File n. 135 – 19:55 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 136
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 135 Publius Ovidius Naso: Heltindebreve 1 og 2 [Heroides]
Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)                  .
1. digt.    Penelope Vlixi                                                   .
  1              Haec tua Penelope   lento tibi mittit, Vlixe;             [ ]
  2             nil mihi rescribas   ¨ attinet: ipse ueni.                 [ ]
  3             Troia iacet certe,   Danais inuisa puellis;                [ ]
  4              uix Priamus tanti   ¨ totaque Troia fuit.                 [ ]
  5             o  utinam tum, cum   Lacedaemona classe petebat,           [ ]
  6                obrutus insanis   ¨ esset adulter aquis!                [ ]
  7                non ego deserto   iacuissem frigida lecto,              [ ]
  8            nec quererer tardos   ¨ ire relicta dies,                   [ ]
  9             nec mihi quaerenti   spatiosam fallere noctem              [ ]
 10                lassaret uiduas   ¨ pendula tela manus.                 [ ]
 11           quando ego non timui   grauiora pericula ueris?              [ ]
 12              res est solliciti   ¨ plena timoris amor.                 [ ]
 13                 in te fingebam   uiolentos Troas ituros,               [ ]
 14             nomine in Hectoreo   ¨ pallida semper eram.                [ ]
 15           siue quis Antilochum   narrabat ab hoste reuictum,           [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
1. digt.
 16              Antilochus nostri   ¨ causa timoris erat;                 [ ]
 17               siue Menoetiaden   falsis cecidisse sub armis,           [ ]
 18                flebam successu   ¨ posse carere dolos.                 [ ]
 19            sanguine Tlepolemus   Lyciam tepefecerat hastam;            [ ]
 20                 Tlepolemi leto   ¨ cura nouata mea est.                [1]
 21         denique, quisquis erat   castris iugulatus Achiuis,            [ ]
 22               frigidius glacie   ¨ pectus amantis erat.                [ ]
 23             sed bene consuluit   casto deus aequus amori:              [ ]
 24           uersa est in cinerem   ¨ sospite Troia uiro.                 [ ]
 25               Argolici   rediere duces,   altaria fumant,              [ ]
 26             ponitur ad patrios   ¨ barbara praeda deos.                [ ]
 27            grata ferunt nuptae   pro saluis dona maritis;              [ ]
 28                illi uicta suis   ¨ Troica fata canunt.                 [ ]
 29               mirantur   iustique senes   trepidaeque puellae,         [ ]
 30              narrantis coniunx   ¨ pendet ab ore uiri.                 [ ]
 31        iamque aliquis   posita monstrat   fera proelia mensa,          [ ]
 32               pingit et exiguo   ¨ Pergama tota mero:                  [ ]
 33              'hac ibat Simois,   haec est Sigeia tellus,               [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
1. digt.
 34            hic steterat Priami   ¨ regia celsa senis.                  [ ]
 35                illic Aeacides,   illic tendebat Vlixes;                [ ]
 36             hic lacer admissos   ¨ terruit Hector equos.'              [ ]
 37               omnia namque tuo   senior te quaerere misso              [ ]
 38                rettulerat nato   ¨ Nestor, at ille mihi.               [ ]
 39              rettulit et ferro   Rhesum Dolonaque caesos,              [1]
 40            utque sit hic somno   ¨ proditus, ille dolo.                [ ]
 41             ausus es, o nimium   nimiumque oblite tuorum,              [ ]
 42               Thracia nocturno   ¨ tangere castra dolo                 [ ]
 43           totque simul   mactare uiros,   adiutus ab uno!              [ ]
 44            at bene cautus eras   ¨ et memor ante mei.                  [ ]
 45             usque metu   micuere sinus,   dum uictor amicum            [ ]
 46             dictus es Ismariis   ¨ isse per agmen equis.               [ ]
 47        sed mihi quid   prodest uestris   disiecta lacertis             [ ]
 48                Ilios et, murus   ¨ quod fuit, esse solum,              [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
1. digt.
 49             si maneo,   qualis Troia   durante manebam,                [ ]?
 50             uirque mihi dempto   ¨ fine carendus abest?                [ ]
 51             diruta sunt aliis,   uni mihi Pergama restant,             [1]?
 52                 incola captiuo   ¨ quae boue uictor arat.              [ ]
 53        iam seges est   ubi Troia fuit,   resecandaque falce            [ ]
 54               luxuriat Phrygio   ¨ sanguine pinguis humus.             [ ]
 55              semisepulta uirum   curuis feriuntur aratris              [ ]
 56                 ossa, ruinosas   ¨ occulit herba domos.                [ ]
 57        uictor abest,   nec scire mihi,   quae causa morandi            [ ]
 58              aut in quo lateas   ¨ ferreus orbe, licet.                [ ]
 59        quisquis ad haec uertit   peregrinam litora puppim,             [ ]
 60                ille mihi de te   ¨ multa rogatus abit,                 [1]
 61           quamque tibi reddat,   si te modo uiderit usquam,            [1]
 62          traditur huic digitis   ¨ charta notata meis.                 [ ]
 63             nos Pylon, antiqui   Neleia Nestoris arua,                 [1]?
 64           misimus; incerta est   ¨ fama remissa Pylo.                  [ ]
 65            misimus et Sparten,   Sparte quoque nescia ueri.            [ ]
 66            quas habitas terras   ¨ aut ubi lentus abes?                [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
1. digt.
 67                utilius starent   etiamnunc moenia Phoebi.              [ ]
 68                 irascor uotis,   ¨ heu, leuis ipsa meis!               [ ]
 69           scirem ubi pugnares,   et tantum bella timerem,              [ ]
 70              et mea cum multis   ¨ iuncta querela foret.               [ ]
 71           quid timeam, ignoro;   timeo tamen omnia demens,             [ ]?
 72               et patet incuras   ¨ area lata meas.                     [ ]
 73       quaecumque aequor habet,   quaecumque pericula tellus,           [ ]
 74              tam longae causas   ¨ suspicor esse morae.                [ ]
 75          haec ego dum   stulte metuo,   quae uestra libido est,        [ ]
 76                 esse peregrino   ¨ captus amore potes.                 [ ]
 77            forsitan et narres,   quam sit tibi rustica coniunx,        [ ]
 78              quae tantum lanas   ¨ non sinat esse rudes.               [ ]
 79        fallar, et hoc   crimen tenues   uanescat in auras,             [ ]
 80               neue, reuertendi   ¨ liber, abesse uelis.                [ ]
 81               me pater Icarius   uiduo discedere lecto                 [ ]
 82              cogit et immensas   ¨ increpat usque moras.               [ ]
 83          increpet usque licet:   tua sum, tua dicar oportet;           [ ]
 84               Penelope coniunx   ¨ semper Vlixis ero.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
1. digt.
 85             ille tamen   pietate mea   precibusque pudicis             [ ]
 86             frangitur et uires   ¨ temperat ipse suas.                 [ ]
 87               Dulichii   Samiique et quos   tulit alta Zacynthos,      [ ]
 88              turba ruunt in me   ¨ luxuriosa, proci,                   [ ]
 89            inque tua   regnant nullis   prohibentibus aula,            [ ]
 90           uiscera nostra, tuae   ¨ dilacerantur opes.                  [ ]
 91            quid tibi Pisandrum   Polybumque Medontaque dirum           [ ]
 92            Eurymachique auidas   ¨ Antinoique manus                    [ ]
 93           atque alios referam,   quos omnes turpiter absens            [ ]
 94                ipse tuo partis   ¨ sanguine rebus alis?                [ ]
 95             Irus egens pecoris  -que Melanthius actor edendi           [ ]
 96               ultimus accedunt   ¨ in tua damna pudor.                 [ ]
 97            tres sumus imbelles   numero, sine uiribus uxor             [ ]
 98               Laertesque senex   ¨ Telemachusque puer.                 [ ]
 99              ille per insidias   paene est mihi nuper ademptus,        [ ]
100              dum parat inuitis   ¨ omnibus ire Pylon.                  [ ]
101       di, precor, hoc iubeant,   ut euntibus ordine fatis              [ ]
102               ille meos oculos   ¨ comprimat, ille tuos!               [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
1. digt.
103           hac faciunt   custosque boum   longaeuaque nutrix,           [ ]
104               tertius immundae   ¨ cura fidelis harae;                 [ ]
105             sed neque Laertes,   ut qui sit inutilis armis,            [ ]
106             hostibus in mediis   ¨ regna tenere ualet.                 [ ]
107               Telemacho ueniet   (uiuat modo) fortior aetas;           [ ]
108             nunc erat auxiliis   ¨ illa tuenda patris.                 [ ]
109            nec mihi sunt uires   inimicos pellere tectis.              [ ]?
110              tu citius uenias,   ¨ portus et ara tuis.                 [ ]
111       est tibi, sitque precor,   natus, qui mollibus annis             [ ]
112               in patrias artes   ¨ erudiendus erat.                    [ ]
113               respice Laerten:   ut tu sua lumina condas,              [ ]
114                  extremum fati   ¨ sustinet ille diem.                 [ ]
115         certe ego, quae fueram   te discedente puella,                 [ ]
116            protinus ut redeas,   ¨ facta uidebor anus.                 [ ]
2. digt.    Phyllis Demophoonti                                              .
  1            Hospita, Demophoon,   tua te Rhodopeia Phyllis              [ ]
  2                ultra promissum   ¨ tempus abesse queror.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
2. digt.
  3               cornua cum lunae   pleno semel orbe coissent,            [1]
  4              litoribus nostris   ¨ ancora pacta tua est.               [ ]
  5            luna quater latuit,   toto quater orbe recreuit,            [1]
  6              nec uehit Actaeas   ¨ Sithonis unda rates.                [ ]
  7            tempora si numeres,   bene quae numeramus amantes,          [ ]
  8            non uenit ante suam   ¨ nostra querela diem.                [ ]
  9        spes quoque lenta fuit.   tarde, quae credita laedunt,          [ ]
 10               credimus: inuita   ¨ nunc es amante nocens.              [ ]
 11             saepe fui   mendax pro te   mihi, saepe putaui             [1]
 12               alba procellosos   ¨ uela referre Notos.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
2. digt.
 13                 Thesea deuoui,   quia te dimittere nollet,             [ ]?
 14              nec tenuit cursus   ¨ forsitan ille tuos.                 [ ]
 15                interdum timui,   ne, dum uada tendis ad Hebri,         [ ]
 16               mersa foret cana   ¨ naufraga puppis aqua.               [ ]
 17          saepe deos   supplex, ut tu,   scelerate, ualeres,            [ ]
 18           cum prece turicremis   ¨ sum uenerata focis;                 [ ]
 19          saepe uidens   uentos caelo   pelagoque fauentes,             [ ]
 20                ipsa mihi dixi,   ¨ 'si ualet ille, uenit.'             [ ]
 21            denique fidus amor,   quidquid properantibus obstat,        [ ]
 22           finxit, et ad causas   ¨ ingeniosa fui.                      [ ]
 23             at tu lentus abes;   nec te iurata reducunt                [ ]?
 24             numina, nec nostro   ¨ motus amore redis.                  [ ]
 25              Demophoon, uentis   et uerba et uela dedisti;             [ ]
 26            uela queror reditu,   ¨ uerba carere fide.                  [ ]
 27           dic mihi, quid feci,   nisi non sapienter amaui?             [ ]?
 28               crimine te potui   ¨ demeruisse meo.                     [ ]
 29         unum in me scelus est,   quod te, scelerate, recepi;           [ ]
 30          sed scelus hoc meriti   ¨ pondus et instar habet.             [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
2. digt.
 31           pacta fides ubi nunc   commissaque dextera dextrae           [ ]
 32           quique erat in falso   ¨ plurimus ore deus?                  [ ]
 33             promissus   socios ubi nunc   Hymenaeus in annos,          [ ]
 34              qui mihi coniugii   ¨ sponsor et obses erat?              [ ]
 35       per mare, quod   totiens uentis   agitatur et undis,             [ ]
 36          per quod nempe ieras,   ¨ per quod iturus eras,               [ ]
 37          perque tuum   mihi iurasti   (nisi fictus et ille est),       [ ]
 38             concita qui uentis   ¨ aequora mulcet, auum,               [ ]
 39           per Venerem   nimiumque mihi   facientia tela,               [ ]
 40             altera tela arcus,   ¨ altera tela faces,                  [ ]
 41              Iunonemque, toris   quae praesidet alma maritis,          [ ]
 42              et per taediferae   ¨ mystica sacra deae.                 [ ]
 43               si de tot laesis   sua numina quisque deorum             [ ]
 44            uindicet, in poenas   ¨ non satis unus eris.                [ ]
 45             at laceras   etiam puppes   furiosa refeci,                [ ]
 46             ut, qua desererer,   ¨ firma carina foret.                 [2]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
2. digt.
 47              remigiumque dedi,   quo me fugiturus abires.              [1]
 48              heu, patior telis   ¨ uulnera facta meis!                 [ ]
 49            credidimus blandis,   quorum tibi copia, uerbis;            [ ]
 50              credidimus generi   ¨ nominibusque tuis;                  [ ]
 51           credidimus lacrimis.   an et hae simulare docentur?          [ ]
 52       hae quoque habent artes,   ¨ quaque iubentur, eunt?              [ ]
 53            his nos credidimus.   quo iam tot pignora nobis?            [ ]
 54              parte satis potui   ¨ qualibet inde capi.                 [ ]
 55           nec moueor   quod te iuui   portuque locoque:                [ ]?
 56             debuit haec meriti   ¨ summa fuisse mei.                   [ ]
 57             turpiter hospitium   lecto cumulasse iugali                [ ]
 58             paenitet et lateri   ¨ conseruisse latus.                  [ ]
 59          quae fuit ante illam,   mallem suprema fuisset                [ ]
 60            nox mihi, dum potui   ¨ Phyllis honesta mori.               [ ]
 61                speraui melius,   quia me meruisse putaui.              [ ]
 62           quaecumque ex merito   ¨ spes uenit, aequa uenit.            [ ]
 63              fallere credentem   non est operosa puellam               [ ]
 64            gloria; simplicitas   ¨ digna fauore fuit.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
2. digt.
 65               sum decepta tuis   et amans et femina uerbis.            [ ]
 66             di faciant, laudis   ¨ summa sit ista tuae!                [ ]
 67               inter et Aegidas   media statuaris in urbe,              [ ]
 68             magnificus titulis   ¨ stet pater ante suis.               [ ]
 69            cum fuerit   Sciron lectus   toruusque Procrustes           [ ]
 70              et Sinis et tauri   ¨ mixtaque forma uiri                 [ ]
 71             et domitae   bello Thebae   fusique bimembres              [ ]?
 72               et pulsata nigri   ¨ regia caeca dei,                    [ ]
 73           hoc tua post   illos titulo   signetur imago:                [ ]
 74            HIC EST CVIVS AMANS   ¨ HOSPITA CAPTA DOLO EST.             [ ]
 75               de tanta   rerum turba   factisque parentis              [ ]
 76               sedit in ingenio   ¨ Cressa relicta tuo.                 [ ]
 77            quod solum excusat,   solum miraris in illo;                [ ]
 78               heredem patriae,   ¨ perfide, fraudis agis.              [ ]
 79             illa (nec inuideo)   fruitur meliore marito                [ ]
 80              inque capistratis   ¨ tigribus alta sedet.                [ ]
 81                at mea despecti   fugiunt conubia Thraces,              [ ]
 82            quod ferar externum   ¨ praeposuisse meis,                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
2. digt.
 83      atque aliquis   'iam nunc doctas   eat', inquit, 'Athenas;        [ ]
 84              armiferam Thracen   ¨ qui regat, alter erit.              [ ]
 85           exitus acta probat.'   careat successibus, opto,             [ ]
 86             quisquis ab euentu   ¨ facta notanda putat.                [ ]
 87               at si nostra tuo   spumescant aequora remo,              [ ]?
 88            iam mihi, iam dicar   ¨ consuluisse meis.                   [ ]
 89            sed neque consului,   nec te mea regia tanget               [ ]
 90              fessaque Bistonia   ¨ membra lauabis aqua.                [ ]
 91             illa meis   oculis species   abeuntis inhaeret,            [ ]
 92            cum premeret portus   ¨ classis itura meos.                 [ ]
 93              ausus es amplecti   colloque infusus amantis              [ ]
 94              oscula per longas   ¨ iungere pressa moras                [ ]
 95         cumque tuis   lacrimis lacrimas   confundere nostras,          [ ]
 96            quodque foret uelis   ¨ aura secunda, queri                 [ ]
 97              et mihi discedens   suprema dicere uoce:                  [ ]?
 98         'Phylli, fac exspectes   ¨ Demophoonta tuum.'                  [ ]
 99            exspectem,   qui me numquam   uisurus abisti?               [ ]
100               exspectem pelago   ¨ uela negata meo?                    [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
2. digt.
101             et tamen exspecto;   redeas modo serus amanti,             [ ]
102                ut tua sit solo   ¨ tempore lapsa fides.                [ ]
103           quid precor infelix?   iam te tenet altera coniunx           [ ]
104             forsitan et, nobis   ¨ qui male fauit, Amor;               [ ]
105         iamque tibi excidimus,   nullam, puto, Phyllida nosti.         [ ]
106           ei mihi, si quae sim   ¨ Phyllis et unde rogas!              [ ]
107          quae tibi, Demophoon,   longis erroribus acto                 [ ]
108               Threicios portus   ¨ hospitiumque dedi,                  [ ]
109              cuius opes   auxere meae,   cui diues egenti              [ ]
110             munera multa dedi,   ¨ multa datura fui;                   [ ]
111              quae tibi subieci   latissima regna Lycurgi,              [ ]?
112                 nomine femineo   ¨ uix satis apta regi,                [ ]
113             qua patet umbrosum   Rhodope glacialis ad Haemum,          [ ]
114              et sacer admissas   ¨ exigit Hebrus aquas;                [ ]
115             cui mea uirginitas   auibus libata sinistris               [ ]
116               castaque fallaci   ¨ zona recincta manu!                 [ ]
117              pronuba Tisiphone   thalamis ululauit in illis,           [ ]
118             et cecinit maestum   ¨ deuia carmen auis.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
2. digt.
119                 adfuit Allecto   breuibus torquata colubris,           [ ]
120             suntque sepulcrali   ¨ lumina mota face.                   [ ]
121          maesta tamen scopulos   fruticosaque litora calco;            [ ]
122           quaque patent oculis   ¨ aequora lata meis,                  [ ]
123                siue die   laxatur humus,   seu frigida lucent          [ ]
124             sidera, prospicio,   ¨ quis freta uentus agat,             [ ]
125           et quaecumque procul   uenientia lintea uidi,                [ ]
126             protinus illa meos   ¨ auguror esse deos.                  [ ]
127             in freta procurro,   uix me retinentibus undis,            [ ]
128              mobile qua primas   ¨ porrigit aequor aquas.              [1]
129            quo magis accedunt,   minus et minus utilis asto:           [ ]
130            linquor et ancillis   ¨ excipienda cado.                    [ ]
131            est sinus, adductos   modice falcatus in arcus;             [ ]
132               ultima praerupta   ¨ cornua mole rigent.                 [ ]
133           hinc mihi suppositas   immittere corpus in undas             [ ]
134         mens fuit, et, quoniam   ¨ fallere pergis, erit.               [ ]
135              ad tua me fluctus   proiectam litora portent,             [ ]
136             occurramque oculis   ¨ intumulata tuis:                    [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
2. digt.
137            duritia   ferrum ut superes   adamantaque teque             [ ]
138          'non tibi sic' dices,   ¨ 'Phylli, sequendus eram.'           [ ]
139                saepe uenenorum   sitis est mihi, saepe cruenta         [2]
140               traiectam gladio   ¨ morte perire iuuat.                 [ ]
141          colla quoque, infidis   quia se nectenda lacertis             [ ]
142           praebuerunt, laqueis   ¨ implicuisse iuuat.                  [ ]
143               stat nece matura   tenerum pensare pudorem.              [2]?
144                in necis electu   ¨ parua futura mora est.              [ ]
145                inscribende meo   causa inuidiosa sepulcro,             [ ]
146             aut hoc aut simili   ¨ carmine notus eris:                 [ ]
147             PHYLLIDA DEMOPHOON   LETO DEDIT HOSPES AMANTEM             [1]
148              ILLE NECIS CAVSAM   ¨ PRAEBVIT IPSA MANVM.                [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 136
Publius Ovidius Naso: Heltindebreve 5 og 6 [Heroides]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: