File n. 158 – 18:06 minuti – Ovidius

Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !

PgDn n. 158 Publius Ovidius Naso: Kalenderen 6,1-248 [Fasti]
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 39 - FA3-OVID                                Prossimo file n. 159
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb)                            0:00
  1        Hic quoque mensis habet   dubias in nomine causas,              [ ]
  2         quae placeant, positis   ¨ omnibus ipse leges.                 [ ]
  3       facta canam;   sed erunt qui me   finxisse loquantur             [ ]
  4               nullaque mortali   ¨ numina visa putent.                 [ ]
  5             est deus in nobis;   agitante calescimus illo:             [ ]?
  6             impetus hic sacrae   ¨ semina mentis habet.                [ ]
  7             fas mihi praecipue   voltus vidisse deorum,                [ ]
  8            vel quia sum vates,   ¨ vel quia sacra cano.                [ ]
  9            est nemus arboribus   densum, secretus ab omni              [ ]
 10             voce locus, si non   ¨ obstreperetur aquis.                [ ]
 11             hic ego quaerebam,   coepti quae mensis origo              [ ]
 12              esset, et in cura   ¨ nominis huius eram.                 [ ]
 13                ecce deas vidi,   non quas praeceptor arandi            [ ]
 14              viderat, Ascraeas   ¨ cum sequeretur oves,                [ ]
 15             nec quas Priamides   in aquosae vallibus Idae              [ ]
 16             contulit: ex illis   ¨ sed tamen una fuit.                 [ ]
 17              ex illis   fuit una, sui   germana mariti;                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb)                            0:+
 18             haec erat (agnovi)   ¨ quae stat in arce Iovis.            [ ]
 19             horrueram   tacitoque animum   pallore fatebar;            [ ]
 20           tum dea, quos fecit,   ¨ sustulit ipsa metus.                [ ]
 21           namque ait 'o vates,   Romani conditor anni,                 [ ]?
 22               ause per exiguos   ¨ magna referre modos,                [ ]
 23               ius tibi fecisti   numen caeleste videndi,               [1]
 24            cum placuit numeris   ¨ condere festa tuis.                 [ ]
 25               ne tamen ignores   volgique errore traharis,             [ ]
 26                Iunius a nostro   ¨ nomine nomen habet.                 [ ]
 27           est aliquid   nupsisse Iovi,   Iovis esse sororem:           [ ]
 28          fratre magis, dubito,   ¨ glorier, anne viro.                 [ ]
 29            si genus aspicitur,   Saturnum prima parentem               [ ]
 30                  feci, Saturni   ¨ sors ego prima fui.                 [ ]
 31              a patre dicta meo   quondam Saturnia Roma est:            [ ]
 32              haec illi a caelo   ¨ proxima terra fuit.                 [ ]
 33        si torus in pretio est,   dicor matrona Tonantis,               [ ]
 34              iunctaque Tarpeio   ¨ sunt mea templa Iovi.               [ ]
 35               an potuit   Maio paelex   dare nomina mensi,             [ ]?

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb)                            0:++
 36             hic honor in nobis   ¨ invidiosus erit?                    [ ]
 37              cur igitur   regina vocor   princepsque dearum?           [2]
 38              aurea cur dextrae   ¨ sceptra dedere meae?                [ ]
 39            an facient   mensem luces,   Lucinaque ab illis             [ ]
 40               dicar et a nullo   ¨ nomina mense traham?                [ ]
 41               tum me paeniteat   posuisse fideliter iras               [ ]
 42              in genus Electrae   ¨ Dardaniamque domum.                 [ ]
 43             causa duplex irae:   rapto Ganymede dolebam,               [ ]
 44             forma quoque Idaeo   ¨ iudice victa mea est.               [ ]
 45          paeniteat,   quod non foveo   Carthaginis arces,              [ ]
 46              cum mea sint illo   ¨ currus et arma loco:                [ ]
 47              paeniteat Sparten   Argosque measque Mycenas              [ ]
 48               et veterem Latio   ¨ supposuisse Samon:                  [ ]
 49              adde senem Tatium   Iunonicolasque Faliscos,              [1]
 50               quos ego Romanis   ¨ succubuisse tuli.                   [1]
 51           sed neque paeniteat,   nec gens mihi carior ulla est:        [ ]
 52          hic colar, hic teneam   ¨ cum Iove templa meo.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb)                            4:00
 53               ipse mihi Mavors   'commendo moenia' dixit               [2]
 54         'haec tibi. tu pollens   ¨ urbe nepotis eris.'                 [ ]
 55          dicta fides sequitur:   centum celebramur in aris,            [ ]
 56              nec levior quovis   ¨ est mihi mensis honor.              [ ]
 57           nec tamen hunc nobis   tantummodo praestat honorem           [ ]
 58                Roma: suburbani   ¨ dant mihi munus idem.               [ ]
 59           inspice, quos habeat   nemoralis Aricia fastos               [ ]
 60             et populus Laurens   ¨ Lanuviumque meum;                   [ ]
 61               est illic mensis   Iunonius. inspice Tibur               [ ]
 62                et Praenestinae   ¨ moenia sacra deae;                  [ ]
 63                 Iunonale leges   tempus. nec Romulus illas             [1]
 64            condidit: at nostri   ¨ Roma nepotis erat.'                 [ ]?
 65                 finierat Iuno.   respeximus: Herculis uxor             [ ]?
 66            stabat, et in voltu   ¨ signa vigoris erant.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb)                            4:+
 67            'non ego, si   toto mater   me cedere caelo                 [2]
 68               iusserit, invita   ¨ matre morabor' ait.                 [ ]?
 69        'nunc quoque non luctor   de nomine temporis huius:             [1]
 70             blandior et partes   ¨ paene rogantis ago                  [ ]
 71             remque mei   iuris malim   tenuisse precando,              [ ]
 72               et faveas causae   ¨ forsitan ipse meae.                 [ ]
 73                 aurea possedit   socio Capitolia templo                [ ]
 74            mater et, ut debet,   ¨ cum Iove summa tenet.               [ ]
 75             at decus omne mihi   contingit origine mensis:             [ ]
 76             unicus est, de quo   ¨ sollicitamur, honor.                [ ]
 77       quid grave, si   titulum mensis,   Romane, dedisti               [ ]
 78                Herculis uxori,   ¨ posteritasque memor?                [ ]
 79      haec quoque terra aliquid   debet mihi nomine magni               [ ]
 80           coniugis; huc captas   ¨ appulit ille boves,                 [ ]
 81              hic male defensus   flammis et dote paterna               [ ]
 82                Cacus Aventinam   ¨ sanguine tinxit humum.              [ ]
 83             ad propiora vocor.   populum digessit ab annis             [ ]
 84             Romulus, in partes   ¨ distribuitque duas:                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb)                            4:++
 85           haec dare consilium,   pugnare paratior illa est;            [ ]
 86              haec aetas bellum   ¨ suadet, at illa gerit.              [ ]
 87           sic statuit   mensesque nota   secrevit eadem:               [1]
 88            Iunius est iuvenum;   ¨ qui fuit ante, senum.'              [ ]
 89           dixit. et in   litem studio   certaminis issent,             [ ]
 90               atque ira pietas   ¨ dissimulata foret:                  [ ]
 91                venit Apollinea   longas Concordia lauro                [ ]
 92            nexa comas, placidi   ¨ numen opusque ducis.                [ ]
 93              haec ubi narravit   Tatium fortemque Quirinum             [ ]
 94            binaque cum populis   ¨ regna coisse suis                   [ ]
 95                et lare communi   soceros generosque receptos,          [ ]?
 96             'his nomen iunctis   ¨ Iunius' inquit 'habet.'             [ ]
 97       dicta triplex causa est.   at vos ignoscite, divae:              [ ]
 98               res est arbitrio   ¨ non dirimenda meo.                  [ ]
 99                ite pares a me.   perierunt iudice formae               [2]?
100         Pergama: plus laedunt,   ¨ quam iuvat una, duae.               [ ]
1. HK . IVN . N                                                              ..
101         Prima dies   tibi, Carna datur.   dea cardinis haec est:       [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb)                            8:00
102          numine clausa aperit,   ¨ claudit aperta suo.                 [ ]
103            unde datas   habeat vires,   obscurior aevo                 [ ]
104             fama, sed e nostro   ¨ carmine certus eris.                [ ]
105               adiacet antiquus   Tiberino lucus Helerni:               [2]
106               pontifices illuc   ¨ nunc quoque sacra ferunt.           [ ]
107           inde sata est nymphe   (Cranen dixere priores)               [ ]?
108               nequiquam multis   ¨ saepe petita procis.                [ ]
109           rura sequi   iaculisque feras   agitare solebat              [ ]
110                nodosasque cava   ¨ tendere valle plagas.               [ ]
111          non habuit pharetram,   Phoebi tamen esse sororem             [ ]
112           credebant; nec erat,   ¨ Phoebe, pudenda tibi.               [ ]
113           huic aliquis iuvenum   dixisset amantia verba,               [ ]
114                 reddebat tales   ¨ protinus illa sonos:                [ ]
115        'haec loca lucis habent   nimis et cum luce pudoris:            [ ]
116               si secreta magis   ¨ ducis in antra, sequor.'            [2]
117          credulus ante ut iit,   frutices haec nacta resistit          [ ]
118          et latet et nullo est   ¨ invenienda modo.                    [ ]
119             viderat hanc Ianus   visaeque cupidine captus              [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb)                            8:+
120                ad duram verbis   ¨ mollibus usus erat.                 [ ]
121            nympha iubet quaeri   de more remotius antrum               [2]?
122           utque comes sequitur   ¨ destituitque ducem.                 [ ]
123           stulta! videt Ianus,   quae post sua terga gerantur:         [ ]
124          nil agis, et latebras   ¨ respicit ille tuas.                 [ ]
125            nil agis, en! dixi:   nam te sub rupe latentem              [ ]
126                occupat amplexu   ¨ speque potitus ait:                 [ ]
127             'ius pro concubitu   nostro tibi cardinis esto:            [ ]
128            hoc pretium positae   ¨ virginitatis habe.'                 [ ]
129              sic fatus spinam,   quae tristes pellere posset           [ ]
130                a foribus noxas   ¨ (haec erat alba), dedit.            [ ]
131          sunt avidae volucres,   non quae Phineia mensis               [ ]
132            guttura fraudabant,   ¨ sed genus inde trahunt:             [ ]
133        grande caput,   stantes oculi,   rostra apta rapinis,           [ ]
134               canities pinnis,   ¨ unguibus hamus inest.               [ ]
135          nocte volant   puerosque petunt   nutricis egentes            [ ]
136               et vitiant cunis   ¨ corpora rapta suis.                 [ ]
137               carpere dicuntur   lactentia viscera rostris             [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb)                            8:++
138                 et plenum poto   ¨ sanguine guttur habent.             [ ]
139          est illis   strigibus nomen;   sed nominis huius              [ ]
140          causa, quod horrendum   ¨ stridere nocte solent.              [ ]
141           sive igitur   nascuntur aves,   seu carmine fiunt            [ ]
142          naeniaque in volucres   ¨ Marsa figurat anus,                 [ ]
143             in thalamos   venere Procae.   Proca natus in illis        [2]
144            praeda recens avium   ¨ quinque diebus erat,                [ ]
145           pectoraque exsorbent   avidis infantia linguis;              [ ]
146                at puer infelix   ¨ vagit opemque petit.                [ ]
147               territa voce sui   nutrix accurrit alumni                [ ]?
148               et rigido sectas   ¨ invenit ungue genas.                [ ]
149        quid faceret?   color oris erat,   qui frondibus olim           [ ]
150              esse solet seris,   ¨ quas nova laesit hiems.             [ ]
151             pervenit ad Cranen   et rem docet. illa 'timorem           [1]
152             pone: tuus sospes'   ¨ dixit 'alumnus erit.'               [ ]
153              venerat ad cunas:   flebant materque paterque:            [ ]
154         'sistite vos lacrimas,   ¨ ipsa medebor' ait.                  [ ]
155               protinus arbutea   postes ter in ordine tangit           [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb)                           12:00
156            fronde, ter arbutea   ¨ limina fronde notat;                [ ]
157           spargit aquis aditus   (et aquae medicamen habebant)         [ ]
158               extaque de porca   ¨ cruda bimenstre tenet;              [ ]
159        atque ita 'noctis aves,   extis puerilibus' inquit              [ ]
160            'parcite: pro parvo   ¨ victima parva cadit.                [ ]
161         cor pro corde, precor,   pro fibris sumite fibras.             [ ]
162              hanc animam vobis   ¨ pro meliore damus.'                 [ ]
163               sic ubi libavit,   prosecta sub aethere ponit,           [2]
164          quique adsint sacris,   ¨ respicere illa vetat;               [ ]
165               virgaque Ianalis   de spina ponitur alba,                [2]?
166             qua lumen thalamis   ¨ parva fenestra dabat.               [ ]
167          post illud   nec aves cunas   violasse feruntur,              [ ]
168               et rediit puero,   ¨ qui fuit ante, color.               [ ]
169              pinguia cur illis   gustentur larda Kalendis,             [ ]
170            mixtaque cum calido   ¨ sit faba farre, rogas?              [ ]
171        prisca dea est   aliturque cibis,   quibus ante solebat,        [ ]
172              nec petit ascitas   ¨ luxuriosa dapes.                    [ ]
173            piscis adhuc   illi populo   sine fraude natabat,           [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb)                           12:+
174           ostreaque in conchis   ¨ tuta fuere suis.                    [ ]
175              nec Latium norat,   quam praebet Ionia dives,             [ ]
176               nec quae Pygmaeo   ¨ sanguine gaudet, avem;              [ ]
177            et praeter   pennas nihil in   pavone placebat,             [ ]
178              nec tellus captas   ¨ miserat ante feras.                 [ ]
179            sus erat in pretio,   caesa sue festa colebant:             [ ]
180             terra fabas tantum   ¨ duraque farra dabat.                [ ]
181           quae duo mixta simul   sextis quicumque Kalendis             [ ]
182             ederit, huic laedi   ¨ viscera posse negant.               [ ]
183           arce quoque in summa   Iunoni templa Monetae                 [ ]?
184               ex voto memorant   ¨ facta, Camille, tuo:                [2]
185             ante domus   Manli fuerat,   qui Gallica quondam           [ ]
186                   a Capitolino   ¨ reppulit arma Iove.                 [1]
187           quam bene, di magni,   pugna cecidisset in illa,             [ ]
188                defensor solii,   ¨ Iuppiter alte, tui!                 [ ]
189            vixit, ut occideret   damnatus crimine regni:               [ ]
190              hunc illi titulum   ¨ longa senecta dabat.                [ ]
191              lux eadem   Marti festa est,   quem prospicit extra       [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb)                           12:++
192               appositum Tectae   ¨ porta Capena viae.                  [ ]
193          te quoque, Tempestas,   meritam delubra fatemur,              [ ]
194          quam paene est Corsis   ¨ obruta classis aquis.               [ ]
195         haec hominum   monumenta patent.   si quaeritis astra,         [ ]
196              tunc oritur magni   ¨ praepes adunca Iovis.               [ ]
2. AF                                                                        ..
197            Postera lux Hyadas,   Taurinae cornua frontis,              [ ]
198               evocat, et multa   ¨ terra madescit aqua.                [ ]
3. BC                                                                        ..
199            Mane ubi bis fuerit   Phoebusque iteraverit ortus           [ ]
200           factaque erit posito   ¨ rore bis uda seges,                 [ ]
201                hac sacrata die   Tusco Bellona duello                  [ ]
202               dicitur et Latio   ¨ prospera semper adest.              [ ]
203             Appius est auctor,   Pyrrho qui pace negata                [ ]?
204            multum animo vidit,   ¨ lumine captus erat.                 [1]
205             prospicit a templo   summum brevis area Circum,            [ ]
206             est ibi non parvae   ¨ parva columna notae:                [ ]
207          hinc solet hasta manu   belli praenuntia mitti,               [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb)                           16:00
208            in regnum et gentes   ¨ cum placet arma capi.               [ ]
4. CC                                                                        ..
209              Altera pars Circi   Custode sub Hercule tuta est:         [ ]
210              quod deus Euboico   ¨ carmine munus habet.                [ ]
211            muneris est tempus,   qui Nonas Lucifer ante est:           [ ]
212            si titulum quaeris,   ¨ Sulla probavit opus.                [ ]
5. D NON                                                                     ..
213             Quaerebam,   Nonas Sanco   Fidione referrem,               [ ]
214           an tibi, Semo pater;   ¨ tum mihi Sancus ait:                [ ]
215          'cuicumque ex   istis dederis,   ego munus habebo:            [ ]
216             nomina terna fero:   ¨ sic voluere Cures.'                 [ ]
217            hunc igitur veteres   donarunt aede Sabini                  [ ]
218                inque Quirinali   ¨ constituere iugo.                   [1]
6. EN                                                                        ..
219      Est mihi (sitque, precor,   nostris diuturnior annis)             [ ]
220               filia, qua felix   ¨ sospite semper ero.                 [ ]
221          hanc ego cum   vellem genero   dare, tempora taedis           [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb)                           16:+
222               apta requirebam,   ¨ quaeque cavenda forent:             [1]
223           tum mihi post sacras   monstratur Iunius Idus                [ ]
224              utilis et nuptis,   ¨ utilis esse viris,                  [ ]
225            primaque pars huius   thalamis aliena reperta est;          [ ]
226           nam mihi sic coniunx   ¨ sancta Dialis ait:                  [ ]
227               'donec an Iliaca   placidus purgamina Vesta              [ ]
228               detulerit flavis   ¨ in mare Thybris aquis,              [ ]
229               non mihi dentosa   crinem depectere buxo,                [1]
230               non ungues ferro   ¨ subsecuisse licet,                  [ ]
231           non tetigisse virum,   quamvis Iovis ille sacerdos,          [ ]
232               quamvis perpetua   ¨ sit mihi lege datus.                [ ]
233          tu quoque ne propera.   melius tua filia nubet,               [ ]
234                 ignea cum pura   ¨ Vesta nitebit humo.’                [ ]
7. FN                                                                        ..
235              Tertia post Nonas   removere Lycaona Phoebe               [ ]
236             fertur, et a tergo   ¨ non habet Ursa metum.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb)                           16:++
237           tunc ego me   memini ludos   in gramine Campi                [1]
238              aspicere et dici,   ¨ lubrice Thybri, tuos.               [ ]
239              festa dies illis,   qui lina madentia ducunt,             [2]
240           quique tegunt parvis   ¨ aera recurva cibis.                 [ ]
8. GN menti . in . capit                                                     ..
241       Mens quoque numen habet.   Mentis delubra videmus                [ ]
242               vota metu belli,   ¨ perfide Poene, tui.                 [ ]
243              Poene rebellaras,   et leto consulis omnes                [ ]?
244                attoniti Mauras   ¨ pertimuere manus.                   [ ]
245          spem metus expulerat,   cum Menti vota senatus                [ ]
246            suscipit, et melior   ¨ protinus illa venit.                [ ]
247              aspicit instantes   mediis sex lucibus Idus               [ ]
248            illa dies, qua sunt   ¨ vota soluta deae.                   [ ]

risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo file n. 159
Publius Ovidius Naso: Kalenderen 6,249-472 [Fasti]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!

Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
6. bog.
 99                ite pares a me.   perierunt iudice formae               [2]?
6. bog.
101         Prima dies   tibi, Carna datur.   dea cardinis haec est:       [ ]
6. bog.
 10             voce locus, si non   ¨ obstreperetur aquis.                [ ]
 76             unicus est, de quo   ¨ sollicitamur, honor.                [ ]
248            illa dies, qua sunt   ¨ vota soluta deae.                   [ ]

Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede


%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: