File n. 153 – 20:04 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 154
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 153 Publius Ovidius Naso: Kalenderen 4,679-954 [Fasti]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
19. E CER . N LVD IN CIR                                                     ..
679             Tertia post Hyadas   cum lux erit orta remotas             [ ]
680               carcere partitos   ¨ Circus habebit equos.               [ ]
681            cur igitur   missae vinctis   ardentia taedis               [ ]
682           terga ferant volpes,   ¨ causa docenda mihi est.             [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
683              frigida Carseolis   nec olivis apta ferendis              [2]
684          terra, sed ad segetes   ¨ ingeniosus ager;                    [ ]
685              hac ego Pelignos,   natalia rura, petebam,                [ ]
686            parva, sed assiduis   ¨ uvida semper aquis.                 [ ]
687               hospitis antiqui   solitas intravimus aedes;             [ ]?
688             dempserat emeritis   ¨ iam iuga Phoebus equis.             [ ]
689          is mihi multa quidem,   sed et haec narrare solebat,          [ ]
690             unde meum praesens   ¨ instrueretur opus:                  [ ]
691           'hoc' ait 'in campo'   (campumque ostendit) 'habebat         [ ]
692             rus breve cum duro   ¨ parca colona viro.                  [ ]
693             ille suam   peragebat humum,   sive usus aratri            [ ]
694              seu curvae falcis   ¨ sive bidentis erat.                 [ ]
695             haec modo verrebat   stantem tibicine villam,              [ ]
696             nunc matris plumis   ¨ ova fovenda dabat,                  [ ]
697             aut virides malvas   aut fungos colligit albos,            [ ]
698              aut humilem grato   ¨ calfacit igne focum.                [ ]
699              et tamen assiduis   exercet brachia telis                 [ ]
700              adversusque minas   ¨ frigoris arma parat,                [ ]
 
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
701              filius huius erat   primo lascivus in aevo                [ ]
702             addideratque annos   ¨ ad duo lustra duos.                 [ ]
703               is capit extremi   volpem convalle salicti:              [ ]
704              abstulerat multas   ¨ illa cohortis aves.                 [ ]
705               captivam stipula   faenoque involvit et ignes            [ ]
706               admovet: urentes   ¨ effugit illa manus:                 [ ]
707            qua fugit, incendit   vestitos messibus agros;              [ ]
708                 damnosis vires   ¨ ignibus aura dabat.                 [ ]
709        factum abiit,   monumenta manent;   nam dicere certa            [ ]
710         nunc quoque lex volpem   ¨ Carseolana vetat;                   [ ]
711            utque luat   poenas gens haec   Cerialibus ardet,           [ ]
712            quoque modo segetes   ¨ perdidit, ipsa perit.'              [ ]
20. FN                                                                       ..
713             Proxima cum veniet   terras visura patentes                [ ]
714             Memnonis in roseis   ¨ lutea mater equis,                  [ ]
715               de duce lanigeri   pecoris, qui prodidit Hellen,         [ ]
716              sol abit: egresso   ¨ victima maior adest.                [ ]
717           vacca sit an taurus,   non est cognoscere promptum:          [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
718            pars prior apparet,   ¨ posteriora latent.                  [ ]
719         seu tamen est   taurus sive est   hoc femina signum,           [ ]
720                  Iunone invita   ¨ munus amoris habet.                 [ ]
21. G PAR . NP                                                               ..
721              Nox abiit, oritur  -que Aurora. Parilia poscor:           [ ]
722            non poscor frustra,   ¨ si favet alma Pales.                [ ]
723             alma Pales, faveas   pastoria sacra canenti,               [ ]
724              prosequor officio   ¨ si tua festa meo.                   [ ]
725          certe ego de   vitulo cinerem   stipulasque fabalis           [ ]
726              saepe tuli plena,   ¨ februa casta, manu:                 [1]
727            certe ego transilui   positas ter in ordine flammas,        [ ]
728                 udaque roratas   ¨ laurea misit aquas.                 [1]
729           mota dea est   operique favet:   navalibus exit              [ ]
730          puppis, habent ventos   ¨ iam mea vela suos.                  [ ]
731              i, pete virginea,   populus, suffimen ab ara:             [ ]
732            Vesta dabit, Vestae   ¨ munere purus eris.                  [ ]
733           sanguis equi   suffimen erit   vitulique favilla,            [ ]
734               tertia res durae   ¨ culmen inane fabae.                 [ ]
 
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
735           pastor, oves saturas   ad prima crepuscula lustra:           [ ]
736            unda prius spargat,   ¨ virgaque verrat humum,              [ ]
737             frondibus et fixis   decorentur ovilia ramis,              [ ]
738               et tegat ornatas   ¨ longa corona fores.                 [ ]
739               caerulei   fiant puro   de sulphure fumi,                [2]?
740               tactaque fumanti   ¨ sulphure balet ovis.                [ ]
741                ure mares oleas   taedamque herbasque Sabinas,          [ ]
742            et crepet in mediis   ¨ laurus adusta focis.                [ ]
743               libaque de milio   milii fiscella sequatur:              [ ]
744          rustica praecipue est   ¨ hoc dea laeta cibo.                 [ ]
745          adde dapes   mulctramque suas,   dapibusque resectis          [ ]
746              silvicolam tepido   ¨ lacte precare Palem.                [ ]
747          'consule' dic 'pecori   pariter pecorisque magistris:         [ ]
748              effugiat stabulis   ¨ noxa repulsa meis.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
749                sive sacro pavi   sedive sub arbore sacra,              [4]?
750             pabulaque e bustis   ¨ inscia carpsit ovis:                [ ]
751               si nemus intravi   vetitum, nostrisve fugatae            [ ]?
752            sunt oculis nymphae   ¨ semicaperque deus:                  [ ]
753             si mea falx   ramo lucum   spoliavit opaco,                [ ]?
754           unde data est aegrae   ¨ fiscina frondis ovi:                [ ]
755              da veniam culpae.   nec, dum degrandinet, obsit           [ ]
756                   agresti fano   ¨ supposuisse pecus,                  [ ]
757            nec noceat   turbasse lacus.   ignoscite, nymphae,          [ ]
758             mota quod obscuras   ¨ ungula fecit aquas.                 [ ]
759           tu, dea, pro   nobis fontes   fontanaque placa               [ ]
760             numina, tu sparsos   ¨ per nemus omne deos.                [ ]
761            nec Dryadas nec nos   videamus labra Dianae,                [ ]
762              nec Faunum, medio   ¨ cum premit arva die.                [ ]
763           pelle procul morbos;   valeant hominesque gregesque,         [ ]
764            et valeant vigiles,   ¨ provida turba, canes.               [ ]
765            neve minus   multos redigam,   quam mane fuerunt,           [ ]
766            neve gemam referens   ¨ vellera rapta lupo.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
767            absit iniqua fames:   herbae frondesque supersint,          [ ]
768           quaeque lavent artus   ¨ quaeque bibantur aquae.             [ ]
769            ubera plena premam,   referat mihi caseus aera,             [ ]
770           dentque viam liquido   ¨ vimina rara sero.                   [ ]
771            sitque salax aries,   conceptaque semina coniunx            [ ]
772          reddat, et in stabulo   ¨ multa sit agna meo.                 [ ]
773              lanaque proveniat   nullas laesura puellas,               [ ]
774           mollis et ad teneras   ¨ quamlibet apta manus.               [ ]
775          quae precor eveniant,   et nos faciemus ad annum              [ ]
776               pastorum dominae   ¨ grandia liba Pali.'                 [ ]?
777          his dea placanda est:   haec tu conversus ad ortus            [ ]
778             dic quater et vivo   ¨ perlue rore manus.                  [ ]
779            tum licet adposita,   veluti cratere, camella               [1]?
780               lac niveum potes   ¨ purpureamque sapam;                 [ ]
781            moxque per ardentes   stipulae crepitantis acervos          [ ]
782                traicias celeri   ¨ strenua membra pede.                [ ]
783             expositus mos est:   moris mihi restat origo:              [ ]
784             turba facit dubium   ¨ coeptaque nostra tenet.             [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
785              omnia purgat edax   ignis vitiumque metallis              [ ]
786              excoquit: idcirco   ¨ cum duce purgat ovis.               [ ]
787             an, quia cunctarum   contraria semina rerum                [ ]
788            sunt duo discordes,   ¨ ignis et unda, dei,                 [ ]
789             iunxerunt   elementa patres   aptumque putarunt            [ ]
790              ignibus et sparsa   ¨ tangere corpus aqua?                [ ]
791        an, quod in his   vitae causa est,   haec perdidit exul,        [ ]
792          his nova fit coniunx,   ¨ haec duo magna putant?              [ ]
793             vix equidem credo:   sunt qui Phaëthonta referri           [ ]
794              credant et nimias   ¨ Deucalionis aquas.                  [ ]
795         pars quoque, cum saxis   pastores saxa feribant,               [ ]
796              scintillam subito   ¨ prosiluisse ferunt;                 [ ]
797           prima quidem periit,   stipulis excepta secunda est:         [ ]
798                 hoc argumentum   ¨ flamma Parilis habet?               [ ]
799          an magis hunc   morem pietas   Aeneia fecit,                  [ ]
800                 innocuum victo   ¨ cui dedit ignis iter?               [ ]
 
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
801           num tamen est   vero propius,   cum condita Roma est,        [ ]
802              transferri iussos   ¨ in nova tecta Lares                 [ ]
803              mutantesque domum   tectis agrestibus ignem               [ ]
804                  et cessaturae   ¨ supposuisse casae,                  [ ]
805           per flammas   saluisse pecus,   saluisse colonos?            [ ]
806                quod fit natali   ¨ nunc quoque, Roma, tuo.             [ ]
807            Ipse locus   causas vati   facit. urbis origo               [1]
808            venit. ades factis,   ¨ magne Quirine, tuis!                [ ]
809            iam luerat   poenas frater   Numitoris, et omne             [ ]
810                pastorum gemino   ¨ sub duce volgus erat.               [ ]
811            contrahere agrestes   et moenia ponere utrique              [ ]
812           convenit: ambigitur,   ¨ moenia ponat uter.                  [ ]
813           'nil opus est' dixit   'certamine' Romulus 'ullo:            [ ]
814         magna fides avium est,   ¨ experiamur aves.'                   [ ]
815         res placet. alter adit   nemorosi saxa Palati,                 [2]
816                alter Aventinum   ¨ mane cacumen init.                  [ ]
817        sex Remus, hic volucres   bis sex videt ordine pacto            [ ]
818           statur, et arbitrium   ¨ Romulus urbis habet.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
819             apta dies legitur,   qua moenia signet aratro.             [ ]
820          sacra Palis suberant:   ¨ inde movetur opus.                  [ ]?
821          fossa fit ad solidum,   fruges iaciuntur in ima               [ ]
822                   et de vicino   ¨ terra petita solo.                  [ ]
823           fossa repletur humo,   plenaeque imponitur ara,              [ ]?
824               et novus accenso   ¨ fungitur igne focus.                [ ]
825            inde premens stivam   designat moenia sulco;                [ ]
826               alba iugum niveo   ¨ cum bove vacca tulit.               [ ]
827           vox fuit haec regis:   'condenti, Iuppiter, urbem            [ ]
828              et genitor Mavors   ¨ Vestaque mater, ades;               [ ]
829      quosque pium est   adhibere deos,   advertite cuncti.             [ ]
830               auspicibus vobis   ¨ hoc mihi surgat opus.               [ ]
831           longa sit huic aetas   dominaeque potentia terrae,           [ ]
832          sitque sub hac oriens   ¨ occiduusque dies.'                  [ ]
833               ille precabatur,   tonitru dedit omina laevo             [2]
834             Iuppiter, et laevo   ¨ fulmina missa polo.                 [ ]
835                augurio   laeti iaciunt   fundamina cives,              [ ]
836                et novus exiguo   ¨ tempore murus erat.                 [ ]
 
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
837          hoc Celer urget opus,   quem Romulus ipse vocarat,            [ ]
838      'sint,'que 'Celer, curae'   ¨ dixerat 'ista tuae,                 [ ]
839            neve quis aut muros   aut factam vomere fossam              [ ]
840             transeat: audentem   ¨ talia dede neci.'                   [ ]
841            quod Remus ignorans   humiles contemnere muros              [ ]
842        coepit et 'his populus'   ¨ dicere 'tutus erit?'                [ ]
843          nec mora, transiluit.   rutro Celer occupat ausum;            [ ]
844              ille premit duram   ¨ sanguinulentus humum.               [ ]
845          haec ubi rex didicit,   lacrimas introrsus obortas            [ ]
846             devorat et clausum   ¨ pectore volnus habet.               [ ]
847           flere palam non volt   exemplaque fortia servat,             [ ]
848           'sic'que 'meos muros   ¨ transeat hostis' ait.               [ ]
849             dat tamen exequias   nec iam suspendere fletum             [ ]
850            sustinet, et pietas   ¨ dissimulata patet;                  [ ]
851            osculaque adplicuit   posito suprema feretro                [ ]
852              atque ait 'invito   ¨ frater adempte, vale!'              [ ]
853               arsurosque artus   unxit. fecere, quod ille,             [ ]
854           Faustulus et maestas   ¨ Acca soluta comas.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
855           tum iuvenem   nondum facti   flevere Quirites;               [ ]?
856                 ultima plorato   ¨ subdita flamma rogo est.            [1]
857         urbs oritur (quis tunc   hoc ulli credere posset?)             [ ]
858                victorem terris   ¨ impositura pedem.                   [ ]
859          cuncta regas   et sis magno   sub Caesare semper,             [ ]
860             saepe etiam pluris   ¨ nominis huius habe;                 [ ]
861         et quotiens   steteris domito   sublimis in orbe,              [ ]
862             omnia sint humeris   ¨ inferiora tuis.                     [ ]
22. HN 23. A VIN . NP                                                        ..
863             Dicta Pales nobis,   idem Vinalia dicam;                   [ ]?
864            una tamen media est   ¨ inter utramque dies.                [ ]
865                numina volgares   Veneris celebrate puellae:            [ ]
866              multa professarum   ¨ quaestibus apta Venus.              [ ]
867              poscite ture dato   formam populique favorem,             [ ]
868             poscite blanditias   ¨ dignaque verba ioco,                [ ]
869             cumque sua dominae   date grata sisymbria myrto            [ ]
870             tectaque composita   ¨ iuncea vincla rosa.                 [ ]
871             templa frequentari   Collinae proxima portae               [ ]
 
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
872           nunc decet, a Siculo   ¨ nomina colle tenent;                [ ]
873                utque Syracusas   Arethusidas abstulit armis            [2]?
874              Claudius et bello   ¨ te quoque cepit, Eryx,              [ ]
875                carmine vivacis   Venus est translata Sibyllae,         [2]
876             inque suae stirpis   ¨ maluit urbe coli.                   [ ]
877           cur igitur   Veneris festum   Vinalia dicant,                [ ]
878            quaeritis, et quare   ¨ sit Iovis ista dies?                [ ]
879               Turnus an Aeneas   Latiae gener esset Amatae,            [ ]
880          bellum erat: Etruscas   ¨ Turnus adorat opes.                 [ ]
881          clarus erat   sumptisque ferox   Mezentius armis              [ ]
882             et vel equo magnus   ¨ vel pede maior erat;                [ ]
883           quem Rutuli   Turnusque suis   adsciscere temptat            [ ]
884          partibus. haec contra   ¨ dux ita Tuscus ait:                 [ ]
885         'stat mihi non   parvo virtus   mea: volnera testor            [ ]
886           armaque, quae sparsi   ¨ sanguine saepe meo.                 [ ]
887            qui petis auxilium,   non grandia divide mecum              [ ]
888            praemia, de lacubus   ¨ proxima musta tuis.                 [ ]
889         nulla mora est operae:   vestrum est dare, vincere nostrum.    [ ]
 
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)                    
890              quam velit Aeneas   ¨ ista negata mihi!'                  [ ]?
891              adnuerant Rutuli.   Mezentius induit arma,                [ ]
892                  induit Aeneas   ¨ alloquiturque Iovem:                [ ]
893              'hostica Tyrrheno   vota est vindemia regi:               [1]
894              Iuppiter, e Latio   ¨ palmite musta feres!'               [ ]
895            vota valent   meliora. cadit   Mezentius ingens             [ ]
896               atque indignanti   ¨ pectore plangit humum.              [ ]
897               venerat Autumnus   calcatis sordidus uvis:               [ ]
898               redduntur merito   ¨ debita vina Iovi.                   [ ]
899            dicta dies hinc est   Vinalia: Iuppiter illam               [ ]
900             vindicat et festis   ¨ gaudet inesse suis.                 [ ]
24. BC 25. C ROB . NP                                                        ..
901         Sex ubi, quae restant,   luces Aprilis habebit,                [ ]
902                 in medio cursu   ¨ tempora veris erunt,                [ ]
903           et frustra   pecudem quaeres   Athamantidos Helles,          [ ]
904          signaque dant imbres,   ¨ exoriturque Canis.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
905               hac mihi Nomento   Romam cum luce redirem,               [1]
906              obstitit in media   ¨ candida turba via.                  [ ]
907             flamen in antiquae   lucum Robiginis ibat,                 [ ]
908            exta canis flammis,   ¨ exta daturus ovis.                  [ ]
909              protinus accessi,   ritus ne nescius essem:               [1]
910             edidit haec flamen   ¨ verba, Quirine, tuus:               [ ]
911                'aspera Robigo,   parcas Cerialibus herbis,             [2]?
912             et tremat in summa   ¨ leve cacumen humo.                  [ ]
913              tu sata sideribus   caeli nutrita secundis                [ ]?
914            crescere, dum fiant   ¨ falcibus apta, sinas.               [ ]
915         vis tua non levis est:   quae tu frumenta notasti,             [2]
916             maestus in amissis   ¨ illa colonus habet.                 [ ]
917             nec venti   tantum Cereri   nocuere nec imbres,            [ ]
918               nec sic marmoreo   ¨ pallet adusta gelu,                 [ ]
919             quantum, si culmos   Titan incalfacit udos:                [ ]
920           tunc locus est irae,   ¨ diva timenda, tuae.                 [ ]
 
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
921       parce, precor,   scabrasque manus   a messibus aufer             [1]
922              neve noce cultis:   ¨ posse nocere sat est.               [ ]
923           nec teneras segetes,   sed durum amplectere ferrum           [ ]
924           quodque potest alios   ¨ perdere, perde prior.               [ ]
925                utilius gladios   et tela nocentia carpes:              [ ]
926            nil opus est illis,   ¨ otia mundus agit.                   [ ]
927             sarcula nunc durus  -que bidens et vomer aduncus,          [ ]
928           ruris opes, niteant;   ¨ inquinet arma situs,                [ ]
929             conatusque aliquis   vagina ducere ferrum                  [ ]?
930               adstrictum longa   ¨ sentiat esse mora.                  [ ]
931               at tu ne   viola Cererem,   semperque colonus            [ ]?
932                 absenti possit   ¨ solvere vota tibi.'                 [ ]
933              dixerat: a dextra   villis mantele solutis                [ ]
934             cumque meri patera   ¨ turis acerra fuit.                  [ ]
935             tura focis   vinumque dedit   fibrasque bidentis           [ ]
936             turpiaque obscenae   ¨ (vidimus) exta canis.               [ ]
937          tum mihi 'cur   detur sacris   nova victima, quaeris?'        [ ]
938           (quaesieram) 'causam   ¨ percipe' flamen ait.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
939            'est Canis, Icarium   dicunt, quo sidere moto               [ ]
940            tosta sitit tellus,   ¨ praecipiturque seges.               [ ]
941               pro cane sidereo   canis hic imponitur arae,             [ ]
942               et quare pereat,   ¨ nil nisi nomen habet.'              [ ]
26. DF 27. EC 28. F NP LVD . FLOR 29. GC LVDI 30. HC LVDI                    ..
943           Cum Phrygis Assaraci   Tithonia fratre relicto               [ ]?
944               sustulit inmenso   ¨ ter iubar orbe suum,                [ ]
945           mille venit   variis florum   dea nexa coronis:              [ ]
946              scaena ioci morem   ¨ liberioris habet.                   [1]
947             exit et in   Maias sacrum   Florale Kalendas;              [ ]
948          tunc repetam, nunc me   ¨ grandius urget opus.                [ ]
949              aufer Vesta diem!   cognati Vesta recepta est             [ ]?
950              limine: sic iusti   ¨ constituere patres.                 [ ]
951          Phoebus habet partem,   Vestae pars altera cessit;            [ ]
952           quod superest illis,   ¨ tertius ipse tenet.                 [ ]
953                state Palatinae   laurus, praetextaque quercu           [2]
954           stet domus: aeternos   ¨ tres habet una deos.                [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 154
Publius Ovidius Naso: Kalenderen 5,1-182 [Fasti]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: