File n. 157 – 13:45 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 158
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 157 Publius Ovidius Naso: Kalenderen 5,545-734 [Fasti]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)                            0:00
12. D NP LVD . MART . IN . CIRC                                              ..
545              Sed quid et Orion   et cetera sidera mundo                [u]?
546              cedere festinant,   ¨ noxque coartat iter?                [ ]
547           quid solito   citius liquido   iubar aequore tollit          [ ]
548              candida, Lucifero   ¨ praeveniente, dies?                 [ ]
549        fallor, an arma sonant?   non fallimur, arma sonabant.          [ ]
550          Mars venit et veniens   ¨ bellica signa dedit.                [ ]
551             Ultor ad ipse suos   caelo descendit honores               [ ]
552           templaque in Augusto   ¨ conspicienda foro.                  [ ]
553           et deus est   ingens et opus:   debebat in urbe              [ ]
554                non aliter nati   ¨ Mars habitare sui.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
555                digna Giganteis   haec sunt delubra tropaeis:           [ ]
556             hinc fera Gradivum   ¨ bella movere decet,                 [1]
557                seu quis ab Eoo   nos impius orbe lacesset,             [u]?
558            seu quis ab occiduo   ¨ sole domandus erit.                 [ ]
559           prospicit armipotens   operis fastigia summi                 [ ]
560             et probat invictos   ¨ summa tenere deos.                  [ ]
561           prospicit in foribus   diversae tela figurae                 [ ]
562               armaque terrarum   ¨ milite victa suo.                   [ ]
563              hinc videt Aenean   oneratum pondere caro                 [ ]?
564                  et tot Iuleae   ¨ nobilitatis avos:                   [1]
565             hinc videt Iliaden   humeris ducis arma ferentem,          [ ]
566            claraque dispositis   ¨ acta subesse viris.                 [ ]
567             spectat et Augusto   praetextum nomine templum,            [ ]
568                 et visum lecto   ¨ Caesare maius opus.                 [ ]
569            voverat hoc iuvenis   tunc, cum pia sustulit arma:          [ ]
570              a tantis Princeps   ¨ incipiendus erat.                   [ ]
571            ille manus tendens,   hinc stanti milite iusto,             [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
572               hinc coniuratis,   ¨ talia dicta dedit:                  [ ]
573              'si mihi bellandi   pater est Vestaeque sacerdos          [ ]
574             auctor, et ulcisci   ¨ numen utrumque paro:                [ ]
575            Mars, ades et satia   scelerato sanguine ferrum,            [2]?
576            stetque favor causa   ¨ pro meliore tuus.                   [ ]
577            templa feres et, me   victore, vocaberis Ultor.'            [ ]
578                voverat et fuso   ¨ laetus ab hoste redit.              [ ]
579         nec satis est   meruisse semel   cognomina Marti:              [ ]
580             persequitur Parthi   ¨ signa retenta manu.                 [ ]
581          gens fuit et   campis et equis   et tuta sagittis             [ ]
582                 et circumfusis   ¨ invia fluminibus.                   [ ]
583              addiderant animos   Crassorum funera genti,               [ ]
584               cum periit miles   ¨ signaque duxque simul.              [ ]
585            signa, decus belli,   Parthus Romana tenebat,               [ ]
586             Romanaeque aquilae   ¨ signifer hostis erat.               [ ]
587           isque pudor   mansisset adhuc,   nisi fortibus armis         [ ]
588              Caesaris Ausoniae   ¨ protegerentur opes.                 [ ]
589             ille notas veteres   et longi dedecus aevi                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)                            4:00
590             sustulit: agnorunt   ¨ signa recepta suos.                 [ ]
591       quid tibi nunc   solitae mitti   post terga sagittae,            [ ]
592         quid loca, quid rapidi   ¨ profuit usus equi,                  [ ]
593        Parthe? refers aquilas,   victos quoque porrigis arcus:         [ ]
594             pignora iam nostri   ¨ nulla pudoris habes.                [ ]
595             rite deo   templumque datum   nomenque bis ulto,           [ ]
596                et meritus voti   ¨ debita solvit honor.                [ ]
597              sollemnes   ludos Circo   celebrate, Quirites!            [ ]
598            non visa est fortem   ¨ scaena decere deum.                 [ ]
13. E LEM . N                                                                ..
599               Pliadas aspicies   omnes totumque sororum                [ ]
600           agmen, ubi ante Idus   ¨ nox erit una super.                 [ ]
601            tum mihi non dubiis   auctoribus incipit aestas,            [ ]
602                et tepidi finem   ¨ tempora veris habent.               [1]
14. FC                                                                       ..
603               Idibus ora prior   stellantia tollere Taurum             [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
604            indicat. huic signo   ¨ fabula nota subest.                 [ ]?
605           praebuit, ut taurus,   Tyriae sua terga puellae              [ ]
606              Iuppiter et falsa   ¨ cornua fronte tulit.                [ ]
607             illa iubam dextra,   laeva retinebat amictus,              [ ]
608             et timor ipse novi   ¨ causa decoris erat.                 [ ]
609             aura sinus implet,   flavos movet aura capillos:           [ ]
610             Sidoni, sic fueras   ¨ aspicienda Iovi.                    [ ]
611                saepe puellares   subduxit ab aequore plantas           [ ]
612               et metuit tactus   ¨ assilientis aquae:                  [ ]
613           saepe deus   prudens tergum   demisit in undas,              [ ]
614               haereat ut collo   ¨ fortius illa suo.                   [ ]
615             litoribus   tactis stabat   sine cornibus ullis            [ ]
616            Iuppiter inque deum   ¨ de bove versus erat.                [ ]
617            taurus init caelum:   te, Sidoni, Iuppiter implet,          [1]
618            parsque tuum terrae   ¨ tertia nomen habet.                 [ ]
619              hoc alii   signum Phariam   dixere iuvencam,              [ ]
620        quae bos ex homine est,   ¨ ex bove facta dea.                  [ ]
621           tum quoque priscorum   virgo simulacra virorum               [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
622                mittere roboreo   ¨ scirpea ponte solet.                [ ]
625           fama vetus tunc, cum   Saturnia terra vocata est,            [ ]
626                 talia fatidici   ¨ dicta fuisse Iovis:                 [ ]
627              'falcifero   libata seni   duo corpora, gentes,           [2]?
628           mittite, quae Tuscis   ¨ excipiantur aquis:'                 [ ]
629            donec in haec venit   Tirynthius arva, quotannis            [ ]
630               tristia Leucadio   ¨ sacra peracta modo;                 [ ]
631               illum stramineos   in aquam misisse Quirites:            [ ]
632               Herculis exemplo   ¨ corpora falsa iaci.                 [ ]
633       pars putat, ut   ferrent iuvenes   suffragia soli,               [ ]
634              pontibus informos   ¨ praecipitasse senes.                [ ]
623            corpora post decies   senos qui credidit annos              [ ]
624           missa neci, sceleris   ¨ crimine damnat avos.                [ ]
635            Thybri, doce verum.   tua ripa vetustior urbe est,          [2]
636               principium ritus   ¨ tu bene nosse potes.                [ ]
637           Thybris harundiferum   medio caput extulit alveo             [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)                            8:00
638               raucaque dimovit   ¨ talibus ora sonis:                  [1]
639            'haec loca desertas   vidi sine moenibus herbas:            [1]
640               pascebat sparsas   ¨ utraque ripa boves,                 [ ]
641          et quem nunc   gentes Tiberim   noruntque timentque,          [ ]
642              tunc etiam pecori   ¨ despiciendus eram.                  [ ]
643                Arcadis Euandri   nomen tibi saepe refertur:            [1]
644                ille meas remis   ¨ advena torsit aquas.                [ ]
645              venit et Alcides,   turba comitatus Achiva                [ ]
646            (Albula, si memini,   ¨ tunc mihi nomen erat):              [ ]
647               excipit hospitio   iuvenem Pallantius heros,             [ ]
648                 et tandem Caco   ¨ debita poena venit.                 [ ]
649            victor abit   secumque boves,   Erytheida praedam,          [ ]
650          abstrahit. at comites   ¨ longius ire negant                  [ ]
651           (magnaque pars horum   desertis venerat Argis):              [ ]
652            montibus his ponunt   ¨ spemque laremque suum.              [ ]
653          saepe tamen   patriae dulci   tanguntur amore,                [ ]
654          atque aliquis moriens   ¨ hoc breve mandat opus:              [ ]
655        'mittite me in Tiberim,   Tiberinis vectus ut undis             [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
656              litus ad Inachium   ¨ pulvis inanis eam.'                 [ ]
657               displicet heredi   mandati cura sepulchri:               [2]?
658                mortuus Ausonia   ¨ conditur hospes humo,               [ ]
659             scirpea pro domino   Tiberi iactatur imago,                [ ]
660              ut repetat Graias   ¨ per freta longa domos.'             [ ]
661            hactenus, et subiit   vivo rorantia saxo                    [ ]?
662            antra: leves cursum   ¨ sustinuistis aquae.                 [ ]
15. G EID . NP 16. HF 17. AC 18. BC 19. CC                                   ..
663            Clare nepos   Atlantis, ades,   quem montibus olim          [ ]
664                edidit Arcadiis   ¨ Pleias una Iovi,                    [ ]
665               pacis et armorum   superis imisque deorum                [1]
666                 arbiter, alato   ¨ qui pede carpis iter,               [1]
667             laete lyrae pulsu,   nitida quoque laete palaestra,        [ ]
668              quo didicit culte   ¨ lingua docente loqui,               [ ]
669            templa tibi   posuere patres   spectantia Circum            [ ]
670            Idibus: ex illo est   ¨ haec tibi festa dies.               [ ]
671             te, quicumque suas   profitentur vendere merces,           [ ]
672             ture dato, tribuas   ¨ ut sibi lucra, rogant.              [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
673              est aqua Mercurii   portae vicina Capenae;                [ ]
674              si iuvat expertis   ¨ credere, numen habet.               [ ]
675            huc venit incinctus   tunica mercator et urna               [ ]
676                 purus suffita,   ¨ quam ferat, haurit aquam.           [ ]
677           uda fit hinc laurus,   lauro sparguntur ab uda               [ ]
678            omnia, quae dominos   ¨ sunt habitura novos;                [ ]
679           spargit et ipse suos   lauro rorante capillos                [ ]?
680              et peragit solita   ¨ fallere voce preces:                [ ]
681              'ablue praeteriti   periuria temporis,' inquit            [ ]
682             'ablue praeteritae   ¨ perfida verba die.                  [ ]
683             sive ego te   feci testem   falsove citavi                 [2]
684                   non audituri   ¨ numina magna Iovis,                 [ ]
685            sive deum   prudens alium   divamve fefelli,                [ ]
686            abstulerint celeres   ¨ improba verba Noti,                 [ ]
687            et pateant   veniente die   periuria nobis,                 [ ]
688              nec curent superi   ¨ si qua locutus ero.                 [ ]
689            da modo lucra mihi,   da facto gaudia lucro,                [ ]?
690             et fac, ut emptori   ¨ verba dedisse iuvet.'               [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
691                talia Mercurius   poscentem ridet ab alto,              [ ]
692              se memor Ortygias   ¨ surripuisse boves.                  [ ]
20. DC                                                                       ..
693         At mihi pande, precor,   tanto meliora petenti,                [ ]
694              in Geminos ex quo   ¨ tempore Phoebus eat.                [ ]
695          'cum totidem   de mense dies   superesse videbis,             [ ]
696             quot sunt Herculei   ¨ facta laboris' ait.                 [ ]
697             'dic' ego respondi   'causam mihi sideris huius.'          [ ]
698                 causam facundo   ¨ reddidit ore deus:                  [ ]
699          'abstulerant   raptas Phoeben   Phoebesque sororem            [ ]
700            Tyndaridae fratres,   ¨ hic eques, ille pugil.              [ ]
701        bella parant   repetuntque suas   et frater et Idas,            [ ]
702                 Leucippo fieri   ¨ pactus uterque gener.               [ ]
703       his amor, ut   repetant, illis,   ut reddere nolint,             [ ]
704            suadet; et ex causa   ¨ pugnat uterque pari.                [ ]
705             effugere Oebalidae   cursu potuere sequentes,              [ ]
706               sed visum celeri   ¨ vincere turpe fuga.                 [ ]
707             liber ab arboribus   locus est, apta area pugnae:          [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)                           12:00
708            constiterant illic:   ¨ nomen Aphidna loco.                 [ ]
709              pectora traiectus   Lynceo Castor ab ense                 [ ]?
710                  non expectato   ¨ volnere pressit humum.              [ ]
711             ultor adest Pollux   et Lyncea perforat hasta,             [ ]
712             qua cervix humeros   ¨ continuata premit.                  [ ]
713            ibat in hunc   Idas vixque est   Iovis igne repulsus,       [ ]
714             tela tamen dextrae   ¨ fulmine rapta negant.               [ ]
715           iamque tibi, Pollux,   caelum sublime patebat,               [ ]
716              cum 'mea' dixisti   ¨ 'percipe verba, pater:              [ ]
717            quod mihi das   uni caelum,   partire duobus:               [2]
718                  dimidium toto   ¨ munere maius erit.'                 [ ]
719               dixit et alterna   fratrem statione redemit.             [ ]?
720               utile sollicitae   ¨ sidus utrumque rati.'               [ ]
21. E AGON . NP                                                              ..
721               Ad Ianum redeat,   qui quaerit, Agonia quid sint:        [ ]
722           quae tamen in fastis   ¨ hoc quoque tempus habent.           [ ]
22. FN                                                                       ..
723            Nocte sequente diem   canis Erigoneius exit:                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb)
724                 est alio signi   ¨ reddita causa loco.                 [ ]
23. G TVB . NP                                                               ..
725                Proxima Volcani   lux est, Tubilustria dicunt:          [ ]
726              lustrantur purae,   ¨ quas facit ille, tubae.             [ ]
24. HQ . R. C. F                                                             ..
727            Quattuor inde notis   locus est, quibus ordine lectis       [ ]
728               vel mos sacrorum   ¨ vel fuga regis inest.               [ ]
25. AC 26. BC 27. CC 28. DC 29. EC 30. FC 31. GC                             ..
729              Nec te praetereo,   populi Fortuna potentis               [ ]
730           Publica, cui templum   ¨ luce sequente datum est.            [ ]
731           hanc ubi dives aquis   acceperit Amphitrite,                 [ ]
732              grata Iovi fulvae   ¨ rostra videbis avis.                [ ]
733              Auferet ex oculis   veniens aurora Booten,                [ ]
734                continuaque die   ¨ sidus Hyantis erit.                 [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 158
Publius Ovidius Naso: Kalenderen 6,1-248 [Fasti]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: