File n. 149 – 12:18 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 150
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 149 Publius Ovidius Naso: Kalenderen 3,713-884 [Fasti]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)
17. D LIB . NP                                                               ..
713               Tertia post Idus   lux est celeberrima Baccho:           [ ]
714             Bacche, fave vati,   ¨ dum tua festa cano.                 [1]
715           nec referam Semelen,   ad quam nisi fulmina secum            [ ]
716              Iuppiter adferret   ¨ parvus inermis eras;                [ ]
717            nec, puer ut posses   maturo tempore nasci,                 [ ]?
718                expletum patrio   ¨ corpore matris opus.                [ ]
719          Sithonas et Scythicos   longum narrare triumphos              [ ]
720             et domitas gentes,   ¨ turifer Inde, tuas.                 [ ]
721             tu quoque Thebanae   mala praeda tacebere matris,          [2]
722              inque tuum furiis   ¨ acte, Lycurge, genu.                [ ]
723           ecce libet   subitos pisces   Tyrrhenaque monstra            [ ]
724            dicere, sed non est   ¨ carminis huius opus;                [ ]
725            carminis huius opus   causas exponere, quare                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)
726             vilis anus populos   ¨ ad sua liba vocet.                  [ ]
727              ante tuos   ortus arae   sine honore fuerunt,             [ ]?
728           Liber, et in gelidis   ¨ herba reperta focis.                [ ]
729              te memorant Gange   totoque Oriente subacto               [ ]?
730                primitias magno   ¨ seposuisse Iovi.                    [ ]
731              cinnama tu primus   captivaque tura dedisti               [2]
732               deque triumphato   ¨ viscera tosta bove.                 [ ]
733             nomine ab auctoris   ducunt libamina nomen                 [ ]
734          libaque, quod sanctis   ¨ pars datur inde focis.              [ ]
735                liba deo fiunt,   sucis quia dulcibus idem              [2]
736            gaudet, et a Baccho   ¨ mella reperta ferunt.               [ ]
737                  ibat harenoso   satyris comitatus ab Hebro            [2]?
738            (non habet ingratos   ¨ fabula nostra iocos),               [ ]
739        iamque erat ad Rhodopen   Pangaeaque florida ventum:            [ ]
740              aeriferae comitum   ¨ concrepuere manus.                  [ ]
741            ecce novae   coeunt volucres   tinnitibus actae,            [ ]
742         quosque movent sonitus   ¨ aera, sequuntur apes.               [ ]
743              colligit errantes   et in arbore claudit inani            [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)
744               Liber et inventi   ¨ praemia mellis habet.               [ ]
745              ut satyri   levisque senex   tetigere saporem,            [2]
746              quaerebant flavos   ¨ per nemus omne favos.               [ ]
747                 audit in exesa   stridorem examinis ulmo,              [ ]?
748               aspicit et ceras   ¨ dissimulatque senex;                [ ]
749            utque piger   pandi tergo   residebat aselli,               [ ]
750             applicat hunc ulmo   ¨ corticibusque cavis.                [ ]
751           constitit ipse super   ramoso stipite nixus                  [ ]?
752             atque avide trunco   ¨ condita mella petit.                [ ]
753                milia crabronum   coeunt et vertice nudo                [ ]
754               spicula defigunt   ¨ oraque sima notant.                 [1]
755            ille cadit praeceps   et calce feritur aselli               [ ]
756               inclamatque suos   ¨ auxiliumque rogat.                  [ ]
757              concurrunt satyri   turgentiaque ora parentis             [ ]
758               rident: percusso   ¨ claudicat ille genu.                [ ]
759             ridet et ipse deus   limumque inducere monstrat:           [ ]
760              hic paret monitis   ¨ et linit ora luto.                  [ ]
761           melle pater fruitur,   liboque infusa calenti                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)
762                 iure repertori   ¨ candida mella damus.                [ ]
763            femina cur presset,   non est rationis opertae:             [ ]
764                femineos thyrso   ¨ concitat ille choros.               [ ]
765           cur anus hoc faciat,   quaeris? vinosior aetas               [ ]
766           haec est et gravidae   ¨ munera vitis amat.                  [ ]
767         cur hedera cincta est?   hedera est gratissima Baccho:         [ ]
768        hoc quoque cur ita sit,   ¨ dicere nulla mora est.              [ ]
769             Nysiadas   nymphas puerum   quaerente noverca              [ ]
770             hanc frondem cunis   ¨ opposuisse ferunt.                  [ ]
771           restat, ut inveniam,   quare toga libera detur               [1]
772               Lucifero pueris,   ¨ candide Bacche, tuo:                [ ]
773            sive quod ipse puer   semper iuvenisque videris,            [ ]
774             et media est aetas   ¨ inter utrumque tibi:                [ ]
775         seu, quia tu pater es,   patres sua pignora, natos,            [ ]
776               commendant curae   ¨ numinibusque tuis:                  [ ]
777           sive, quod es Liber,   vestis quoque libera per te           [ ]
778               sumitur et vitae   ¨ liberioris iter:                    [ ]
779        an quia, cum   colerent prisci   studiosius agros,              [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)
780              et faceret patrio   ¨ rure senator opus,                  [ ]
781              et caperet fasces   a curvo consul aratro,                [ ]?
782               nec crimen duras   ¨ esset habere manus,                 [ ]
783              rusticus ad ludos   populus veniebat in urbem             [ ]
784          (sed dis, non studiis   ¨ ille dabatur honor:                 [ ]
785               luce sua   ludos uvae   commentor habebat,               [ ]?
786             quos cum taedifera   ¨ nunc habet ille dea):               [ ]
787                ergo ut tironem   celebrare frequentia posset,          [ ]
788               visa dies dandae   ¨ non aliena togae?                   [ ]
789         mite caput, pater, huc   placataque cornua vertas              [2]
790                 et des ingenio   ¨ vela secunda meo.                   [ ]
791                 Itur ad Argeos   (qui sint, sua pagina dicet)          [ ]
792             hac, si commemini,   ¨ praeteritaque die.                  [ ]
793               stella Lycaoniam   vergit declivis ad Arcton             [ ]
794              Miluus: haec illa   ¨ nocte videnda venit.                [ ]
795          quid dederit volucri,   si vis cognoscere, caelum:            [1]
796                Saturnus regnis   ¨ a Iove pulsus erat;                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)
797                concitat iratus   validos Titanas in arma,              [2]
798             quaeque fuit fatis   ¨ debita, temptat opem.               [ ]
799             matre satus Terra,   monstrum mirabile, taurus             [ ]
800              parte sui serpens   ¨ posteriore fuit:                    [ ]
801           hunc triplici   muro lucis   incluserat atris                [2]?
802                Parcarum monitu   ¨ Styx violenta trium.                [ ]
803              viscera qui tauri   flammis adolenda dedisset,            [ ]
804             sors erat aeternos   ¨ vincere posse deos.                 [ ]
805          immolat hunc Briareus   facta ex adamante securi,             [ ]
806             et iam iam flammis   ¨ exta daturus erat:                  [ ]
807              Iuppiter alitibus   rapere imperat; attulit illi          [ ]
808              miluus et meritis   ¨ venit in astra suis.                [ ]
18. EC 19. F QVIN . N 20. GC 21. HC 22. AN                                   ..
809            Una dies media est,   et fiunt sacra Minervae,              [ ]
810            nomina quae iunctis   ¨ quinque diebus habent.              [ ]
811          sanguine prima vacat,   nec fas concurrere ferro:             [ ]
812           causa, quod est illa   ¨ nata Minerva die.                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)
813           altera tresque super   strata celebrantur harena:            [1]
814                ensibus exertis   ¨ bellica laeta dea est.              [ ]
815             Pallada nunc pueri   teneraeque orate puellae:             [ ]
816              qui bene placarit   ¨ Pallada, doctus erit.               [1]
817                Pallade placata   lanam mollire puellae                 [2]
818              discant et plenas   ¨ exonorare colos.                    [ ]
819           illa etiam   stantis radio   percurrere telas                [ ]
820                erudit et rarum   ¨ pectine denset opus.                [ ]
821       hanc cole, qui   maculas laesis   de vestibus aufers,            [ ]
822          hanc cole, velleribus   ¨ quisquis aëna paras;                [ ]
823            nec quisquam invita   faciet bene vincula plantae           [ ]?
824            Pallade, sit Tychio   ¨ doctior ille licet;                 [ ]
825               et licet antiquo   manibus conlatus Epeo                 [ ]?
826               sit prior, irata   ¨ Pallade mancus erit.                [ ]
827            vos quoque, Phoebea   morbos qui pellitis arte,             [ ]
828              munera de vestris   ¨ pauca referte deae:                 [ ]
829            nec vos, turba fere   censu fraudata, magistri,             [ ]
830           spernite; discipulos   ¨ attrahit illa novos:                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)
831           quique moves caelum,   tabulamque coloribus uris,            [ ]
832             quique facis docta   ¨ mollia saxa manu.                   [ ]
833          mille dea est operum:   certe dea carminis illa est;          [ ]
834             si mereor, studiis   ¨ adsit amica meis.                   [ ]
835                Caelius ex alto   qua mons descendit in aequum,         [ ]
836        hic, ubi non plana est,   ¨ sed prope plana via,                [ ]
837           parva licet   videas Captae   delubra Minervae,              [ ]
838                quae dea natali   ¨ coepit habere suo.                  [ ]
839               nominis in dubio   causa est. capitale vocamus           [ ]
840              ingenium sollers:   ¨ ingeniosa dea est.                  [ ]
841           an quia de   capitis fertur   sine matre paterni             [ ]
842             vertice cum clipeo   ¨ prosiluisse suo?                    [ ]
843             an quia perdomitis   ad nos captiva Faliscis               [ ]
844            venit? et hoc ipsum   ¨ littera prisca docet.               [ ]
845           an quod habet legem,   capitis quae pendere poenas           [ ]
846                 ex illo iubeat   ¨ furta reperta loco?                 [ ]
847             a quacumque trahis   ratione vocabula, Pallas,             [ ]
848            pro ducibus nostris   ¨ aegida semper habe.                 [ ]
23. B TVBIL . NP                                                             ..

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)
849            Summa dies   e quinque tubas   lustrare canoras             [ ]
850               admonet et forti   ¨ sacrificare deae.                   [ ]
851            nunc potes ad solem   sublato dicere voltu                  [ ]?
852             'hic here Phrixeae   ¨ vellera pressit ovis.'              [ ]
853               seminibus tostis   sceleratae fraude novercae            [ ]
854             sustulerat nullas,   ¨ ut solet, herba comas.              [ ]
855          mittitur ad tripodas,   certa qui sorte reportet,             [ ]?
856            quam sterili terrae   ¨ Delphicus edat opem.                [ ]
857           hic quoque corruptus   cum semine nuntiat Helles             [ ]
858              et iuvenis Phrixi   ¨ funera sorte peti;                  [ ]
859               utque recusantem   cives et tempus et Ino                [ ]
860              compulerunt regem   ¨ iussa nefanda pati,                 [ ]
861           et soror et Phrixus,   velati tempora vittis,                [ ]?
862          stant simul ante aras   ¨ iunctaque fata gemunt.              [ ]
863            aspicit hos, ut forte pependerat aethere, mater,            [ ]!
864              et ferit attonita   ¨ pectora nuda manu,                  [ ]
865             inque draconigenam   nimbis comitantibus urbem             [ ]
866               desilit et natos   ¨ eripit inde suos;                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)
867           utque fugam capiant,   aries nitidissimus auro               [ ]
868           traditur: ille vehit   ¨ per freta longa duos.               [ ]
869                dicitur infirma   cornu tenuisse sinistra               [ ]
870              femina, cum de se   ¨ nomina fecit aquae.                 [ ]
871            paene simul periit,   dum volt succurrere lapsae            [ ]
872            frater, et extentas   ¨ porrigit usque manus.               [ ]
873              flebat, ut amissa   gemini consorte pericli,              [ ]
874               caeruleo iunctam   ¨ nescius esse deo.                   [ ]
875             litoribus   tactis aries   fit sidus, at huius             [ ]
876            pervenit in Colchas   ¨ aurea lana domos.                   [ ]
24. C Q . REX . C . F 25. DC 26. EC                                          ..
877             Tres ubi Luciferos   veniens praemiserit Eos,              [ ]
878              tempora nocturnis   ¨ aequa diurna feres.                 [ ]
F NP HOC DIE CAESAR ALEXAND RECEPIT 28. GC 29. HC 30. AC (NP)                ..
879           Inde quater   pastor saturos   ubi clauserit haedos,         [ ]
880               canuerint herbae   ¨ rore recente quater,                [ ]
881                Ianus adorandus   cumque hoc Concordia mitis            [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)
882                et Romana Salus   ¨ araque Pacis erit.                  [2]
31. CC                                                                       ..
883             Luna regit mensis:   huius quoque tempora mensis           [ ]
884                 finit Aventino   ¨ Luna colenda iugo.                  [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 150
Publius Ovidius Naso: Kalenderen 4,1-178 [Fasti]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: