File n. 139 – 22:12 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 140
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 139 Publius Ovidius Naso: Kalenderen 1,1-294 [Fasti]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)                               .
  1             Tempora cum causis   Latium digesta per annum              [ ]
  2            lapsaque sub terras   ¨ ortaque signa canam.                [ ]
  3                 excipe pacato,   Caesar Germanice, voltu               [2]
  4            hoc opus et timidae   ¨ dirige navis iter;                  [ ]
  5              officioque, levem   non aversatus honorem,                [ ]
  6                 en tibi devoto   ¨ numine dexter ades.                 [1]
  7              sacra recognosces   annalibus eruta priscis,              [ ]
  8              et quo sit merito   ¨ quaeque notata dies.                [ ]
  9                 invenies illic   et festa domestica vobis:             [ ]
 10          saepe tibi pater est,   ¨ saepe legendus avus;                [ ]
 11          quaeque ferunt   illi pictos   signantia fastos,              [ ]
 12            tu quoque cum Druso   ¨ praemia fratre feres.               [ ]
 13           Caesaris arma canant   alii: nos Caesaris aras,              [ ]
 14           et quoscumque sacris   ¨ addidit ille dies.                  [ ]
 15                  adnue conanti   per laudes ire tuorum,                [ ]
 16              deque meo pavidos   ¨ excute corde metus.                 [ ]
 17           da mihi te placidum,   dederis in carmine viris:             [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
 18                 ingenium voltu   ¨ statque caditque tuo.               [ ]
 19                pagina iudicium   docti subitura movetur                [ ]
 20           principis, ut Clario   ¨ missa legenda deo.                  [ ]
 21            quae sit enim culti   facundia sensimus oris,               [ ]?
 22            civica pro trepidis   ¨ cum tulit arma reis;                [ ]
 23          scimus et, ad nostras   cum se tulit impetus artes,           [ ]
 24                ingenii currant   ¨ flumina quanta tui.                 [ ]
 25           si licet et fas est,   vates rege vatis habenas,             [ ]
 26               auspice te felix   ¨ totus ut annus eat.                 [1]
 27              tempora digereret   cum conditor urbis, in anno           [ ]
 28              constituit menses   ¨ quinque bis esse suo.               [ ]
 29            scilicet arma magis   quam sidera, Romule, noras,           [ ]
 30              curaque finitimos   ¨ vincere maior erat.                 [ ]
 31          est tamen et   ratio, Caesar,   quae moverit illum,           [ ]
 32                erroremque suum   ¨ quo tueatur, habet.                 [ ]
 33        quod satis est,   utero matris   dum prodeat infans,            [1]
 34               hoc anno statuit   ¨ temporis esse satis.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
 35             per totidem menses   a funere coniugis uxor                [1]?
 36              sustinet in vidua   ¨ tristia signa domo.                 [ ]
 37              haec igitur vidit   trabeati cura Quirini,                [ ]
 38            cum rudibus populis   ¨ annua iura daret.                   [ ]
 39           Martis erat   primus mensis,   Venerisque secundus:          [ ]
 40         haec generis princeps,   ¨ ipsius ille pater.                  [ ]
 41             tertius a senibus,   iuvenum de nomine quartus,            [ ]
 42          quae sequitur, numero   ¨ turba notata fuit.                  [ ]
 43              at Numa nec Ianum   nec avitas praeterit umbras,          [ ]
 44              mensibus antiquis   ¨ praeposuitque duos.                 [ ]
 45               ne tamen ignores   variorum iura dierum,                 [ ]
 46              non habet officii   ¨ Lucifer omnis idem.                 [ ]
 47            ille nefastus erit,   per quem tria verba silentur:         [ ]
 48          fastus erit, per quem   ¨ lege licebit agi.                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
 49              nec toto   perstare die   sua iura putaris:               [ ]?
 50           qui iam fastus erit,   ¨ mane nefastus erat;                 [ ]
 51             nam simul exta deo   data sunt, licet omnia fari,          [ ]
 52             verbaque honoratus   ¨ libera praetor habet.               [1]
 53        est quoque, quo populum   ius est includere saeptis:            [ ]
 54           est quoque, qui nono   ¨ semper ab orbe redit.               [1]
 55              vindicat Ausonias   Iunonis cura Kalendas,                [ ]
 56               Idibus alba Iovi   ¨ grandior agna cadit;                [ ]
 57                 Nonarum   tutela deo   caret. omnibus istis            [2]
 58             (ne fallare cave!)   ¨ proximus ater erit.                 [ ]
 59            omen ab eventu est,   illis nam Roma diebus                 [ ]
 60               damna sub averso   ¨ tristia Marte tulit.                [ ]
 61         haec mihi dicta semel,   totis haerentia fastis,               [ ]
 62                ne seriem rerum   ¨ scindere cogar, erunt.              [ ]
A . K . IAN . F                                                              ..
 63             Ecce tibi faustum,   Germanice, nuntiat annum              [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
 64               inque meo primus   ¨ carmine Ianus adest.                [ ]
 65            Iane biceps,   anni tacite   labentis origo,                [1]?
 66               solus de superis   ¨ qui tua terga vides,                [ ]
 67           dexter ades ducibus,   quorum secura labore                  [ ]
 68              otia terra ferax,   ¨ otia pontus habet:                  [ ]
 69         dexter ades   patribusque tuis   populoque Quirini,            [ ]
 70                 et resera nutu   ¨ candida templa tuo.                 [1]
 71           prospera lux oritur:   linguis animisque favete!             [ ]
 72              nunc dicenda bona   ¨ sunt bona verba die.                [ ]
 73             lite vacent aures,   insanaque protinus absint             [ ]
 74           iurgia; differ opus,   ¨ livida lingua, tuum!                [ ]
 75               cernis, odoratis   ut luceat ignibus aether,             [2]?
 76              et sonet accensis   ¨ spica Cilissa focis?                [ ]
 77              flamma nitore suo   templorum verberat aurum              [ ]
 78              et tremulum summa   ¨ spargit in aede iubar.              [ ]
 79              vestibus intactis   Tarpeias itur in arces,               [ ]?
 80               et populus festo   ¨ concolor ipse suo est,              [ ]
 81         iamque novi   praeeunt fasces,   nova purpura fulget,          [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
 82             et nova conspicuum   ¨ pondera sentit ebur.                [ ]
 83           colla rudes   operum praebent   ferienda iuvenci,            [ ]
 84              quos aluit campis   ¨ herba Falisca suis.                 [ ]
 85              Iuppiter arce sua   totum cum spectat in orbem,           [ ]
 86              nil nisi Romanum,   ¨ quod tueatur, habet.                [1]?
 87             salve, laeta dies,   meliorque revertere semper,           [ ]
 88                 a populo rerum   ¨ digna potente coli.                 [1]
 89           quem tamen esse deum   te dicam, Iane biformis?              [ ]
 90            nam tibi par nullum   ¨ Graecia numen habet.                [ ]
 91              ede simul causam,   cur de caelestibus unus,              [ ]
 92           sitque quod a tergo,   ¨ sitque quod ante, vides?            [ ]
 93           haec ego cum sumptis   agitarem mente tabellis,              [ ]
 94             lucidior visa est,   ¨ quam fuit ante, domus.              [ ]
 95            tunc sacer ancipiti   mirandus imagine Ianus                [ ]?
 96             bina repens oculis   ¨ obtulit ora meis.                   [ ]
 97                extimui   sensique metu   riguisse capillos,            [ ]
 98              et gelidum subito   ¨ frigore pectus erat.                [ ]
 99          ille tenens   baculum dextra   clavemque sinistra             [ ]?

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
100               edidit hos nobis   ¨ ore priore sonos:                   [ ]?
101            'disce metu posito,   vates operose dierum,                 [1]?
102           quod petis, et voces   ¨ percipe mente meas.                 [ ]
103               me Chaos antiqui   (nam sum res prisca) vocabant:        [ ]
104             aspice, quam longi   ¨ temporis acta canam.                [ ]
105                lucidus hic aër   et quae tria corpora restant,         [u]
106         ignis, aqua et tellus,   ¨ unus acervus erat.                  [ ]
107            ut semel haec rerum   secessit lite suarum                  [ ]
108              inque novas abiit   ¨ massa soluta domos,                 [ ]
109            flamma petit altum,   propior locus aëra cepit,             [ ]
110                 sederunt medio   ¨ terra fretumque solo.               [ ]
111           tunc ego, qui fueram   globus et sine imagine moles,         [ ]
112                in faciem redii   ¨ dignaque membra deo.                [ ]
113          nunc quoque, confusae   quandam nota parva figurae,           [ ]
114            ante quod est in me   ¨ postque, videtur idem.              [ ]
115              accipe, quaesitae   quae causa sit altera formae,         [ ]
116            hanc simul ut noris   ¨ officiumque meum.                   [ ]
117         quicquid ubique vides,   caelum, mare, nubila, terras,         [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
118              omnia sunt nostra   ¨ clausa patentque manu.              [ ]
119            me penes est   unum vasti   custodia mundi,                 [ ]
120                et ius vertendi   ¨ cardinis omne meum est.             [ ]
121             cum libuit   Pacem placidis   emittere tectis,             [1]
122               libera perpetuas   ¨ ambulat illa vias:                  [ ]
123              sanguine letifero   totus miscebitur orbis,               [1]?
124             ni teneant rigidae   ¨ condita bella serae.                [ ]
125            praesideo   foribus caeli   cum mitibus Horis:              [ ]
126              it, redit officio   ¨ Iuppiter ipse meo.                  [ ]
127              inde vocor Ianus.   cui cum Ceriale sacerdos              [ ]
128                  imponit libum   ¨ mixtaque farra sale,                [ ]
129                nomina ridebis;   modo namque Patulcius idem            [2]
130              et modo sacrifico   ¨ Clusius ore vocor.                  [ ]
131               scilicet alterno   voluit rudis illa vetustas            [ ]
132                nomine diversas   ¨ significare vices.                  [ ]
133           vis mea narrata est.   causam nunc disce figurae:            [ ]
134          iam tamen hanc aliqua   ¨ tu quoque parte vides.              [ ]
135           omnis habet geminas,   hinc atque hinc, ianua frontis,       [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
136          e quibus haec populum   ¨ spectat, at illa larem;             [ ]
137           utque sedens   primi vester   prope limina tecti             [ ]?
138               ianitor egressus   ¨ introitusque videt,                 [ ]
139              sic ego perspicio   caelestis ianitor aulae               [ ]
140                    Eoas partes   ¨ Hesperiasque simul.                 [ ]
141            ora vides   Hecates in tres   vertentia partes,             [ ]
142            servet ut in ternas   ¨ compita secta vias;                 [ ]
143              et mihi, ne flexu   cervicis tempora perdam,              [ ]
144               cernere non moto   ¨ corpore bina licet.'                [ ]
145              dixerat et voltu,   si plura requirere vellem,            [2]?
146             difficilem mihi se   ¨ non fore fassus erat.               [ ]
147         sumpsi animum   gratesque deo   non territus egi               [ ]
148          verbaque sum spectans   ¨ pauca locutus humum:                [ ]
149          'dic, age, frigoribus   quare novus incipit annus,            [1]
150             qui melius per ver   ¨ incipiendus erat?                   [ ]
151            omnia tunc florent,   tunc est nova temporis aetas,         [ ]
152             et nova de gravido   ¨ palmite gemma tumet,                [ ]
153               et modo formatis   operitur frondibus arbor,             [ ]?

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
154            prodit et in summum   ¨ seminis herba solum,                [ ]
155            et tepidum volucres   concentibus aëra mulcent,             [ ]
156             ludit et in pratis   ¨ luxuriatque pecus.                  [ ]
157              tum blandi soles,   ignotaque prodit hirundo              [1]
158                et luteum celsa   ¨ sub trabe figit opus:               [ ]
159           tum patitur   cultus ager et   renovatur aratro.             [ ]
160              haec anni novitas   ¨ iure vocanda fuit.'                 [ ]
161             quaesieram multis:   non multis ille moratus               [ ]
162             contulit in versus   ¨ sic sua verba duos:                 [ ]
163          'bruma novi prima est   veterisque novissima solis:           [2]
164             principium capiunt   ¨ Phoebus et annus idem.'             [ ]
165               post ea mirabar,   cur non sine litibus esset            [ ]
166            prima dies. 'causam   ¨ percipe' Ianus ait.                 [ ]
167               'tempora commisi   nascentia rebus agendis,              [ ]?
168              totus ab auspicio   ¨ ne foret annus iners.               [ ]
169           quisque suas   artes ob idem   delibat agendo                [ ]
170          nec plus quam solitum   ¨ testificatur opus.'                 [ ]
171         mox ego, 'cur, quamvis   aliorum numina placem,                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
172              Iane, tibi primum   ¨ tura merumque fero?'                [1]
173            'ut possis   aditum per me,   qui limina servo,             [ ]?
174           ad quoscumque voles'   ¨ inquit 'habere deos.'               [ ]
175             'at cur laeta tuis   dicuntur verba Kalendis,              [ ]
176              et damus alternas   ¨ accipimusque preces?'               [ ]
177             tum deus incumbens   baculo, quem dextra gerebat,          [ ]
178             'omnia principiis'   ¨ inquit 'inesse solent.              [ ]
179              ad primam   vocem timidas   advertitis aures,             [ ]
180                et visam primum   ¨ consulit augur avem.                [ ]
181          templa patent   auresque deum,   nec lingua caducas           [ ]
182          concipit ulla preces,   ¨ dictaque pondus habent.'            [ ]
183                desierat Ianus.   nec longa silentia feci,              [ ]
184              sed tetigi verbis   ¨ ultima verba meis:                  [ ]
185          'quid volt palma sibi   rugosaque carica' dixi                [2]?
186             'et data sub niveo   ¨ candida mella cado?'                [ ]
187       'omen' ait   'causa est, ut res   sapor ille sequatur,           [ ]
188             et peragat coeptum   ¨ dulcis ut annus iter.'              [ ]
189            'dulcia cur dentur,   video. stipis adice causam,           [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
190             pars mihi de festo   ¨ ne labet ulla tuo.'                 [ ]
191          risit et 'o   quam te fallunt   tua saecula,' dixit           [ ]
192          'qui stipe mel sumpta   ¨ dulcius esse putes!                 [ ]
193                vix ego Saturno   quemquam regnante videbam,            [ ]
194                cuius non animo   ¨ dulcia lucra forent.                [ ]
195           tempore crevit amor,   qui nunc est summus, habendi:         [ ]
196             vix ultra, quo iam   ¨ progrediatur, habet.                [ ]
197         pluris opes nunc sunt,   quam prisci temporis annis,           [ ]
198            dum populus pauper,   ¨ dum nova Roma fuit,                 [ ]
199            dum casa Martigenam   capiebat parva Quirinum,              [ ]
200               et dabat exiguum   ¨ fluminis ulva torum.                [ ]
201               Iuppiter angusta   vix totus stabat in aede,             [ ]
202             inque Iovis dextra   ¨ fictile fulmen erat.                [ ]
203             frondibus ornabant   quae nunc Capitolia gemmis,           [ ]
204               pascebatque suas   ¨ ipse senator oves;                  [ ]
205         nec pudor in   stipula placidam   cepisse quietem              [ ]
206               et faenum capiti   ¨ supposuisse fuit.                   [ ]
207           iura dabat   populis posito   modo praetor aratro,           [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
208               et levis argenti   ¨ lammina crimen erat.                [ ]
209            at postquam   fortuna loci   caput extulit huius,           [ ]
210              et tetigit summos   ¨ vertice Roma deos,                  [ ]
211            creverunt   et opes et opum   furiosa cupido,               [ ]
212             et, cum possideant   ¨ plurima, plura petunt.              [ ]
213         quaerere, ut absumant,   absumpta requirere certant,           [ ]
214             atque ipsae vitiis   ¨ sunt alimenta vices.                [ ]
215            sic quibus intumuit   suffusa venter ab unda,               [ ]?
216           quo plus sunt potae,   ¨ plus sitiuntur aquae.               [ ]
217            in pretio   pretium nunc est:   dat census honores,         [ ]
218              census amicitias:   ¨ pauper ubique iacet.                [ ]
219             tu tamen auspicium   si sit stipis utile, quaeris,         [ ]
220          curque iuvent vestras   ¨ aera vetusta manus?                 [ ]
221              aera dabant olim,   melius nunc omen in auro est,         [ ]
222             victaque concessit   ¨ prisca moneta novae.                [ ]
223      nos quoque templa iuvant,   quamvis antiqua probemus,             [ ]
224                aurea: maiestas   ¨ convenit ista deo.                  [ ]
225              laudamus veteres,   sed nostris utimur annis:             [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
226            mos tamen est aeque   ¨ dignus uterque coli.'               [ ]
227              finierat monitus.   placidis ita rursus, ut ante,         [ ]
228              clavigerum verbis   ¨ adloquor ipse deum:                 [ ]
229          'multa quidem didici:   sed cur navalis in aere               [ ]
230            altera signata est,   ¨ altera forma biceps?'               [ ]
231            'noscere me duplici   posses sub imagine,' dixit            [ ]
232            'ni vetus ipsa dies   ¨ extenuasset opus.                   [ ]
233          causa ratis superest:   Tuscum rate venit in amnem            [ ]
234                 ante pererrato   ¨ falcifer orbe deus.                 [ ]
235               hac ego Saturnum   memini tellure receptum;              [ ]
236              caelitibus regnis   ¨ a Iove pulsus erat.                 [ ]
237               inde diu   genti mansit   Saturnia nomen;                [ ]
238        dicta quoque est Latium   ¨ terra, latente deo.                 [ ]
239             at bona posteritas   puppem formavit in aere,              [ ]
240              hospitis adventum   ¨ testificata dei.                    [ ]
241              ipse solum colui,   cuius placidissima laevum             [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
242                 radit harenosi   ¨ Thybridis unda latus.               [1]
243        hic, ubi nunc Roma est,   incaedua silva virebat,               [ ]
244            tantaque res paucis   ¨ pascua bubus erat.                  [ ]
245           arx mea collis erat,   quem volgus nomine nostro             [ ]
246           nuncupat, haec aetas   ¨ Ianiculumque vocat.                 [ ]
247             tunc ego regnabam,   patiens cum terra deorum              [ ]
248              esset, et humanis   ¨ numina mixta locis.                 [1]
249               nondum Iustitiam   facinus mortale fugarat               [ ]
250             (ultima de superis   ¨ illa reliquit humum),               [ ]
251          proque metu   populum sine vi   pudor ipse regebat;           [ ]
252             nullus erat iustis   ¨ reddere iura labor.                 [ ]
253            nil mihi cum bello:   pacem postesque tuebar                [1]
254           et’ clavem ostendens   ¨ 'haec' ait 'arma gero.'             [ ]
255            presserat ora deus.   tunc sic ego nostra resolvi           [ ]
256                 voce mea voces   ¨ eliciente dei:                      [ ]
257            'cum tot sint Iani,   cur stas sacratus in uno,             [ ]
258           hic ubi iuncta foris   ¨ templa duobus habes?'               [ ]
259              ille manu mulcens   propexam ad pectora barbam            [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
260               protinus Oebalii   ¨ rettulit arma Tati,                 [ ]
261             utque levis custos   armillis capta Sabinos                [ ]
262              ad summae tacitos   ¨ duxerit arcis iter.                 [ ]
263         'inde, velut nunc est,   per quem descenditis,' inquit         [ ]
264              'arduus in valles   ¨ et fora clivus erat.                [ ]
265             et iam contigerant   portam, Saturnia cuius                [ ]
266            dempserat oppositas   ¨ invidiosa seras.                    [ ]
267              cum tanto veritus   committere numine pugnam              [ ]
268                 ipse meae movi   ¨ callidus artis opus,                [ ]
269            oraque, qua pollens   ope sum, fontana reclusi              [ ]
270              sumque repentinas   ¨ eiaculatus aquas;                   [ ]
271             ante tamen madidis   subieci sulphura venis,               [ ]?
272             clauderet ut Tatio   ¨ fervidus humor iter.                [ ]
273              cuius ut utilitas   pulsis percepta Sabinis,              [ ]
274              quae fuerat, tuto   ¨ reddita forma loco est.             [ ]
275          ara mihi   posita est parvo   coniuncta sacello:              [ ]
276            haec adolet flammis   ¨ cum strue farra suis.'              [ ]
277             'at cur pace lates   motisque recluderis armis?'           [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 1. bog (Loeb)
278             nec mora, quaesiti   ¨ reddita causa mihi est:             [ ]
279           'ut populo   reditus pateant   ad bella profecto,            [ ]
280              tota patet dempta   ¨ ianua nostra sera.                  [ ]
281               pace fores obdo,   ne qua discedere possit;              [ ]?
282                Caesareoque diu   ¨ numine clusus ero.'                 [ ]
283             dixit et attollens   oculos diversa videntes               [ ]
284                   aspexit toto   ¨ quicquid in orbe fuit.              [ ]
285           pax erat et, vestri,   Germanice, causa triumphi,            [ ]
286             tradiderat famulas   ¨ iam tibi Rhenus aquas.              [ ]
287             Iane, fac aeternos   pacem pacisque ministros,             [ ]
288            neve suum, praesta,   ¨ deserat auctor opus.                [ ]
289          quod tamen ex   ipsis licuit   mihi discere fastis,           [ ]
290               sacravere patres   ¨ hac duo templa die.                 [2]
291                 accepit Phoebo   nymphaque Coronide natum              [ ]
292                insula, dividua   ¨ quam premit amnis aqua.             [ ]
293         Iuppiter in parte est;   cepit locus unus utrumque             [ ]
294           iunctaque sunt magno   ¨ templa nepotis avo.                 [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 140
Publius Ovidius Naso: Kalenderen 1,295-586 [Fasti]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: