Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 39 - FA3-OVID Prossimo file n. 161
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 0:00
11. B MATR . N ..
473 Iam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui, [ ]
474 et vigil Eois ¨ Lucifer exit aquis: [u]
475 ite, bonae matres (vestrum Matralia festum) [ ]
476 flavaque Thebanae ¨ reddite liba deae. [1]
477 pontibus et magno iuncta est celeberrima Circo [ ]
478 area, quae posito ¨ de bove nomen habet: [ ]
479 hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti [ ]
480 sceptriferas Servi ¨ templa dedisse manus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 0:+
481 quae dea sit, quare famulas a limine templi [1]?
482 arceat (arcet enim) ¨ libaque tosta petat, [ ]
483 Bacche, racemiferos hedera redimite capillos [ ]
484 si domus illa tua est, ¨ dirige vatis opus. [ ]
485 arserat obsequio Semele Iovis: accipit Ino [ ]
486 te, puer, et summa ¨ sedula nutrit ope. [ ]
487 intumuit Iuno, raptum quod paelice natum [ ]
488 educet: at sanguis ¨ ille sororis erat. [ ]
489 hinc agitur furiis Athamas et imagine falsa, [ ]
490 tuque cadis patria, ¨ parve Learche, manu. [ ]
491 maesta Learcheas mater tumulaverat umbras [ ]
492 et dederat miseris ¨ omnia iusta rogis. [ ]
493 haec quoque, funestos ut erat laniata capillos, [ ]
494 prosilit et cunis ¨ te, Melicerta, rapit. [ ]
495 est spatio contracta brevi, freta bina repellit [ ]
496 unaque pulsatur ¨ terra duabus aquis: [ ]
497 huc venit insanis natum complexa lacertis [ ]
498 et secum e celso ¨ mittit in alta iugo. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 0:++
499 excipit illaesos Panope centumque sorores, [ ]
500 et placido lapsu ¨ per sua regna ferunt. [ ]
501 nondum Leucothea, nondum puer ille Palaemon [ ]
502 verticibus densi ¨ Thybridis ora tenent. [ ]
503 lucus erat; dubium Semelae Stimulaene vocetur: [ ]
504 Maenadas Ausonias ¨ incoluisse ferunt. [ ]
505 quaerit ab his Ino, quae gens foret: Arcadas esse [2]
506 audit et Euandrum ¨ sceptra tenere loci. [ ]
507 dissimulata deam Latias Saturnia Bacchas [ ]
508 instimulat fictis ¨ insidiosa sonis: [ ]
509 'o nimium faciles, o toto pectore captae! [ ]?
510 non venit haec nostris ¨ hospes amica choris. [ ]
511 fraude petit sacrique parat cognoscere ritum; [ ]
512 quo possit poenas ¨ pendere, pignus habet.' [ ]
513 vix bene desierat, complent ululatibus auras [ ]
514 Thyades effusis ¨ per sua colla comis, [ ]
515 iniciuntque manus puerumque revellere pugnant. [ ]
516 quos ignorat adhuc, ¨ invocat illa deos: [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 4:00
517 'dique virique loci, miserae succurrite matri!' [ ]
518 clamor Aventini ¨ saxa propinqua ferit. [ ]
519 appulerat ripae vaccas Oetaeus Hiberas: [ ]
520 audit et ad vocem ¨ concitus urget iter. [ ]
521 Herculis adventu, quae vim modo ferre parabant, [ ]
522 turpia femineae ¨ terga dedere fugae. [ ]
523 'quid petis hinc' (cognorat enim) 'matertera Bacchi? [ ]
524 an numen, quod me, ¨ te quoque vexat?' ait. [ ]
525 illa docet partim, partim praesentia nati [ ]
526 continet, et furiis ¨ in scelus isse pudet. [ ]
527 rumor, ut est velox, agitatis pervolat alis, [ ]
528 estque frequens, Ino, ¨ nomen in ore tuum. [ ]
529 hospita Carmentis fidos intrasse penates [ ]
530 diceris et longam ¨ deposuisse famem; [ ]
531 liba sua properata manu Tegeaea sacerdos [ ]
532 traditur in subito ¨ cocta dedisse foco. [ ]
533 nunc quoque liba iuvant festis Matralibus illam: [ ]
534 rustica sedulitas ¨ gratior arte fuit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 4:+
535 'nunc,' ait 'o vates, venientia fata resigna, [ ]
536 qua licet. hospitiis ¨ hoc. precor, adde meis.' [ ]
537 parva mora est, caelum vates ac numina sumit [ ]
538 fitque sui toto ¨ pectore plena dei; [ ]
539 vix illam subito posses cognoscere, tanto [ ]
540 sanctior et tanto, ¨ quam modo, maior erat. [ ]
541 'laeta canam. gaude, defuncta laboribus Ino,' [ ]?
542 dixit 'et huic populo ¨ prospera semper ades. [ ]
543 numen eris pelagi, natum quoque pontus habebit. [1]
544 in vestris aliud ¨ sumite nomen aquis: [ ]
545 Leucothea Grais, Matuta vocabere nostris; [4]
546 in portus nato ¨ ius erit omne tuo, [ ]
547 quem nos Portunum, sua lingua Palaemona dicet. [ ]
548 ite, precor, nostris ¨ aequus uterque locis!' [ ]
549 annuerat, promissa fides. posuere labores, [ ]
550 nomina mutarunt: ¨ hic deus, illa dea est. [1]
551 cur vetet ancillas accedere, quaeritis? odit, [ ]
552 principiumque odii, ¨ si sinat illa, canam. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 4:++
553 una ministrarum solita est, Cadmei, tuarum [ ]
554 saepe sub amplexus ¨ coniugis ire tui. [ ]
555 improbus hanc Athamas furtim dilexit; ab illa [ ]
556 comperit agricolis ¨ semina tosta dari. [ ]
557 ipsa quidem fecisse negat, sed fama recepit. [ ]
558 hoc est, cur odio ¨ sit sibi serva manus. [ ]
559 non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret: [ ]
560 ipsa parum felix ¨ visa fuisse parens. [ ]
561 alterius prolem melius mandabitis illi: [ ]
562 utilior Baccho ¨ quam fuit ipsa suis. [ ]
563 hanc tibi, 'quo properas?' memorant dixisse, Rutili, [ ]
564 'luce mea Marso ¨ consul ab hoste cades.' [ ]
565 exitus accessit verbis, flumenque Toleni [ ]
566 purpureum mixtis ¨ sanguine fluxit aquis. [ ]
567 proximus annus erat: Pallantide caesus eadem [ ]
568 Didius hostiles ¨ ingeminavit opes. [ ]
569 Lux eadem, Fortuna, tua est auctorque locusque: [ ]
570 sed superiniectis ¨ quis latet iste togis? [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 8:00
571 Servius est, hoc constat enim, sed causa latendi [ ]!
572 discrepat et dubium ¨ me quoque mentis habet. [ ]
573 dum dea furtivos timide profitetur amores, [ ]
574 caelestemque homini ¨ concubuisse pudet [ ]
575 (arsit enim magno correpta cupidine regis [ ]
576 caecaque in hoc uno ¨ non fuit illa viro), [1]
577 nocte domum parva solita est intrare fenestra; [ ]
578 unde Fenestellae ¨ nomina porta tenet. [ ]
579 nunc pudet, et voltus velamine celat amatos, [1]
580 oraque sunt multa ¨ regia tecta toga. [ ]
581 an magis est verum post Tulli funera plebem [ ]
582 confusam placidi ¨ morte fuisse ducis, [ ]
583 nec modus ullus erat, crescebat imagine luctus, [ ]
584 donec eum positis ¨ occuluere togis? [ ]
585 tertia causa mihi spatio maiore canenda est, [ ]?
586 nos tamen adductos ¨ intus agemus equos. [ ]
587 Tullia coniugio sceleris mercede parato [ ]
588 his solita est dictis ¨ extimulare virum: [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 8:+
589 'quid iuvat esse pares, te nostrae caede sororis [ ]
590 meque tui fratris, ¨ si pia vita placet? [ ]
591 vivere debuerant et vir meus et tua coniunx, [ ]
592 si nullum ausuri ¨ maius eramus opus. [ ]
593 et caput et regnum facio dotale parentis: [ ]
594 si vir es, i, dictas ¨ exige dotis opes. [ ]
595 regia res scelus est. socero cape regna necato, [ ]
596 et nostras patrio ¨ sanguine tingue manus.' [ ]
597 talibus instinctus solio privatus in alto [ ]
598 sederat: attonitum ¨ volgus ad arma ruit. [ ]
599 hinc cruor et caedes, infirmaque vincitur aetas: [ ]
600 sceptra gener socero ¨ rapta Superbus habet. [ ]
601 ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia caesus [ ]
602 concidit in dura ¨ sanguinulentus humo. [ ]
603 filia carpento patrios initura penates [ ]
604 ibat per medias ¨ alta feroxque vias. [ ]
605 corpus ut aspexit, lacrimis auriga profusis [ ]
606 restitit. hunc tali ¨ corripit illa sono: [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 8:++
607 'vadis, an expectas pretium pietatis amarum? [ ]
608 duc, inquam, invitas ¨ ipsa per ora rotas.' [ ]
609 certa fides facti: dictus Sceleratus ab illa [ ]
610 vicus, et aeterna ¨ res ea pressa nota. [ ]
611 post tamen hoc ausa est templum, monumenta parentis, [ ]
612 tangere: mira quidem, ¨ sed tamen acta loquar. [ ]
613 signum erat in solio residens sub imagine Tulli; [ ]
614 dicitur hoc oculis ¨ opposuisse manum, [ ]
615 et vox audita est 'voltus abscondite nostros, [ ]
616 ne natae videant ¨ ora nefanda meae.' [ ]
617 veste data tegitur, vetat hanc Fortuna moveri [ ]
618 et sic e templo est ¨ ipsa locuta suo: [ ]
619 'ore revelato qua primum luce patebit [2]?
620 Servius, haec positi ¨ prima pudoris erit.' [ ]
621 parcite, matronae, vetitas attingere vestes: [2]
622 sollemni satis est ¨ voce movere preces, [ ]
623 sitque caput semper Romano tectus amictu, [ ]?
624 qui rex in nostra ¨ septimus urbe fuit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 12:00
625 arserat hoc templum, signo tamen ille pepercit [ ]
626 ignis: opem nato ¨ Mulciber ipse tulit. [ ]
627 namque pater Tulli Volcanus, Ocresia mater [ ]
628 praesignis facie ¨ Corniculana fuit. [ ]
629 hanc secum Tanaquil sacris de more peractis [ ]
630 iussit in ornatum ¨ fundere vina focum: [ ]
631 hic inter cineres obsceni forma virilis [ ]?
632 aut fuit aut visa est, ¨ sed fuit illa magis. [ ]
633 iussa foco captiva sedet: conceptus ab illa [ ]
634 Servius a caelo ¨ semina gentis habet. [ ]
635 signa dedit genitor tunc cum caput igne corusco [ ]
636 contigit, inque comis ¨ flammeus arsit apex. [ ]
637 Te quoque magnifica, Concordia, dedicat aede [ ]
638 Livia, quam caro ¨ praestitit ipsa viro. [ ]
639 disce tamen, veniens aetas, ubi Livia nunc est [ ]
640 porticus, immensae ¨ tecta fuisse domus; [ ]
641 urbis opus domus una fuit, spatiumque tenebat, [ ]
642 quo brevius muris ¨ oppida multa tenent. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 12:+
643 haec aequata solo est, nullo sub crimine regni, [ ]
644 sed quia luxuria ¨ visa nocere sua. [ ]
645 sustinuit tantas operum subvertere moles [ ]
646 totque suas heres ¨ perdere Caesar opes. [ ]
647 sic agitur censura et sic exempla parantur, [ ]!
648 cum iudex, alios ¨ quod monet, ipse facit. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 161
Publius Ovidius Naso: Kalenderen 6,649-812 [Fasti]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
6. bog.
595 regia res scelus est. socero cape regna necato, [ ]
6. bog.
639 disce tamen, veniens aetas, ubi Livia nunc est [ ]
6. bog.
524 an numen, quod me, ¨ te quoque vexat?’ ait. [ ]
622 sollemni satis est ¨ voce movere preces, [ ]
Analyse 3
6. bog.
571 Servius est, hoc constat enim, sed causa latendi [ ]!
647 sic agitur censura-et sic exempla parantur, *[ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede