
32 Pthiotum terris ¨ occuluisse ferunt. [ ]
33 quid referam Asopon, quem cepit Martia Thebe, [2]
34 natarum Thebe ¨ quinque futura parens? [ ]
35 cornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram, [ ]
36 Herculis irata ¨ fracta querere manu: [1]
37 nec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti, [ ]
38 una tamen tanti ¨ Deianira fuit. [ ]
39 ille fluens diues septena per ostia Nilus, [ ]
40 qui patriam tantae ¨ tam bene celat aquae, [ ]
41 fertur in Euanthe collectam Asopide flammam [ ]
42 uincere gurgitibus ¨ non potuisse suis. [ ]
43 siccus ut amplecti Salmonida posset, Enipeus [ ]
44 cedere iussit aquam: ¨ iussa recessit aqua. [ ]
45 nec te praetereo, qui per caua saxa uolutans [ ]?
46 Tiburis Argei ¨ pomifer arua rigas, [ ]
47 Ilia cui placuit, quamuis erat horrida cultu [ ]
48 ungue notata comas, ¨ ungue notata genas. [ ]
49 illa gemens patruique nefas delictaque Martis [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.) 4:00
6. digt.
50 errabat nudo ¨ per loca sola pede. [ ]
51 hanc Anien rapidis animosus uidit ab undis [ ]
52 raucaque de mediis ¨ sustulit ora uadis [ ]
53 atque ita 'quid nostras' dixit 'teris anxia ripas, [ ]
54 Ilia ab Idaeo ¨ Laomedonte genus? [ ]
55 quo cultus abiere tui? quid sola uagaris, [ ]
56 uitta nec euinctas ¨ impedit alba comas? [ ]
57 quid fles et madidos lacrimis corrumpis ocellos [ ]
58 pectoraque insana ¨ plangis aperta manu? [ ]
59 ille habet et silices et uiuum in pectore ferrum, [ ]
60 qui tenero lacrimas ¨ lentus in ore uidet. [ ]
61 Ilia, pone metus: tibi regia nostra patebit [ ]
62 teque colent amnes: ¨ Ilia, pone metus. [ ]
63 tu centum aut plures inter dominabere nymphas, [ ]?
64 nam centum aut plures ¨ flumina nostra tenent. [ ]
65 ne me sperne, precor, tantum, Troiana propago: [ ]
66 munera promissis ¨ uberiora feres.' [ ]
67 dixerat; illa oculos in humum deiecta modestos [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.) 4:+
6. digt.
68 spargebat tepido ¨ flebilis imbre sinus; [ ]
69 ter molita fugam ter ad altas restitit undas [1]
70 currendi uires ¨ eripiente metu; [ ]
71 sera tamen scindens inimico pollice crinem [2]
72 edidit indignos ¨ ore tremente sonos: [ ]
73 'o utinam mea lecta forent patrioque sepulcro [ ]
74 condita, dum poterant ¨ uirginis ossa legi! [ ]
75 cur, modo Vestalis, taedas inuitor ad ullas [ ]
76 turpis et Iliacis ¨ infitianda focis? [ ]
77 quid moror et digitis designor adultera uolgi? [ ]
78 desint famosus ¨ quae notet ora pudor.' [ ]
79 hactenus, et uestem tumidis praetendit ocellis [ ]
80 atque ita se in rapidas ¨ perdita misit aquas; [ ]
81 supposuisse manus ad pectora lubricus amnis [ ]
82 dicitur et socii ¨ iura dedisse tori. [ ]
83 te quoque credibile est aliqua caluisse puella, [ ]
84 sed nemora et siluae ¨ crimina uestra tegunt. [ ]
85 dum loquor, increuit latas spatiosus in undas, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.) 4:++
6. digt.
86 nec capit admissas ¨ alueus altus aquas. [ ]
87 quid mecum, furiose, tibi? quid mutua differs [ ]
88 gaudia, quid coeptum, ¨ rustice, rumpis iter? [ ]
89 quid, si legitimum flueres, si nobile flumen, [1]
90 si tibi per terras ¨ maxima fama foret? [ ]
91 nomen habes nullum, riuis collecte caducis, [ ]
92 nec tibi sunt fontes ¨ nec tibi certa domus: [ ]
93 fontis habes instar pluuiamque niuesque solutas, [ ]
94 quas tibi diuitias ¨ pigra ministrat hiemps; [ ]
95 aut lutulentus agis brumali tempore cursus [ ]?
96 aut premis arentem ¨ puluerulentus humum. [ ]
97 quis te tum potuit sitiens haurire uiator? [ ]
98 quis dixit grata ¨ uoce 'perennis eas'? [ ]
99 damnosus pecori curris, damnosior agris: [ ]
100 forsitan haec alios, ¨ me mea damna mouent. [ ]
101 huic ego uae demens narrabam fluminum amores! [ ]
102 iactasse indigne ¨ nomina tanta pudet. [ ]
103 nescioquem hunc spectans Acheloon et Inachon amnem [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.) 8:00
6. digt.
104 et potui nomen, ¨ Nile, referre tuum! [ ]
105 at tibi pro meritis opto, non candide torrens, [ ]
106 sint rapidi soles ¨ siccaque semper hiemps. [1]
7. digt. .
1 At non formosa est, at non bene culta puella, [ ]
2 at, puto, non uotis ¨ saepe petita meis? [ ]?
3 hanc tamen in nullos tenui male languidus usus, [ ]
4 sed iacui pigro ¨ crimen onusque toro [ ]
5 nec potui cupiens, pariter cupiente puella, [ ]
6 inguinis effeti ¨ parte iuuante frui. [ ]
7 illa quidem nostro subiecit eburnea collo [ ]
8 bracchia Sithonia ¨ candidiora niue [ ]
9 osculaque inseruit cupida luctantia lingua [ ]
10 lasciuum femori ¨ supposuitque femur [ ]
11 et mihi blanditias dixit dominumque uocauit [ ]
12 et quae praeterea ¨ publica uerba iuuant. [ ]
13 tacta tamen ueluti gelida mea membra cicuta [ ]
14 segnia propositum ¨ destituere meum. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.) 8:+
7. digt.
15 truncus iners iacui, species et inutile pondus, [ ]
16 et non exactum, ¨ corpus an umbra forem. [ ]
17 quae mihi uentura est, siquidem uentura, senectus, [ ]
18 cum desit numeris ¨ ipsa iuuenta suis? [ ]
19 a, pudet annorum: quo me iuuenemque uirumque? [1]
20 nec iuuenem nec me ¨ sensit amica uirum. [ ]
21 sic flammas aditura pias aeterna sacerdos [ ]
22 surgit et a caro ¨ fratre uerenda soror. [1]
23 at nuper bis flaua Chlide, ter candida Pitho, [ ]
24 ter Libas officio ¨ continuata meo est; [ ]
25 exigere a nobis angusta nocte Corinnam, [2]
26 me memini numeros ¨ sustinuisse nouem. [ ]
27 num mea Thessalico languent deuota ueneno [ ]
28 corpora, num misero ¨ carmen et herba nocent, [ ]
29 sagaue poenicea defixit nomina cera [ ]?
30 et medium tenuis ¨ in iecur egit acus? [ ]
31 carmine laesa Ceres sterilem uanescit in herbam, [ ]
32 deficiunt laesi ¨ carmine fontis aquae; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.) 8:++
7. digt.
33 ilicibus glandes cantataque uitibus uua [ ]
34 decidit et nullo ¨ poma mouente fluunt. [ ]
35 quid uetat et neruos magicas torpere per artes? [ ]
36 forsitan impatiens ¨ sit latus inde meum. [ ]
37 huc pudor accessit facti: pudor ipse nocebat; [ ]
38 ille fuit uitii ¨ causa secunda mei. [ ]
39 at qualem uidi tantum tetigique puellam! [ ]?
40 sic etiam tunica ¨ tangitur illa sua. [ ]
41 illius ad tactum Pylius iuuenescere possit [ ]
42 Tithonosque annis ¨ fortior esse suis. [ ]
43 haec mihi contigerat, sed uir non contigit illi. [ ]
44 quas nunc concipiam ¨ per noua uota preces? [ ]
45 credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus, [ ]
46 muneris oblati ¨ paenituisse deos. [ ]
47 optabam certe recipi: sum nempe receptus; [ ]
48 oscula ferre: tuli; ¨ proximus esse: fui. [ ]
49 quo mihi fortunae tantum? quo regna sine usu? [ ]
50 quid, nisi possedi ¨ diues auarus opes? [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.) 12:00
7. digt.
51 sic aret mediis taciti uulgator in undis [ ]
52 pomaque, quae nullo ¨ tempore tangat, habet. [ ]
53 a tenera quisquam sic surgit mane puella, [ ]
54 protinus ut sanctos ¨ possit adire deos? [ ]
55 sed, puto, non (?)blanda non optima perdidit in me [ ]?
56 oscula, non omni ¨ sollicitauit ope? [ ]
57 illa graues potuit quercus adamantaque durum [ ]
58 surdaque blanditiis ¨ saxa mouere suis: [ ]
59 digna mouere fuit certe uiuosque uirosque, [ ]?
60 sed neque tum uixi ¨ nec uir, ut ante, fui. [ ]
61 quid iuuet ad surdas si cantet Phemius aures? [ ]
62 quid miserum Thamyran ¨ picta tabella iuuat? [ ]
63 at quae non tacita formaui gaudia mente, [ ]?
64 quos ego non finxi ¨ disposuique modos! [ ]
65 nostra tamen iacuere uelut praemortua membra [ ]
66 turpiter hesterna ¨ languidiora rosa, [ ]
67 quae nunc ecce uigent intempestiua ualentque, [ ]
68 nunc opus exposcunt ¨ militiamque suam. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.) 12:+
7. digt.
69 quin istic pudibunda iaces, pars pessima nostri? [ ]
70 sic sum pollicitis ¨ captus et ante tuis. [ ]
71 tu dominum fallis, per te deprensus inermis [ ]?
72 tristia cum magno ¨ damna pudore tuli. [ ]
73 hanc etiam non est mea dedignata puella [ ]
74 molliter admota ¨ sollicitare manu; [ ]
75 sed postquam nullas consurgere posse per artes [ ]
76 immemoremque sui ¨ procubuisse uidet, [ ]
77 'quid me ludis?' ait 'quis te, male sane, iubebat [ ]
78 inuitum nostro ¨ ponere membra toro? [ ]
79 aut te traiectis Aeaea uenefica lanis [ ]?
80 deuouet, aut alio ¨ lassus amore uenis.' [ ]
81 nec mora, desiluit tunica uelata soluta [1]
82 (et decuit nudos ¨ proripuisse pedes), [ ]
83 neue suae possent intactam scire ministrae, [ ]
84 dedecus hoc sumpta ¨ dissimulauit aqua. [ ]
8. digt. .
1 Et quisquam ingenuas etiam nunc suspicit artes [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.) 12:++
8. digt.
2 aut tenerum dotes ¨ carmen habere putat? [ ]?
3 ingenium quondam fuerat pretiosius auro, [ ]
4 at nunc barbaria est ¨ grandis habere nihil. [ ]
5 cum pulchre dominae nostri placuere libelli, [ ]
6 quo licuit libris, ¨ non licet ire mihi; [ ]
7 cum bene laudauit, laudato ianua clausa est: [ ]?
8 turpiter huc illuc ¨ ingeniosus eo. [ ]
9 ecce recens diues parto per uulnera censu [ ]
10 praefertur nobis ¨ sanguine pastus eques. [ ]
11 hunc potes amplecti formosis, uita, lacertis? [ ]
12 huius in amplexu, ¨ uita, iacere potes? [ ]
13 si nescis, caput hoc galeam portare solebat, [ ]
14 ense latus cinctum, ¨ quod tibi seruit, erat; [ ]
15 laeua manus, cui nunc serum male conuenit aurum, [ ]
16 scuta tulit; dextram ¨ tange, cruenta fuit. [ ]
17 qua periit aliquis, potes hanc contingere dextram? [ ]
18 heu, ubi mollities ¨ pectoris illa tui? [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.) 16:00
8. digt.
19 cerne cicatrices, ueteris uestigia pugnae: [2]
20 quaesitum est illi ¨ corpore, quicquid habet. [ ]
21 forsitan et quotiens hominem iugulauerit ille [ ]
22 indicet: hoc fassas ¨ tangis, auara, manus? [ ]
23 ille ego Musarum purus Phoebique sacerdos [2]
24 ad rigidas canto ¨ carmen inane fores. [ ]
25 discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes, [ ]
26 sed trepidas acies ¨ et fera castra sequi, [ ]
27 proque bono uersu primum deducite pilum: [ ]?
28 nox tibi, si belles, ¨ possit, Homere, dari. [ ]
29 Iuppiter, admonitus nihil esse potentius auro, [ ]
30 corruptae pretium ¨ uirginis ipse fuit. [ ]
31 dum merces aberat, durus pater, ipsa seuera, [ ]
32 aerati postes, ¨ ferrea turris erat; [ ]
33 sed postquam sapiens in munere uenit adulter, [ ]
34 praebuit ipsa sinus ¨ et dare iussa dedit. [ ]
35 at cum regna senex caeli Saturnus haberet, [ ]?
36 omne lucrum tenebris ¨ alta premebat humus: [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.) 16:+
8. digt.
37 aeraque et argentum cumque auro pondera ferri [ ]
38 Manibus admorat, ¨ nullaque massa fuit. [ ]
39 at meliora dabat, curuo sine uomere fruges [ ]
40 pomaque et in quercu ¨ mella reperta caua. [ ]
41 nec ualido quisquam terras scindebat aratro, [ ]
42 signabat nullo ¨ limite mensor humum. [ ]
43 non freta demisso uerrebant eruta remo: [ ]
44 ultima mortali ¨ tum uia litus erat. [ ]
45 contra te sollers, hominum natura, fuisti [ ]?
46 et nimium damnis ¨ ingeniosa tuis. [ ]
47 quo tibi turritis incingere moenibus urbes, [ ]?
48 quo tibi discordes ¨ addere in arma manus? [ ]
49 quid tibi cum pelago? terra contenta fuisses. [ ]
50 cur non et caelum ¨ tertia regna facis? [ ]
51 qua licet, adfectas caelum quoque: templa Quirinus, [ ]
52 Liber et Alcides ¨ et modo Caesar habent. [ ]
53 eruimus terra solidum pro frugibus aurum; [ ]
54 possidet inuentas ¨ sanguine miles opes; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.) 16:++
8. digt.
55 curia pauperibus clausa est, dat census honores: [ ]
56 inde grauis iudex, ¨ inde seuerus eques. [ ]
57 omnia possideant: illis Campusque Forumque [ ]
58 seruiat, hi pacem ¨ crudaque bella gerant; [ ]
59 tantum ne nostros auidi liceantur amores [ ]
60 et (satis est) aliquid ¨ pauperis esse sinant. [ ]
61 at nunc, exaequet tetricas licet illa Sabinas, [ ]
62 imperat ut captae, ¨ qui dare multa potest. [ ]
63 me prohibet custos, in me timet illa maritum; [ ]
64 si dederim, tota ¨ cedet uterque domo. [ ]
65 o si neclecti quisquam deus ultor amantis [ ]
66 tam male quaesitas ¨ puluere mutet opes! [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 120
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte 3,9 til 15 [Amores]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
6. til 8. digt.
35 cornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram, [ ]
73 hanc etiam non est mea dedignata puella [ ]
6. til 8. digt.
55 sed, puto, non (?)blanda non optima perdidit in me [ ]?
6. til 8. digt.
22 si dicar per te ¨ forte retentus amans. [ ]
20 nec iuuenem nec me ¨ sensit amica uirum. [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede