File n. 155 – 13:57 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 156
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 155 Publius Ovidius Naso: Kalenderen 5,183-378 [Fasti]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
183        'Mater, ades,   florum, ludis   celebranda iocosis!             [ ]
184              distuleram partes   ¨ mense priore tuas.                  [ ]
185                incipis Aprili,   transis in tempora Mai:               [ ]
186              alter te fugiens,   ¨ cum venit, alter habet.             [ ]
187          cum tua sint   cedantque tibi   confinia mensum,              [ ]
188             convenit in laudes   ¨ ille vel ille tuas.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
189            Circus in hunc exit   clamataque palma theatris:            [2]
190           hoc quoque cum Circi   ¨ munere carmen eat.                  [ ]
191           ipsa doce, quae sis.   hominum sententia fallax:             [ ]
192              optima tu proprii   ¨ nominis auctor eris.'               [ ]
193           sic ego. sic nostris   respondit diva rogatis                [ ]
194          (dum loquitur, vernas   ¨ efflat ab ore rosas):               [ ]
195      'Chloris eram,   quae Flora vocor:   corrupta Latino              [ ]
196             nominis est nostri   ¨ littera Graeca sono.                [ ]
197         Chloris eram,   nymphe campi   felicis, ubi audis              [ ]?
198                 rem fortunatis   ¨ ante fuisse viris.                  [ ]
199         quae fuerit   mihi forma, grave est   narrare modestae         [ ]
200              sed generum matri   ¨ repperit illa deum.                 [ ]
201             ver erat, errabam:   Zephyrus conspexit, abibam.           [ ]
202             insequitur, fugio:   ¨ fortior ille fuit,                  [ ]
203            et dederat   fratri Boreas   ius omne rapinae               [ ]
204                ausus Erechthea   ¨ praemia ferre domo.                 [ ]
205              vim tamen emendat   dando mihi nomina nuptae,             [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
206              inque meo non est   ¨ ulla querella toro.                 [ ]
207             vere fruor semper:   semper nitidissimus annus,            [ ]
208           arbor habet frondes,   ¨ pabula semper humus.                [ ]
209              est mihi fecundus   dotalibus hortus in agris:            [1]
210           aura fovet, liquidae   ¨ fonte rigatur aquae.                [ ]
211             hunc meus implevit   generoso flore maritus                [2]
212           atque ait 'arbitrium   ¨ tu, dea, floris habe.'              [ ]
213             saepe ego digestos   volui numerare colores                [ ]
214              nec potui: numero   ¨ copia maior erat.                   [ ]
215             roscida cum primum   foliis excussa pruina est,            [ ]
216               et variae radiis   ¨ intepuere comae,                    [ ]
217              conveniunt pictis   incinctae vestibus Horae              [ ]
218           inque leves calathos   ¨ munera nostra legunt.               [ ]
219              protinus accedunt   Charites nectuntque coronas           [ ]
220             sertaque caelestes   ¨ implicitura comas.                  [ ]
221             prima per immensas   sparsi nova semina gentes:            [ ]
222                   unius tellus   ¨ ante coloris erat.                  [ ]
223               prima Therapnaeo   feci de sanguine florem,              [ ]?

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
224              et manet in folio   ¨ scripta querella suo.               [ ]
225          tu quoque nomen habes   cultos, Narcisse, per hortos,         [ ]
226              infelix, quod non   ¨ alter et alter eras.                [ ]
227        quid Crocon aut   Attin referam   Cinyraque creatum,            [ ]
228               de quorum per me   ¨ volnere surgit honor?               [ ]
229        Mars quoque, si nescis,   per nostras editus artes:             [ ]
230        Iuppiter hoc, ut adhuc,   ¨ nesciat usque, precor.              [ ]
231             sancta Iovem Iuno,   nata sine matre Minerva,              [1]?
232                 officio doluit   ¨ non eguisse suo.                    [ ]
233                ibat, ut Oceano   quereretur facta mariti;              [ ]
234            restitit ad nostras   ¨ fessa labore fores.                 [ ]
235             quam simul aspexi,   'quid te, Saturnia,' dixi             [ ]?
236            'attulit?' exponit,   ¨ quem petat illa locum,              [ ]
237             addidit et causam.   verbis solabar amicis:                [ ]
238           'non' inquit 'verbis   ¨ cura levanda mea est.               [ ]
239            si pater est factus   neglecto coniugis usu                 [ ]
240              Iuppiter et solus   ¨ nomen utrumque tenet,               [ ]
241               cur ego desperem   fieri sine coniuge mater              [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
242             et parere intacto,   ¨ dummodo casta, viro?                [ ]
243                 omnia temptabo   latis medicamina terris               [ ]?
244             et freta Tartareos   ¨ excutiamque sinus.'                 [ ]
245             vox erat in cursu:   voltum dubitantis habebam.            [ ]
246          'nescio quid, nymphe,   ¨ posse videris' ait.                 [ ]
247             ter volui   promittere opem,   ter lingua retenta est:     [ ]?
248                ira Iovis magni   ¨ causa timoris erat.                 [ ]
249       'fer, precor, auxilium!'   dixit 'celabitur auctor               [ ]
250               et Stygiae numen   ¨ testificabor aquae.'                [ ]
251          'quod petis, Oleniis'   inquam 'mihi missus ab arvis          [ ]
252         flos dabit: est hortis   ¨ unicus ille meis.                   [ ]
253       qui dabat, 'hoc'   dixit 'sterilem   quoque tange iuvencam,      [ ]
254           mater erit.' tetigi,   ¨ nec mora, mater erat.'              [ ]
255             protinus haerentem   decerpsi pollice florem:              [ ]
256              tangitur et tacto   ¨ concipit illa sinu.                 [ ]
257          iamque gravis Thracen   et laeva Propontidos intrat           [2]
258            fitque potens voti,   ¨ Marsque creatus erat.               [ ]
259              qui memor accepti   per me natalis 'habeto                [ ]?

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
260             tu quoque Romulea'   ¨ dixit 'in urbe locum.'              [ ]
261            forsitan in teneris   tantum mea regna coronis              [ ]
262             esse putes? tangit   ¨ numen et arva meum.                 [ ]
263             si bene floruerint   segetes, erit area dives;             [ ]
264              si bene floruerit   ¨ vinea, Bacchus erit;                [ ]
265             si bene floruerint   oleae, nitidissimus annus,            [ ]
266              pomaque proventum   ¨ temporis huius habent.              [ ]
267            flore semel   laeso pereunt   viciaeque fabaeque,           [ ]
268             et pereunt lentes,   ¨ advena Nile, tuae.                  [ ]
269          vina quoque in magnis   operose condita cellis                [2]?
270            florent, et nebulae   ¨ dolia summa tegunt.                 [ ]
271              mella meum munus:   volucres ego mella daturas            [ ]
272           ad violam et cytisos   ¨ et thyma cana voco.                 [ ]
273        nos quoque idem facimus   tunc, cum iuvenalibus annis           [ ]
274               luxuriant animi,   ¨ corporaque ipsa vigent.'            [ ]
275                 talia dicentem   tacitus mirabar. at illa              [ ]
276            'ius tibi discendi,   ¨ si qua requiris' ait.               [ ]
277           'dic, dea,' respondi   'ludorum quae sit origo.'             [ ]?

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
278             vix bene desieram,   ¨ rettulit illa mihi:                 [ ]
279               'cetera luxuriae   nondum instrumenta vigebant,          [ ]
280            aut pecus aut latam   ¨ dives habebat humum;                [ ]
281           hinc etiam locuples,   hinc ipsa pecunia dicta est.          [ ]
282              sed iam de vetito   ¨ quisque parabat opes:               [ ]
283               venerat in morem   populi depascere saltus,              [1]
284              idque diu licuit,   ¨ poenaque nulla fuit.                [ ]
285               vindice servabat   nullo sua publica volgus;             [ ]
286              iamque in privato   ¨ pascere inertis erat.               [ ]
287              plebis ad aediles   perducta licentia talis               [ ]
288              Publicios: animus   ¨ defuit ante viris.                  [ ]
289           rem populus recipit,   multam subiere nocentes:              [ ]
290               vindicibus laudi   ¨ publica cura fuit.                  [ ]
291        multa data est   ex parte mihi,   magnoque favore               [ ]
292                 victores ludos   ¨ instituere novos.                   [ ]
293           parte locant clivum,   qui tunc erat ardua rupes:            [ ]
294           utile nunc iter est,   ¨ Publiciumque vocant.'               [ ]
295               annua credideram   spectacula facta. negavit,            [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
296              addidit et dictis   ¨ altera verba suis:                  [ ]
297      'nos quoque tangit honor:   festis gaudemus et aris,              [ ]
298             turbaque caelestes   ¨ ambitiosa sumus.                    [ ]
299             saepe deos aliquis   peccando fecit iniquos,               [ ]
300                et pro delictis   ¨ hostia blanda fuit;                 [ ]
301              saepe Iovem vidi,   cum iam sua mittere vellet            [ ]
302             fulmina, ture dato   ¨ sustinuisse manum.                  [ ]
303              at si neglegimur,   magnis iniuria poenis                 [ ]
304            solvitur, et iustum   ¨ praeterit ira modum.                [ ]?
305            respice Thestiaden:   flammis absentibus arsit;             [ ]
306        causa est, quod Phoebes   ¨ ara sine igne fuit.                 [ ]
307            respice Tantaliden:   eadem dea vela tenebat;               [ ]
308          virgo est, et spretos   ¨ bis tamen ulta focos.               [ ]
309             Hippolyte infelix,   velles coluisse Dionen,               [ ]
310               cum consternatis   ¨ diripereris equis.                  [ ]
311         longa referre mora est   correcta oblivia damnis.              [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
312               me quoque Romani   ¨ praeteriere patres.                 [1]?
313       quid facerem.   per quod fierem   manifesta doloris?             [ ]
314               exigerem nostrae   ¨ qualia damna notae?                 [ ]
315               excidit officium   tristi mihi. nulla tuebar             [ ]
316            rura, nec in pretio   ¨ fertilis hortus erat:               [ ]
317              lilia deciderant,   violas arere videres,                 [ ]
318                filaque punicei   ¨ languida facta croci.               [ ]
319            saepe mihi Zephyrus   'dotes corrumpere noli                [ ]
320              ipsa tuas' dixit:   ¨ dos mihi vilis erat.                [ ]?
321               florebant oleae;   venti nocuere protervi:               [ ]
322             florebant segetes;   ¨ grandine laesa seges:               [ ]
323             in spe vitis erat;   caelum nigrescit ab Austris,          [1]
324              et subita frondes   ¨ decutiuntur aqua.                   [ ]
325              nec volui   fieri nec sum   crudelis in ira,              [ ]
326                cura repellendi   ¨ sed mihi nulla fuit.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
327               convenere patres   et, si bene floreat annus,            [1]
328              numinibus nostris   ¨ annua festa vovent.                 [ ]
329                 annuimus voto.   consul cum consule ludos              [ ]
330                Postumio Laenas   ¨ persoluere mihi.'                   [ ]
331              quaerere conabar,   quare lascivia maior                  [2]
332             his foret in ludis   ¨ liberiorque iocus,                  [ ]
333             sed mihi succurrit   numen non esse severum                [ ]
334               aptaque deliciis   ¨ munera ferre deam.                  [ ]
335              tempora sutilibus   cinguntur pota coronis,               [ ]
336               et latet iniecta   ¨ splendida mensa rosa;               [ ]
337               ebrius incinctis   philyra conviva capillis              [ ]
338            saltat et imprudens   ¨ utitur arte meri;                   [ ]
339                ebrius ad durum   formosae limen amicae                 [ ]
340          cantat, habent unctae   ¨ mollia serta comae.                 [ ]
341                 nulla coronata   peraguntur seria fronte,              [2]?
342           nec liquidae vinctis   ¨ flore bibuntur aquae;               [ ]
343            donec eras   mixtus nullis,   Acheloe, racemis,             [ ]
344                gratia sumendae   ¨ non erat ulla rosae.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
345           Bacchus amat flores:   Baccho placuisse coronam              [ ]
346                    ex Ariadneo   ¨ sidere nosse potes.                 [ ]
347       scaena levis decet hanc:   non est, mihi credite, non est        [ ]
348                illa coturnatas   ¨ inter habenda deas.                 [ ]
349         turba quidem   cur hos celebret   meretricia ludos,            [ ]
350               non ex difficili   ¨ causa petita subest.                [ ]
351           non est de tetricis,   non est de magna professis,           [ ]
352               volt sua plebeio   ¨ sacra patere choro,                 [ ]
353               et monet aetatis   specie, dum floreat, uti;             [ ]
354               contemni spinam,   ¨ cum cecidere rosae.                 [ ]
355         cur tamen, ut   dantur vestes   Cerialibus albae,              [ ]
356             sic haec est cultu   ¨ versicolore decens?                 [ ]
357                an quia maturis   albescit messis aristis,              [ ]
358            et color et species   ¨ floribus omnis inest?               [ ]
359               annuit, et motis   flores cecidere capillis,             [ ]
360             accidere in mensas   ¨ ut rosa missa solet.                [ ]
361               lumina restabant   quorum me causa latebat,              [ ]
362                cum sic errores   ¨ abstulit illa meos:                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
363            'vel quia purpureis   collucent floribus agri,              [ ]
364            lumina sunt nostros   ¨ visa decere dies;                   [ ]
365        vel quia nec   flos est hebeti   nec flamma colore,             [ ]
366             atque oculos in se   ¨ splendor uterque trahit;            [ ]
367              vel quia deliciis   nocturna licentia nostris             [ ]
368               convenit. a vero   ¨ tertia causa venit.'                [1]
369          'est breve praeterea,   de quo mihi quaerere restat,          [1]?
370               si liceat' dixi:   ¨ dixit et illa 'licet.'              [ ]
371          'cur tibi pro Libycis   clauduntur rete leaenis               [ ]
372               imbelles capreae   ¨ sollicitusque lepus?'               [ ]
373           non sibi, respondit,   silvas cessisse, sed hortos           [ ]
374                arvaque pugnaci   ¨ non adeunda ferae.                  [ ]
375                omnia finierat:   tenues secessit in auras,             [ ]
376            mansit odor: posses   ¨ scire fuisse deam.                  [ ]
377                floreat ut toto   carmen Nasonis in aevo,               [ ]
378          sparge, precor, donis   ¨ pectora nostra tuis.                [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 156
Publius Ovidius Naso: Kalenderen 5,379-544 [Fasti]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: