File n. 137 – 14:29 minuti – Ovidius

Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !

PgDn n. 137 Publius Ovidius Naso: Heltindebreve 7 [Heroides]
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 36 - HER-OVID                                Prossimo file n. 138
Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)               0:00
7. digt.    Dido Aeneae                                                       .
  1           Sic ubi fata uocant,   udis abiectus in herbis               [ ]
  2               ad uada Maeandri   ¨ concinit albus olor.                [ ]
  3           nec quia te   nostra sperem   prece posse moueri,            [ ]
  4              alloquor (aduerso   ¨ mouimus ista deo);                  [ ]
  5            sed merita et famam   corpusque animumque pudicum           [ ]
  6           cum male perdiderim,   ¨ perdere uerba leue est.             [ ]
  7            certus es ire tamen   miseramque relinquere Dido,           [ ]
  8               atque idem uenti   ¨ uela fidemque ferent?               [ ]
  9              certus es, Aenea,   cum foedere soluere naues,            [ ]?
 10       quaeque ubi sint nescis,   ¨ Itala regna sequi?                  [ ]
 11              nec noua Carthago   nec te surgentia tangunt              [ ]
 12             moenia nec sceptro   ¨ tradita summa tuo?                  [ ]
 13          facta fugis,   facienda petis;   quaerenda per orbem          [ ]
 14           altera, quaesita est   ¨ altera terra tibi.                  [ ]
 15            ut terram inuenias,   quis eam tibi tradet habendam?        [ ]
 16             quis sua non notis   ¨ arua tenenda dabit?                 [ ]
 17            scilicet alter amor   tibi restat et altera Dido,           [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)               0:+
7. digt.
 18         quamque iterum fallas,   ¨ altera danda fides.                 [ ]
 19        quando erit ut   condas instar   Carthaginis urbem              [ ]
 20              et uideas populos   ¨ altus ab arce tuos?                 [ ]
 21             omnia ut eueniant,   nec di tua uota morentur,             [ ]
 22             unde tibi, quae te   ¨ sic amet, uxor erit?                [ ]
 23                uror ut inducto   ceratae sulpure taedae,               [ ]?
 24                 ut pia fumosis   ¨ addita tura focis.                  [ ]
 25                  Aeneas oculis   uigilantis semper inhaeret,           [u]
 26                   Aenean animo   ¨ noxque quiesque refert.             [u]
 27         ille quidem   male gratus et ad   mea munera surdus,           [ ]
 28             et quo, si non sim   ¨ stulta, carere uelim;               [ ]
 29              non tamen Aenean,   quamuis male cogitat, odi,            [ ]
 30             sed queror infidum   ¨ questaque peius amo.                [ ]
 31           parce, Venus, nurui,   durumque amplectere fratrem,          [ ]
 32           frater Amor: castris   ¨ militet ille tuis!                  [ ]
 33            aut ego, quae coepi   (neque enim dedignor), amorem,        [ ]
 34                 materiam curae   ¨ praebeat ille meae!                 [ ]
 35           fallor, et ista mihi   falsae iactatur imago:                [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)               0:++
7. digt.
 36              matris ab ingenio   ¨ dissidet ille suae.                 [ ]
 37             te lapis et montes   innataque rupibus altis               [ ]
 38              robora, te saeuae   ¨ progenuere ferae,                   [ ]
 39          aut mare, quale uides   agitari nunc quoque uentis,           [2]?
 40             qua tamen aduersis   ¨ fluctibus ire paras.                [ ]
 41       quo fugis? obstat hiems:   hiemis mihi gratia prosit.            [ ]
 42             aspice, ut euersas   ¨ concitet Eurus aquas.               [ ]
 43            quod tibi malueram,   sine me debere procellis.             [2]
 44              iustior est animo   ¨ uentus et unda tuo.                 [ ]
 45              non ego sum tanti   (numquid censeris inique?)            [ ]
 46              ut pereas, dum me   ¨ per freta longa fugis.              [ ]
 47               exerces   pretiosa odia et   constantia magno,           [ ]
 48             si, dum me careas,   ¨ est tibi uile mori.                 [ ]
 49              iam uenti ponent,   strataque aequaliter unda             [ ]
 50               caeruleis Triton   ¨ per mare curret equis.              [ ]
 51         tu quoque cum   uentis utinam   mutabilis esses!               [ ]
 52               et, nisi duritia   ¨ robora uincis, eris.                [ ]
 53          quid, quasi nescires,   insana quid aequora possint,          [ ]?

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)               4:00
7. digt.
 54               expertae totiens   ¨ tam male credis aquae?              [ ]
 55            ut, pelago   suadente uiam,   retinacula soluas,            [ ]?
 56              multa tamen latus   ¨ tristia pontus habet.               [ ]
 57             nec uiolasse fidem   temptantibus aequora prodest;         [ ]
 58               perfidiae poenas   ¨ exigit ille locus,                  [ ]
 59            praecipue   cum laesus Amor,   quia mater Amorum            [ ]
 60               nuda Cytheriacis   ¨ edita fertur aquis.                 [ ]
 61              perdita ne perdam   timeo, noceamue nocenti,              [ ]
 62            neu bibat aequoreas   ¨ naufragus hostis aquas.             [ ]
 63         uiue, precor!   sic te melius   quam funere perdam;            [ ]
 64                 tu potius leti   ¨ causa ferere mei.                   [ ]
 65          finge, age, te rapido   (nullum sit in omine pondus!)         [ ]
 66              turbine deprendi:   ¨ quid tibi mentis erit?              [ ]
 67             protinus occurrent   falsae periuria linguae               [ ]
 68                et Phrygia Dido   ¨ fraude coacta mori.                 [ ]
 69           coniugis ante oculos   deceptae stabit imago                 [ ]
 70             tristis et effusis   ¨ sanguinolenta comis.                [ ]
 71        quid tanti est   ut tum 'merui,   concedite!' dicas             [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)               4:+
7. digt.
 72          quaeque cadent, in te   ¨ fulmina missa putes?                [ ]
 73             da breue saeuitiae   spatium pelagique tuaeque;            [ ]
 74           grande morae pretium   ¨ tuta futura uia est.                [ ]
 75           haec minus ut cures,   puero parcatur Iulo!                  [ ]
 76           te satis est titulum   ¨ mortis habere meae.                 [ ]
 77            quid puer Ascanius,   quid commeruere Penates?              [ ]
 78                ignibus ereptos   ¨ obruet unda deos?                   [ ]
 79          sed neque fers tecum,   nec, quae mihi, perfide, iactas,      [ ]
 80              presserunt umeros   ¨ sacra paterque tuos.                [ ]
 81                omnia mentiris;   neque enim tua fallere lingua         [ ]
 82               incipit a nobis,   ¨ primaque plector ego.               [1]
 83            si quaeras, ubi sit   formosi mater Iuli,                   [2]
 84                 occidit a duro   ¨ sola relicta uiro.                  [1]
 85             haec mihi narraras   et me mouere. merentem                [ ]?
 86               ure: minor culpa   ¨ poena futura mea est.               [ ]
 87       nec mihi mens dubia est,   quin te tua numina damnent:           [ ]
 88           per mare, per terras   ¨ septima iactat hiems.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)               4:++
7. digt.
 89              fluctibus eiectum   tuta statione recepi                  [ ]
 90             uixque bene audito   ¨ nomine regna dedi.                  [ ]
 91             his tamen officiis   utinam contenta fuissem,              [ ]
 92              nec mea concubitu   ¨ fama sepulta foret!                 [ ]
 93              illa dies nocuit,   qua nos decliue sub antrum            [ ]
 94              caeruleus subitis   ¨ compulit imber aquis.               [ ]
 95                audieram uocem:   nymphas ululasse putaui;              [ ]
 96                 Eumenides fati   ¨ signa dedere mei.                   [ ]
 97            exige, laese pudor,   poenas, uiolataque lecti              [ ]
 97            iura nec ad cineres   ¨ fama retenta meos,                  [ ]
 97             uosque, mei manes,   animaeque cinisque Sychaei            [1]
 98           ad quem, me miseram,   ¨ plena pudoris eo.                   [ ]?
 99              est mihi marmorea   sacratus in aede Sychaeus;            [ ]
100              appositae frondes   ¨ uelleraque alba tegunt.             [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)               8:00
7. digt.
101            hinc ego me   sensi noto   quater ore citari;               [1]
102                ipse sono tenui   ¨ dixit 'Elissa, ueni!'               [ ]
103       nulla mora est,   uenio, uenio   tibi debita coniunx;            [ ]
104              sum tamen admissi   ¨ tarda pudore mei.                   [ ]
105              da ueniam culpae:   decepit idoneus auctor;               [2]
106                 inuidiam noxae   ¨ detrahit ille meae.                 [ ]
107           diua parens   seniorque pater,   pia sarcina nati,           [ ]
108              spem mihi mansuri   ¨ rite dedere uiri.                   [ ]
109              si fuit errandum,   causas habet error honestas;          [ ]
110              adde fidem, nulla   ¨ parte pigendus erit.                [ ]
111              durat in extremum   uitaeque nouissima nostrae            [ ]
112              prosequitur fati,   ¨ qui fuit ante, tenor.               [ ]
113               occidit internas   coniunx mactatus ad aras              [ ]
114              et sceleris tanti   ¨ praemia frater habet.               [ ]
115           exul agor,   cineresque uiri   patriamque relinquo,          [ ]
116             et feror in dubias   ¨ hoste sequente uias.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)               8:+
7. digt.
117             applicor his oris,   fratrique elapsa fretoque             [2]?
118              quod tibi donaui,   ¨ perfide, litus emo.                 [1]
119                urbem constitui   lateque patentia fixi                 [1]?
120               moenia finitimis   ¨ inuidiosa locis.                    [ ]
121           bella tument; bellis   peregrina et femina temptor           [ ]
122            uixque rudis portas   ¨ urbis et arma paro.                 [ ]
123           mille procis placui,   qui me coiere querentes               [ ]
124            nescioquem thalamis   ¨ praeposuisse suis.                  [ ]
125           quid dubitas uinctam   Gaetulo tradere Iarbae?               [ ]?
126             praebuerim sceleri   ¨ bracchia nostra tuo.                [ ]
127              est etiam frater,   cuius manus impia poscit              [ ]
128               respergi nostro,   ¨ sparsa cruore uiri.                 [ ]
129              pone deos et quae   tangendo sacra profanas:              [ ]
130             non bene caelestes   ¨ impia dextra colit.                 [ ]
131              si tu cultor eras   elapsis igne futurus,                 [ ]?
132               paenitet elapsos   ¨ ignibus esse deos.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)               8:++
7. digt.
133           forsitan et grauidam   Dido, scelerate, relinquas            [1]
134             parsque tui lateat   ¨ corpore clausa meo.                 [ ]
135                accedet   fatis matris   miserabilis infans,            [ ]
136                 et nondum nato   ¨ funeris auctor eris,                [ ]
137             cumque parente sua   frater morietur Iuli,                 [ ]?
138               poenaque conexos   ¨ auferet una deos.                   [ ]
139          'sed iubet ire deus.'   uellem uetuisset adire,               [ ]
140             Punica nec Teucris   ¨ pressa fuisset humus!               [ ]
141             hoc duce nempe deo   uentis agitaris iniquis               [ ]
142             et teris in rabido   ¨ tempora longa freto?                [ ]
143              Pergama uix tanto   tibi erant repetenda labore,          [ ]
144                Hectore si uiuo   ¨ quanta fuere forent.                [1]
145           non patrium   Simoenta petis,   sed Thybridis undas:         [ ]
146             nempe ut peruenias   ¨ quo cupis, hospes eris.             [ ]
147            utque latet   uitatque tuas   abstrusa carinas,             [ ]
148             uix tibi continget   ¨ terra petita seni.                  [ ]
149             hos potius populos   in dotem, ambage remissa,             [ ]
150             accipe et aduectas   ¨ Pygmalionis opes.                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)              12:00
7. digt.
151                Ilion in Tyriam   transfer felicius urbem               [ ]
152              resque loco regis   ¨ sceptraque sacra tene!              [1]
153       si tibi mens   auida est belli,   si quaerit Iulus,              [ ]?
154                unde suo partus   ¨ Marte triumphus eat,                [ ]
155        quem superet,   ne quid desit,   praebebimus hostem.            [ ]
156               hic pacis leges,   ¨ hic locus arma capit.               [ ]
157            tu modo, per matrem   fraternaque tela, sagittas,           [ ]
158          perque fugae comites,   ¨ Dardana sacra, deos,                [ ]
159       (sic superent,   quoscumque tua   de gente reportat              [ ]
160           Mars ferus, et damni   ¨ sit modus ille tui,                 [ ]
161               Ascaniusque suos   feliciter impleat annos               [1]
162              et senis Anchisae   ¨ molliter ossa cubent!)              [ ]
163          parce, precor, domui,   quae se tibi tradit habendam.         [ ]
164              quod crimen dicis   ¨ praeter amasse meum?                [ ]
165              non ego sum Pthia   magnisque oriunda Mycenis,            [ ]?
166            nec steterunt in te   ¨ uirque paterque meus.               [ ]
167               si pudet uxoris,   non nupta, sed hospita dicar;         [ ]
168              dum tua sit Dido,   ¨ quidlibet esse feret.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)              12:+
7. digt.
169         nota mihi   freta sunt Afrum   plangentia litus;               [ ]
170              temporibus certis   ¨ dantque negantque uiam.             [ ]
171           cum dabit aura uiam,   praebebis carbasa uentis;             [ ]
172             nunc leuis eiectam   ¨ continet alga ratem.                [ ]
173            tempus ut obseruem,   manda mihi: certior ibis,             [ ]
174             nec te, si cupies,   ¨ ipsa manere sinam.                  [ ]
175             et socii   requiem poscunt,   laniataque classis           [ ]
176               postulat exiguas   ¨ semirefecta moras.                  [ ]
177            pro meritis   et siqua tibi   praebebimus ultra,            [ ]
178               non spe coniugii   ¨ tempora parua peto,                 [ ]
179            dum freta mitescunt   et amor, dum tempore et usu           [ ]
180                fortiter edisco   ¨ tristia posse pati.                 [ ]
181         si minus, est   animus nobis   effundere uitam;                [ ]
182                 in me crudelis   ¨ non potes esse diu.                 [ ]
183              aspicias   utinam quae sit   scribentis imago!            [ ]
184           scribimus, et gremio   ¨ Troicus ensis adest,                [ ]
185        perque genas   lacrimae strictum   labuntur in ensem,           [ ]
186           qui iam pro lacrimis   ¨ sanguine tinctus erit.              [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)              12:++
7. digt.
187           quam bene conueniunt   fato tua munera nostro!               [ ]
188               instruis impensa   ¨ nostra sepulcra breui.              [ ]
189            nec mea nunc primum   feriuntur pectora telo;               [ ]
190               ille locus saeui   ¨ uulnus Amoris habet.                [ ]
191         Anna soror,   soror Anna, meae   male conscia culpae,          [ ]
192           iam dabis in cineres   ¨ ultima dona meos.                   [ ]
193            nec consumpta rogis   inscribar Elissa Sychaei.             [ ]
194           hoc tantum in tumuli   ¨ marmore carmen erit:                [ ]
195                PRAEBVIT AENEAS   ET CAVSAM MORTIS ET ENSEM             [ ]
196                  IPSA SVA DIDO   ¨ CONCIDIT VSA MANV.                  [ ]

risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo file n. 138
Publius Ovidius Naso: Heltindebreve 10 og 11 [Heroides]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!

Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
7. digt.
 83            si quaeras, ubi sit   formosi mater Iuli,                   [2]
129              pone deos et quae   tangendo sacra profanas:              [ ]
7. digt.
 39          aut mare, quale uides   agitari nunc quoque uentis,           [2]?
7. digt.
 22             unde tibi, quae te   ¨ sic amet, uxor erit?                [ ]
 28             et quo, si non sim   ¨ stulta, carere uelim;               [ ]
 46              ut pereas, dum me   ¨ per freta longa fugis.              [ ]
 72          quaeque cadent, in te   ¨ fulmina missa putes?                [ ]
166            nec steterunt in te   ¨ uirque paterque meus.               [ ]

Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: