File n. 128 – 18:58 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 129
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n.128 Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten 3,1-250 [Ars amandi]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)                    .
  1               Arma dedi Danais   in Amazonas; arma supersunt,          [ ]
  2       quae tibi dem et turmae,   ¨ Penthesilea, tuae.                  [ ]?
  3            ite in bella pares;   uincant, quibus alma Dione            [ ]
  4               fauerit et, toto   ¨ qui uolat orbe, puer.               [ ]
  5               non erat armatis   aequum concurrere nudas;              [ ]
  6                sic etiam uobis   ¨ uincere turpe, uiri.                [ ]
  7               dixerit e multis   aliquis 'quid uirus in anguis         [ ]
  8              adicis et rabidae   ¨ tradis ouile lupae?'                [ ]
  9               parcite paucarum   diffundere crimen in omnes;           [ ]
 10              spectetur meritis   ¨ quaeque puella suis.                [ ]
 11               si minor Atrides   Helenen, Helenesque sororem           [ ]?
 12             quo premat Atrides   ¨ crimine maior habet,                [ ]
 13            si scelere Oeclides   Talaioniae  Eriphylae                 [ ]
 14              uiuus et in uiuis   ¨ ad Styga uenit equis,               [ ]
 15               est pia Penelope   lustris errante duobus                [ ]
 16             et totidem lustris   ¨ bella gerente uiro;                 [ ]
 17            respice Phylaciden,   et quae comes isse marito             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
 18           fertur et ante annos   ¨ occubuisse suos;                    [ ]
 19              fata Pheretriadae   coniunx Pagasaea redemit              [ ]
 20           proque uiro est uxor   ¨ funere lata uiri.                   [ ]
 21           'accipe me, Capaneu:   cineres miscebimur' inquit            [ ]
 22               Iphias in medios   ¨ desiluitque rogos.                  [ ]
 23       ipsa quoque et cultu est   et nomine femina Virtus:              [ ]
 24              non mirum, populo   ¨ si placet illa suo.                 [ ]
 25        (nec tamen hae   mentes nostra   poscuntur ab arte;             [ ]
 26              conueniunt cumbae   ¨ uela minora meae.                   [ ]
 27               nil nisi lasciui   per me discuntur amores:              [ ]
 28              femina praecipiam   ¨ quo sit amanda modo.)               [ ]
 29             femina nec flammas   nec saeuos discutit arcus;            [ ]
 30             parcius haec uideo   ¨ tela nocere uiris.                  [ ]
 31            saepe uiri fallunt,   tenerae non saepe puellae             [ ]
 32          paucaque, si quaeras,   ¨ crimina fraudis habent:             [ ]
 33           Phasida, iam matrem,   fallax dimisit Iaso;                  [ ]
 34              uenit in Aesonios   ¨ altera nupta sinus.                 [ ]
 35         quantum in te, Theseu,   uolucres Ariadna marinas              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
 36                pauit in ignoto   ¨ sola relicta loco.                  [ ]
 37          quaere, Nouem   cur una Viae   dicatur, et audi               [ ]
 38               depositis siluas   ¨ Phyllida flesse comis.              [ ]
 39               et famam   pietatis habet,   tamen hospes et ensem       [ ]
 40             praebuit et causam   ¨ mortis, Elissa, tuae.               [ ]
 41           quid uos perdiderit,   dicam: nescitis amare;                [ ]
 42              defuit ars uobis:   ¨ arte perennat amor.                 [ ]
 43         nunc quoque nescirent!   sed me Cytherea docere                [ ]
 44          iussit et ante oculos   ¨ constitit ipsa meos.                [ ]
 45      tum mihi 'quid   miserae' dixit   'meruere puellae?               [ ]
 46               traditur armatis   ¨ uulgus inerme uiris.                [ ]
 47                illos artifices   gemini fecere libelli;                [1]
 48       haec quoque pars monitis   ¨ erudienda tuis.                     [ ]
 49             probra Therapnaeae   qui dixerat ante maritae,             [ ]
 50             mox cecinit laudes   ¨ prosperiore lyra.                   [ ]
 51               si bene te noui,   cultas ne laede puellas:              [2]
 52             gratia, dum uiues,   ¨ ista petenda tibi est.'             [ ]
 53               dixit et e myrto   (myrto nam uincta capillos            [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
 54            constiterat) folium   ¨ granaque pauca dedit;               [ ]
 55              sensimus acceptis   numen quoque: purior aether           [ ]
 56              fulsit, et e toto   ¨ pectore cessit onus.                [1]
 57            dum facit ingenium,   petite hinc praecepta, puellae,       [ ]
 58            quas pudor et leges   ¨ et sua iura sinunt.                 [ ]
 59             uenturae   memores iam nunc   estote senectae:             [ ]
 60               sic nullum uobis   ¨ tempus abibit iners.                [ ]
 61           dum licet et   ueros etiam   nunc editis annos,              [ ]
 62              ludite: eunt anni   ¨ more fluentis aquae.                [ ]
 63          nec, quae praeteriit,   iterum reuocabitur unda               [ ]
 64          nec, quae praeteriit,   ¨ hora redire potest.                 [ ]
 65             utendum est   aetate: cito   pede labitur aetas            [ ]
 66         nec bona tam sequitur,   ¨ quam bona prima fuit.               [ ]
 67           hos ego, qui canent,   frutices uiolaria uidi;               [2]
 68              hac mihi de spina   ¨ grata corona data est.              [1]
 69         tempus erit,   quo tu, quae nunc   excludis amantes,           [ ]
 70                frigida deserta   ¨ nocte iacebis anus,                 [ ]
 71              nec tua frangetur   nocturna ianua rixa,                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
 72            sparsa nec inuenies   ¨ limina mane rosa.                   [ ]
 73         quam cito, me miserum,   laxantur corpora rugis                [ ]
 74            et perit, in nitido   ¨ qui fuit ore, color,                [ ]
 75            quasque fuisse tibi   canas a uirgine iures                 [ ]?
 76              sparguntur subito   ¨ per caput omne comae!               [ ]
 77               anguibus exuitur   tenui cum pelle uetustas,             [ ]
 78             nec faciunt ceruos   ¨ cornua iacta senes;                 [ ]
 79            nostra sine auxilio   fugiunt bona: carpite florem,         [ ]
 80        qui, nisi carptus erit,   ¨ turpiter ipse cadet.                [ ]
 81         adde, quod et   partus faciunt   breuiora iuuentae             [ ]
 82              tempora: continua   ¨ messe senescit ager.                [ ]
 83               Latmius Endymion   non est tibi, Luna, rubori,           [ ]
 84            nec Cephalus roseae   ¨ praeda pudenda deae;                [ ]
 85           ut Veneri,   quem luget adhuc,   donetur Adonis,             [ ]
 86              unde habet Aenean   ¨ Harmoniamque suos?                  [ ]
 87              ite per exemplum,   genus o mortale, dearum,              [ ]
 88             gaudia nec cupidis   ¨ uestra negate uiris.                [ ]
 89              ut iam decipiant,   quid perditis? omnia constant;        [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
 90            mille licet sumant,   ¨ deperit inde nihil.                 [ ]
 91             conteritur ferrum,   silices tenuantur ab usu;             [ ]
 92              sufficit et damni   ¨ pars caret illa metu.               [ ]
 93            quis uetet adposito   lumen de lumine sumi                  [ ]?
 94             quisue cauo uastas   ¨ in mare seruet aquas?               [ ]
 95             et tamen ulla uiro   mulier 'non expedit' inquit?          [ ]
 96         quid, nisi quam sumes,   ¨ dic mihi, perdis, aquam?            [ ]
 97             nec uos prostituit   mea uox, sed uana timere              [ ]
 98            damna uetat: damnis   ¨ munera uestra carent.               [ ]
 99              sed me flaminibus   uenti maioris iturum,                 [1]?
100            dum sumus in portu,   ¨ prouehat aura leuis.                [ ]
101                Ordior a cultu:   cultis bene Liber ab uuis             [ ]
102             prouenit, et culto   ¨ stat seges alta solo.               [ ]
103               forma dei munus;   forma quota quaeque superbit?         [ ]
104              pars uestrum tali   ¨ munere magna caret.                 [ ]
105             cura dabit faciem;   facies neclecta peribit,              [ ]
106                Idaliae similis   ¨ sit licet illa deae.                [ ]
107             corpora si ueteres   non sic coluere puellae,              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
108             nec ueteres cultos   ¨ sic habuere uiros:                  [ ]?
109             si fuit Andromache   tunicas induta ualentes,              [ ]
110               quid mirum? duri   ¨ militis uxor erat;                  [ ]
111                 scilicet Aiaci   coniunx ornata uenires,               [ ]
112             cui tegimen septem   ¨ terga fuere boum!                   [ ]
113         simplicitas   rudis ante fuit;   nunc aurea Roma est           [ ]
114               et domiti magnas   ¨ possidet orbis opes.                [ ]
115        aspice, quae nunc sunt,   Capitolia, quaeque fuerunt:           [ ]
116                 alterius dices   ¨ illa fuisse Iouis.                  [ ]
117                 Curia consilio   nunc est dignissima tanto,            [ ]
118               de stipula Tatio   ¨ regna tenente fuit;                 [ ]
119           quae nunc sub Phoebo   ducibusque Palatia fulgent,           [ ]
120             quid nisi araturis   ¨ pascua bubus erant?                 [1]
121           prisca iuuent alios,   ego me nunc denique natum             [ ]
122           gratulor: haec aetas   ¨ moribus apta meis,                  [ ]
123         non quia nunc   terrae lentum   subducitur aurum               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
124               lectaque diuerso   ¨ litore concha uenit,                [ ]
125            nec quia decrescunt   effosso marmore montes,               [ ]
126             nec quia caeruleae   ¨ mole fugantur aquae,                [ ]
127          sed quia cultus adest   nec nostros mansit in annos           [ ]
128             rusticitas priscis   ¨ illa superstes auis.                [ ]
129         uos quoque non   caris aures   onerate lapillis,               [ ]?
130           quos legit in uiridi   ¨ decolor Indus aqua,                 [ ]
131             nec prodite graues   insuto uestibus auro:                 [1]?
132          per quas nos petitis,   ¨ saepe fugatis, opes.                [ ]
133             munditiis capimur:   non sint sine lege capilli;           [ ]
134                 admotae formam   ¨ dantque negantque manus.            [ ]
135              nec genus ornatus   unum est: quod quamque decebit,       [1]
136             elegat et speculum   ¨ consulat ante suum.                 [ ]
137          longa probat   facies capitis   discrimina puri:              [ ]
138               sic erat ornatis   ¨ Laodamia comis.                     [ ]
139                exiguum   summa nodum   sibi fronte relinqui,           [ ]?
140              ut pateant aures,   ¨ ora rotunda uolunt.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
141              alterius   crines umero   iactentur utroque:              [1]
142             talis es adsumpta,   ¨ Phoebe canore, lyra;                [ ]
143              altera succinctae   religetur more Dianae,                [ ]
144            ut solet, attonitas   ¨ cum petit illa feras;               [ ]
145            huic decet inflatos   laxe iacuisse capillos,               [ ]
146            illa sit adstrictis   ¨ impedienda comis;                   [ ]
147             hanc placet ornari   testudine Cyllenaea,                  [ ]?
148              sustineat similes   ¨ fluctibus illa sinus.               [ ]
149               sed neque ramosa   numerabis in ilice glandes,           [2]?
150            nec quot apes Hybla   ¨ nec quot in Alpe ferae,             [ ]
151         nec mihi tot   positus numero   conprendere fas est:           [ ]
152                 adicit ornatus   ¨ proxima quaeque dies.               [ ]
153              et neclecta decet   multas coma: saepe iacere             [ ]
154              hesternam credas,   ¨ illa repexa modo est.               [ ]
155              ars casu similis:   sic capta uidit ut urbe               [1]
156                 Alcides Iolen,   ¨ 'hanc ego' dixit 'amo.'             [ ]
157               talem te Bacchus   Satyris clamantibus 'euhoe'           [ ]
158            sustulit in currus,   ¨ Cnosi relicta, suos.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
159             o quantum indulget   uestro natura decori,                 [ ]
160             quarum sunt multis   ¨ damna pianda modis!                 [ ]
161            nos male detegimur,   raptique aetate capilli,              [ ]
162               ut Borea frondes   ¨ excutiente, cadunt;                 [ ]
163                femina canitiem   Germanis inficit herbis,              [ ]?
164                 et melior uero   ¨ quaeritur arte color,               [ ]
165                femina procedit   densissima crinibus emptis            [2]
166              proque suis alios   ¨ efficit aere suos.                  [ ]
167           nec rubor est   emisse: palam   uenire uidemus               [ ]
168           Herculis ante oculos   ¨ uirgineumque chorum.                [ ]
169          quid de ueste loquar?   nec nunc segmenta requiro             [ ]
170              nec quae de Tyrio   ¨ murice, lana, rubes.                [ ]
171             cum tot prodierint   pretio leuiore colores,               [ ]
172          quis furor est census   ¨ corpore ferre suos?                 [ ]
173            aëris, ecce, color,   tum cum sine nubibus aër              [ ]
174            nec tepidus pluuias   ¨ concitat Auster aquas;              [ ]
175             ecce tibi similis,   quae quondam Phrixon et Hellen        [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
176                  diceris Inois   ¨ eripuisse dolis;                    [u]
177              hic undas   imitatur, habet   quoque nomen ab undis:      [ ]
178             crediderim nymphas   ¨ has ego ueste tegi;                 [ ]
179            ille crocum simulat   (croceo uelatur amictu,               [ ]
180              roscida luciferos   ¨ cum dea iungit equos),              [ ]
181            hic Paphias myrtos,   hic purpureas amethystos              [ ]
182               albentesue rosas   ¨ Threiciamue gruem;                  [ ]
183          nec glandes,   Amarylli, tuae   nec amygdala desunt,          [ ]
184              et sua uelleribus   ¨ nomina cera dedit.                  [ ]
185          quot noua terra parit   flores, cum uere tepenti              [ ]
186              uitis agit gemmas   ¨ pigraque fugit hiems,               [ ]
187          lana tot aut   plures sucos   bibit: elige certos,            [ ]
188             nam non conueniens   ¨ omnibus omnis erit.                 [ ]
189           pulla decent niueas:   Briseida pulla decebant;              [u]
190           cum rapta est, pulla   ¨ tum quoque ueste fuit.              [ ]
191            alba decent fuscas:   albis, Cephei, placebas;              [ ]
192              sic tibi uestitae   ¨ pressa Seriphos erat.               [ ]
193            quam paene admonui,   ne trux caper iret in alas            [ ]?

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
194              neue forent duris   ¨ aspera crura pilis!                 [ ]
195               sed non Caucasea   doceo de rupe puellas                 [ ]?
196          quaeque bibant undas,   ¨ Myse Caice, tuas.                   [ ]
197            quid, si praecipiam   ne fuscet inertia dentes              [ ]
198                oraque suscepta   ¨ mane lauentur aqua?                 [ ]
199              scitis et inducta   candorem quaerere creta;              [ ]
200             sanguine quae uero   ¨ non rubet, arte rubet;              [ ]
201                arte supercilii   confinia nuda repletis                [ ]
202              paruaque sinceras   ¨ uelat aluta genas.                  [ ]
203         nec pudor est   oculos tenui   signare fauilla                 [ ]
204             uel prope te nato,   ¨ lucide Cydne, croco.                [1]
205           est mihi, quo   dixi uestrae   medicamina formae,            [ ]
206               paruus, sed cura   ¨ grande, libellus, opus:             [ ]
207         hinc quoque praesidium   laesae petitote figurae;              [ ]
208            non est pro uestris   ¨ ars mea rebus iners.                [ ]
209            non tamen expositas   mensa deprendat amator                [ ]?
210            pyxidas: ars faciem   ¨ dissimulata iuuat.                  [ ]
211              quem non offendat   toto faex inlita uultu,               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
212           cum fluit in tepidos   ¨ pondere lapsa sinus?                [ ]
213          oesypa quid redolent,   quamuis mittatur Athenis              [ ]
214             demptus ab inmundo   ¨ uellere sucus ouis?                 [ ]
215             nec coram   mixtas ceruae   sumpsisse medullas             [ ]
216               nec coram dentes   ¨ defricuisse probem.                 [ ]
217            ista dabunt formam,   sed erunt deformia uisu,              [ ]
218            multaque, dum fiunt   ¨ turpia, facta placent:              [ ]
219         quae nunc nomen habent   operosi signa Myronis,                [2]
220           pondus iners quondam   ¨ duraque massa fuit;                 [ ]
221                anulus ut fiat,   primo conliditur aurum;               [ ]
222           quas geritis uestis,   ¨ sordida lana fuit.                  [ ]
223         cum fieret,   lapis asper erat;   nunc nobile signum,          [ ]
224             nuda Venus madidas   ¨ exprimit imbre comas.               [ ]
225         tu quoque dum coleris,   nos te dormire putemus:               [ ]
226                 aptius a summa   ¨ conspiciere manu.                   [ ]
227              cur mihi nota tuo   causa est candoris in ore?            [ ]
228          claude forem thalami:   ¨ quid rude prodis opus?              [ ]
229            multa uiros   nescire decet;   pars maxima rerum            [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
230               offendat, si non   ¨ interiora tegas:                    [ ]
231             aurea quae pendent   ornato signa theatro                  [ ]?
232            inspice, contemnes:   ¨ brattea ligna tegit;                [ ]
233        sed neque ad illa licet   populo, nisi facta, uenire,           [ ]
234              nec nisi summotis   ¨ forma paranda uiris.                [ ]
235               at non pectendos   coram praebere capillos,              [ ]
236                ut iaceant fusi   ¨ per tua terga, ueto.                [ ]
237                 illo praecipue   ne sis morosa caueto                  [ ]?
238             tempore nec lapsas   ¨ saepe resolue comas;                [ ]
239             tuta sit ornatrix:   odi, quae sauciat ora                 [ ]
240              unguibus et rapta   ¨ bracchia figit acu;                 [ ]
241            deuouet, et tangit,   dominae caput illa simulque           [ ]
242              plorat in inuisas   ¨ sanguinolenta comas.                [ ]
243         quae male crinita est,   custodem in limine ponat              [2]
244                orneturue Bonae   ¨ semper in aede Deae.                [ ]
245           dictus eram   subito cuidam   uenisse puellae:               [ ]
246              turbida peruersas   ¨ induit illa comas.                  [ ]
247               hostibus eueniat   tam foedi causa pudoris               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.)
248            inque nurus Parthas   ¨ dedecus illud eat!                  [ ]
249           turpe pecus mutilum,   turpis sine gramine campus            [ ]
250          et sine fronde frutex   ¨ et sine crine caput.                [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 129
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten 3,251-524 [Ars amandi]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: