File n. 138 – 20:57 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 139
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 138 Publius Ovidius Naso: Heltindebreve 10 og 11 [Heroides]
Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
10. digt.   Ariadne Theseo                                                    .
  1                  Mitius inueni   quam te genus omne ferarum;           [ ]?
  2               credita non ulli   ¨ quam tibi peius eram.               [ ]?
  3           quae legis, ex illo,   Theseu, tibi litore mitto,            [1]
  4              unde tuam sine me   ¨ uela tulere ratem.                  [ ]
  5             in quo me   somnusque meus   male prodidit et tu,          [ ]?
  6             per facinus somnis   ¨ insidiate meis.                     [ ]?
  7            tempus erat, uitrea   quo primum terra pruina               [ ]?

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
10. digt.
  8            spargitur et tectae   ¨ fronde queruntur aues.              [ ]
  9              incertum uigilans   ac somno languida moui                [ ]
 10               Thesea prensuras   ¨ semisupina manus.                   [ ]
 11          nullus erat!   referoque manus   iterumque retempto,          [ ]
 12             perque torum moueo   ¨ bracchia: nullus erat!              [ ]
 13                excussere metus   somnum; conterrita surgo,             [ ]
 14           membraque sunt uiduo   ¨ praecipitata toro.                  [ ]
 15              protinus adductis   sonuerunt pectora palmis,             [ ]
 16             utque erat e somno   ¨ turbida, rupta coma est.            [ ]
 17           luna fuit;   specto, si quid   nisi litora cernam.           [ ]?
 18            quod uideant oculi,   ¨ nil nisi litus habent.              [ ]
 19          nunc huc, nunc illuc,   et utroque sine ordine, curro;        [ ]
 20                 alta puellares   ¨ tardat harena pedes.                [ ]
 21                   interea toto   clamanti litore 'Theseu!'             [ ]?
 22                reddebant nomen   ¨ concaua saxa tuum,                  [ ]
 23            et quotiens ego te,   totiens locus ipse uocabat:           [ ]
 24             ipse locus miserae   ¨ ferre uolebat opem.                 [ ]
 25            mons fuit: apparent   frutices in uertice rari;             [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
10. digt.
 26           hinc scopulus raucis   ¨ pendet adesus aquis.                [ ]
 27               ascendo   (uires animus   dabat) atque ita late          [1]
 28              aequora prospectu   ¨ metior alta meo.                    [ ]
 29           inde ego (nam uentis   quoque sum crudelibus usa)            [ ]
 30                uidi praecipiti   ¨ carbasa tenta Noto.                 [ ]
 31               ut uidi indignam   quae me uidisse putarem,              [ ]
 32               frigidior glacie   ¨ semianimisque fui.                  [ ]
 33               nec languere diu   patitur dolor; excitor illo,          [ ]
 34               excitor et summa   ¨ Thesea uoce uoco.                   [ ]?
 35          'quo fugis?' exclamo;   'scelerate reuertere Theseu!          [ ]?
 36          flecte ratem! numerum   ¨ non habet illa suum!'               [ ]
 37          haec ego: quod   uoci deerat,   plangore replebam.            [ ]
 38             uerbera cum uerbis   ¨ mixta fuere meis.                   [ ]
 39                si non audires,   ut saltem cernere posses,             [ ]
 40                  iactatae late   ¨ signa dedere manus;                 [ ]
 41             candidaque imposui   longae uelamina uirgae,               [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
10. digt.
 42               scilicet oblitos   ¨ admonitura mei.                     [ ]?
 43           iamque oculis   ereptus eras:   tum denique fleui.           [ ]?
 44              torpuerant molles   ¨ ante dolore genae.                  [ ]
 45          quid potius facerent,   quam me mea lumina flerent,           [ ]
 46              postquam desieram   ¨ uela uidere tua?                    [ ]
 47               aut ego diffusis   erraui sola capillis,                 [ ]?
 48               qualis ab Ogygio   ¨ concita Baccha deo;                 [ ]
 49           aut mare prospiciens   in saxo frigida sedi,                 [ ]
 50           quamque lapis sedes,   ¨ tam lapis ipsa fui.                 [ ]
 51            saepe torum repeto,   qui nos acceperat ambos,              [1]
 52               sed non acceptos   ¨ exhibiturus erat,                   [ ]
 53           et tua, quae possum,   pro te uestigia tango                 [ ]
 54         strataque quae membris   ¨ intepuere tuis.                     [ ]
 55            incumbo,   lacrimisque toro   manante profusis              [1]
 56          'pressimus', exclamo,   ¨ 'te duo: redde duos!                [ ]
 57              uenimus huc ambo;   cur non discedimus ambo?              [ ]
 58          perfide, pars nostri,   ¨ lectule, maior ubi est?'            [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
10. digt.
 59          quid faciam?   quo sola ferar?   uacat insula cultu.          [2]
 60             non hominum uideo,   ¨ non ego facta boum.                 [ ]
 61            omne latus   terrae cingit   mare; nauita nusquam,          [ ]
 62             nulla per ambiguas   ¨ puppis itura uias.                  [ ]
 63           finge dari   comitesque mihi   uentosque ratemque:           [ ]
 64          quid sequar? accessus   ¨ terra paterna negat.                [ ]
 65                 ut rate felici   pacata per aequora labar,             [4]
 66             temperet ut uentos   ¨ Aeolus, exul ero.                   [ ]
 67            non ego te,   Crete centum   digesta per urbes,             [2]
 68                aspiciam, puero   ¨ cognita terra Ioui.                 [ ]
 69           et pater et   tellus iusto   regnata parenti                 [ ]
 70            prodita sunt facto,   ¨ nomina cara, meo.                   [ ]
 71          cum tibi, ne   uictor tecto   morerere recuruo                [ ]
 72          quae regerent passus,   ¨ pro duce fila dedi,                 [ ]
 73              tum mihi dicebas:   'per ego ipsa pericula iuro,          [2]
 74           te fore, dum nostrum   ¨ uiuet uterque, meam.'               [ ]
 75           uiuimus, et non sum,   Theseu, tua, si modo uiuit            [ ]
 76                 femina periuri   ¨ fraude sepulta uiri.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
10. digt.
 77        me quoque, qua fratrem,   mactasses, improbe, claua:            [2]
 78           esset, quam dederas,   ¨ morte soluta fides.                 [ ]
 79            nunc ego non tantum   quae sum passura recordor,            [ ]
 80          sed quaecumque potest   ¨ ulla relicta pati.                  [ ]
 81                occurrunt animo   pereundi mille figurae,               [ ]
 82           morsque minus poenae   ¨ quam mora mortis habet.             [ ]
 83               iam iam uenturos   aut hac aut suspicor illac,           [ ]
 84              qui lanient auido   ¨ uiscera dente, lupos.               [ ]
 85             forsitan et fuluos   tellus alat ista leones.              [ ]
 86          quis scit an et saeua   ¨ tigride Dia uacet?                  [ ]
 87              et freta dicuntur   magnas expellere phocas!              [ ]
 88          quid uetat et gladios   ¨ per latus ire meum?                 [ ]
 89              tantum ne religer   dura captiua catena,                  [ ]
 90              neue traham serua   ¨ grandia pensa manu,                 [ ]
 91           cui pater est Minos,   cui mater filia Phoebi,               [ ]
 92          quodque magis memini,   ¨ quae tibi pacta fui!                [ ]
 93             si mare, si terras   porrectaque litora uidi,              [ ]
 94             multa mihi terrae,   ¨ multa minantur aquae.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
10. digt.
 95               caelum restabat:   timeo simulacra deorum.               [ ]
 96              destituor rabidis   ¨ praeda cibusque feris.              [ ]
 97         siue colunt   habitantque uiri,   diffidimus illis:            [ ]
 98                externos didici   ¨ laesa timere uiros.                 [ ]
 99              uiueret Androgeos   utinam! nec facta luisses             [ ]
100               impia funeribus,   ¨ Cecropi terra, tuis;                [ ]
101              nec tua mactasset   nodoso stipite, Theseu,               [ ]?
102              ardua parte uirum   ¨ dextera, parte bouem;               [ ]
103          nec tibi quae reditus   monstrarent, fila dedissem,           [ ]
104              fila per adductas   ¨ saepe relecta manus.                [ ]
105             non equidem miror,   si stat Victoria tecum                [ ]
106             strataque Cretaeam   ¨ belua planxit humum.                [ ]
107              non poterant figi   praecordia ferrea cornu;              [ ]?
108             ut te non tegeres,   ¨ pectore tutus eras.                 [ ]
109              illic tu silices,   illic adamanta tulisti,               [ ]
110              illic qui silices   ¨ Thesea uincat habes.                [ ]
131          nec pater est Aegeus,   nec tu Pittheidos Aethrae             [ ]
132               filius; auctores   ¨ saxa fretumque tui!                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
10. digt.
111                crudeles somni,   quid me tenuistis inertem?            [ ]
112               at semel aeterna   ¨ nocte premenda fui.                 [ ]
113           uos quoque crudeles,   uenti, nimiumque parati               [2]
114         flaminaque in lacrimas   ¨ officiosa meas.                     [ ]
115              dextera crudelis,   quae me fratremque necauit,           [2]?
116              et data poscenti,   ¨ nomen inane, fides.                 [ ]
117                 in me iurarunt   somnus uentusque fidesque;            [ ]
118             prodita sum causis   ¨ una puella tribus.                  [ ]
119        ergo ego nec   lacrimas matris   moritura uidebo,               [ ]
120           nec, mea qui digitis   ¨ lumina condat, erit?                [ ]
121               spiritus infelix   peregrinas ibit in auras,             [2]
122              nec positos artus   ¨ unguet amica manus?                 [ ]
123              ossa superstabunt   uolucres inhumata marinae?            [ ]
124             haec sunt officiis   ¨ digna sepulcra meis?                [ ]
125                 ibis Cecropios   portus, patriaque receptus,           [ ]
126            cum steteris turbae   ¨ celsus in ore tuae                  [ ]
127               et bene narraris   letum taurique uirique                [ ]
128            sectaque per dubias   ¨ saxea tecta uias,                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
10. digt.
129              me quoque narrato   sola tellure relictam:                [1]
130            non ego sum titulis   ¨ subripienda tuis.                   [ ]
133            di facerent   ut me summa   de puppe uideres!               [ ]?
134                mouisset uultus   ¨ maesta figura tuos.                 [ ]
135        nunc quoque non oculis,   sed, qua potes, aspice mente          [ ]
136             haerentem scopulo,   ¨ quem uaga pulsat aqua.              [ ]
137                aspice demissos   lugentis more capillos                [ ]
138            et tunicas lacrimis   ¨ sicut ab imbre grauis.              [ ]
139            corpus, ut impulsae   segetes aquilonibus, horret,          [ ]
140            litteraque articulo   ¨ pressa tremente labat.              [ ]
141            non te per meritum,   quoniam male cessit, adoro:           [ ]
142               debita sit facto   ¨ gratia nulla meo,                   [ ]
143           sed ne poena quidem.   si non ego causa salutis,             [1]
144          non tamen est cur sis   ¨ tu mihi causa necis.                [ ]
145             has tibi plangendo   lugubria pectora lassas               [ ]?
146                  infelix tendo   ¨ trans freta longa manus.            [ ]
147        hos tibi, qui superant,   ostendo maesta capillos.              [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
10. digt.
148              per lacrimas oro,   ¨ quas tua facta mouent,              [1]
149          flecte ratem, Theseu,   uersoque relabere uelo!               [ ]
150             si prius occidero,   ¨ tu tamen ossa feres.                [ ]
11. digt.   Canace Macareo                                                    .
  1             Siqua tamen caecis   errabunt scripta lituris,             [ ]
  2              oblitus a dominae   ¨ caede libellus erit.                [ ]
  3          dextra tenet calamum,   strictum tenet altera ferrum,         [ ]
  4             et iacet in gremio   ¨ charta soluta meo.                  [ ]
  5              haec est Aeolidos   fratri scribentis imago;              [ ]?
  6                sic uideor duro   ¨ posse placere patri.                [ ]
  7           ipse necis   cuperem nostrae   spectator adesset,            [ ]
  8             auctorisque oculis   ¨ exigeretur opus.                    [ ]
  9          ut ferus est   multosque suis   truculentior Euris,           [ ]
 10              spectasset siccis   ¨ uulnera nostra genis.               [ ]
 11          scilicet est aliquid,   cum saeuis uiuere uentis:             [ ]
 12                 ingenio populi   ¨ conuenit ille sui.                  [ ]
 13              ille Noto Zephyro  -que et Sithonio  Aquiloni             [ ]
 14             imperat et pinnis,   ¨ Eure proterue, tuis.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
11. digt.
 15          imperat, heu, uentis,   tumidae non imperat irae!             [ ]
 16             possidet et uitiis   ¨ regna minora suis.                  [ ]?
 17             quid iuuat admotam   per auorum nomina caelo               [ ]
 18                 inter cognatos   ¨ posse referre Iouem?                [ ]
 19            num minus infestum,   funebria munera, ferrum               [ ]
 20                 feminea teneo,   ¨ non mea tela, manu?                 [ ]
 21          o  utinam,   Macareu, quae nos   commisit in unum,            [ ]
 22                  uenisset leto   ¨ serior hora meo!                    [ ]
 23          cur umquam   plus me, frater,   quam frater amasti,           [ ]
 24             et tibi, non debet   ¨ quod soror esse, fui?               [ ]
 25           ipsa quoque incalui,   qualemque audire solebam,             [ ]?
 26              nescio quem sensi   ¨ corde tepente deum.                 [ ]
 27             fugerat ore color,   macies adduxerat artus,               [ ]
 28               sumebant minimos   ¨ ora coacta cibos.                   [ ]
 29            nec somni   faciles et nox   erat annua nobis,              [ ]
 30               et gemitum nullo   ¨ laesa dolore dabam.                 [ ]
 31         nec, cur haec facerem,   poteram mihi reddere causam,          [ ]
 32          nec noram, quid amans   ¨ esset; at illud eram.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
11. digt.
 33           prima malum   nutrix animo   praesensit anili;               [ ]
 34              prima mihi nutrix   ¨ 'Aeoli,' dixit 'amas!'              [1]
 35               erubui,   gremioque pudor   deiecit ocellos:             [ ]
 36           haec satis in tacita   ¨ signa fatentis erant.               [ ]
 37             iamque tumescebant   uitiati pondera uentris,              [ ]
 38              aegraque furtiuum   ¨ membra grauabat onus.               [ ]
 39          quas mihi non herbas,   quae non medicamina nutrix            [ ]
 40                attulit, audaci   ¨ supposuitque manu,                  [ ]
 41             ut penitus nostris   (hoc te celauimus unum)               [ ]?
 42            uisceribus crescens   ¨ excuteretur onus?                   [ ]
 43                a, nimium uiuax   admotis restitit infans               [ ]
 44               artibus et tecto   ¨ tutus ab hoste fuit!                [ ]
 45          iam nouiens   erat orta soror   pulcherrima Phoebi,           [ ]
 46              et noua luciferos   ¨ Luna mouebat equos.                 [ ]
 47            nescia quae faceret   subitos mihi causa dolores,           [ ]
 48             et rudis ad partus   ¨ et noua miles eram.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
11. digt.
 49               nec tenui uocem.   'quid,' ait, 'tua crimina prodis?'    [ ]
 50               oraque clamantis   ¨ conscia pressit anus.               [ ]
 51           quid faciam infelix?   gemitus dolor edere cogit,            [ ]
 52            sed timor et nutrix   ¨ et pudor ipse uetant.               [ ]
 53               contineo gemitus   elapsaque uerba reprendo              [ ]?
 54              et cogor lacrimas   ¨ combibere ipsa meas.                [ ]
 55          mors erat ante oculos   et opem Lucina negabat                [ ]
 56         (et graue, si morerer,   ¨ mors quoque crimen erat),           [ ]
 57            cum super incumbens   scissa tunicaque comaque              [ ]
 58               pressa refouisti   ¨ pectora nostra tuis;                [ ]
 59           et mihi 'uiue soror,   soror o carissima' dixti,             [2]
 60                'uiue nec unius   ¨ corpore perde duos!                 [u]
 61           spes bona det uires:   fratri nam nupta futura es.           [ ]
 62                 illius, de quo   ¨ mater, et uxor eris.'               [ ]
 63            mortua, crede mihi,   tamen ad tua uerba reuixi;            [ ]
 64           et positum est uteri   ¨ crimen onusque mei.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
11. digt.
 65            quid tibi grataris?   media sedet Aeolus aula:              [2]
 66            crimina sunt oculis   ¨ subripienda patris.                 [ ]
 67              frugibus infantem   ramisque albentis olivae              [ ]
 68              et leuibus uittis   ¨ sedula celat anus,                  [ ]
 69           fictaque sacra facit   dicitque precantia uerba;             [ ]
 70            dat populus sacris,   ¨ dat pater ipse uiam.                [ ]
 71          iam prope limen erat:   patrias uagitus ad aures              [ ]
 72              uenit, et indicio   ¨ proditur ipse suo.                  [ ]
 73                eripit infantem   mentitaque sacra reuelat              [ ]
 74                 Aeolus. insana   ¨ regia uoce sonat.                   [ ]
 75          ut mare fit tremulum,   tenui cum stringitur aura,            [ ]
 76             ut quatitur tepido   ¨ fraxinus icta Noto,                 [ ]
 77                sic mea uibrari   pallentis membra uideres;             [ ]
 78            quassus ab imposito   ¨ corpore lectus erat.                [ ]
 79              irruit et nostrum   uulgat clamore pudorem,               [ ]
 80                et uix a misero   ¨ continet ore manus.                 [ ]
 81           ipsa nihil   praeter lacrimas   pudibunda profudi;           [ ]
 82               torpuerat gelido   ¨ lingua retenta metu.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
11. digt.
 83             iamque dari paruum   canibusque auibusque nepotem          [ ]
 84             iusserat, in solis   ¨ destituique locis:                  [ ]
 85             uagitus   dedit ille miser   (sensisse putares),           [ ]
 86            quaque suum poterat   ¨ uoce rogabat auum.                  [ ]
 87         quid mihi tunc   animi credis,   germane, fuisse               [1]
 88            (nam potes ex animo   ¨ colligere ipse tuo),                [ ]
 89             cum mea me   coram siluas   inimicus in altas              [ ]
 90               uiscera montanis   ¨ ferret edenda lupis?                [ ]
 91               exierat thalamo:   tum demum pectora plangi              [ ]
 92            contigit inque meas   ¨ unguibus ire genas.                 [ ]
 93              interea   patrius uultu   maerente satelles               [ ]
 94              uenit et indignos   ¨ edidit ore sonos:                   [ ]
 95             'Aeolus hunc ensem   mittit tibi' (tradidit ensem):        [ ]
 96            'et iubet ex merito   ¨ scire, quid iste uelit.'            [ ]
 97              scimus, et utemur   uiolento fortiter ense;               [2]
 98              pectoribus condam   ¨ dona paterna meis.                  [ ]
 99             his mea muneribus,   genitor, conubia donas?               [ ]
100           hac tua dote, pater,   ¨ filia diues erit?                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
11. digt.
101          tolle procul,   decepte, faces,   Hymenaee, maritas           [ ]
102                et fuge turbato   ¨ tecta nefanda pede!                 [ ]
103              ferte faces in me   quas fertis, Erinyes, atras,          [ ]
104                et meus ex isto   ¨ luceat igne rogus!                  [ ]
105                 nubite felices   Parca meliore, sorores,               [2]
106                amissae memores   ¨ sed tamen este mei.                 [ ]
107              quid puer admisit   tam paucis editus horis?              [ ]
108               quo laesit facto   ¨ uix bene natus auum?                [ ]
109             si potuit   meruisse necem,   meruisse putetur.            [ ]
110               a, miser admisso   ¨ plectitur ille meo!                 [ ]
111            nate, dolor matris,   rabidarum praeda ferarum,             [ ]
112                ei mihi, natali   ¨ dilacerate tuo,                     [1]
113             nate, parum fausti   miserabile pignus amoris,             [ ]
114          haec tibi prima dies,   ¨ haec tibi summa fuit!               [ ]
115           non mihi te   licuit lacrimis   perfundere iustis,           [ ]
116              in tua non tonsas   ¨ ferre sepulcra comas.               [ ]
117             non super incubui,   non oscula frigida carpsi:            [ ]?
118               diripiunt auidae   ¨ uiscera nostra ferae.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Heltindebreve, ægte (Cambridge G.L.C.)
11. digt.                                                                     .
119           ipsa quoque infantes   cum uulnere prosequar umbras,         [ ]
120                nec mater fuero   ¨ dicta nec orba diu.                 [ ]
121          tu tamen, o   frustra miserae   sperate sorori,               [ ]
122           sparsa, precor, nati   ¨ collige membra tui                  [ ]
123             et refer ad matrem   socioque impone sepulcro              [ ]
124             urnaque nos habeat   ¨ quamlibet arta duos.                [ ]
125             uiue memor nostri,   lacrimasque in uulnera funde,         [ ]
126                 neue reformida   ¨ corpus amantis amans.               [ ]
127             tu, rogo, dilectae   nimium mandata sororis                [ ]
128              perfice; mandatis   ¨ obsequar ipsa patris.               [ ]
_____________________________________________________________________________ .

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 139
Publius Ovidius Naso: Kalenderen 1,1-294 [Fasti]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: