File n. 156 – 12:42 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 157
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 156 Publius Ovidius Naso: Kalenderen 5,379-544 [Fasti]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)                            0:00
3. CC LVD . IN . CIR                                                         ..
379           Nocte minus   quarta promet   sua sidera Chiron              [ ]?

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
380               semivir et flavi   ¨ corpore mixtus equi.                [ ]
381               Pelion Haemoniae   mons est obversus in Austros:         [ ]
382             summa virent pinu,   ¨ cetera quercus habet.               [ ]
383            Phillyrides tenuit.   saxo stant antra vetusto,             [ ]
384           quae iustum memorant   ¨ incoluisse senem.                   [ ]
385                ille manus olim   missuras Hectora leto                 [2]?
386            creditur in lyricis   ¨ detinuisse modis.                   [ ]
387                venerat Alcides   exhausta parte laborum,               [ ]
388             iussaque restabant   ¨ ultima paene viro.                  [ ]
389             stare simul   casu Troiae   duo fata videres:              [ ]?
390            hinc puer Aeacides,   ¨ hinc Iove natus erat.               [ ]
391               excipit hospitio   iuvenem Philyreius heros,             [ ]
392             et causam adventus   ¨ hic rogat, ille docet.              [ ]
393               respicit interea   clavam spoliumque leonis,             [ ]?
394       'vir'que ait 'his armis,   ¨ armaque digna viro!'                [ ]
395           nec se, quin horrens   auderent tangere saetis               [ ]
396              vellus, Achilleae   ¨ continuere manus.                   [ ]
397           dumque senex tractat   squalentia tela venenis,              [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
398               excidit et laevo   ¨ fixa sagitta pede est.              [ ]
399                ingemuit Chiron   traxitque e corpore ferrum,           [ ]
400               et gemit Alcides   ¨ Haemoniusque puer.                  [ ]
401              ipse tamen lectas   Pagasaeis collibus herbas             [ ]
402               temperat et vana   ¨ volnera mulcet ope:                 [ ]
403            virus edax   superabat opem,   penitusque recepta           [ ]
404                ossibus et toto   ¨ corpore pestis erat.                [ ]
405              sanguine centauri   Lernaeae sanguis echidnae             [ ]
406             mixtus ad auxilium   ¨ tempora nulla dabat.                [ ]
407        stabat, ut ante patrem,   lacrimis perfusus Achilles:           [ ]
408            sic flendus Peleus,   ¨ si moreretur, erat.                 [ ]
409           saepe manus   aegras manibus   fingebat amicis               [ ]
410            (morum, quos fecit,   ¨ praemia doctor habet),              [ ]
411            oscula saepe dedit,   dixit quoque saepe iacenti            [ ]
412         'vive, precor, nec me,   ¨ care, relinque, pater!'             [ ]
413            nona dies   aderat, cum tu,   iustissime Chiron,            [ ]
414             bis septem stellis   ¨ corpora cinctus eras.               [ ]
4. DC 5.                                                                     ..

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
415          Hunc Lyra curva sequi   cuperet, sed idonea nondum            [ ]
416             est via: nox aptum   ¨ tertia tempus erit.                 [ ]
6. FC                                                                        ..
417             Scorpios in caelo,   cum cras lucescere Nonas              [ ]
418               dicimus, a media   ¨ parte notandus erit.                [ ]
7. G NON . N 8. HF 9. A LEM . N                                              ..
419            Hinc ubi protulerit   formosa ter Hesperus ora,             [ ]
420            ter dederint Phoebo   ¨ sidera victa locum,                 [ ]
421            ritus erit veteris,   nocturna Lemuria, sacri:              [ ]
422               inferias tacitis   ¨ manibus illa dabunt.                [ ]
423            annus erat brevior,   nec adhuc pia februa norant,          [ ]
424             nec tu dux mensum,   ¨ Iane biformis, eras:                [ ]
425             iam tamen extincto   cineri sua dona ferebant,             [ ]
426             compositique nepos   ¨ busta piabat avi.                   [ ]
427             mensis erat Maius,   maiorum nomine dictus,                [ ]
428              qui partem prisci   ¨ nunc quoque moris habet.            [ ]
429          nox ubi iam media est   somnoque silentia praebet,            [ ]
430             et canis et variae   ¨ conticuistis aves,                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)                            4:00
431           ille memor   veteris ritus   timidusque deorum               [ ]
432          surgit (habent gemini   ¨ vincula nulla pedes)                [ ]
433           signaque dat digitis   medio cum pollice iunctis,            [ ]
434                occurrat tacito   ¨ ne levis umbra sibi.                [ ]
435             cumque manus puras   fontana perluit unda,                 [ ]?
436             vertitur et nigras   ¨ accipit ante fabas                  [ ]
437              aversusque iacit;   sed dum iacit, 'haec ego mitto,       [ ]
438            his' inquit 'redimo   ¨ meque meosque fabis.'               [ ]
439               hoc novies dicit   nec respicit: umbra putatur           [ ]
440             colligere et nullo   ¨ terga vidente sequi.                [ ]
441            rursus aquam tangit   Temesaeaque concrepat aera            [ ]
442            et rogat, ut tectis   ¨ exeat umbra suis.                   [ ]
443               cum dixit novies   'Manes exite paterni,'                [ ]
444               respicit et pure   ¨ sacra peracta putat.                [ ]
445           dicta sit unde dies,   quae nominis extet origo,             [ ]
446        me fugit: ex aliquo est   ¨ invenienda deo.                     [ ]
447            Pleiade nate, mone,   virga venerande potenti:              [ ]
448          saepe tibi est Stygii   ¨ regia visa Iovis.                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
449                 venit adoratus   Caducifer. accipe causam              [2]
450           nominis: ex ipso est   ¨ cognita causa deo.                  [ ]
451              Romulus ut tumulo   fraternas condidit umbras,            [ ]?
452                 et male veloci   ¨ iusta soluta Remo,                  [1]
453              Faustulus infelix   et passis Acca capillis               [ ]
454            spargebant lacrimis   ¨ ossa perusta suis.                  [ ]
455             inde domum redeunt   sub prima crepuscula maesti,          [ ]
456            utque erat, in duro   ¨ procubuere toro.                    [ ]
457             umbra cruenta Remi   visa est assistere lecto              [ ]?
458              atque haec exiguo   ¨ murmure verba loqui:                [ ]
459               'en ego dimidium   vestri parsque altera voti,           [ ]
460           cernite, sim qualis,   ¨ qui modo qualis eram!               [ ]
461          qui modo, si volucres   habuissem regna iubentes,             [ ]
462                in populo potui   ¨ maximus esse meo,                   [ ]
463           nunc sum elapsa rogi   flammis et inanis imago:              [ ]
464               haec est ex illo   ¨ forma relicta Remo!                 [ ]
465        heu ubi Mars pater est?   si vos modo vera locuti,              [ ]
466             uberaque expositis   ¨ ille ferina dedit.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)                            8:00
467            quem lupa servavit,   manus hunc temeraria civis            [ ]
468             perdidit. o quanto   ¨ mitior illa fuit!                   [ ]
469           saeve Celer,   crudelem animam   per volnera reddas,         [1]
470          utque ego, sub terras   ¨ sanguinulentus eas.                 [ ]
471             noluit hoc frater,   pietas aequalis in illo est:          [ ]
472          quod potuit, lacrimas   ¨ manibus ille dedit.                 [ ]
473         hunc vos per lacrimas,   per vestra alimenta rogate,           [ ]
474             ut celebrem nostro   ¨ signet honore diem.'                [ ]
475             mandantem amplecti   cupiunt et bracchia tendunt:          [ ]
476             lubrica prensantes   ¨ effugit umbra manus.                [ ]
477             ut secum   fugiens somnos   abduxit imago,                 [ ]
478                 ad regem voces   ¨ fratris uterque ferunt.             [ ]
479            Romulus obsequitur,   lucemque Remuria dicit                [ ]
480             illam, qua positis   ¨ iusta feruntur avis.                [ ]
481              aspera mutata est   in lenem tempore longo                [2]
482             littera, quae toto   ¨ nomine prima fuit;                  [ ]
483            mox etiam   lemures animas   dixere silentum:               [ ]
484              hic sensus verbi,   ¨ vis ea vocis erat.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
485           fana tamen   veteres illis   clausere diebus,                [ ]
486                 ut nunc ferali   ¨ tempore operta vides.               [ ]
487            nec viduae   taedis eadem   nec virginis apta               [ ]
488          tempora: quae nupsit,   ¨ non diuturna fuit.                  [ ]
489           hac quoque de causa,   si te proverbia tangunt,              [1]?
490               mense malum Maio   ¨ nubere volgus ait.                  [ ]
491       sed tamen haec tria sunt   sub eodem tempore festa               [ ]
492                 inter se nulla   ¨ continuata die.                     [ ]
10. BC 11. C LEM . N                                                         ..
493               Quorum si mediis   Boeotum Oriona quaeres,               [ ]?
494             falsus eris. signi   ¨ causa canenda mihi.                 [ ]
495               Iuppiter et lato   qui regnat in aequore frater          [2]?
496               carpebant socias   ¨ Mercuriusque vias.                  [ ]
497         tempus erat,   quo versa iugo   referuntur aratra,             [ ]
498              et pronus saturae   ¨ lac bibit agnus ovis.               [ ]
499           forte senex Hyrieus,   angusti cultor agelli,                [ ]
500             hos videt, exiguam   ¨ stabat ut ante casam;               [ ]
501      atque ita 'longa via est,   nec tempora longa supersunt,'         [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
502           dixit 'et hospitibus   ¨ ianua nostra patet.'                [ ]
503              addidit et voltum   verbis iterumque rogavit:             [ ]
504               parent promissis   ¨ dissimulantque deos.                [ ]
505          tecta senis   subeunt nigro   deformia fumo;                  [ ]?
506              ignis in hesterno   ¨ stipite parvus erat.                [ ]
507              ipse genu   nixus flammas   exsuscitat aura               [ ]
508              et promit quassas   ¨ comminuitque faces.                 [ ]
509      stant calices;   minor inde fabas,   holus alter habebat,         [ ]
510                et spumat testu   ¨ pressus uterque suo.                [ ]
511       dumque mora est, tremula   dat vina rubentia dextra:             [ ]
512              accipit aequoreus   ¨ pocula prima deus.                  [ ]
513           quae simul exhausit,   'da nunc bibat ordine' dixit          [ ]
514             'Iuppiter.' audito   ¨ palluit ille Iove.                  [ ]
515              ut rediit animus,   cultorem pauperis agri                [ ]
516               immolat et magno   ¨ torret in igne bovem;               [ ]
517         quaeque puer   quondam primis   diffuderat annis,              [ ]
518                  promit fumoso   ¨ condita vina cado.                  [ ]
519            nec mora, flumineam   lino celantibus ulvam,                [ ]?

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)                           12:00
520          sic quoque non altis,   ¨ incubuere toris.                    [ ]
521       nunc dape, nunc   posito mensae   nituere Lyaeo:                 [ ]
522           terra rubens crater,   ¨ pocula fagus erant.                 [ ]
523             verba fuere Iovis:   'siquid fert impetus, opta:           [ ]
524           omne feres.' placidi   ¨ verba fuere senis:                  [ ]
525            'cara fuit coniunx,   primae mihi flore iuventae            [ ]
526         cognita. nunc ubi sit,   ¨ quaeritis? urna tegit.              [ ]
527              huic ego iuratus,   vobis in verba vocatis,               [2]
528                'coniugio' dixi   ¨ 'sola fruere meo.'                  [ ]
529              et dixi et servo.   sed enim diversa voluntas             [ ]
530         est mihi; nec coniunx,   ¨ sed pater esse volo.'               [ ]
531               annuerant omnes:   omnes ad terga iuvenci                [ ]
532       constiterant - pudor est   ¨ ulteriora loqui -                   [ ]
533               tum superiniecta   texere madentia terra;                [ ]
534           iamque decem menses,   ¨ et puer ortus erat.                 [ ]
535       hunc Hyrieus,   quia sic genitus,   vocat Uriona:                [u]
536              perdidit antiquum   ¨ littera prima sonum.                [ ]?
537             creverat immensum;   comitem sibi Delia sumpsit,           [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
538              ille deae custos,   ¨ ille satelles erat.                 [ ]
539              verba movent iram   non circumspecta deorum:              [ ]
540           'quam nequeam' dixit   ¨ 'vincere, nulla fera est.'          [ ]
541               scorpion immisit   Tellus: fuit impetus illi             [ ]
542             curva gemelliparae   ¨ spicula ferre deae;                 [ ]
543                obstitit Orion.   Latona nitentibus astris              [u]
544             addidit et 'meriti   ¨ praemia' dixit 'habe.'              [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 157
Publius Ovidius Naso: Kalenderen 5,545-734 [Fasti]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: