Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 35 - REM-OVID Prossimo file n. 128
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.) 0:00
511 ad propiora uocor; quisquis sapienter amabit, [ ]
512 uincet et e nostra, ¨ quod petet, arte feret. [ ]
513 credita non semper sulci cum fenere reddunt, [ ]
514 nec semper dubias ¨ adiuuat aura rates: [ ]
515 quod iuuat, exiguum, plus est, quod laedat amantes: [ ]
516 proponant animo ¨ multa ferenda suo. [ ]
517 quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla, [ ]
518 caerula quot bacas ¨ Palladis arbor habet, [ ]
519 litore quot conchae, tot sunt in amore dolores; [ ]
520 quae patimur, multo ¨ spicula felle madent. [ ]
521 dicta erit isse foras, quam tu fortasse uidebis: [ ]
522 isse foras et te ¨ falsa uidere puta. [ ]
523 clausa tibi fuerit promissa ianua nocte: [ ]
524 perfer et inmunda ¨ ponere corpus humo. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.) 0:+
525 forsitan et uultu mendax ancilla superbo [ ]
526 dicet 'quid nostras ¨ obsidet iste fores?' [ ]
527 postibus et durae supplex blandire puellae [ ]
528 et capiti demptas ¨ in fore pone rosas. [ ]
529 cum uolet, accedes; cum te uitabit, abibis: [ ]?
530 dedecet ingenuos ¨ taedia ferre sui. [ ]
531 'effugere hunc non est' quare tibi possit amica [1]
532 dicere? non omni ¨ tempore (?)sensus obest. [ ]
533 nec maledicta puta nec uerbera ferre puellae [ ]
534 turpe nec ad teneros ¨ oscula ferre pedes. [ ]
535 quid moror in paruis? animus maioribus instat; [ ]
536 magna cano: toto ¨ pectore, uulgus, ades. [1]
537 ardua molimur, sed nulla, nisi ardua, uirtus; [ ]
538 difficilis nostra ¨ poscitur arte labor. [ ]
539 riualem patienter habe: uictoria tecum [ ]
540 stabit, eris magni ¨ uictor in Arce Iouis. [ ]
541 haec tibi non hominem sed quercus crede Pelasgas [ ]
542 dicere; nil istis ¨ ars mea maius habet. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.) 0:++
543 innuet illa: feras; scribet: ne tange tabellas; [ ]
544 unde uolet, ueniat, ¨ quoque libebit, eat. [ ]
545 hoc in legitima praestant uxore mariti, [ ]
546 cum, tener, ad partes ¨ tu quoque, Somne, uenis. [ ]
547 hac ego, confiteor, non sum perfectus in arte; [ ]
548 quid faciam? monitis ¨ sum minor ipse meis. [ ]
549 mene palam nostrae det quisquam signa puellae [ ]
550 et patiar nec me, ¨ quo libet, ira ferat? [ ]?
551 oscula uir dederat, memini, suus; oscula questus [ ]
552 sum data: barbaria ¨ noster abundat amor. [ ]
553 non semel hoc uitium nocuit mihi; doctior ille, [ ]
554 quo ueniunt alii ¨ conciliante uiri. [ ]
555 sed melius nescisse fuit: sine furta tegantur, [ ]
556 ne fugiat fasso ¨ uictus ab ore pudor. [ ]
557 quo magis, o iuuenes, deprendere parcite uestras; [ ]
558 peccent, peccantes ¨ uerba dedisse putent. [ ]
559 crescit amor prensis: ubi par fortuna duorum est, [ ]
560 in causa damni ¨ perstat uterque sui. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.) 4:00
561 fabula narratur toto notissima caelo, [ ]?
562 Mulciberis capti ¨ Marsque Venusque dolis. [ ]
563 Mars pater insano Veneris turbatus amore [ ]?
564 de duce terribili ¨ factus amator erat; [ ]
565 nec Venus oranti (neque enim dea mollior ulla est) [ ]
566 rustica Gradiuo ¨ difficilisque fuit. [1]
567 a, quotiens lasciua pedes risisse mariti [ ]
568 dicitur et duras ¨ igne uel arte manus! [ ]
569 Marte palam simul est Vulcanum imitata, decebat, [ ]
570 multaque cum forma ¨ gratia mixta fuit. [ ]
571 sed bene concubitus primo celare solebant; [ ]?
572 plena uerecundi ¨ culpa pudoris erat. [ ]
573 indicio Solis (quis Solem fallere possit?) [ ]
574 cognita Vulcano ¨ coniugis acta suae. [ ]
575 (quam mala, Sol, exempla moues! pete munus ab ipsa: [ ]
576 et tibi, si taceas, ¨ quod dare possit, habet.) [ ]
577 Mulciber obscuros lectum circaque superque [ ]
578 disponit laqueos; ¨ lumina fallit opus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.) 4:+
579 fingit iter Lemnon; ueniunt ad foedus amantes; [ ]
580 impliciti laqueis ¨ nudus uterque iacent; [ ]
581 conuocat ille deos; praebent spectacula capti; [ ]
582 uix lacrimas Venerem ¨ continuisse putant; [ ]
583 non uultus texisse suos, non denique possunt [ ]
584 partibus obscenis ¨ obposuisse manus. [ ]
585 hic aliquis ridens 'in me, fortissime Mauors, [ ]
586 si tibi sunt oneri, ¨ uincula transfer' ait. [ ]
587 uix precibus, Neptune, tuis captiua resoluit [ ]
588 corpora; Mars Thracen ¨ occupat, illa Paphon. [ ]
589 hoc tibi perfecto, Vulcane, quod ante tegebant, [ ]
590 liberius faciunt, ¨ et pudor omnis abest. [ ]
591 saepe tamen demens stulte fecisse fateris, [ ]?
592 teque ferunt artis ¨ paenituisse tuae. [ ]
593 hoc uetiti uos este: uetat deprensa Dione [ ]?
594 insidias illas, ¨ quas tulit ipsa, dare. [ ]
595 nec uos riuali laqueos disponite nec uos [ ]?
596 excipite arcana ¨ uerba notata manu; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.) 4:++
597 ista uiri captent, si iam captanda putabunt, [ ]
598 quos faciet iustos ¨ ignis et unda uiros. [ ]
599 en iterum testor: nihil hic nisi lege remissum [ ]
600 luditur; in nostris ¨ instita nulla iocis. [ ]
601 quis Cereris ritus ausit uulgare profanis [ ]
602 magnaque Threicia ¨ sacra reperta Samo? [ ]
603 exigua est uirtus praestare silentia rebus; [ ]
604 at contra grauis est ¨ culpa tacenda loqui. [ ]
605 o bene, quod frustra captatis arbore pomis [ ]?
606 garrulus in media ¨ Tantalus aret aqua! [ ]
607 praecipue Cytherea iubet sua sacra taceri; [ ]
608 admoneo, ueniat ¨ ne quis ad illa loquax. [ ]
609 condita si non sunt Veneris mysteria cistis [ ]
610 nec caua uesanis ¨ ictibus aera sonant, [1]
611 at tamen inter nos medio uersantur in usu, [ ]!
612 sed sic, inter nos ¨ ut latuisse uelint. [ ]!
613 ipsa Venus pubem, quotiens uelamina ponit, [ ]
614 protegitur laeua ¨ semireducta manu. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.) 8:00
615 in medio passimque coit pecus: hoc quoque uiso [ ]
616 auertit uultus ¨ nempe puella suos. [ ]
617 conueniunt thalami furtis et ianua nostris [ ]
618 parsque sub iniecta ¨ ueste pudenda latet, [ ]
619 et, si non tenebras, at quiddam nubis opacae [ ]
620 quaerimus atque aliquid ¨ luce patente minus. [ ]
621 tunc quoque, cum solem nondum prohibebat et imbrem [ ]
622 tegula sed quercus ¨ tecta cibumque dabat, [ ]
623 in nemore atque antris, non sub Ioue, iuncta uoluptas: [ ]
624 tanta rudi populo ¨ cura pudoris erat. [ ]
625 at nunc nocturnis titulos inponimus actis, [ ]
626 atque emitur magno ¨ nil nisi posse loqui. [ ]
627 scilicet excuties omnis, ubi quaeque, puellas, [ ]
628 cuilibet ut dicas ¨ 'haec quoque nostra fuit'? [ ]
629 ne desint, quas tu digitis ostendere possis, [ ]
630 ut quamque adtigeris, ¨ fabula turpis erit? [ ]
631 parua queror: fingunt quidam, quae uera negarent, [ ]
632 et nulli non se ¨ concubuisse ferunt. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.) 8:+
633 corpora si nequeunt, quae possunt, nomina tangunt, [ ]
634 famaque non tacto ¨ corpore crimen habet. [ ]
635 i nunc, claude fores, custos odiose puellae, [ ]
636 et centum duris ¨ postibus obde seras: [ ]
637 quid tuti superest, cum nominis extat adulter [1]
638 et credi, quod non ¨ contigit esse, cupit? [ ]
639 nos etiam ueros parce profitemur amores, [ ]
640 tectaque sunt solida ¨ mystica furta fide. [ ]
641 parcite praecipue uitia exprobrare puellis, [ ]
642 utile quae multis ¨ dissimulasse fuit: [ ]
643 nec suus Andromedae color est obiectus ab illo, [ ]
644 mobilis in gemino ¨ cui pede pinna fuit; [ ]
645 omnibus Andromache uisa est spatiosior aequo, [ ]?
646 unus, qui modicam ¨ diceret, Hector erat. [ ]
647 quod male fers, adsuesce: feres bene: multa uetustas [ ]
648 leniet; incipiens ¨ omnia sentit amor. [ ]
649 dum nouus in uiridi coalescit cortice ramus, [ ]
650 concutiat tenerum ¨ quaelibet aura, cadet; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.) 12:00
651 mox etiam uentis spatio durata resistet [ ]
652 firmaque adoptiuas ¨ arbor habebit opes: [ ]
653 eximit ipsa dies omnis e corpore mendas, [1]?
654 quodque fuit uitium, ¨ desinit esse mora: [ ]
655 ferre nouae nares taurorum terga recusant; [ ]
656 adsiduo domitas ¨ tempore fallit odor. [ ]
657 nominibus mollire licet mala: 'fusca' uocetur, [ ]
658 nigrior Illyrica ¨ cui pice sanguis erit; [ ]
659 si paeta est, 'Veneri similis'; si raua, 'Mineruae'; [ ]
660 sit 'gracilis', macie ¨ quae male uiua sua est; [ ]
661 dic 'habilem', quaecumque breuis, quae turgida, 'plenam'; [ ]
662 et lateat uitium ¨ proximitate boni. [ ]
663 nec quotus annus eat nec quo sit nata require [ ]
664 consule, quae rigidus ¨ munera censor habet, [ ]
665 praecipue si flore caret meliusque peractum [2]?
666 tempus et albentes ¨ iam legit illa comas. [ ]
667 utilis, o iuuenes, aut haec aut serior aetas: [ ]
668 iste feret segetes, ¨ iste serendus ager. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.) 12:+
669 dum uires annique sinunt, tolerate labores: [ ]?
670 iam ueniet tacito ¨ curua senecta pede. [ ]
671 aut mare remigiis aut uomere findite terras [ ]
672 aut fera belligeras ¨ addite in arma manus [ ]
673 aut latus et uires operamque adferte puellis: [1]
674 hoc quoque militia est, ¨ hoc quoque quaerit opes. [ ]
675 adde, quod est illis operum prudentia maior, [ ]
676 solus, et, artifices ¨ qui facit, usus adest. [ ]
677 illae munditiis annorum damna rependunt [ ]
678 et faciunt cura, ¨ ne uideantur anus, [ ]
679 utque uelis, Venerem iungunt per mille figuras: [ ]
680 inuenit plures ¨ nulla tabella modos. [ ]
681 illis sentitur non inritata uoluptas; [ ]
682 quod iuuat, ex aequo ¨ femina uirque ferant. [ ]
683 odi concubitus, qui non utrumque resoluunt: [ ]
684 hoc est, cur pueri ¨ tangar amore minus; [ ]
685 odi, quae praebet, quia sit praebere necesse, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.) 12:++
686 siccaque de lana ¨ cogitat ipsa sua; [1]
687 quae datur officio, non est mihi grata uoluptas: [ ]?
688 officium faciat ¨ nulla puella mihi. [ ]
689 me uoces audire iuuat sua gaudia fassas, [2]?
690 utque morer meme ¨ sustineamque, roget; [ ]
691 aspiciam dominae uictos amentis ocellos; [ ]?
692 langueat et tangi ¨ se uetet illa diu. [ ]
693 haec bona non primae tribuit natura iuuentae, [ ]
694 quae cito post septem ¨ lustra uenire solent. [ ]
695 qui properent, noua musta bibant; mihi fundat auitum [ ]
696 consulibus priscis ¨ condita testa merum. [ ]
697 nec platanus, nisi sera, potest obsistere Phoebo [ ]
698 et laedunt nudos ¨ prata nouella pedes; [ ]
699 scilicet Hermionen Helenae praeponere posses [ ]
700 et melior Gorge ¨ quam sua mater erat! [ ]
701 at Venerem quicumque uoles adtingere seram, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.) 12:+++
702 si modo duraris, ¨ praemia digna feres. [1]
703 conscius, ecce, duos accepit lectus amantes: [ ]
704 ad thalami clausas, ¨ Musa, resiste fores. [ ]
705 sponte sua sine te celeberrima uerba loquentur, [ ]
706 nec manus in lecto ¨ laeua iacebit iners; [ ]
707 inueniunt digiti quod agant in partibus illis, [ ]
708 in quibus occulte ¨ spicula tingit Amor. [ ]
709 fecit in Andromache prius hoc fortissimus Hector [ ]
710 nec solum bellis ¨ utilis ille fuit; [ ]
711 fecit et in capta Lyrneside magnus Achilles, [ ]
712 cum premeret mollem ¨ lassus ab hoste torum. [ ]
713 illis te manibus tangi, Brisei, sinebas, [ ]?
714 imbutae Phrygia ¨ quae nece semper erant? [ ]
715 an fuit hoc ipsum quod te, lasciua, iuuaret, [ ]
716 ad tua uictrices ¨ membra uenire manus? [ ]
717 crede mihi, non est Veneris properanda uoluptas [2]
718 sed sensim tarda ¨ prolicienda mora. [ ]
719 cum loca reppereris, quae tangi femina gaudet, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.) 16:00
720 non obstet, tangas ¨ quominus illa, pudor: [ ]
721 aspicies oculos tremulo fulgore micantes, [ ]
722 ut sol a liquida ¨ saepe refulget aqua; [2]
723 accedent questus, accedet amabile murmur [ ]
724 et dulces gemitus ¨ aptaque uerba ioco. [ ]
725 sed neque tu dominam uelis maioribus usus [ ]
726 defice, nec cursus ¨ anteeat illa tuos; [ ]
727 ad metam properate simul: tum plena uoluptas, [ ]
728 cum pariter uicti ¨ femina uirque iacent. [ ]
729 hic tibi seruandus tenor est, cum libera dantur [ ]
730 otia, furtiuum ¨ nec timor urget opus; [ ]
731 cum mora non tuta est, totis incumbere remis [ ]
732 utile et admisso ¨ subdere calcar equo. [ ]
733 Finis adest operi: palmam date, grata iuuentus, [ ]
734 sertaque odoratae ¨ myrtea ferte comae. [1]
735 quantus apud Danaos Podalirius arte medendi, [ ]
736 Aeacides dextra, ¨ pectore Nestor erat, [ ]
737 quantus erat Calchas extis, Telamonius armis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.) 16:+
738 Automedon curru, ¨ tantus amator ego. [ ]
739 me uatem celebrate, uiri, mihi dicite laudes; [ ]
740 cantetur toto ¨ nomen in orbe meum. [ ]
741 arma dedi uobis; dederat Vulcanus Achilli: [2]
742 uincite muneribus, ¨ uicit ut ille, datis. [ ]
743 sed, quicumque meo superarit Amazona ferro, [ ]
744 inscribat spoliis ¨ NASO MAGISTER ERAT. [ ]
745 Ecce, rogant tenerae, sibi dem praecepta, puellae: [ ]
746 uos eritis chartae ¨ proxima cura meae. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 128
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten 3,1-250 [Ars amandi]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
2. bog.
531 ‘effugere hunc non est’ quare tibi possit amica [1]
569 Marte palam simul est Vulcanum imitata, decebat, [ ]
609 condita si non sunt Veneris mysteria cistis [ ]
705 sponte sua sine te celeberrima uerba loquentur, [ ]
2. bog.
715 an fuit hoc ipsum quod te, lasciua, iuuaret, [ ]
2. bog.
595 nec uos riuali laqueos disponite nec uos [ ]?
2. bog.
615 in medio passimque coit pecus: hoc quoque uiso [ ]
2. bog.
522 isse foras et te ¨ falsa uidere puta. [ ]
550 et patiar nec me, ¨ quo libet, ira ferat? [ ]?
604 at contra grauis est ¨ culpa tacenda loqui. [ ]
632 et nulli non se ¨ concubuisse ferunt. [ ]
638 et credi, quod non ¨ contigit esse, cupit? [ ]
Analyse 3
2. bog.
611 at tamen inter nos medio uersantur in usu, [ ]!
2. bog.
612 sed sic, inter nos ¨ ut latuisse uelint. [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede