File n. 150 – 13:22 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 151
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 150 Publius Ovidius Naso: Kalenderen 4,1-178 [Fasti]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)                            0:00
  1             'Alma, fave,' dixi   'geminorum mater Amorum!'             [ ]
  2                ad vatem voltus   ¨ rettulit illa suos:                 [ ]
  3        'quid tibi' ait 'mecum?   certe maiora canebas.                 [ ]?
  4             num vetus in molli   ¨ pectore volnus habes?'              [ ]
  5          'scis, dea,' respondi   'de volnere.' risit, et aether        [ ]?
  6               protinus ex illa   ¨ parte serenus erat.                 [ ]
  7              'saucius an sanus   numquid tua signa reliqui?            [ ]
  8            tu mihi propositum,   ¨ tu mihi semper opus.                [ ]
  9            quae decuit, primis   sine crimine lusimus annis,           [ ]
 10           nunc teritur nostris   ¨ area maior equis:                   [ ]
 11             tempora cum causis   annalibus eruta priscis               [ ]
 12            lapsaque sub terras   ¨ ortaque signa cano.                 [ ]
 13            venimus ad quartum,   quo tu celeberrima mense:             [1]
 14             et vatem et mensem   ¨ scis, Venus, esse tuos.'            [ ]
 15                mota Cytheriaca   leviter mea tempora myrto             [ ]
 16           contigit et 'coeptum   ¨ perfice' dixit 'opus.'              [ ]
 17            sensimus, et causae   subito patuere dierum:                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
 18           dum licet et spirant   ¨ flamina, navis eat.                 [ ]
 19           Si qua tamen pars te   de fastis tangere debet,              [ ]?
 20             Caesar, in Aprili,   ¨ quo tenearis, habes.                [ ]
 21                hic ad te magna   descendit imagine mensis              [ ]
 22                et fit adoptiva   ¨ nobilitate tuus.                    [ ]
 23             hoc pater Iliades,   cum longum scriberet annum,           [ ]
 24              vidit et auctores   ¨ rettulit ipse suos:                 [ ]
 25             utque fero   Marti primam   dedit ordine sortem,           [ ]?
 26             quod sibi nascenti   ¨ proxima causa fuit,                 [ ]
 27         sic Venerem   gradibus multis   in gente repertam              [ ]
 28                alterius voluit   ¨ mensis habere locum;                [ ]
 29              principiumque sui   generis revolutaque quaerens          [ ]
 30               saecula cognatos   ¨ venit adusque deos.                 [ ]
 31               Dardanon Electra   nesciret Atlantide natum              [ ]
 32             scilicet, Electram   ¨ concubuisse Iovi?                   [ ]
 33            huius Erichthonius:   Tros est generatus ab illo:           [ ]
 34           Assaracon creat hic,   ¨ Assaracusque Capyn.                 [ ]
 35             proximus Anchises,   cum quo commune parentis              [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
 36              non dedignata est   ¨ nomen habere Venus.                 [ ]
 37             hinc satus Aeneas,   pietas spectata, per ignes            [ ]
 38       sacra patremque humeris,   ¨ altera sacra, tulit.                [ ]
 39               venimus ad felix   aliquando nomen Iuli,                 [ ]
 40             unde domus Teucros   ¨ Iulia tangit avos.                  [ ]
 41        Postumus hinc, qui quod   silvis fuit ortus in altis,           [ ]
 42               Silvius in Latia   ¨ gente vocatus erat.                 [ ]
 43            isque, Latine, tibi   pater est. subit Alba Latinum:        [ ]
 44           proximus est titulis   ¨ Epytus, Alba, tuis.                 [ ]
 45               ille dedit Capyi   recidiva vocabula Troiae              [ ]
 46              et tuus est idem,   ¨ Calpete, factus avus.               [ ]
 47         cumque patris   regnum post hunc   Tiberinus haberet,          [ ]
 48              dicitur in Tuscae   ¨ gurgite mersus aquae.               [ ]
 49             iam tamen Agrippam   natum Remulumque nepotem              [ ]
 50            viderat: in Remulum   ¨ fulmina missa ferunt.               [ ]
 51                venit Aventinus   post hos, locus unde vocatur,         [ ]
 52        mons quoque. post illum   ¨ tradita regna Procae.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)                            4:00
 53           quem sequitur   duri Numitor   germanus Amuli.               [1]
 54                 Ilia cum Lauso   ¨ de Numitore sati.                   [ ]?
 55            ense cadit   patruo Lausus:   placet Ilia Marti             [ ]
 56            teque parit, gemino   ¨ iuncte Quirine Remo.                [ ]
 57             ille suos   semper Venerem   Martemque parentes            [ ]
 58               dixit et emeruit   ¨ vocis habere fidem;                 [ ]
 59                  neve secuturi   possent nescire nepotes,              [2]
 60            tempora dis generis   ¨ continuata dedit.                   [ ]
 61           sed Veneris   mensem Graio   sermone notatum                 [ ]
 62              auguror: a spumis   ¨ est dea dicta maris.                [1]
 63           nec tibi sit   mirum Graeco   rem nomine dici;               [ ]
 64               Itala nam tellus   ¨ Graecia maior erat.                 [ ]
 65                venerat Euander   plena cum classe suorum:              [ ]
 66               venerat Alcides,   ¨ Graius uterque genus                [ ]
 67              (hospes Aventinis   armentum pavit in herbis              [ ]
 68         claviger, et tanto est   ¨ Albula pota deo):                   [ ]
 69           dux quoque Neritius;   testes Laestrygones extant            [ ]
 70           et quod adhuc Circes   ¨ nomina litus habet.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
 71               et iam Telegoni,   iam moenia Tiburis udi                [ ]
 72             stabant, Argolicae   ¨ quod posuere manus.                 [ ]
 73                venerat Atridae   fatis agitatus Halesus,               [1]
 74                a quo se dictam   ¨ terra Falisca putat.                [ ]
 75                 adice Troianae   suasorem Antenora pacis               [2]
 76            et generum Oeniden,   ¨ Apule Daune, tuum.                  [ ]
 77               serus ab Iliacis   et post Antenora flammis              [ ]
 78                 attulit Aeneas   ¨ in loca nostra deos.                [ ]
 79           huius erat   Solymus Phrygia   comes unus ab Ida,            [ ]
 80                 a quo Sulmonis   ¨ moenia nomen habent,                [ ]
 81             Sulmonis   gelidi, patriae,   Germanice, nostrae.          [ ]
 82           me miserum, Scythico   ¨ quam procul illa solo est!          [ ]
 83             ergo ego tam longe   - sed subprime, Musa, querellas!      [ ]
 84           non tibi sunt maesta   ¨ sacra canenda lyra.                 [ ]
 85            quo non livor adit?   sunt qui tibi mensis honorem          [ ]
 86               eripuisse velint   ¨ invideantque, Venus.                [ ]
 87            nam quia ver aperit   tunc omnia, densaque cedit            [ ]
 88            frigoris asperitas,   ¨ fetaque terra patet,                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
 89               Aprilem memorant   ab aperto tempore dictum,             [ ]
 90             quem Venus iniecta   ¨ vindicat alma manu.                 [ ]
 91              illa quidem totum   dignissima temperat orbem;            [ ]
 92               illa tenet nullo   ¨ regna minora deo,                   [ ]
 93             iuraque dat caelo,   terrae, natalibus undis,              [ ]
 94             perque suos initus   ¨ continet omne genus.                [ ]
 95                illa deos omnes   (longum est numerare) creavit:        [ ]
 96              illa satis causas   ¨ arboribusque dedit:                 [ ]
 97            illa rudes   animos hominum   contraxit in unum             [ ]
 98                et docuit iungi   ¨ cum pare quemque sua.               [ ]
 99          quid genus omne creat   volucrum, nisi blanda voluptas?       [ ]
100            nec coeant pecudes,   ¨ si levis absit amor.                [ ]
101          cum mare trux   aries cornu   decertat; at idem               [ ]?
102               frontem dilectae   ¨ laedere parcit ovis.                [ ]
103            deposita   sequitur taurus   feritate iuvencam,             [ ]
104              quem toti saltus,   ¨ quem nemus omne tremit.             [ ]
105                vis eadem, lato   quodcumque sub aequore vivit,         [ ]?
106            servat et innumeris   ¨ piscibus implet aquas.              [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)                            8:00
107          prima feros   habitus homini   detraxit: ab illa              [1]?
108                venerunt cultus   ¨ mundaque cura sui.                  [ ]
109            primus amans carmen   vigilatum nocte negata                [ ]
110             dicitur ad clausas   ¨ concinuisse fores,                  [ ]
111               eloquiumque fuit   duram exorare puellam,                [ ]
112               proque sua causa   ¨ quisque disertus erat.              [ ]
113         mille per hanc   artes motae;   studioque placendi             [ ]
114            quae latuere prius,   ¨ multa reperta ferunt.               [ ]
115         hanc quisquam   titulo mensis   spoliare secundi               [ ]
116                audeat? a nobis   ¨ sit furor iste procul.              [ ]
117       quid, quod ubique potens   templisque frequentibus aucta,        [ ]
118              urbe tamen nostra   ¨ ius dea maius habet?                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
119              pro Troia,   Romane, tua   Venus arma ferebat,            [3]
120             cum gemuit teneram   ¨ cuspide laesa manum:                [ ]
121              caelestesque duas   Troiano iudice vicit                  [ ]?
122               (a! nolim victas   ¨ hoc meminisse deas!),               [ ]
123              Assaracique nurus   dicta est, ut scilicet olim           [ ]
124                  magnus Iuleos   ¨ Caesar haberet avos.                [1]
125              nec Veneri tempus   quam ver erat aptius ullum:           [ ]
126            vere nitent terrae,   ¨ vere remissus ager,                 [ ]
127              nunc herbae rupta   tellure cacumina tollunt,             [ ]
128             nunc tumido gemmas   ¨ cortice palmes agit.                [ ]
129               et formosa Venus   formoso tempore digna est,            [ ]?
130             utque solet, Marti   ¨ continuata suo est:                 [ ]
131              vere monet curvas   materna per aequora puppes            [ ]
132               ire nec hibernas   ¨ iam timuisse minas.                 [ ]
1. CK . APRIL . NP                                                           ..
133            Rite deam   colitis Latiae   matresque nurusque             [ ]
134            et vos, quis vittae   ¨ longaque vestis abest.              [ ]
135                 aurea marmoreo   redimicula demite collo,              [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
136               demite divitias:   ¨ tota lavanda dea est.               [ ]
137                  aurea siccato   redimicula reddite collo:             [ ]?
138              nunc alii flores,   ¨ nunc nova danda rosa est.           [ ]
139        vos quoque sub   viridi myrto   iubet ipsa lavari:              [ ]
140           causaque, cur iubeat   ¨ (discite!) certa subest             [ ]
141                litore siccabat   rorantes nuda capillos:               [ ]
142               viderunt satyri,   ¨ turba proterva, deam.               [ ]
143             sensit et opposita   texit sua corpora myrto:              [ ]
144                tuta fuit facto   ¨ vosque referre iubet.               [ ]
145            discite nunc, quare   Fortunae tura Virili                  [ ]
146               detis eo, calida   ¨ qui locus umet aqua.                [ ]
147             accipit ille locus   posito velamine cunctas               [1]
148                 et vitium nudi   ¨ corporis omne videt;                [ ]
149           ut tegat hoc   celetque viros,   Fortuna Virilis             [ ]
150          praestat et hoc parvo   ¨ ture rogata facit.                  [ ]
151            nec pigeat   tritum niveo   cum lacte papaver               [ ]
152            sumere et expressis   ¨ mella liquata favis;                [ ]
153            cum primum   cupido Venus est   deducta marito,             [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)                           12:00
154             hoc bibit: ex illo   ¨ tempore nupta fuit.                 [ ]
155           supplicibus   verbis illam   placate: sub illa               [ ]
156              et forma et mores   ¨ et bona fama manet.                 [ ]
157                 Roma pudicitia   proavorum tempore lapsa est:          [ ]
158              Cymaeam, veteres,   ¨ consuluistis anum.                  [ ]
159           templa iubet   fieri Veneri,   quibus ordine factis          [ ]
160               inde Venus verso   ¨ nomina corde tenet.                 [ ]
161             semper ad Aeneadas   placido, pulcherrima, voltu           [ ]
162           respice totque tuas,   ¨ diva, tuere nurus.                  [ ]
163             dum loquor, elatae   metuendus acumine caudae              [2]
164            Scorpios in viridis   ¨ praecipitatur aquas.                [ ]
2. D (F)                                                                     ..
165            Nox ubi transierit,   caelumque rubescere primo             [ ]
166            coeperit, et tactae   ¨ rore querentur aves,                [ ]
167             semiustamque facem   vigilata nocte viator                 [2]
168           ponet, et ad solitum   ¨ rusticus ibit opus,                 [ ]
169             Pleiades incipient   humeros relevare paternos,            [ ]
170              quae septem dici,   ¨ sex tamen esse solent:              [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
171           seu quod in amplexum   sex hinc venere deorum,               [ ]
172            (nam Steropen Marti   ¨ concubuisse ferunt,                 [ ]
173               Neptuno Alcyonen   et te, formosa Celaeno,               [ ]
174              Maian et Electram   ¨ Taygetemque Iovi),                  [ ]
175                septima mortali   Merope tibi, Sisyphe, nupsit;         [ ]?
176             paenitet, et facti   ¨ sola pudore latet:                  [ ]
177              sive quod Electra   Troiae spectare ruinas                [ ]?
178         non tulit, ante oculos   ¨ opposuitque manum.                  [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 151
Publius Ovidius Naso: Kalenderen 4,179-392 [Fasti]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: