Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 35 - REM-OVID Prossimo file n. 131
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 0:00
525 quis uetat a magnis ad res exempla minores [ ]
526 sumere nec nomen ¨ pertimuisse ducis? [ ]
527 dux bonus huic centum commisit uite regendos, [ ]
528 huic equites, illi ¨ signa tuenda dedit: [ ]
529 uos quoque, de nobis quem quisque erit aptus ad usum, [2]
530 inspicite et certo ¨ ponite quemque loco. [ ]
531 munera det diues; ius qui profitebitur, adsit; [ ]
532 facundus causam ¨ nempe clientis agat. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 0:+
533 carmina qui facimus, mittamus carmina tantum: [ ]
534 hic chorus ante alios ¨ aptus amare sumus. [ ]
535 nos facimus placitae late praeconia formae: [ ]
536 nomen habet Nemesis, ¨ Cynthia nomen habet, [ ]
537 Vesper et Eoae nouere Lycorida terrae, [u]
538 et multi, quae sit ¨ nostra Corinna, rogant. [ ]
539 adde, quod insidiae sacris a uatibus absunt [ ]?
540 et facit ad mores ¨ ars quoque nostra suos: [ ]
541 nec nos ambitio nec amor nos tangit habendi; [ ]
542 contempto colitur ¨ lectus et umbra foro; [ ]
543 sed facile haeremus ualidoque perurimur aestu [ ]
544 et nimium certa ¨ scimus amare fide. [ ]
545 scilicet ingenium placida mollitur ab arte [ ]
546 et studio mores ¨ conuenienter eunt. [ ]
547 uatibus Aoniis faciles estote, puellae: [ ]
548 numen inest illis ¨ Pieridesque fauent. [ ]
549 est deus in nobis et sunt commercia caeli; [ ]
550 sedibus aetheriis ¨ spiritus ille uenit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 0:++
551 a doctis pretium scelus est sperare poetis; [ ]
552 me miserum, scelus hoc ¨ nulla puella timet. [ ]
553 dissimulate tamen, nec prima fronte rapaces [ ]?
554 este: nouus uiso ¨ casse resistet amans. [ ]
555 sed neque uector equum, qui nuper sensit habenas, [ ]
556 comparibus frenis ¨ artificemque reget, [ ]
557 nec, stabilis animos annis uiridemque iuuentam [ ]
558 ut capias, idem ¨ limes agendus erit: [ ]
559 hic rudis et castris nunc primum notus Amoris, [ ]
560 qui tetigit thalamos ¨ praeda nouella tuos, [ ]
561 te solam norit, tibi semper inhaereat uni; [ ]
562 cingenda est altis ¨ saepibus ista seges. [ ]
563 effuge riualem: uinces, dum sola tenebis; [2]
564 non bene cum sociis ¨ regna Venusque manent. [ ]
565 ille uetus miles sensim et sapienter amabit [ ]
566 multaque tironi ¨ non patienda feret; [1]
567 nec franget postes nec saeuis ignibus uret [ ]
568 nec dominae teneras ¨ adpetet ungue genas [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 4:00
569 nec scindet tunicasue suas tunicasue puellae [ ]
570 nec raptus flendi ¨ causa capillus erit. [ ]
571 ista decent pueros aetate et amore calentes; [ ]
572 hic fera composita ¨ uulnera mente feret. [ ]
573 ignibus heu lentis uretur, ut umida faena, [2]?
574 ut modo montanis ¨ silua recisa iugis. [ ]
575 certior hic amor est, grauis et fecundior ille: [ ]
576 quae fugiunt, celeri ¨ carpite poma manu. [ ]
577 omnia tradantur (portas reserauimus hosti) [ ]
578 et sit in infida ¨ proditione fides. [ ]
579 quod datur ex facili, longum male nutrit amorem: [ ]
580 miscenda est laetis ¨ rara repulsa iocis. [ ]
581 ante fores iaceat, 'crudelis ianua' dicat [ ]
582 multaque summisse, ¨ multa minanter agat. [ ]
583 dulcia non ferimus; suco renouemur amaro: [1]
584 saepe perit uentis ¨ obruta cumba suis. [ ]
585 hoc est, uxores quod non patiatur amari: [ ]
586 conueniunt illas, ¨ cum uoluere, uiri. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 4:+
587 adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore [ ]?
588 'non potes', exclusum ¨ te quoque tanget amor. [ ]
589 ponite iam gladios hebetes, pugnetur acutis; [ ]
590 nec dubito, telis ¨ quin petar ipse meis. [1]
591 dum cadit in laqueos, captus quoque nuper, amator [ ]
592 solum se thalamos ¨ speret habere tuos; [ ]
593 postmodo riualem partitaque foedera lecti [2]
594 sentiat: has artes ¨ tolle, senescit amor. [ ]
595 tum bene fortis equus reserato carcere currit, [2]
596 cum, quos praetereat ¨ quosque sequatur, habet. [ ]
597 quamlibet extinctos iniuria suscitat ignes: [ ]
598 en ego, confiteor, ¨ non nisi laesus amo. [ ]
599 causa tamen nimium non sit manifesta doloris, [ ]
600 pluraque sollicitus, ¨ quam sciet, esse putet. [ ]
601 incitat et ficti tristis custodia serui [ ]
602 et nimium duri ¨ cura molesta uiri: [ ]
603 quae uenit ex tuto, minus est accepta uoluptas; [ ]?
604 ut sis liberior ¨ Thaide, finge metus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 4:++
605 cum melius foribus possis, admitte fenestra [ ]
606 inque tuo uultu ¨ signa timentis habe; [ ]
607 callida prosiliat dicatque ancilla 'perimus'; [ ]
608 tu iuuenem trepidum ¨ quolibet abde loco. [ ]
609 admiscenda tamen Venus est secura timori, [ ]
610 ne tanti noctes ¨ non putet esse tuas. [ ]
611 qua uafer eludi possit ratione maritus [2]?
612 quaque uigil custos, ¨ praeteriturus eram. [ ]
613 nupta uirum timeat, rata sit custodia nuptae: [ ]
614 hoc decet, hoc leges ¨ duxque pudorque iubent. [ ]
615 te quoque seruari, modo quam uindicta redemit, [ ]?
616 quis ferat? ut fallas, ¨ ad mea sacra ueni. [ ]
617 tot licet obseruent, adsit modo certa uoluntas, [ ]
618 quot fuerant Argo ¨ lumina, uerba dabis. [ ]
619 scilicet obstabit custos ne scribere possis, [ ]
620 sumendae detur ¨ cum tibi tempus aquae, [ ]
621 conscia cum possit scriptas portare tabellas, [ ]
622 quas tegat in tepido ¨ fascia lata sinu. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 8:00
623 cum possit sura chartas celare ligatas [ ]?
624 et uincto blandas ¨ sub pede ferre notas! [ ]
625 cauerit haec custos, pro charta conscia tergum [ ]
626 praebeat inque suo ¨ corpore uerba ferat. [ ]
627 tuta quoque est fallitque oculos e lacte recenti [1]
628 littera (carbonis ¨ puluere tange: leges), [ ]
629 fallet et umiduli quae fiet acumine lini, [ ]
630 et feret occultas ¨ pura tabella notas. [ ]
631 adfuit Acrisio seruandae cura puellae; [ ]
632 hunc tamen illa suo ¨ crimine fecit auum. [ ]
633 quid faciat custos, cum sint tot in Vrbe theatra, [ ]
634 cum spectet iunctos ¨ illa libenter equos; [ ]
635 cum sedeat Phariae sistris operata iuuencae, [ ]
636 quoque sui comites ¨ ire uetantur, eat; [ ]
637 cum fuget a templis oculos Bona Diua uirorum, [ ]
638 praeterquam si quos ¨ illa uenire iubet; [ ]
639 cum custode foris tunicas seruante puellae [ ]
640 celent furtiuos ¨ balnea multa iocos; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 8:+
641 cum, quotiens opus est, fallax aegrotet amica [ ]
642 et cedat lecto ¨ quamlibet aegra suo; [ ]
643 nomine cum doceat, quid agamus, adultera clauis, [ ]
644 quasque petas, non det ¨ ianua sola uias? [ ]
645 fallitur et multo custodis cura Lyaeo, [ ]
646 illa uel Hispano ¨ lecta sit uua iugo; [ ]
647 sunt quoque quae faciant altos medicamina somnos [ ]
648 uictaque Lethaea ¨ lumina nocte premant. [ ]
649 nec male deliciis odiosum conscia tardis [ ]
650 detinet et longa ¨ iungitur ipsa mora. [ ]
651 quid iuuat ambages praeceptaque parua mouere, [ ]
652 cum minimo custos ¨ munere possit emi? [ ]
653 munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque: [ ]
654 placatur donis ¨ Iuppiter ipse datis. [ ]
655 quid sapiens faciet? stultus quoque munere gaudet: [ ]
656 ipse quoque accepto ¨ munere mutus erit. [ ]?
657 sed semel est custos longum redimendus in aeuum; [ ]
658 saepe dabit, dederit ¨ quas semel, ille manus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 8:++
659 questus eram, memini, metuendos esse sodales; [ ]
660 non tangit solos ¨ ista querela uiros. [ ]
661 credula si fueris, aliae tua gaudia carpent [ ]
662 et lepus hic aliis ¨ exagitatus erit: [ ]?
663 haec quoque, quae praebet lectum studiosa locumque, [ ]
664 crede mihi, mecum ¨ non semel illa fuit. [1]
665 nec nimium uobis formosa ancilla ministret: [ ]
666 saepe uicem dominae ¨ praebuit illa mihi. [ ]
667 quo feror insanus? quid aperto pectore in hostem [ ]
668 mittor et indicio ¨ prodor ab ipse meo? [ ]
669 non auis aucupibus monstrat, qua parte petatur, [ ]
670 non docet infestos ¨ currere cerua canes. [ ]
671 uiderit utilitas; ego coepta fideliter edam: [ ]
672 Lemniasin gladios ¨ in mea fata dabo. [ ]?
673 efficite (et facile est) ut nos credamus amari: [ ]
674 prona uenit cupidis ¨ in sua uota fides. [ ]?
675 spectet amabilius iuuenem et suspiret ab imo [ ]
676 femina, tam sero ¨ cur ueniatque roget; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 12:00
677 accedant lacrimae, dolor et de paelice fictus, [ ]
678 et laniet digitis ¨ illius ora suis. [ ]?
679 iamdudum persuasus erit; miserebitur ultro [ ]
680 et dicet 'cura ¨ carpitur ista mei.' [ ]
681 praecipue si cultus erit speculoque placebit, [ ]?
682 posse suo tangi ¨ credet amore deas. [ ]
683 sed te, quaecumque est, moderate iniuria turbet, [ ]
684 nec sis audita ¨ paelice mentis inops, [ ]
685 nec cito credideris: quantum cito credere laedat, [ ]
686 exemplum uobis ¨ non leue Procris erit. [ ]
687 est prope purpureos collis florentis Hymetti [ ]
688 fons sacer et uiridi ¨ caespite mollis humus; [ ]
689 silua nemus non alta facit; tegit arbutus herbam; [ ]
690 ros maris et lauri ¨ nigraque myrtus olent; [ ]
691 nec densum foliis buxum fragilesque myricae [ ]
692 nec tenues cytisi ¨ cultaque pinus abest. [ ]
693 lenibus inpulsae Zephyris auraque salubri [ ]
694 tot generum frondes ¨ herbaque summa tremit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 12:+
695 grata quies Cephalo: famulis canibusque relictis [ ]
696 lassus in hac iuuenis ¨ saepe resedit humo [ ]
697 'quae'que 'meos releues aestus,' cantare solebat [ ]
698 'accipienda sinu, ¨ mobilis aura, ueni.' [ ]
699 coniugis ad timidas aliquis male sedulus aures [ ]
700 auditos memori ¨ rettulit ore sonos. [ ]
701 Procris, ut accepit nomen, quasi paelicis, Aurae, [ ]
702 excidit et subito ¨ muta dolore fuit; [ ]
703 palluit, ut serae lectis de uite racemis [ ]
704 pallescunt frondes, ¨ quas noua laesit hiems, [ ]
705 quaeque suos curuant matura Cydonia ramos [2]
706 cornaque adhuc nostris ¨ non satis apta cibis. [ ]
707 ut rediit animus, tenues a pectore uestes [ ]
708 rumpit et indignas ¨ sauciat ungue genas; [ ]
709 nec mora, per medias passis furibunda capillis [ ]
710 euolat, ut thyrso ¨ concita Baccha, uias. [ ]
711 ut prope peruentum, comites in ualle relinquit, [ ]
712 ipsa nemus tacito ¨ clam pede fortis init. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 12:++
713 quid tibi mentis erat, cum sic, male sana, lateres, [ ]
714 Procri? quis adtoniti ¨ pectoris ardor erat? [ ]
715 iamiam uenturam, quaecumque erat Aura, putabas [ ]
716 scilicet atque oculis ¨ probra uidenda tuis! [ ]
717 nunc uenisse piget (neque enim deprendere uelles), [ ]
718 nunc iuuat: incertus ¨ pectora uersat amor: [ ]
719 credere quae iubeant, locus est et nomen et index [ ]
720 et quia mens semper, ¨ quod timet, esse putat; [ ]
721 uidit ut oppressa uestigia corporis herba, [ ]
722 pulsantur trepidi ¨ corde micante sinus. [ ]
723 iamque dies medius tenues contraxerat umbras, [ ]
724 inque pari spatio ¨ uesper et ortus erant: [ ]
725 ecce, redit Cephalus siluis, Cyllenia proles, [ ]
726 oraque fontana ¨ feruida pulsat aqua. [ ]
727 anxia, Procri lates; solitas iacet ille per herbas [ ]
728 et 'Zephyri molles ¨ auraque,' dixit 'ades.' [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 16:00
729 ut patuit miserae iucundus nominis error, [ ]
730 et mens et rediit ¨ uerus in ora color; [ ]
731 surgit et oppositas agitato corpore frondes [2]?
732 mouit in amplexus ¨ uxor itura uiri; [ ]
733 ille feram uidisse ratus iuuenaliter artus [ ]
734 corripit: in dextra ¨ tela fuere manu - [ ]
735 quid facis, infelix? non est fera: supprime tela - [ ]
736 me miserum, iaculo ¨ fixa puella tuo est. [ ]
737 'ei mihi,' conclamat 'fixisti pectus amicum: [ ]
738 hic locus a Cephalo ¨ uulnera semper habet. [ ]
739 ante diem morior, sed nulla paelice laesa: [ ]
740 hoc faciet positae ¨ te mihi, terra, leuem. [ ]
741 nomine suspectas iam spiritus exit in auras; [ ]
742 labor, io: cara ¨ lumina conde manu.' [ ]
743 ille sinu dominae morientia corpora maesto [ ]
744 sustinet et lacrimis ¨ uulnera saeua lauat; [ ]
745 exit et incauto paulatim pectore lapsus [ ]
746 excipitur miseri ¨ spiritus ore uiri. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 16:+
747 sed repetamus opus: mihi nudis rebus eundum est, [ ]
748 ut tangat portus ¨ fessa carina suos. [ ]
749 sollicite expectas, dum te in conuiuia ducam, [ ]
750 et quaeris monitus ¨ hac quoque parte meos. [ ]
751 sera ueni positaque decens incede lucerna: [ ]
752 grata mora uenies, ¨ maxima lena mora est; [ ]
753 etsi turpis eris, formosa uidebere potis, [ ]
754 et latebras uitiis ¨ nox dabit ipsa tuis. [ ]
755 carpe cibos digitis (est quiddam gestus edendi), [ ]
756 ora nec immunda ¨ tota perungue manu; [ ]
757 neue domi praesume dapes, sed desine citra [ ]
758 quam capis: es paulo, ¨ quam potes esse, minus. [ ]
759 Priamides Helenen auide si spectet edentem, [1]?
760 oderit et dicat ¨ 'stulta rapina mea est.' [ ]
761 aptius est deceat -que magis potare puellas: [ ]
762 cum Veneris puero ¨ non male, Bacche, facis. [ ]
763 hoc quoque, qua patiens caput est animusque pedesque [ ]
764 constant, nec, quae sunt ¨ singula, bina uide. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 16:++
765 turpe iacens mulier multo madefacta Lyaeo: [ ]
766 digna est concubitus ¨ quoslibet illa pati. [ ]
767 nec somnis posita tutum succumbere mensa: [1]
768 per somnos fieri ¨ multa pudenda solent. [ ]
769 ulteriora pudet docuisse, sed alma Dione [ ]
770 'praecipue nostrum est, ¨ quod pudet,' inquit 'opus.' [ ]
771 nota sibi sit quaeque; modos a corpore certos [1]
772 sumite: non omnes ¨ una figura decet. [ ]
773 quae facie praesignis erit, resupina iaceto; [ ]
774 spectentur tergo, ¨ quis sua terga placent. [ ]
775 Milanion umeris Atalantes crura ferebat: [ ]
776 si bona sunt, hoc sunt ¨ aspicienda modo. [ ]
777 parua uehatur equo: quod erat longissima, numquam [ ]
778 Thebais Hectoreo ¨ nupta resedit equo. [ ]
779 strata premat genibus paulum ceruice reflexa [ ]
780 femina per longum ¨ conspicienda latus. [ ]
781 cui femur est iuuenale, carent quoque pectora menda, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 20:00
782 stet uir, in obliquo ¨ fusa sit ipsa toro. [ ]
783 nec tibi turpe puta crinem, ut Phylleia mater, [ ]?
784 soluere, et effusis ¨ colla reflecte comis. [ ]
785 tu quoque, cui rugis uterum Lucina notauit, [1]
786 ut celer auersis ¨ utere Parthus equis. [ ]
787 mille ioci Veneris; simplex minimique laboris, [ ]
788 cum iacet in dextrum ¨ semisupina latus. [ ]
789 sed neque Phoebei tripodes nec corniger Ammon [ ]?
790 uera magis uobis ¨ quam mea Musa canet; [ ]
791 si qua fides, arti, quam longo fecimus usu, [ ]
792 credite: praestabunt ¨ carmina nostra fidem. [ ]
793 sentiat ex imis Venerem resoluta medullis [ ]
794 femina, et ex aequo ¨ res iuuet illa duos. [ ]
795 nec blandae uoces iucundaque murmura cessent [ ]
796 nec taceant mediis ¨ improba uerba iocis. [ ]
797 tu quoque, cui Veneris sensum natura negauit, [ ]
798 dulcia mendaci ¨ gaudia finge sono. [ ]
799 (infelix, cui torpet hebes locus ille, puella, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 20:+
800 quo pariter debent ¨ femina uirque frui.) [ ]
801 tantum, cum finges, ne sis manifesta, caueto: [ ]
802 effice per motum ¨ luminaque ipsa fidem. [ ]
803 quid iuuet, et uoces et anhelitus arguat oris; [1]
804 a pudet! arcanas ¨ pars habet ista notas. [ ]
805 gaudia post Veneris quae poscet munus amantem, [ ]
806 illa suas nolet ¨ pondus habere preces. [ ]
807 nec lucem in thalamos totis admitte fenestris: [ ]
808 aptius in uestro ¨ corpore multa latent. [ ]
809 lusus habet finem: cycnis descendere tempus, [ ]
810 duxerunt collo ¨ qui iuga nostra suo. [ ]
811 ut quondam iuuenes, ita nunc, mea turba, puellae [ ]
812 inscribant spoliis ¨ NASO MAGISTER ERAT. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 131
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov 1-248 [Remedia]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
3. bog.
575 certior hic amor est, grauis et fecundior ille: [ ]
641 cum, quotiens opus est, fallax aegrotet amica [ ]
3. bog.
538 et multi, quae sit ¨ nostra Corinna, rogant. [ ]
552 me miserum, scelus hoc ¨ nulla puella timet. [ ]
638 praeterquam si quos ¨ illa uenire iubet; [ ]
644 quasque petas, non det ¨ ianua sola uias? [ ]
764 constant, nec, quae sunt ¨ singula, bina uide. [ ]
776 si bona sunt, hoc sunt ¨ aspicienda modo. [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede