File n. 132 – 20:58 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 133
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 132 Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov 249-542 [Remedia amoris]
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)                      0:00
249             uiderit, Haemoniae   si quis mala pabula terrae            [ ]
250               et magicas artes   ¨ posse iuuare putat.                 [ ]
251                 ista ueneficii   uetus est uia; noster Apollo          [ ]
252                 innocuum sacro   ¨ carmine monstrat opem.              [ ]
253             me duce non tumulo   prodire iubebitur umbra,              [2]?
254                non anus infami   ¨ carmine rumpet humum,               [ ]
255           non seges ex   aliis alios   transibit in agros              [ ]
256              nec subito Phoebi   ¨ pallidus orbis erit;                [ ]
257            ut solet, aequoreas   ibit Tiberinus in undas;              [ ]?
258            ut solet, in niueis   ¨ Luna uehetur equis.                 [ ]
259               nulla recantatas   deponent pectora curas,               [ ]
260                nec fugiet uiuo   ¨ sulphure uictus Amor.               [ ]
261              quid te Phasiacae   iuuerunt gramina terrae,              [ ]
262            cum cuperes patria,   ¨ Colchi, manere domo?                [ ]
263          quid tibi profuerunt,   Circe, Perseides herbae,              [ ]
264                cum sua Neritas   ¨ abstulit aura rates?                [ ]
265                 omnia fecisti,   ne callidus hospes abiret:            [ ]?
266              ille dedit certae   ¨ lintea plena fugae;                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
267                 omnia fecisti,   ne te ferus ureret ignis:             [1]
268               longus et inuito   ¨ pectore sedit Amor.                 [ ]
269             uertere tu poteras   homines in mille figuras;             [ ]
270              non poteras animi   ¨ uertere iura tui.                   [ ]
271             diceris his etiam,   cum iam discedere uellet,             [ ]
272               Dulichium uerbis   ¨ detinuisse ducem:                   [ ]
273        'non ego, quod   primo, memini,   sperare solebam,              [1]?
274         iam precor, ut coniunx   ¨ tu meus esse uelis.                 [ ]
275         et tamen, ut   coniunx essem   tua, digna uidebar,             [ ]
276           quod dea, quod magni   ¨ filia Solis eram.                   [ ]
277              ne properes, oro:   spatium pro munere posco;             [2]
278              quid minus optari   ¨ per mea uota potest?                [ ]
279           et freta mota uides,   et debes illa timere:                 [2]?
280                  utilior uelis   ¨ postmodo uentus erit.               [ ]
281         quae tibi causa fugae?   non hic noua Troia resurgit,          [ ]
282             non aliquis socios   ¨ rursus ad arma uocat.               [ ]
283           hic amor et pax est,   in qua male uulneror una,             [ ]
284              totaque sub regno   ¨ terra futura tuo est.'              [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
285               illa loquebatur,   nauem soluebat Vlixes;                [2]
286               inrita cum uelis   ¨ uerba tulere Noti.                  [ ]
287              ardet et adsuetas   Circe decurrit ad artes;              [ ]?
288            nec tamen est illis   ¨ adtenuatus amor.                    [ ]
289            ergo, quisquis opem   nostra tibi poscis ab arte,           [ ]
290                deme ueneficiis   ¨ carminibusque fidem.                [ ]
291             si te causa potens   domina retinebit in Vrbe,             [ ]
292               accipe consilium   ¨ quod sit in Vrbe meum.              [ ]
293               optimus ille sui   uindex, laedentia pectus              [ ]
294              uincula qui rupit   ¨ dedoluitque semel;                  [1]
295      sed cui tantum animi est,   illum mirabor et ipse                 [ ]
296              et dicam 'monitis   ¨ non eget iste meis.'                [ ]
297     tu mihi, qui,   quod amas, aegre   dediscis amare                  [1]?
298            nec potes et uelles   ¨ posse, docendus eris.               [ ]
299              saepe refer tecum   sceleratae facta puellae              [ ]
300            et pone ante oculos   ¨ omnia damna tuos:                   [ ]
301         'illud et illud habet,   nec ea contenta rapina est:           [ ]
302            sub titulum nostros   ¨ misit auara lares.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)                      4:00
303              sic mihi iurarit,   sic me iurata fefellit,               [2]?
304             ante suas quotiens   ¨ passa iacere fores!                 [ ]
305            diligit ipsa alios,   a me fastidit amari:                  [ ]?
306           institor heu noctes,   ¨ quas mihi non dat, habet.'          [ ]
307            haec tibi per totos   inacescant omnia sensus,              [ ]?
308          haec refer, hinc odii   ¨ semina quaere tui.                  [ ]
309          atque utinam   possis etiam   facundus in illis               [ ]
310             esse: dole tantum,   ¨ sponte disertus eris.               [ ]
311             haeserat in quadam   nuper mea cura puella;                [ ]
312               conueniens animo   ¨ non erat illa meo.                  [ ]
313             curabar   propriis aeger   Podalirius herbis               [ ]
314           (et, fateor, medicus   ¨ turpiter aeger eram):               [ ]
315                profuit adsidue   uitiis insistere amicae,              [ ]
316              idque mihi factum   ¨ saepe salubre fuit.                 [ ]
317            'quam mala' dicebam   'nostrae sunt crura puellae'          [2]
318            (nec tamen, ut uere   ¨ confiteamur, erant);                [ ]
319        'bracchia quam non sunt   nostrae formosa puellae'              [ ]
320             (et tamen, ut uere   ¨ confiteamur, erant);                [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
321  'quam breuis est' (nec erat),   'quam multum poscit amantem';         [ ]
322                haec odio uenit   ¨ maxima causa meo.                   [ ]
323            et mala sunt   uicina bonis:   errore sub illo              [2]
324               pro uitio uirtus   ¨ crimina saepe tulit.                [ ]
325          qua potes, in   peius dotes   deflecte puellae                [ ]
326              iudiciumque breui   ¨ limite falle tuum.                  [ ]
327       'turgida', si plena est,   si fusca est, 'nigra' uocetur;        [2]
328            in gracili 'macies'   ¨ crimen habere potest.               [ ]
329              et poterit   dici 'petulans',   quae rustica non est;     [1]
330                et poterit dici   ¨ 'rustica', si qua proba est.        [ ]
331           quin etiam,   quacumque caret   tua femina dote,             [ ]
332           hanc moueat, blandis   ¨ usque precare sonis:                [ ]
333              exige uti cantet,   si qua est sine uoce puella;          [ ]
334             fac saltet, nescit   ¨ si qua mouere manum;                [ ]
335           barbara sermone est,   fac tecum multa loquatur;             [ ]
336            non didicit chordas   ¨ tangere, posce lyram;               [ ]
337                durius incedit,   fac inambulet; omne papillae          [ ]
338          pectus habent, uitium   ¨ fascia nulla tegat;                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
339           si male dentata est,   narra, quod rideat, illi;             [ ]
340           mollibus est oculis,   ¨ quod fleat illa, refer.             [ ]
341            proderit et subito,   cum se non finxerit ulli,             [ ]
342             ad dominam celeres   ¨ mane tulisse gradus.                [ ]
343               auferimur cultu;   gemmis auroque teguntur               [ ]
344         omnia; pars minima est   ¨ ipsa puella sui.                    [ ]
345   saepe, ubi sit,   quod ames, inter   tam multa, requiras:            [ ]
346             decipit hac oculos   ¨ aegide diues Amor.                  [ ]
347               improuisus ades:   deprendes tutus inermem;              [1]
348                 infelix uitiis   ¨ excidet illa suis.                  [ ]
349         (non tamen huic nimium   praecepto credere tutum est:          [ ]
350             fallit enim multos   ¨ forma sine arte decens.)            [ ]
351         tum quoque, compositis   sua cum linit ora uenenis,            [ ]
352             ad dominae uultus,   ¨ nec pudor obstet, eas:              [ ]
353               pyxidas inuenies   et rerum mille colores                [ ]
354           et fluere in tepidos   ¨ oesypa lapsa sinus.                 [ ]
355          illa tuas   redolent, Phineu,   medicamina mensas;            [ ]
356        non semel hinc stomacho   ¨ nausea facta meo est.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)                      8:00
357        nunc tibi, quae   medio Veneris   praestemus in usu,            [ ]
358           eloquar: ex omni est   ¨ parte fugandus Amor.                [ ]
359        multa quidem ex   illis pudor est   mihi dicere, sed tu         [ ]
360                 ingenio uerbis   ¨ concipe plura meis.                 [ ]
361           nuper enim   nostros quidam   carpsere libellos,             [ ]
362                 quorum censura   ¨ Musa proterua mea est.              [ ]
363           dummodo sic placeam,   dum toto canter in orbe,              [ ]?
364           qui uolet, inpugnent   ¨ unus et alter opus.                 [ ]
365               ingenium   magni liuor   detractat Homeri;               [ ]?
366          quisquis es, ex illo,   ¨ Zoile, nomen habes.                 [ ]
367              et tua sacrilegae   laniarunt carmina linguae,            [ ]
368            pertulit huc uictos   ¨ quo duce Troia deos.                [ ]
369             summa petit liuor:   perflant altissima uenti,             [ ]
370            summa petunt dextra   ¨ fulmina missa Iouis.                [ ]
371           at tu, quicumque es,   quem nostra licentia laedit,          [u]
372           si sapis, ad numeros   ¨ exige quidque suos.                 [ ]
373                 fortia Maeonio   gaudent pede bella referri:           [ ]
374                 deliciis illic   ¨ quis locus esse potest?             [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
375         grande sonant tragici:   tragicos decet ire cothurnos;         [ ]
376                usibus e mediis   ¨ soccus habendus erit.               [ ]
377              liber in aduersos   hostes stringatur iambus,             [ ]
378            seu celer, extremum   ¨ seu trahat ille pedem.              [ ]
379             blanda pharetratos   Elegia cantet Amores                  [u]?
380              et leuis arbitrio   ¨ ludat amica suo.                    [ ]
381           Callimachi   numeris non est   dicendus Achilles;            [ ]
382                Cydippe non est   ¨ oris, Homere, tui.                  [ ]
383         quis ferat Andromaches   peragentem Thaida partes?             [ ]
384          peccet, in Andromache   ¨ Thaida quisquis agat.               [ ]
385         Thais in arte mea est:   lasciuia libera nostra est;           [ ]
386            nil mihi cum uitta;   ¨ Thais in arte mea est.              [ ]
387                si mea materiae   respondet Musa iocosae,               [ ]
388              uicimus, et falsi   ¨ criminis acta rea est.              [ ]
389          rumpere, Liuor, edax:   magnum iam nomen habemus;             [ ]
390            maius erit, tantum,   ¨ quo pede coepit, eat.               [ ]
391           sed nimium properas:   uiuam modo, plura dolebis,            [ ]
392                et capiunt anni   ¨ carmina multa mei.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
393         nam iuuat et   studium famae   mihi creuit honore;             [ ]
394                principio cliui   ¨ noster anhelat equus.               [ ]
395                tantum se nobis   elegi debere fatentur,                [1]?
396               quantum Vergilio   ¨ nobile debet epos.                  [ ]
397              hactenus inuidiae   respondimus: attrahe lora             [ ]
398                fortius et gyro   ¨ curre, poeta, tuo.                  [ ]
399           ergo, ubi concubitus   et opus iuuenale petetur              [ ]
400             et prope promissae   ¨ tempora noctis erunt,               [ ]
401             gaudia ne dominae,   pleno si corpore sumes,               [ ]?
402              te capiant, ineas   ¨ quamlibet ante uelim;               [ ]
403            quamlibet inuenias,   in qua tua prima uoluptas             [ ]
404               desinat: a prima   ¨ proxima segnis erit.                [1]
405               sustentata Venus   gratissima: frigore soles,            [ ]
406            sole iuuant umbrae,   ¨ grata fit unda siti.                [ ]
407            et pudet, et dicam:   Venerem quoque iunge figura,          [ ]
408               qua minime iungi   ¨ quamque decere putas.               [ ]
409        nec labor efficere est:   rarae sibi uera fatentur,             [ ]
410          et nihil est, quod se   ¨ dedecuisse putent.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)                     12:00
411             tunc etiam   iubeo totas   aperire fenestras               [1]
412              turpiaque admisso   ¨ membra notare die.                  [ ]
413            at simul ad   metas uenit   finita uoluptas                 [ ]
414              lassaque cum tota   ¨ corpora mente iacent,               [ ]
415         dum piget, ut   malles nullam   tetigisse puellam              [ ]
416               tacturusque tibi   ¨ non uideare diu,                    [ ]
417              tunc animo signa,   quodcumque in corpore mendum est,     [ ]
418            luminaque in uitiis   ¨ illius usque tene.                  [ ]
419          forsitan haec aliquis   (nam sunt quoque) parua uocabit,      [ ]
420          sed, quae non prosunt   ¨ singula, multa iuuant.              [ ]
421              parua necat morsu   spatiosum uipera taurum;              [ ]
422               a cane non magno   ¨ saepe tenetur aper.                 [ ]
423             tu tantum   numero pugna   praeceptaque in unum            [ ]
424            contrahe: de multis   ¨ grandis aceruus erit.               [ ]
425          sed quoniam   totidem mores   totidemque figurae,             [ ]
426              non sunt iudiciis   ¨ omnia danda meis.                   [ ]
427            quo tua non possunt   offendi pectora facto,                [ ]
428              forsitan hoc alio   ¨ iudice crimen erit.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
429             ille quod obscenas   in aperto corpore partes              [ ]?
430              uiderat, in cursu   ¨ qui fuit, haesit amor;              [ ]
431          ille quod a   Veneris rebus   surgente puella                 [ ]
432               uidit in inmundo   ¨ signa pudenda toro.                 [ ]
433             luditis, o si quos   potuerunt ista mouere:                [2]
434              adflarant tepidae   ¨ pectora uestra faces.               [ ]
435             adtrahet ille puer   contentos fortius arcus,              [ ]
436                 saucia maiorem   ¨ turba petetis opem.                 [ ]
437          quid, qui clam latuit   reddente obscena puella               [ ]
438              et uidit quae mos   ¨ ipse uidere uetat?                  [ ]
439            di melius, quam nos   moneamus talia quemquam;              [ ]
440           ut prosint, non sunt   ¨ expedienda tamen.                   [ ]
441         hortor et ut   pariter binas   habeatis amicas                 [ ]
442           (fortior est, plures   ¨ si quis habere potest):             [ ]
443                secta bipertito   cum mens discurrit utroque,           [ ]
444                 alterius uires   ¨ subtrahit alter amor.               [ ]
445             grandia per multos   tenuantur flumina riuos,              [ ]
446               laesaque diducto   ¨ stipite flamma perit;               [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
447            non satis una tenet   ceratas ancora puppes,                [ ]?
448         nec satis est liquidis   ¨ unicus hamus aquis:                 [ ]
449            qui sibi iam pridem   solacia bina parauit,                 [ ]
450               iam pridem summa   ¨ uictor in Arce fuit.                [ ]
451          at tibi, qui   fueris dominae   male creditus uni,            [ ]
452          nunc saltem nouus est   ¨ inueniendus amor.                   [ ]
453                Pasiphaes Minos   in Procride perdidit ignes:           [1]
454                cessit ab Idaea   ¨ coniuge uicta prior;                [ ]
455              Amphilochi frater   ne Phegida semper amaret,             [2]
456                Callirhoe fecit   ¨ parte recepta tori;                 [ ]
457                et Parin Oenone   summos tenuisset ad annos,            [ ]?
458                 si non Oebalia   ¨ paelice laesa foret;                [ ]
459               coniugis Odrysio   placuisset forma tyranno,             [ ]
460             sed melior clausae   ¨ forma sororis erat.                 [ ]
461           quid moror exemplis,   quorum me turba fatigat?              [ ]
462                successore nouo   ¨ uincitur omnis amor.                [ ]
463               fortius e multis   mater desiderat unum                  [ ]
464         quam quem flens clamat   ¨ 'tu mihi solus eras.'               [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)                     16:00
465             et, ne forte putes   noua me tibi condere iura             [ ]
466          (atque utinam inuenti   ¨ gloria nostra foret!),              [ ]
467              uidit id Atrides:   quid enim non ille uideret,           [ ]
468              cuius in arbitrio   ¨ Graecia tota fuit?                  [ ]
469               Marte suo captam   Chryseida uictor amabat;              [u]
470               at senior stulte   ¨ flebat ubique pater.                [ ]
471          quid lacrimas,   odiose senex?   bene conuenit illis;         [ ]
472                  officio natam   ¨ laedis inepte tuo.                  [ ]
473          quam postquam   reddi Calchas   ope tutus Achillis            [ ]
474         iusserat et patria est   ¨ illa recepta domo,                  [ ]
475              'est' ait Atrides   'illius proxima forma                 [ ]
476             et, si prima sinat   ¨ syllaba, nomen idem:                [2]
477          hanc mihi, si sapiat,   per se concedat Achilles;             [ ]
478             si minus, imperium   ¨ sentiet ille meum.                  [ ]
479         quod si quis   uestrum factum hoc   accusat, Achiui,           [ ]
480             est aliquid ualida   ¨ sceptra tenere manu.                [ ]
481            nam si rex ego sum,   nec mecum dormiat ulla,               [ ]
482               in mea Thersites   ¨ regna licebit eat.'                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
483           dixit et hanc habuit   solacia magna prioris,                [ ]
484             et posita est cura   ¨ cura repulsa noua.                  [ ]
485              ergo adsume nouas   auctore Agamemnone flammas,           [ ]
486               ut tuus in biuio   ¨ distineatur amor.                   [ ]
487          quaeris ubi inuenias?   artes tu perlege nostras:             [ ]
488                plena puellarum   ¨ iam tibi nauis erit.                [ ]
489         quod si quid   praecepta ualent   mea, si quid Apollo          [ ]
490                 utile mortales   ¨ perdocet ore meo,                   [ ]
491                quamuis infelix   media torreberis Aetna,               [ ]
492              frigidior dominae   ¨ fac uideare tuae.                   [ ]
493              et sanum   simula nec, si   quid forte dolebis,           [ ]
494              sentiat, et ride,   ¨ cum tibi flendus eris.              [ ]
495             non ego te   iubeo medias   abrumpere curas:               [ ]
496               non sunt imperii   ¨ tam fera iussa mei.                 [ ]
497            quod non es, simula   positosque imitare furores:           [ ]
498               sic facies uere,   ¨ quod meditatus eris.                [ ]
499         saepe ego, ne biberem,   uolui dormire uideri:                 [ ]
500              dum uideor, somno   ¨ lumina uicta dedi.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
501                 deceptum risi,   qui se simulabat amare,               [1]
502              in laqueos auceps   ¨ decideratque suos.                  [ ]
503           intrat amor   mentes usu,   dediscitur usu:                  [ ]
504              qui poterit sanum   ¨ fingere, sanus erit.                [ ]?
505             dixerit ut uenias:   pacta tibi nocte uenito;              [ ]
506             ueneris, et fuerit   ¨ ianua clausa: feres;                [ ]
507             nec dic blanditias   nec fac conuicia posti                [ ]
508              nec latus in duro   ¨ limine pone tuum;                   [ ]
509            postera lux aderit:   careant tua uerba querelis            [ ]
510              et nulla in uultu   ¨ signa dolentis habe.                [ ]
511              iam ponet fastus,   cum te languere uidebit               [ ]
512              (hoc etiam nostra   ¨ munus ab arte feres).               [ ]
513         te quoque falle tamen,   nec sit tibi finis amandi             [ ]
514             propositus: frenis   ¨ saepe repugnat equus.               [ ]
515               utilitas lateat;   quod non profitebere, fiet:           [ ]
516            quae nimis apparent   ¨ retia, uitat auis.                  [ ]
517           nec sibi tam placeat   nec te contemnere possit:             [ ]
518            sume animos, animis   ¨ cedat ut illa tuis.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)                     20:00
519             ianua forte patet:   quamuis reuocabere, transi;           [ ]
520           est data nox: dubita   ¨ nocte uenire data.                  [ ]?
521         posse pati facile est,   ubi, si patientia desit,              [ ]
522             protinus ex facili   ¨ gaudia ferre licet.                 [ ]
523          et quisquam   praecepta potest   mea dura uocare?             [ ]
524               en, etiam partes   ¨ conciliantis ago.                   [ ]
525          nam quoniam   uariant animi,   uariabimus artes;              [ ]
526            mille mali species,   ¨ mille salutis erunt.                [ ]
527              corpora uix ferro   quaedam sanantur acuto;               [ ]
528                auxilium multis   ¨ sucus et herba fuit.                [ ]
529         mollior es   neque abire potes   uinctusque teneris            [ ]!
530             et tua saeuus Amor   ¨ sub pede colla premit:              [ ]
531                desine luctari;   referant tua carbasa uenti,           [ ]?
532         quaque uocant fluctus,   ¨ hac tibi remus eat.                 [ ]
533        explenda est   sitis ista tibi,   qua perditus ardes:           [ ]?
534               cedimus; e medio   ¨ iam licet amne bibas.               [ ]
535            sed bibe plus etiam   quam quod praecordia poscunt;         [ ]
536              gutture fac pleno   ¨ sumpta redundet aqua.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
537            i, fruere usque tua   nullo prohibente puella;              [ ]
538               illa tibi noctes   ¨ auferat, illa dies.                 [ ]
539            taedia quaere mali:   faciunt et taedia finem;              [ ]
540         iam quoque, cum credes   ¨ posse carere, mane,                 [ ]
541            dum bene te cumules   et copia tollat amorem                [ ]
542                   et fastidita   ¨ non iuuet esse domo.                [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 133
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov 543-814 [Remedia]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: