Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 39 - FA3-OVID Prossimo file n. 162
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 0:00
12. CN 13. D EID . N ..
649 Nulla nota est veniente die, quam dicere possis. [ ]
650 Idibus Invicto ¨ sunt data templa Iovi. [ ]
651 et iam Quinquatrus iubeor narrare minores. [ ]
652 nunc ades o coeptis, ¨ flava Minerva, meis. [ ]
653 'cur vagus incedit tota tibicen in urbe? [ ]?
654 quid sibi personae, ¨ quid stola longa volunt?' [ ]
655 sic ego. sic posita Tritonia cuspide dixit: [ ]?
656 (possim utinam doctae ¨ verba referre deae!) [ ]
657 'temporibus veterum tibicinis usus avorum [1]
658 magnus et in magno ¨ semper honore fuit. [ ]
659 cantabat fanis, cantabat tibia ludis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 0:+
660 cantabat maestis ¨ tibia funeribus: [ ]
661 dulcis erat mercede labor. tempusque secutum, [ ]
662 quod subito gratae ¨ frangeret artis opus. [1]
663 adde quod aedilis, pompam qui funeris irent, [ ]
664 artifices solos ¨ iusserat esse decem. [ ]
665 exilio mutant urbem Tiburque recedunt. [ ]
666 exilium quodam ¨ tempore Tibur erat! [ ]
667 quaeritur in scaena cava tibia, quaeritur aris; [ ]
668 ducit supremos ¨ naenia nulla toros. [ ]
669 servierat quidam, quantolibet ordine dignus, [ ]
670 Tibure, sed longo ¨ tempore liber erat. [ ]
671 rure dapes parat ille suo turbamque canoram [ ]
672 convocat; ad festas ¨ convenit illa dapes. [ ]
673 nox erat, et vinis oculique animique natabant, [1]?
674 cum praecomposito ¨ nuntius ore venit, [ ]
675 atque ita 'quid cessas convivia solvere?' dixit [ ]
676 'auctor vindictae ¨ nam venit ecce tuae.' [ ]
677 nec mora, convivae valido titubantia vino [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 0:++
678 membra movent: dubii ¨ stantque labantque pedes. [ ]
679 at dominus 'discedite' ait plaustroque morantes [ ]
680 sustulit: in plaustro ¨ scirpea lata fuit. [ ]
681 alliciunt somnos tempus motusque merumque, [ ]
682 potaque se Tibur ¨ turba redire putat. [1]
683 iamque per Esquilias Romanam intraverat urbem, [ ]
684 et mane in medio ¨ plaustra fuere foro. [ ]
685 Plautius, ut posset specie numeroque senatum [ ]
686 fallere, personis ¨ imperat ora tegi, [ ]
687 admiscetque alios et, ut hunc tibicina coetum [ ]
688 augeat, in longis ¨ vestibus esse iubet; [ ]
689 sic reduces bene posse tegi, ne forte notentur [ ]?
690 contra collegae ¨ iussa redisse sui. [ ]
691 res placuit, cultuque novo licet Idibus uti [ ]
692 et canere ad veteres ¨ verba iocosa modos.' [ ]
693 haec ubi perdocuit, 'superest mihi discere' dixi [ ]
694 'cur sit Quinquatrus ¨ illa vocata dies.' [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 4:00
695 'Martius' inquit 'agit tali mea nomine festa, [ ]
696 estque sub inventis ¨ haec quoque turba meis. [ ]
697 prima, terebrato per rara foramina buxo [ ]?
698 ut daret, effeci, ¨ tibia longa sonos. [ ]
699 vox placuit: faciem liquidis referentibus undis [ ]
700 vidi virgineas ¨ intumuisse genas. [ ]
701 'ars mihi non tanti est; valeas, mea tibia' dixi: [ ]
702 excipit abiectam ¨ caespite ripa suo. [ ]
703 inventam satyrus primum miratur et usum [ ]
704 nescit; at inflatam ¨ sensit habere sonum [ ]
705 et modo dimittit digitis, modo concipit auras. [ ]
706 iamque inter nymphas ¨ arte superbus erat: [ ]
707 provocat et Phoebum. Phoebo superante pependit: [ ]
708 caesa recesserunt ¨ a cute membra sua. [ ]
709 sum tamen inventrix auctorque ego carminis huius. [ ]
710 hoc est, cur nostros ¨ ars colat ista dies.' [ ]
14. E E(N) 15. F Q . ST . D . F ..
711 Tertia lux veniet, qua tu, Dodoni Thyone, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 4:+
712 stabis Agenorei ¨ fronte videnda bovis. [ ]
713 haec est illa dies, qua tu purgamina Vestae, [ ]
714 Thybri, per Etruscas ¨ in mare mittis aquas. [ ]
715 Si qua fides ventis, Zephyro date carbasa, nautae. [ ]
716 cras veniet vestris ¨ ille secundus aquis. [ ]
16. GC 17. HC 18. AC ..
717 At pater Heliadum radios ubi tinxerit undis, [ ]
718 et cinget geminos ¨ stella serena polos, [ ]
719 tollet humo validos proles Hyriea lacertos: [1]
720 continua Delphin ¨ nocte videndus erit. [ ]
721 scilicet hic olim Volscos Aequosque fugatos [2]
722 viderat in campis, ¨ Algida terra, tuis; [ ]
723 unde suburbano clarus, Tuberte, triumpho [ ]?
724 vectus es in niveis, ¨ Postume, victor equis. [ ]
19. BC ..
725 Iam sex et totidem luces de mense supersunt, [ ]
726 huic unum numero ¨ tu tamen adde diem: [ ]
727 sol abit a Geminis, et Cancri signa rubescunt; [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 4:++
728 coepit Aventina ¨ Pallas in arce coli. [ ]
20. CC ..
729 Iam tua, Laomedon, oritur nurus ortaque noctem [ ]
730 pellit, et e pratis ¨ uda pruina fugit: [1]
731 reddita, quisquis is est, Summano templa feruntur, [ ]?
732 tum, cum Romanis, ¨ Pyrrhe, timendus eras. [ ]
733 Hanc quoque cum patriis Galatea receperit undis, [ ]
734 plenaque securae ¨ terra quietis erit, [1]
735 surgit humo iuvenis telis afflatus avitis [ ]
736 et gemino nexas ¨ porrigit angue manus. [ ]
737 notus amor Phaedrae, nota est iniuria Thesei: [ ]
738 devovit natum ¨ credulus ille suum. [ ]
739 non impune pius iuvenis Troezena petebat: [ ]
740 dividit obstantes ¨ pectore taurus aquas. [ ]
741 solliciti terrentur equi frustraque retenti [ ]
742 per scopulos dominum ¨ duraque saxa trahunt. [ ]
743 exciderat curru lorisque morantibus artus [ ]?
744 Hippolytus lacero ¨ corpore raptus erat [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 8:00
745 reddideratque animam, multum indignante Diana. [ ]
746 'nulla' Coronides ¨ 'causa doloris' ait, [1]
747 'namque pio iuveni vitam sine volnere reddam, [1]?
748 et cedent arti ¨ tristia fata meae.' [ ]
749 gramina continuo loculis depromit eburnis [ ]
750 (profuerant Glauci ¨ manibus illa prius, [ ]
751 tunc cum observatas augur descendit in herbas, [ ]
752 usus et auxilio est ¨ anguis ab angue dato), [ ]
753 pectora ter tetigit, ter verba salubria dixit: [ ]
754 depositum terra ¨ sustulit ille caput. [ ]
755 lucus eum nemorisque sui Dictynna recessu [ ]
756 celat: Aricino ¨ Virbius ille lacu. [1]
757 at Clymenus Clothoque dolent: haec, fila reneri, [1]
758 hic, fieri regni ¨ iura minora sui. [ ]
759 Iuppiter exemplum veritus direxit in ipsum [ ]
760 fulmina, qui nimiae ¨ noverat artis opem. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 8:+
761 Phoebe, querebaris: deus est, placare parenti: [2]
762 propter te, fieri ¨ quod vetat, ipse facit. [ ]
21. DC ..
763 Non ego te, quamvis properabis vincere, Caesar, [ ]
764 si vetet auspicium, ¨ signa movere velim. [ ]
765 sint tibi Flaminius Trasimenaque litora testes [ ]
766 per volucres aequos ¨ multa monere deos. [ ]
767 tempora si veteris quaeris temeraria damni, [ ]
768 quintus ab extremo ¨ mense bis ille dies. [ ]
22. EC ..
769 Postera lux melior: superat Masinissa Syphacem, [ ]
770 et cecidit telis ¨ Hasdrubal ipse suis. [ ]
23. FC 24. GC ..
771 Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis, [ ]
772 et fugiunt freno ¨ non remorante dies. [ ]
773 quam cito venerunt Fortunae Fortis honores! [2]
774 post septem luces ¨ Iunius actus erit. [ ]
775 ite, deam laeti Fortem celebrate, Quirites: [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 8:++
776 in Tiberis ripa ¨ munera regis habet. [ ]
777 pars pede, pars etiam celeri decurrite cumba, [1]
778 nec pudeat potos ¨ inde redire domum. [ ]
779 ferte coronatae iuvenum convivia lintres, [2]
780 multaque per medias ¨ vina bibantur aquas. [ ]
781 plebs colit hanc, quia qui posuit, de plebe fuisse [ ]
782 fertur et ex humili ¨ sceptra tulisse loco. [ ]
783 convenit et servis, serva quia Tullius ortus [ ]
784 constituit dubiae ¨ templa propinqua deae. [ ]
25. HC 26. AC ..
785 Ecce suburbana rediens male sobrius aede [ ]?
786 ad stellas aliquis ¨ talia verba iacit: [ ]
787 'zona latet tua nunc, et cras fortasse latebit: [ ]
788 dehinc erit, Orion, ¨ aspicienda mihi.' [u]
789 at si non esset potus, dixisset eadem [ ]
790 venturum tempus ¨ solstitiale die. [ ]
27. BC 28. CF ..
791 Lucifero subeunte Lares delubra tulerunt [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 8:+++
792 hic, ubi fit docta ¨ multa corona manu. [ ]
793 tempus idem Sator aedis habet, quam Romulus olim [ ]
794 ante Palatini ¨ condidit ora iugi. [1]
29. DF ..
795 Tot restant de mense dies, quot nomina Parcis, [ ]
796 cum data sunt trabeae ¨ templa, Quirine, tuae. [ ]
30. EC ..
797 Tempus Iuleis cras est natale Kalendis: [2]
798 Pierides, coeptis ¨ addite summa meis. [ ]
799 dicite, Pierides, quis vos adiunxerit isti, [ ]
800 cui dedit invitas ¨ victa noverca manus. [ ]
801 sic ego. sic Clio: 'clari monumenta Philippi [1]?
802 aspicis, unde trahit ¨ Marcia casta genus, [ ]
803 Marcia, sacrifico deductum nomen ab Anco, [ ]?
804 in qua par facies ¨ nobilitate sua est. [ ]
805 par animo quoque forma suo respondet; in illa [ ]
806 et genus et facies ¨ ingeniumque simul. [ ]
807 nec quod laudamus formam, tu turpe putaris: [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 12:00
808 laudamus magnas ¨ hac quoque parte deas. [ ]
809 nupta fuit quondam matertera Caesaris illi. [ ]
810 o decus, o sacra ¨ femina digna domo!' [ ]
811 sic cecinit Clio. doctae assensere sorores; [ ]
812 annuit Alcides ¨ increpuitque lyram. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 162
Publius Ovidius Naso: Elendighed 1,1 og 2 [Tristia]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
6. bog.
787 ‘zona latet tua nunc, et cras fortasse latebit: [ ]
6. bog.
731 reddita, quisquis is est, Summano templa feruntur, [ ]?
Analyse 3
6. bog.
660 cantabat maestis ¨ tibia funeribus: [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede