File n. 136 – 23:39 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 137
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 136 Publius Ovidius Naso: Heltindebreve 5 og 6 [Heroides]
Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)               0:00
5. digt.    Oenone Paridi                                                     .
  1           Perlegis? an coniunx   prohibet noua? perlege: non est       [ ]
  2                  ista Mycenaea   ¨ littera facta manu.                 [ ]
  3                Pegasis Oenone,   Phrygiis celeberrima siluis,          [ ]?
  4            laesa queror de te,   ¨ si sinis ipse, meo.                 [ ]
  5             quis deus opposuit   nostris sua numina uotis?             [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
5. digt.
  6              ne tua permaneam,   ¨ quod mihi crimen obest?             [ ]?
  7             leniter, ex merito   quidquid patiare, ferendum est;       [ ]
  8             quae uenit indigno   ¨ poena, dolenda uenit.               [ ]
  9            nondum tantus eras,   cum te contenta marito,               [ ]
 10                 edita de magno   ¨ flumine nympha, fui.                [ ]
 11             qui nunc Priamides   (absit reuerentia uero),              [ ]
 12             seruus eras; seruo   ¨ nubere nympha tuli.                 [ ]
 13             saepe greges inter   requieuimus arbore tecti,             [ ]
 14            mixtaque cum foliis   ¨ praebuit herba torum;               [ ]
 15            saepe super stramen   faenoque iacentibus alto              [ ]
 16             defensa est humili   ¨ cana pruina casa.                   [ ]
 17           quis tibi monstrabat   saltus uenatibus aptos                [ ]
 18             et tegeret catulos   ¨ qua fera rupe suos?                 [ ]
 19              retia saepe comes   maculis distincta tetendi,            [ ]
 20                saepe citos egi   ¨ per iuga longa canes.               [1]
 21              incisae   seruant a te   mea nomina fagi                  [ ]
 22                et legor Oenone   ¨ falce notata tua,                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
5. digt.
 23           populus est, memini,   fluuiali consita riuo,                [ ]?
 24              est in qua nostri   ¨ littera scripta memor.              [ ]
 25             et quantum trunci,   tantum mea nomina crescunt.           [ ]
 26         crescite et in titulos   ¨ surgite recta meos!                 [ ]
 27          popule, uiue, precor,   quae consita margine ripae            [ ]
 28                  hoc in rugoso   ¨ cortice carmen habes:               [ ]
 29               CVM PARIS OENONE   POTERIT SPIRARE RELICTA               [ ]?
 30               AD FONTEM XANTHI   ¨ VERSA RECVRRET AQVA.                [ ]
 31         Xanthe, retro propera,   uersaeque recurrite lymphae:          [ ]
 32               sustinet Oenonen   ¨ deseruisse Paris.                   [ ]
 33              illa dies   fatum miserae   mihi dixit, ab illa           [ ]
 34                 pessima mutati   ¨ coepit amoris hiems,                [1]
 35              qua Venus et Iuno   sumptisque decentior armis            [ ]?
 36             uenit in arbitrium   ¨ nuda Minerua tuum.                  [ ]
 37               attoniti   micuere sinus,   gelidusque cucurrit,         [ ]
 38              ut mihi narrasti,   ¨ dura per ossa tremor.               [ ]
 39         consului   (neque enim modice   terrebar) anusque              [ ]
 40            longaeuosque senes:   ¨ constitit esse nefas.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)               4:00
5. digt.
 41          caesa abies,   sectaeque trabes,   et classe parata           [ ]
 42                caerula ceratas   ¨ accipit unda rates.                 [1]
 43              flesti discedens:   hoc saltem parce negare;              [ ]
 44           praeterito magis est   ¨ iste pudendus amor.                 [ ]
 45           et flesti et nostros   uidisti flentis ocellos;              [ ]
 46             miscuimus lacrimas   ¨ maestus uterque suas.               [ ]
 47              non sic appositis   uincitur uitibus ulmus,               [ ]
 48              ut tua sunt collo   ¨ bracchia nexa meo.                  [ ]
 49           a quotiens,   cum te uento   quererere teneri,               [ ]
 50              riserunt comites!   ¨ ille secundus erat.                 [ ]
 51                oscula dimissae   quotiens repetita dedisti!            [ ]
 52             quam uix sustinuit   ¨ dicere lingua 'uale'!               [ ]
 53              aura leuis rigido   pendentia lintea malo                 [ ]
 54             suscitat, et remis   ¨ eruta canet aqua.                   [ ]
 55              prosequor infelix   oculis abeuntia uela                  [ ]
 56         qua licet, et lacrimis   ¨ umet harena meis.                   [ ]
 57            utque celer uenias,   uirides Nereidas oro,                 [ ]
 58             scilicet ut uenias   ¨ in mea damna celer.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
5. digt.
 59                uotis ergo meis   alii rediture redisti?                [ ]
 60              ei mihi, pro dira   ¨ paelice blanda fui!                 [1]
 61               aspicit immensum   moles natiua profundum;               [ ]
 62           mons fuit: aequoreis   ¨ illa resistit aquis.                [ ]
 63             hinc ego uela tuae   cognoui prima carinae,                [ ]?
 64            et mihi per fluctus   ¨ impetus ire fuit.                   [ ]
 65          dum moror, in   summa fulsit   mihi purpura prora.            [ ]
 66               pertimui: cultus   ¨ non erat ille tuus.                 [ ]
 67           fit propior   terrasque cita   ratis attigit aura;           [ ]
 68                  femineas uidi   ¨ corde tremente genas.               [ ]
 69           non satis id fuerat?   quid enim furiosa morabar?            [ ]
 70                haerebat gremio   ¨ turpis amica tuo!                   [ ]
 71                tum uero   rupique sinus   et pectora planxi            [1]?
 72               et secui madidas   ¨ ungue rigente genas,                [ ]
 73              impleuique sacram   querulis ululatibus Iden.             [1]
 74             illuc has lacrimas   ¨ in mea saxa tuli.                   [ ]
 75              sic Helene doleat   defectaque coniuge ploret,            [ ]
 76            quaeque prior nobis   ¨ intulit, ipsa ferat.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
5. digt.
 77          nunc tibi conueniunt,   quae te per aperta sequantur          [ ]
 78             aequora, legitimos   ¨ destituantque uiros;                [ ]
 79             at cum pauper eras   armentaque pastor agebas,             [ ]
 80              nulla nisi Oenone   ¨ pauperis uxor erat.                 [ ]
 81            non ego miror opes,   nec me tua regia tangit,              [ ]
 82              nec de tot Priami   ¨ dicar ut una nurus.                 [ ]
 83         non tamen ut   Priamus nymphae   socer esse recuset            [ ]
 84             aut Hecubae fuerim   ¨ dissimulanda nurus;                 [ ]
 85             dignaque sum fieri   rerum matrona potentis;               [ ]?
 86        sunt mihi, quas possint   ¨ sceptra decere, manus.              [ ]
 87                nec me, faginea   quod tecum fronde iacebam,            [ ]
 88              despice; purpureo   ¨ sum magis apta toro.                [ ]
 89             denique tutus amor   meus est; ibi nulla parantur          [ ]
 90            bella, nec ultrices   ¨ aduehit unda rates.                 [ ]
 91              Tyndaris infestis   fugitiua reposcitur armis;            [ ]
 92          hac uenit in thalamos   ¨ dote superba tuos.                  [ ]
 93             quae si sit Danais   reddenda, uel Hectora fratrem         [ ]
 94               uel cum Deiphobo   ¨ Pulydamanta roga.                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)               8:00
5. digt.
 95           quid grauis Antenor,   Priamus quid suadeat ipse,            [ ]
 96            consule, quis aetas   ¨ longa magistra fuit.                [ ]
 97              turpe rudimentum,   patriae praeponere raptam.            [ ]
 98         causa pudenda tua est;   ¨ iusta uir arma mouet.               [ ]
 99           nec tibi, si sapias,   fidam promitte Lacaenam,              [ ]
100           quae sit in amplexus   ¨ tam cito uersa tuos.                [ ]
101               ut minor Atrides   temerati foedera lecti                [2]
102              clamat et externo   ¨ laesus amore dolet,                 [ ]
103            tu quoque clamabis.   nulla reparabilis arte                [2]
104           laesa pudicitia est;   ¨ deperit illa semel.                 [ ]
105               ardet amore tui?   sic et Menelaon amauit.               [ ]?
106            nunc iacet in uiduo   ¨ credulus ille toro.                 [ ]
107              felix Andromache,   certo bene nupta marito!              [ ]
108               uxor ad exemplum   ¨ fratris habenda fui.                [ ]
109              tu leuior foliis,   tum cum sine pondere suci             [ ]
110               mobilibus uentis   ¨ arida facta uolant;                 [ ]
111             et minus est in te   quam summa pondus arista,             [ ]
112            quae leuis assiduis   ¨ solibus usta riget.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
5. digt.
113           hoc tua (nam recolo)   quondam germana canebat,              [ ]
114              sic mihi diffusis   ¨ uaticinata comis:                   [ ]
115           'quid facis, Oenone?   quid harenae semina mandas?           [ ]?
116                non profecturis   ¨ litora bubus aras!                  [ ]
117           Graia iuuenca uenit,   quae te patriamque domumque           [ ]
118            perdat! io prohibe:   ¨ Graia iuuenca uenit!                [ ]
119            dum licet, obscenam   ponto demergite puppim!               [ ]?
120           heu, quantum Phrygii   ¨ sanguinis illa uehit!'              [ ]
121             uox erat in cursu:   famulae rapuere furentem;             [ ]
122              at mihi flauentes   ¨ deriguere comae.                    [ ]
123            a, nimium   miserae uates   mihi uera fuisti:               [ ]
124             possidet en saltus   ¨ illa iuuenca meos!                  [ ]
125              sit facie quamuis   insignis, adultera certe est;         [ ]
126                deseruit socios   ¨ hospite capta deos.                 [ ]
127                illam de patria   Theseus, nisi nomine fallor,          [ ]?
128             nescioquis Theseus   ¨ abstulit ante sua.                  [ ]
129             a iuuene et cupido   credatur reddita uirgo?               [ ]?
130            unde hoc compererim   ¨ tam bene quaeris? amo.              [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
5. digt.
131             uim licet appelles   et culpam nomine ueles;               [ ]
132        quae totiens rapta est,   ¨ praebuit ipsa rapi.                 [ ]
133                at manet Oenone   fallenti casta marito,                [ ]
134               et poteras falli   ¨ legibus ipse tuis.                  [ ]
135              me Satyri celeres   (siluis ego tecta latebam)            [ ]
136            quaesierunt rapido,   ¨ turba proterua, pede                [ ]
137            cornigerumque caput   pinu praecinctus acuta                [ ]
138            Faunus, in immensis   ¨ qua tumet Ida iugis.                [ ]
139             me fide conspicuus   Troiae munitor amauit:                [ ]
140              ille meae spolium   ¨ uirginitatis habet,                 [ ]
141            id quoque luctando.   rupi tamen ungue capillos,            [1]
142            oraque sunt digitis   ¨ aspera facta meis.                  [ ]
143           nec pretium   stupri gemmas   aurumque poposci:              [ ]
144              turpiter ingenuum   ¨ munera corpus emunt.                [ ]
145            ipse ratus   dignam medicas   mihi tradidit artes           [ ]
146                admisitque meas   ¨ ad sua dona manus.                  [ ]
147        quaecumque herba potens   ad opem radixque medenti              [ ]
148                 utilis in toto   ¨ nascitur orbe, mea est.             [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)              12:00
5. digt.
149        me miseram,   quod amor non est   medicabilis herbis!           [ ]
150               deficior prudens   ¨ artis ab arte mea.                  [ ]
151             ipse repertor opis   uaccas pauisse Pheraeas               [ ]
152             fertur et e nostro   ¨ saucius igne fuit.                  [ ]
153            quod nec graminibus   tellus fecunda creandis               [ ]
154             nec deus, auxilium   ¨ tu mihi ferre potes.                [ ]
155             et potes et merui:   dignae miserere puellae!              [ ]
156             non ego cum Danais   ¨ arma cruenta fero,                  [ ]
157            sed tua sum   tecumque fui   puerilibus annis               [ ]
158          et tua, quod superest   ¨ temporis, esse precor.              [ ]
6. digt.    Hypsipyle Iasoni                                                 .
  1              Litora Thessaliae   reduci tetigisse carina               [ ]
  2                diceris auratae   ¨ uellere diues ouis.                 [ ]?
  3             gratulor incolumi,   quantum sinis; hoc tamen ipsum        [ ]
  4               debueram scripto   ¨ certior esse tuo.                   [ ]
  5              nam ne pacta tibi   praeter mea regna redires,            [ ]
  6            cum cuperes, uentos   ¨ non habuisse potes;                 [ ]
  7              quamlibet aduerso   signatur epistula uento.              [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
6. digt.
  8                Hypsipyle missa   ¨ digna salute fui.                   [ ]
  9            cur mihi fama prior   quam littera nuntia uenit,            [ ]
 10              isse sacros Marti   ¨ sub iuga panda boues,               [ ]
 11             seminibus   iactis segetes   adolesse uirorum              [ ]
 12             inque necem dextra   ¨ non eguisse tua,                    [ ]
 13           peruigilem   spolium pecudis   seruasse draconem,            [ ]
 14              rapta tamen forti   ¨ uellera fulua manu?                 [ ]
 15             o  ego si   possem timide   credentibus ista               [1]
 16           'ipse mihi scripsit'   ¨ dicere, quanta forem!               [ ]
 17           quid queror officium   lenti cessasse mariti?                [ ]
 18               obsequium, maneo   ¨ si tua, grande tuli.                [ ]
 19               barbara narratur   uenisse uenefica tecum,               [ ]
 20               in mihi promissi   ¨ parte recepta tori.                 [ ]
 21          credula res amor est.   utinam temeraria dicar                [ ]
 22              criminibus falsis   ¨ insimulasse uirum!                  [ ]
 23             nuper ab Haemoniis   hospes mihi Thessalus oris            [ ]
 24              uenerat et tactum   ¨ uix bene limen erat,                [ ]
 25            'Aesonides'   dixi, 'quid agit   meus?' ille pudore         [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
6. digt.
 26             haesit in opposita   ¨ lumina fixus humo.                  [ ]
 27               protinus exsilui   tunicisque a pectore ruptis           [ ]
 28          'uiuit? an', exclamo,   ¨ 'me quoque fata uocant?'            [ ]
 29          'uiuit', ait timidus;   timidum iurare coegi.                 [ ]
 30             uix mihi teste deo   ¨ credita uita tua est.               [ ]
 31              ut rediit animus,   tua facta requirere coepi:            [ ]
 32            narrat et aeripedes   ¨ Martis arasse boues,                [ ]
 33              uipereos   dentes in humum   pro semine iactos,           [ ]
 34                et subito natos   ¨ arma tulisse uiros;                 [1]
 35             terrigenas populos   ciuili Marte peremptos                [ ]?
 36               implesse aetatis   ¨ fata diurna suae.                   [ ]
 37              deuictus serpens.   iterum, si uiuat Iason,               [ ]
 38           quaerimus; alternant   ¨ spesque timorque uices.             [ ]
 39            singula dum narrat,   studio cursusque loquendi             [ ]
 40                detegit ingenio   ¨ uulnera nostra suo.                 [ ]
 41          heu, ubi pacta fides?   ubi conubialia iura                   [ ]
 42             faxque sub arsuros   ¨ dignior ire rogos?                  [ ]
 43              non ego sum furto   tibi cognita; pronuba Iuno            [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)              16:00
6. digt.
 44               adfuit et sertis   ¨ tempora uinctus Hymen.              [ ]
 45            an mihi nec   Iuno, nec Hymen,   sed tristis Erinys         [1]
 46            praetulit infaustas   ¨ sanguinolenta faces?                [ ]
 47          quid mihi cum Minyis?   quid cum Tritonide pinu?              [ ]
 48          quid tibi cum patria,   ¨ nauita Tiphy, mea?                  [ ]
 49           non erat hic   aries uillo   spectabilis aureo,              [ ]
 50               nec senis Aeetae   ¨ regia Lemnos erat.                  [ ]
 51                certa fui primo   (sed me mea fata trahebant)           [ ]
 52                hospita feminea   ¨ pellere castra manu;                [ ]
 53             Lemniadesque uiros   nimium quoque uincere norunt.         [ ]
 54               milite tam forti   ¨ fama tuenda fuit.                   [ ]
 55               urbe uirum uidua   tectoque animoque recepi.             [ ]
 56         hic tibi bisque aestas   ¨ bisque cucurrit hiems.              [ ]
 57            tertia messis erat,   cum tu dare uela coactus              [ ]
 58              implesti lacrimis   ¨ talia uerba suis:                   [ ]
 59         'abstrahor, Hypsipyle;   sed dent modo fata recursus,          [ ]
 60            uir tuus hinc abeo,   ¨ uir tibi semper ero.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
6. digt.
 61           quod tamen e   nobis grauida   celatur in aluo,              [2]
 62              uiuat, et eiusdem   ¨ simus uterque parens.'              [ ]
 63          hactenus, et lacrimis   in falsa cadentibus ora               [ ]
 64               cetera te memini   ¨ non potuisse loqui.                 [ ]
 65               ultimus e sociis   sacram conscendis in Argo.            [ ]
 66              illa uolat; uento   ¨ concaua uela tument.                [ ]
 67              caerula propulsae   subducitur unda carinae;              [ ]
 68              terra tibi, nobis   ¨ aspiciuntur aquae.                  [1]
 69           in latus omne patens   turris circumspicit undas;            [ ]
 70         huc feror, et lacrimis   ¨ osque sinusque madent.              [ ]
 71           per lacrimas specto,   cupidaeque fauentia menti             [ ]
 72                longius assueto   ¨ lumina nostra uident.               [ ]
 73             adde preces castas   immixtaque uota timori,               [ ]
 74           nunc quoque te saluo   ¨ persoluenda mihi.                   [ ]
 75            uota ego persoluam?   uotis Medea fruatur?                  [ ]
 76           cor dolet, atque ira   ¨ mixtus abundat amor.                [ ]
 77            dona feram templis,   uiuum quod Iasona perdo?              [ ]
 78              hostia pro damnis   ¨ concidat icta meis?                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
6. digt.
 79             non equidem   secura fui,   semperque uerebar              [ ]
 80              ne pater Argolica   ¨ sumeret urbe nurum.                 [ ]
 81               Argolidas timui:   nocuit mihi barbara paelex!           [ ]
 82                 non exspectata   ¨ uulnus ab hoste tuli.               [ ]
 83            nec facie   meritisque placet,   sed carmina nouit          [ ]
 84                diraque cantata   ¨ pabula falce metit.                 [ ]
 85               illa reluctantem   cursu deducere lunam                  [ ]?
 86            nititur et tenebris   ¨ abdere solis equos;                 [ ]
 87            illa refrenat aquas   obliquaque flumina sistit;            [ ]
 88               illa loco siluas   ¨ uiuaque saxa mouet.                 [ ]
 89            per tumulos   errat passis   discincta capillis             [ ]
 90            certaque de tepidis   ¨ colligit ossa rogis.                [ ]
 91               deuouet absentes   simulacraque cerea figit              [ ]
 92              et miserum tenuis   ¨ in iecur urget acus,                [ ]
 93              et quae nescierim   melius. male quaeritur herbis         [ ]
 94               moribus et forma   ¨ conciliandus amor.                  [ ]
 95            hanc potes amplecti   thalamoque relictus in uno            [ ]
 96                impauidus somno   ¨ nocte silente frui?                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
6. digt.
 97            scilicet ut tauros,   ita te iuga ferre coegit,             [ ]
 98          quaeque feros anguis,   ¨ te quoque mulcet ope.               [ ]
 99              adde quod ascribi   factis procerumque tuisque            [ ]?
100             se iubet et titulo   ¨ coniugis uxor obest.                [ ]
101           atque aliquis Peliae   de partibus acta uenenis              [ ]
102            imputat et populum,   ¨ qui sibi credat, habet:             [ ]
103           'non haec Aesonides,   sed Phasias Aeetine                   [ ]
104                 aurea Phrixeae   ¨ terga reuellit ouis.'               [ ]
105            non probat Alcimede   mater tua (consule matrem),           [ ]?
106            non pater, a gelido   ¨ cui uenit axe nurus.                [ ]
107                illa sibi Tanai   Scythiaeque paludibus udae            [ ]
108            quaerat et a patria   ¨ Phasidos usque uirum!               [ ]
109               mobilis Aesonide   uernaque incertior aura,              [ ]
110              cur tua polliciti   ¨ pondere uerba carent?               [ ]
111           uir meus hinc ieras;   cur non meus inde redisti?            [ ]
112           sim reducis coniunx,   ¨ sicut euntis eram.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)              20:00
6. digt.
113                si te nobilitas   generosaque nomina tangunt,           [1]
114                   en ego Minoo   ¨ nata Thoante feror!                 [u]
115        (Bacchus auus;   Bacchi coniunx   redimita Corona               [ ]
116             praeradiat stellis   ¨ signa minora suis.)                 [ ]
117          dos tibi Lemnos erit,   terra ingeniosa colenti;              [ ]
118              me quoque dotales   ¨ inter habere potes.                 [1]
119             nunc etiam peperi;   gratare ambobus, Iason.               [ ]?
120            dulce mihi grauidae   ¨ fecerat auctor onus.                [ ]
121                felix in numero   quoque sum prolemque gemellam,        [ ]
122                 pignora Lucina   ¨ bina fauente, dedi.                 [1]
123         si quaeris,   cui sint similes,   cognosceris illis.           [ ]
124            fallere non norunt;   ¨ cetera patris habent.               [ ]
125             legatos   quos paene dedi   pro matre ferendos;            [ ]?
126             sed tenuit coeptas   ¨ saeua nouerca uias.                 [ ]
127                  Medeam timui:   plus est Medea nouerca;               [1]
128                 Medeae faciunt   ¨ ad scelus omne manus.               [ ]
129          spargere quae fratris   potuit lacerata per agros             [ ]
130            corpora, pignoribus   ¨ parceret illa meis?                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
6. digt.
131           hanc tamen, o demens   Colchisque ablate uenenis,            [2]
132             diceris Hypsipyles   ¨ praeposuisse toro.                  [ ]
133            turpiter illa uirum   cognouit adultera uirgo;              [ ]
134             me tibi teque mihi   ¨ taeda pudica dedit.                 [ ]
135          prodidit illa patrem;   rapui de caede Thoanta.               [ ]
136              deseruit Colchos;   ¨ me mea Lemnos habet.                [ ]
137         quid refert,   scelerata piam   si uincit et ipso              [ ]
138             crimine dotata est   ¨ emeruitque uirum?                   [1]
139           (Lemniadum   facinus culpo,   non miror, Iason;              [ ]
140              quamlibet ignauis   ¨ iste dat arma dolor.)               [ ]
141            dic age, si uentis,   ut oportuit, actus iniquis            [ ]
142               intrasses portus   ¨ tuque comesque meos,                [ ]
143               obuiaque exissem   fetu comitante gemello                [1]
144            (hiscere nempe tibi   ¨ terra roganda fuit),                [ ]
145               quo uultu natos,   quo me scelerate uideres?             [1]
146               perfidiae pretio   ¨ qua nece dignus eras?               [ ]
147           ipse quidem   per me tutus   sospesque fuisses,              [ ]?
148            non quia tu dignus,   ¨ sed quia mitis ego.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
6. digt.
149             paelicis ipsa meos   implessem sanguine uultus             [ ]
150             quosque ueneficiis   ¨ abstulit illa tuos.                 [ ]
151                  Medeae   Medea forem!   quod si quid ab alto          [2]
152             iustus adest uotis   ¨ Iuppiter ille meis,                 [ ]
153          quod gemit Hypsipyle,   lecti quoque subnuba nostri           [ ]
154               maereat et leges   ¨ sentiat ipsa suas;                  [ ]
155            utque ego destituor   coniunx materque duorum,              [ ]
156              cum totidem natis   ¨ orba sit illa uiro.                 [ ]
157             nec male parta diu   teneat peiusque relinquat:            [ ]
158                 exulet et toto   ¨ quaerat in orbe fugam.              [ ]
159            quam fratri   germana fuit   miseroque parenti              [ ]?
160              filia, tam natis,   ¨ tam sit acerba uiro.                [ ]
161           cum mare, cum terras   consumpseris, aëra temptet;           [ ]
162           erret inops, exspes,   ¨ caede cruenta sua!                  [ ]
163             haec ego, coniugio   fraudata Thoantias, oro.              [ ]
164                  uiuite deuoto   ¨ nuptaque uirque toro!               [1]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 137
Publius Ovidius Naso: Heltindebreve 7 [Heroides]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: