File n. 162 – 17:45 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 163
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 162 Publius Ovidius Naso: Elendighed 1,1 og 2 [Tristia]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)                        .
1. digt.                                                                      .
  1            Parve (nec invideo)   sine me, liber, ibis in urbem:        [ ]
  2           ei mihi, quod domino   ¨ non licet ire tuo!                  [ ]?
  3            vade, sed incultus,   qualem decet exulis esse:             [ ]
  4                infelix habitum   ¨ temporis huius habe.                [ ]
  5                nec te purpureo   velent vaccinia fuco:                 [ ]?
  6             non est conveniens   ¨ luctibus ille color:                [ ]
  7             nec titulus minio,   nec cedro charta notetur,             [ ]
  8              candida nec nigra   ¨ cornua fronte geras.                [ ]
  9                 felices ornent   haec instrumenta libellos:            [ ]
 10               fortunae memorem   ¨ te decet esse meae.                 [ ]
 11            nec fragili geminae   poliantur pumice frontes,             [ ]
 12               hirsutus sparsis   ¨ ut videare comis.                   [ ]
 13                 neve liturarum   pudeat. qui viderit illas,            [2]
 14             de lacrimis factas   ¨ sentiat esse meis.                  [ ]
 15          vade, liber,   verbisque meis   loca grata saluta:            [ ]
 16                contingam certe   ¨ quo licet illa pede.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 17          siquis, ut in populo,   nostri non immemor illi,              [ ]?
 18        siquis, qui, quod agam,   ¨ forte requirat, erit:               [ ]?
 19               vivere me dices,   salvum tamen esse negabis:            [2]
 20         id quoque, quod vivam,   ¨ munus habere dei.                   [ ]
 21           atque ita tu tacitus   (quaerenti plura legendum)            [ ]
 22         ne, quae non opus est,   ¨ forte loquare, cave.                [ ]
 23             protinus admonitus   repetet mea crimina lector,           [ ]
 24              et peragar populi   ¨ publicus ore reus.                  [ ]
 25              tu cave defendas,   quamvis mordebere dictis:             [ ]
 26               causa patrocinio   ¨ non bona maior erit.                [ ]
 27              invenies aliquem,   qui me suspiret ademptum,             [ ]
 28             carmina nec siccis   ¨ perlegat ista genis,                [ ]
 29              et tacitus secum,   ne quis malus audiat, optet,          [ ]
 30                 sit mea lenito   ¨ Caesare poena levis:                [ ]
 31     nos quoque, quisquis erit,   ne sit miser ille, precamur,          [ ]
 32               placatos miseris   ¨ qui volet esse deos;                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 33      quaeque volet, rata sint,   ablataque principis ira               [ ]
 34             sedibus in patriis   ¨ det mihi posse mori.                [ ]
 35             ut peragas   mandata, liber,   culpabere forsan            [ ]
 36               ingeniique minor   ¨ laude ferere mei.                   [ ]
 37           iudicis officium est   ut res, ita tempora rerum             [ ]
 38             quaerere. quaesito   ¨ tempore tutus eris.                 [ ]
 39             carmina proveniunt   animo deducta sereno:                 [1]
 40            nubila sunt subitis   ¨ tempora nostra malis.               [ ]
 41               carmina secessum   scribentis et otia quaerunt:          [ ]
 42             me mare, me venti,   ¨ me fera iactat hiems.               [ ]
 43          carminibus   metus omnis obest:   ego perditus ensem          [ ]
 44                haesurum iugulo   ¨ iam puto iamque meo.                [ ]
 45        haec quoque quod facio,   iudex mirabitur aequus,               [ ]
 46           scriptaque cum venia   ¨ qualiacumque leget.                 [ ]
 47              da mihi Maeoniden   et tot circumspice casus,             [ ]
 48                ingenium tantis   ¨ excidet omne malis.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 49                denique securus   famae, liber, ire memento,            [2]
 50             nec tibi sit lecto   ¨ displicuisse pudor.                 [ ]
 51             non ita se   nobis praebet   Fortuna secundam,             [2]
 52              ut tibi sit ratio   ¨ laudis habenda tuae.                [ ]
 53             donec eram sospes,   tituli tangebar amore,                [ ]
 54              quaerendique mihi   ¨ nominis ardor erat.                 [ ]
 55            carmina nunc si non   studiumque, quod obfuit, odi,         [ ]
 56             sit satis. ingenio   ¨ sic fuga parta meo.                 [ ]
 57             tu tamen i pro me,   tu, cui licet, aspice Romam:          [3]
 58            di facerent, possem   ¨ nunc meus esse liber.               [ ]
 59          nec te, quod   venias magnam   peregrinus in urbem,           [ ]
 60                 ignotum populo   ¨ posse venire puta.                  [ ]
 61              ut titulo careas,   ipso noscere colore:                  [ ]
 62             dissimulare velis,   ¨ te liquet esse meum.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 63            clam tamen intrato,   ne te mea carmina laedant:            [1]?
 64            non sunt ut quondam   ¨ plena favoris erant.                [ ]
 65         siquis erit,   qui te, quia sis   meus, esse legendum          [ ]?
 66            non putet, e gremio   ¨ reiciatque suo,                     [ ]
 67        'inspice' dic 'titulum.   non sum praeceptor amoris;            [ ]
 68            quas meruit, poenas   ¨ iam dedit illud opus.'              [ ]
 69             forsitan expectes,   an in alta Palatia missum             [ ]
 70             scandere te iubeam   ¨ Caesareamque domum.                 [ ]
 71              ignoscant   augusta mihi   loca dique locorum.            [ ]
 72              venit in hoc illa   ¨ fulmen ab arce caput.               [ ]
 73             esse quidem memini   mitissima sedibus illis               [ ]?
 74              numina; sed timeo   ¨ qui nocuere deos.                   [ ]
 75              terretur   minimo pennae   stridore columba,              [ ]
 76           unguibus, accipiter,   ¨ saucia facta tuis.                  [ ]
 77        nec procul a   stabulis audet   discedere, siqua                [ ]
 78              excussa est avidi   ¨ dentibus agna lupi.                 [ ]
 79               vitaret   caelum Phaethon,   si viveret, et quos         [ ]
 80                optarat stulte,   ¨ tangere nollet equos.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 81         me quoque, quae sensi,   fateor Iovis arma timere:             [ ]
 82               me reor infesto,   ¨ cum tonat, igne peti.               [ ]
 83             quicumque Argolica   de classe Capherea fugit,             [ ]?
 84             semper ab Euboicis   ¨ vela retorquet aquis.               [ ]
 85             et mea cumba semel   vasta percussa procella               [ ]
 86          illum, quo laesa est,   ¨ horret adire locum.                 [ ]
 87         ergo cave,   liber, et timida   circumspice mente,             [ ]
 88               ut satis a media   ¨ sit tibi plebe legi.                [ ]
 89             dum petit infirmis   nimium sublimia pennis                [ ]
 90              Icarus, aequoreis   ¨ nomina fecit aquis.                 [ ]
 91      difficile est tamen hinc,   remis utaris an aura,                 [1]
 92              dicere. consilium   ¨ resque locusque dabunt.             [ ]
 93             si poteris   vacuo tradi,   si cuncta videbis              [ ]?
 94                mitia, si vires   ¨ fregerit ira suas:                  [ ]
 95            siquis erit, qui te   dubitantem et adire timentem          [ ]?
 96          tradat, et ante tamen   ¨ pauca loquatur, adi.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 97             luce bona   dominoque tuo   felicior ipso                  [ ]?
 98                pervenias illuc   ¨ et mala nostra leves.               [ ]
 99            namque ea vel nemo,   vel qui mihi vulnera fecit            [1]
100                 solus Achilleo   ¨ tollere more potest.                [ ]
101              tantum ne noceas,   dum vis prodesse, videto.             [ ]
102             nam spes est animi   ¨ nostra timore minor:                [ ]
103            quaeque quiescebat,   ne mota resaeviat ira,                [2]
104               et poenae tu sis   ¨ altera causa, cave.                 [ ]
105         cum tamen in   nostrum fueris   penetrale receptus,            [ ]
106            contigerisque tuam,   ¨ scrinia curva, domum,               [ ]
107               aspicies   illic positos   ex ordine fratres,            [ ]
108           quos studium cunctos   ¨ evigilavit idem.                    [ ]
109             cetera turba palam   titulos ostendet apertos,             [ ]
110                 et sua detecta   ¨ nomina fronte geret;                [ ]
111            tres procul obscura   latitantes parte videbis:             [ ]?
112            hic quia, quod nemo   ¨ nescit, amare docent,               [ ]
113             hos tu vel fugias,   vel, si satis oris habebis,           [ ]
114               Oedipodas facito   ¨ Telegonosque voces.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
115         deque tribus,   moneo, si qua est   tibi cura parentis,        [ ]
116           ne quemquam, quamvis   ¨ ipse docebit, ames.                 [ ]
117           sunt quoque mutatae,   ter quinque volumina, formae,         [2]
118              nuper ab exequiis   ¨ carmina rapta meis.                 [ ]
119               his mando dicas,   inter mutata referri                  [ ]
120                fortunae vultum   ¨ corpora posse meae.                 [ ]
121           namque ea dissimilis   subito est effecta priori,            [ ]
122         flendaque nunc, aliquo   ¨ tempore laeta fuit.                 [ ]
123           plura quidem   mandare tibi,   si quaeris, habebam:          [ ]?
124              sed vereor tardae   ¨ causa fuisse viae.                  [ ]
125            et si quae subeunt,   tecum, liber, omnia ferres,           [ ]
126                 sarcina laturo   ¨ magna futurus eras.                 [1]
127        longa via est, propera:   nobis habitabitur orbis               [1]
128                ultimus a terra   ¨ terra remota mea.                   [ ]
2. digt.                                                                      .
  1              Di maris et caeli   (quid enim nisi vota supersunt?)      [ ]
  2              solvere quassatae   ¨ parcite membra ratis,               [ ]
  3            neve, precor, magni   subscribite Caesaris irae:            [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
  4             saepe premente deo   ¨ fert deus alter opem.               [ ]
  5            Mulciber in Troiam,   pro Troia stabat Apollo:              [ ]?
  6           aequa Venus Teucris,   ¨ Pallas iniqua fuit.                 [ ]?
  7                  oderat Aenean   propior Saturnia Turno.               [ ]
  8             ille tamen Veneris   ¨ numine tutus erat.                  [ ]
  9           saepe ferox   cautum petiit   Neptunus Vlixem:               [ ]
 10                 eripuit patruo   ¨ saepe Minerva suo.                  [ ]
 11              et nobis aliquod,   quamvis distamus ab illis,            [1]
 12               quis vetat irato   ¨ numen adesse deo?                   [1]
 13            verba miser frustra   non proficientia perdo.               [ ]
 14           ipsa graves spargunt   ¨ ora loquentis aquae,                [ ]
 15            terribilisque Notus   iactat mea dicta, precesque           [ ]
 16             ad quos mittuntur,   ¨ non sinit ire deos.                 [ ]
 17               ergo idem venti,   ne causa laedar in una,               [ ]
 18              velaque nescioquo   ¨ votaque nostra ferunt.              [ ]
 19           me miserum,   quanti montes   volvuntur aquarum!             [ ]
 20               iam iam tacturos   ¨ sidera summa putes.                 [ ]
 21                quantae diducto   subsidunt aequore valles!             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 22               iam iam tacturas   ¨ Tartara nigra putes.                [ ]
 23             quocumque aspicio,   nihil est, nisi pontus et aer,        [ ]
 24         fluctibus hic tumidus,   ¨ nubibus ille minax.                 [ ]
 25         inter utrumque fremunt   inmani murmure venti.                 [ ]?
 26             nescit, cui domino   ¨ pareat, unda maris.                 [ ]
 27              nam modo purpureo   vires capit Eurus ab ortu,            [ ]?
 28             nunc Zephyrus sero   ¨ vespere missus adest,               [ ]
 29           nunc sicca   gelidus Boreas   bacchatur ab Arcto,            [ ]
 30             nunc Notus adversa   ¨ proelia fronte gerit.               [ ]
 31          rector in incerto est   nec quid fugiatve petatve             [ ]
 32              invenit: ambiguis   ¨ ars stupet ipsa malis.              [ ]
 33            scilicit occidimus,   nec spes est ulla salutis,            [ ]
 34          dumque loquor, vultus   ¨ obruit unda meos.                   [ ]
 35           opprimet hanc animam   fluctus, frustraque precanti          [ ]
 36                  ore necaturas   ¨ accipiemus aquas                    [1]
 37               at pia nil aliud   quam me dolet exule coniunx:          [ ]
 38                hoc unum nostri   ¨ scitque gemitque mali.              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 39              nescit in inmenso   iactari corpora ponto,                [ ]?
 40             nescit agi ventis,   ¨ nescit adesse necem.                [ ]
 41         o bene, quod   non sum mecum   conscendere passus,             [ ]
 42            ne mihi mors misero   ¨ bis patienda foret!                 [ ]
 43             at nunc ut peream,   quoniam caret illa periclo,           [ ]
 44                  dimidia certe   ¨ parte superstes ero.                [ ]
 45           ei mihi, quam celeri   micuerunt nubila flamma!              [ ]
 46            quantus ab aetherio   ¨ personat axe fragor!                [ ]
 47           nec levius   tabulae laterum   feriuntur ab undis,           [ ]
 48            quam grave balistae   ¨ moenia pulsat onus.                 [ ]
 49         qui venit hic fluctus,   fluctus supereminet omnes:            [ ]
 50             posterior nono est   ¨ undecimoque prior.                  [ ]
 51               nec letum timeo:   genus est miserabile leti.            [ ]
 52             demite naufragium,   ¨ mors mihi munus erit.               [ ]
 53            est aliquid,   fatove suo   ferrove cadentem                [ ]
 54              in solida moriens   ¨ ponere corpus humo,                 [ ]
 55                et mandare suis   aliqua, et sperare sepulcrum,         [ ]
 56               et non aequoreis   ¨ piscibus esse cibum.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 57              fingite me dignum   tali nece, non ego solus              [1]
 58           hic vehor. inmeritos   ¨ cur mea poena trahit?               [ ]
 59           pro superi   viridesque dei,   quibus aequora curae,         [ ]
 60            utraque iam vestras   ¨ sistite turba minas:                [ ]
 61            quamque dedit vitam   mitissima Caesaris ira,               [ ]
 62            hanc sinite infelix   ¨ in loca iussa feram.                [ ]
 63         si quoque, quam merui,   poena me perdere vultis,              [ ]?
 64             culpa mea est ipso   ¨ iudice morte minor.                 [ ]
 65             mittere me Stygias   si iam voluisset in undas             [ ]
 66          Caesar, in hoc vestra   ¨ non eguisset ope.                   [ ]
 67                est illi nostri   non invidiosa cruoris                 [ ]
 68          copia; quodque dedit,   ¨ cum volet, ipse feret.              [ ]
 69         vos modo, quos   certe nullo,   puto, crimine laesi,           [ ]
 70               contenti nostris   ¨ iam, precor, este malis.            [ ]
 71         nec tamen, ut   cuncti miserum   servare velitis,              [ ]
 72            quod periit, salvum   ¨ iam caput esse potest.              [ ]
 73               ut mare considat   ventisque ferentibus utar,            [ ]
 74              ut mihi parcatis,   ¨ non minus exul ero.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 75               non ego divitias   avidus sine fine parandi              [ ]
 76                 latum mutandis   ¨ mercibus aequor aro:                [ ]
 77       nec peto, quas   quondam petii   studiosus, Athenas,             [ ]
 78              oppida non Asiae,   ¨ non loca visa prius,                [ ]
 79               non ut Alexandri   claram delatus ad urbem               [ ]?
 80               delicias videam,   ¨ Nile iocose, tuas.                  [ ]
 81            quod faciles   opto ventos   (quis credere possit?)         [ ]
 82           Sarmatis est tellus,   ¨ quam mea vela petunt.               [ ]
 83             obligor, ut tangam   Laevi fera litora Ponti;              [ ]
 84           quodque sit a patria   ¨ tam fuga tarda, queror.             [ ]
 85             nescioquo   videam positos   ut in orbe Tomitas,           [ ]
 86                   exilem facio   ¨ per mea vota viam.                  [ ]
 87              seu me diligitis,   tantos conpescite fluctus,            [1]
 88          pronaque sint nostrae   ¨ numina vestra rati;                 [ ]
 89             seu magis odistis,   iussae me advertite terrae:           [ ]
 90             supplicii pars est   ¨ in regione mei.                     [ ]
 91        ferte (quid hic facio?)   rapidi mea carbasa venti:             [ ]
 92                 Ausonios fines   ¨ cur mea vela volunt?                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 93             noluit hoc Caesar.   quid, quem fugat ille, tenetis?       [ ]
 94                aspiciat vultus   ¨ Pontica terra meos.                 [ ]
 95             et iubet et merui;   nec, quae damnaverit ille,            [ ]
 96                crimina defendi   ¨ fasque piumque puto.                [ ]
 97             si tamen acta deos   numquam mortalia fallunt,             [ ]
 98                a culpa facinus   ¨ scitis abesse mea.                  [ ]
 99           immo ita, si scitis,   si me meus abstulit error,            [2]
100           stultaque, non nobis   ¨ mens scelerata fuit,                [ ]
101         quod licet et minimis,   domui si favimus illi,                [ ]
102               si satis Augusti   ¨ publica iussa mihi,                 [ ]
103               hoc duce si dixi   felicia saecula, proque               [ ]?
104              Caesare tura piis   ¨ Caesaribusque dedi,                 [ ]
105           si fuit hic   animus nobis,   ita parcite divi:              [1]
106          si minus, alta cadens   ¨ obruat unda caput.                  [ ]
107           fallor, an incipiunt   gravidae vanescere nubes,             [ ]
108                victaque mutati   ¨ frangitur unda maris?               [1]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
109              non casu, vos sed   sub condicione vocati,                [ ]
110          fallere quos non est,   ¨ hanc mihi fertis opem.              [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 163
Publius Ovidius Naso: Elendighed 1,3 til 6 [Tristia]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: