File n. 125 – 19:09 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 126
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 125 Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten 2,1-260 [Ars amandi]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)                    .
  1            Dicite 'io   Paean' et 'io'   bis dicite 'Paean':           [ ]
  2              decidit in casses   ¨ praeda petita meos.                 [ ]?
  3           laetus amans   donat uiridi   mea carmina palma              [ ]
  4               praelata Ascraeo   ¨ Maeonioque seni.                    [ ]
  5             talis ab armiferis   Priameius hospes Amyclis              [ ]
  6              candida cum rapta   ¨ coniuge uela dedit;                 [ ]
  7            talis erat   qui te curru   uictore ferebat,                [ ]
  8               uecta peregrinis   ¨ Hippodamia rotis.                   [ ]
  9        quid properas, iuuenis?   mediis tua pinus in undis             [ ]
 10             nauigat, et longe,   ¨ quem peto, portus abest.            [ ]
 11          non satis est   uenisse tibi   me uate puellam;               [ ]?
 12            arte mea capta est,   ¨ arte tenenda mea est.               [ ]
 13          nec minor est uirtus,   quam quaerere, parta tueri:           [ ]
 14             casus inest illic,   ¨ hoc erit artis opus.                [ ]
 15          nunc mihi, si quando,   puer et Cytherea, fauete;             [ ]
 16             nunc Erato, nam tu   ¨ nomen Amoris habes.                 [ ]
 17         magna paro,   quas possit Amor   remanere per artes,           [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
 18              dicere, tam uasto   ¨ peruagus orbe puer.                 [ ]
 19        et leuis est   et habet geminas,   quibus auolet, alas;         [ ]
 20            difficile est illis   ¨ inposuisse modum.                   [ ]
 21               hospitis effugio   praestruxerat omnia Minos;            [ ]
 22                 audacem pinnis   ¨ repperit ille uiam.                 [ ]
 23           Daedalus, ut clausit   conceptum crimine matris              [ ]
 24             semibouemque uirum   ¨ semiuirumque bouem,                 [ ]
 25            'sit modus exilio,'   dixit 'iustissime Minos;              [ ]
 26               accipiat cineres   ¨ terra paterna meos,                 [ ]
 27        et, quoniam in   patria fatis   agitatus iniquis                [1]
 28              uiuere non potui,   ¨ da mihi posse mori.                 [ ]
 29              da reditum puero,   senis est si gratia uilis;            [ ]
 30               si non uis puero   ¨ parcere, parce seni.'               [ ]
 31      dixerat haec, sed et haec   et multo plura licebat                [ ]
 32              diceret, egressus   ¨ non dabat ille uiro.                [ ]
 33          quod simul ut sensit,   'nunc nunc, o Daedale,' dixit         [ ]
 34             'materiam, qua sis   ¨ ingeniosus, habes.                  [ ]
 35             possidet et terras   et possidet aequora Minos:            [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
 36             nec tellus nostrae   ¨ nec patet unda fugae.               [ ]
 37             restat iter caeli:   caelo temptabimus ire.                [ ]
 38              da ueniam coepto,   ¨ Iuppiter alte, meo.                 [ ]
 39               non ego sidereas   adfecto tangere sedes;                [ ]
 40            qua fugiam dominum,   ¨ nulla nisi ista uia est.            [ ]
 41          per Styga detur iter,   Stygias transnabimus undas;           [ ]
 42              sunt mihi naturae   ¨ iura nouanda meae.'                 [1]
 43            ingenium   mala saepe mouent:   quis crederet umquam        [ ]
 44                 aërias hominem   ¨ carpere posse uias?                 [ ]
 45             remigium uolucrum,   disponit in ordine pinnas             [ ]
 46               et leue per lini   ¨ uincula nectit opus;                [ ]
 47              imaque pars ceris   adstringitur igne solutis,            [ ]?
 48               finitusque nouae   ¨ iam labor artis erat.               [ ]
 49              tractabat   ceramque puer   pinnasque renidens            [ ]
 50            nescius haec umeris   ¨ arma parata suis.                   [ ]
 51       cui pater 'his'   inquit 'patria est   adeunda carinis;          [ ]
 52                hac nobis Minos   ¨ effugiendus ope.                    [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
 53                aëra non potuit   Minos, alia omnia clausit:            [1]
 54           quem licet, inuentis   ¨ aëra rumpe meis.                    [ ]
 55             sed tibi non uirgo   Tegeaea comesque Bootae,              [ ]
 56                 ensiger Orion,   ¨ aspiciendus erit:                   [u]
 57              me pinnis   sectare datis;   ego praeuius ibo:            [ ]
 58            sit tua cura sequi,   ¨ me duce tutus eris.                 [ ]
 59            nam, siue aetherias   uicino sole per auras                 [ ]
 60              ibimus, impatiens   ¨ cera caloris erit;                  [ ]?
 61          siue humiles   propiore freto   iactabimus alas,              [ ]
 62              mobilis aequoreis   ¨ pinna madescet aquis.               [ ]
 63           inter utrumque uola;   uentos quoque, nate, timeto,          [ ]
 64           quaque ferent aurae,   ¨ uela secunda dato,'                 [ ]
 65          dum monet, aptat opus   puero monstratque moueri,             [ ]
 66                erudit infirmas   ¨ ut sua mater aues;                  [ ]
 67             inde sibi   factas umeris   accommodat alas                [ ]
 68            perque nouum timide   ¨ corpora librat iter;                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
 69               iamque uolaturus   paruo dedit oscula nato,              [2]
 70           nec patriae lacrimas   ¨ continuere genae.                   [ ]
 71            monte minor collis,   campis erat altior aequis;            [ ]
 72         hinc data sunt miserae   ¨ corpora bina fugae.                 [ ]
 73             et mouet ipse suas   et nati respicit alas                 [2]?
 74             Daedalus et cursus   ¨ sustinet usque suos.                [ ]
 75           iamque nouum   delectat iter,   positoque timore             [ ]
 76                  Icarus audaci   ¨ fortius arte uolat.                 [ ]
 77          (hos aliquis, tremula   dum captat harundine pisces           [ ]
 78             uidit, et inceptum   ¨ dextra reliquit opus.)              [ ]
 79              iam Samos a laeua   (fuerant Naxosque relictae            [ ]
 80             et Paros et Clario   ¨ Delos amata deo),                   [ ]
 81          dextra Lebinthos erat   siluisque umbrosa Calymne             [ ]
 82             cinctaque piscosis   ¨ Astypalaea uadis,                   [ ]
 83              cum puer incautis   nimium temerarius annis               [ ]
 84               altius egit iter   ¨ deseruitque patrem.                 [ ]
 85          uincla labant   et cera deo   propiore liquescit,             [ ]
 86              nec tenues uentos   ¨ bracchia mota tenent.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
 87               territus a summo   despexit in aequora caelo;            [ ]
 88              nox oculis pauido   ¨ uenit oborta metu.                  [ ]
 89               tabuerant cerae;   nudos quatit ille lacertos,           [ ]
 90           et trepidat nec, quo   ¨ sustineatur, habet.                 [ ]
 91           decidit atque cadens   'pater o pater, auferor' inquit;      [ ]
 92             clauserunt uirides   ¨ ora loquentis aquae.                [ ]
 93              at pater infelix,   nec iam pater, 'Icare' clamat,        [ ]
 94       'Icare,' clamat 'ubi es,   ¨ quoque sub axe uolas?               [ ]
 95               Icare' clamabat;   pinnas aspexit in undis.              [2]
 96             ossa tegit tellus,   ¨ aequora nomen habent.               [ ]
 97             non potuit   Minos hominis   conpescere pinnas,            [1]
 98             ipse deum uolucrem   ¨ detinuisse paro.                    [ ]
 99            fallitur, Haemonias   si quis decurrit ad artes             [ ]
100           datque quod a teneri   ¨ fronte reuellit equi.               [ ]
101           non faciunt,   ut uiuat amor,   Medeides herbae              [ ]
102           mixtaque cum magicis   ¨ nenia Marsa sonis:                  [ ]
103             Phasias Aesoniden,   Circe tenuisset Vlixem,               [ ]
104                si modo seruari   ¨ carmine posset amor.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
105            nec data profuerint   pallentia philtra puellis;            [ ]
106          philtra nocent animis   ¨ uimque furoris habent.              [ ]
107         sit procul omne nefas!   ut ameris, amabilis esto;             [ ]
108           quod tibi non facies   ¨ solaue forma dabit.                 [ ]
109              sis licet antiquo   Nireus adamatus Homero                [1]?
110               Naiadumque tener   ¨ crimine raptus Hylas,               [ ]
111            ut dominam   teneas nec te   mirere relictum,               [ ]?
112                  ingenii dotes   ¨ corporis adde bonis.                [ ]
113       forma bonum fragile est,   quantumque accedit ad annos,          [ ]
114            fit minor et spatio   ¨ carpitur ipsa suo.                  [ ]
115              nec uiolae semper   nec hiantia lilia florent,            [ ]
116                et riget amissa   ¨ spina relicta rosa;                 [ ]
117          et tibi iam   uenient cani,   formose, capilli,               [ ]
118             iam uenient rugae,   ¨ quae tibi corpus arent.             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
119             iam molire animum,   qui duret, et adstrue formae:         [3]
120              solus ad extremos   ¨ permanet ille rogos.                [ ]
121             nec leuis ingenuas   pectus coluisse per artes             [ ]
122            cura sit et linguas   ¨ edidicisse duas:                    [ ]
123             non formosus erat,   sed erat facundus Vlixes,             [ ]
124             et tamen aequoreas   ¨ torsit amore deas.                  [ ]
125             o quotiens   illum doluit   properare Calypso              [ ]
126               remigioque aptas   ¨ esse negauit aquas!                 [ ]
127              haec Troiae casus   iterumque iterumque rogabat;          [1]
128            ille referre aliter   ¨ saepe solebat idem.                 [ ]
129           litore constiterant;   illic quoque pulchra Calypso          [ ]
130                 exigit Odrysii   ¨ fata cruenta ducis.                 [ ]
131                ille leui uirga   (uirgam nam forte tenebat),           [ ]
132          quod rogat, in spisso   ¨ litore pingit opus.                 [ ]
133      'haec' inquit 'Troia est'   (muros in litore fecit),              [ ]
134          'hic tibi sit Simois;   ¨ haec mea castra puta.               [ ]
135         campus erat'   (campumque facit),   'quem caede Dolonis        [ ]
136           sparsimus, Haemonios   ¨ dum uigil optat equos.              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
137                 illic Sithonii   fuerant tentoria Rhesi;               [ ]
138             hac ego sum captis   ¨ nocte reuectus equis -'             [ ]
139             pluraque pingebat,   subitus cum Pergama fluctus           [ ]
140              abstulit et Rhesi   ¨ cum duce castra suo;                [ ]
141        tum dea 'quas'   inquit 'fidas   tibi credis ituro,             [ ]
142              perdiderint undae   ¨ nomina quanta, uides?'              [ ]
143              ergo age, fallaci   timide confide figurae,               [ ]
144       quisquis es, aut aliquid   ¨ corpore pluris habe.                [ ]?
145              dextera praecipue   capit indulgentia mentes;             [ ]
146                asperitas odium   ¨ saeuaque bella mouet.               [ ]
147             odimus accipitrem,   quia uiuit semper in armis,           [ ]
148             et pauidum solitos   ¨ in pecus ire lupos;                 [ ]
149              at caret insidiis   hominum, quia mitis, hirundo,         [ ]
150           quasque colat turres   ¨ Chaonis ales habet.                 [ ]
151             este procul, lites   et amarae proelia linguae;            [1]
152            dulcibus est uerbis   ¨ mollis alendus amor.                [ ]
153           lite fugent   nuptaeque uiros   nuptasque mariti             [ ]
154            inque uicem credant   ¨ res sibi semper agi:                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
155              hoc decet uxores,   dos est uxoria lites;                 [ ]
156                 audiat optatos   ¨ semper amica sonos.                 [ ]
157              non legis   iussu lectum   uenistis in unum;              [ ]
158              fungitur in uobis   ¨ munere legis Amor.                  [ ]
159              blanditias molles   auremque iuuantia uerba               [ ]
160              adfer, ut aduentu   ¨ laeta sit illa tuo.                 [ ]
161              non ego diuitibus   uenio praeceptor amandi;              [ ]
162             nil opus est illi,   ¨ qui dabit, arte mea.                [ ]
163           secum habet ingenium   qui, cum libet, 'accipe' dicit;       [ ]
164              cedimus, inuentis   ¨ plus placet ille meis.              [ ]
165             pauperibus   uates ego sum,   quia pauper amaui;           [ ]?
166            cum dare non possem   ¨ munera, uerba dabam.                [ ]
167             pauper amet caute,   timeat maledicere pauper,             [ ]
168             multaque diuitibus   ¨ non patienda ferat.                 [ ]
169               me memini iratum   dominae turbasse capillos;            [2]
170          haec mihi quam multos   ¨ abstulit ira dies!                  [ ]
171           nec puto nec   sensi tunicam   laniasse, sed ipsa            [ ]
172         dixerat, et pretio est   ¨ illa redempta meo.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
173            at uos, si sapitis,   uestri peccata magistri               [ ]
174             effugite et culpae   ¨ damna timete meae;                  [ ]?
175           proelia cum Parthis,   cum culta pax sit amica               [ ]
176             et iocus et causas   ¨ quicquid amoris habet.              [ ]
177            si nec blanda satis   nec erit tibi comis amanti,           [ ]
178              perfer et obdura:   ¨ postmodo mitis erit.                [ ]
179             flectitur obsequio   curuatus ab arbore ramus;             [ ]
180              frangis, si uires   ¨ experiare tuas.                     [ ]
181              obsequio   tranantur aquae,   nec uincere possis          [ ]?
182             flumina, si contra   ¨ quam rapit unda nates.              [ ]
183             obsequium   tigrisque domat   Numidasque leones;           [ ]
184               rustica paulatim   ¨ taurus aratra subit.                [ ]
185             quid fuit asperius   Nonacrina  Atalanta?                  [ ]
186              subcubuit meritis   ¨ trux tamen illa uiri.               [ ]
187               saepe suos casus   nec mitia facta puellae               [ ]
188           flesse sub arboribus   ¨ Milaniona ferunt;                   [ ]
189              saepe tulit iusso   fallacia retia collo,                 [ ]
190              saepe fera toruos   ¨ cuspide fixit apros.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
191               sensit et Hylaei   contentum saucius arcum;              [ ]
192             sed tamen hoc arcu   ¨ notior alter erat.                  [ ]
193               non te Maenalias   armatum scandere siluas               [ ]
194                nec iubeo collo   ¨ retia ferre tuo,                    [ ]
195             pectora nec missis   iubeo praebere sagittis;              [ ]
196             artis erunt cautae   ¨ mollia iussa meae.                  [ ]
197               cede repugnanti:   cedendo uictor abibis;                [ ]?
198          fac modo, quas partes   ¨ illa iubebit, agas.                 [ ]
199               arguet: arguito;   quicquid probat illa, probato;        [ ]
200             quod dicet, dicas;   ¨ quod negat illa, neges.             [ ]
201               riserit: adride;   si flebit, flere memento:             [ ]?
202                  imponat leges   ¨ uultibus illa tuis.                 [ ]
203            seu ludet   numerosque manu   iactabit eburnos,             [ ]
204               tu male iactato,   ¨ tu male iacta dato;                 [ ]
205              seu iacies talos,   uictam ne poena sequatur,             [ ]
206                 damnosi facito   ¨ stent tibi saepe canes.             [2]
207                siue latrocinii   sub imagine calculus ibit,            [ ]
208              fac pereat uitreo   ¨ miles ab hoste tuus.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
209             ipse tene   distenta suis   umbracula uirgis,              [ ]
210             ipse fac in turba,   ¨ qua uenit illa, locum.              [ ]
211            nec dubita   tereti scamnum   producere lecto,              [ ]
212               et tenero soleam   ¨ deme uel adde pedi.                 [ ]
213           saepe etiam dominae,   quamuis horrebis et ipse,             [ ]
214              algenti manus est   ¨ calficienda sinu.                   [ ]
215            nec tibi turpe puta   (quamuis sit turpe, placebit)         [ ]
216               ingenua speculum   ¨ sustinuisse manu.                   [ ]
217                 ille, fatigata   praebendo monstra nouerca             [2]
218             qui meruit caelum,   ¨ quod prior ipse tulit,              [ ]
219                 inter Ioniacas   calathum tenuisse puellas             [ ]
220              creditur et lanas   ¨ excoluisse rudes.                   [ ]
221                 paruit imperio   dominae Tirynthius heros:             [ ]
222               i nunc et dubita   ¨ ferre quod ille tulit.              [ ]
223             iussus adesse foro   iussa maturius hora                   [1]?
224              fac semper uenias   ¨ nec nisi serus abi.                 [ ]
225                occurras aliquo   tibi dixerit: omnia differ;           [ ]
226            curre, nec inceptum   ¨ turba moretur iter.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
227         nocte domum   repetens epulis   perfuncta redibit:             [ ]
228         tunc quoque pro seruo,   ¨ si uocat illa, ueni.                [ ]
229           rure erit et   dicet uenias;   Amor odit inertes:            [ ]
230              si rota defuerit,   ¨ tu pede carpe uiam.                 [ ]
231            nec graue te tempus   sitiensque Canicula tardet            [ ]
232             nec uia per iactas   ¨ candida facta niues.                [ ]
233             militiae   species amor est:   discedite, segnes;          [ ]
234          non sunt haec timidis   ¨ signa tuenda uiris.                 [ ]
235          nox et hiems   longaeque uiae   saeuique dolores              [ ]
236           mollibus his castris   ¨ et labor omnis inest.               [ ]
237             saepe feres imbrem   caelesti nube solutum                 [ ]
238               frigidus et nuda   ¨ saepe iacebis humo.                 [ ]
239                Cynthius Admeti   uaccas pauisse Pheraei                [ ]
240             fertur et in parua   ¨ delituisse casa:                    [ ]
241           quod Phoebum decuit,   quem non decet? exue fastus,          [ ]
242                  curam mansuri   ¨ quisquis amoris habes.              [ ]
243              si tibi per tutum   planumque negabitur ire               [ ]
244            atque erit opposita   ¨ ianua fulta sera,                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
245           at tu per   praeceps tecto   delabere aperto,                [ ]
246            det quoque furtiuas   ¨ alta fenestra uias.                 [ ]
247           laeta erit et causam   tibi se sciet esse pericli;           [ ]
248              hoc dominae certi   ¨ pignus amoris erit.                 [ ]
249             saepe tua poteras,   Leandre, carere puella;               [ ]
250             transnabas, animum   ¨ nosset ut illa tuum.                [2]
251            nec pudor ancillas,   ut quaeque erit ordine prima,         [ ]
252            nec tibi sit seruos   ¨ demeruisse pudor:                   [ ]
253             nomine quemque suo   (nulla est iactura) saluta;           [ ]
254             iunge tuis humiles   ¨ ambitiose manus;                    [ ]
255             sed tamen et seruo   (leuis est inpensa) roganti           [ ]
256               porrige Fortunae   ¨ munera parua die;                   [ ]
257           porrige et ancillae,   qua poenas luce pependit              [ ]
258                  lusa maritali   ¨ Gallica ueste manus.                [1]
259         fac plebem,   mihi crede, tuam;   sit semper in illa           [ ]
260             ianitor et thalami   ¨ qui iacet ante fores.               [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 126
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten 2,262-510 [Ars amandi]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: