File n. 165 – 22:42 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 166
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 165 Publius Ovidius Naso: Elendighed 2,1-312 [Tristia]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)                        .
  1        Quid mihi vobiscum est,   infelix cura, libelli,                [ ]
  2                 ingenio perii,   ¨ qui miser ipse meo?                 [ ]
  3              cur modo damnatas   repeto, mea crimina, Musas?           [ ]
  4            an semel est poenam   ¨ commeruisse parum?                  [ ]
  5              carmina fecerunt,   ut me cognoscere vellet               [2]
  6               omine non fausto   ¨ femina virque meo:                  [ ]
  7              carmina fecerunt,   ut me moresque notaret                [2]?
  8                 iam demi iussa   ¨ Caesar ab Arte meos.                [ ]
  9             deme mihi studium,   vitae quoque crimina demes;           [ ]
 10                acceptum refero   ¨ versibus esse nocens.               [ ]
 11              hoc pretium curae   vigilatorumque laborum                [2]
 12           cepimus: ingenio est   ¨ poena reperta meo.                  [ ]
 13             si saperem, doctas   odissem iure sorores,                 [ ]?
 14                 numina cultori   ¨ perniciosa suo.                     [ ]
 15             at nunc (tanta meo   comes est insania morbo)              [ ]
 16              saxa malum refero   ¨ rursus ad ista pedem:               [ ]
 17             scilicet ut victus   repetit gladiator harenam,            [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
 18            et redit in tumidas   ¨ naufraga puppis aquas.              [ ]
 19            forsitan ut quondam   Teuthrantia regna tenenti,            [ ]
 20             sic mihi res eadem   ¨ vulnus opemque feret,               [ ]
 21           Musaque, quam movit,   motam quoque leniet iram:             [ ]
 22                 exorant magnos   ¨ carmina saepe deos.                 [ ]
 23           ipse quoque Ausonias   Caesar matresque nurusque             [ ]
 24             carmina turrigerae   ¨ dicere iussit Opi:                  [ ]
 25             iusserat et Phoebo   dici, quo tempore ludos               [1]?
 26              fecit, quos aetas   ¨ aspicit una semel.                  [ ]
 27            his precor exemplis   tua nunc, mitissime Caesar,           [ ]
 28                fiat ab ingenio   ¨ mollior ira meo.                    [ ]
 29         illa quidem iusta est,   nec me meruisse negabo:               [ ]
 30                non adeo nostro   ¨ fugit ab ore pudor.                 [ ]
 31            sed nisi peccassem,   quid tu concedere posses?             [ ]
 32                materiam veniae   ¨ sors tibi nostra dedit.             [ ]
 33         si, quotiens   peccant homines,   sua fulmina mittat           [ ]
 34               Iuppiter, exiguo   ¨ tempore inermis erit;               [ ]
 35              nunc ubi detonuit   strepituque exterruit orbem,          [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
 36                purum discussis   ¨ aera reddit aquis.                  [ ]
 37          iure igitur   genitorque deum   rectorque vocatur,            [ ]
 38              iure capax mundus   ¨ nil Iove maius habet.               [ ]
 39       tu quoque, cum   patriae rector   dicare paterque,               [ ]
 40                 utere more dei   ¨ nomen habentis idem.                [ ]
 41          idque facis,   nec te quisquam   moderatius umquam            [ ]
 42                 inperii potuit   ¨ frena tenere sui.                   [ ]
 43                tu veniam parti   superatae saepe dedisti,              [ ]
 44                non concessurus   ¨ quam tibi victor erat.              [ ]
 45               divitiis   etiam multos   et honoribus auctos            [ ]
 46             vidi, qui tulerant   ¨ in caput arma tuum;                 [2]
 47           quaeque dies bellum,   belli tibi sustulit iram,             [ ]
 48          parsque simul templis   ¨ utraque dona tulit;                 [ ]
 49            utque tuus   gaudet miles,   quod vicerit hostem,           [ ]
 50              sic victum cur se   ¨ gaudeat, hostis habet.              [ ]
 51          causa mea est melior,   qui nec contraria dicor               [ ]
 52              arma nec hostiles   ¨ esse secutus opes.                  [ ]
 53          per mare, per terras,   per tertia numina iuro                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
 54              per te praesentem   ¨ conspicuumque deum,                 [ ]
 55            hunc animum   favisse tibi,   vir maxime, meque,            [ ]
 56                qua sola potui,   ¨ mente fuisse tuum.                  [ ]
 57                optavi, peteres   caelestia sidera tarde,               [1]
 58             parsque fui turbae   ¨ parva precantis idem,               [ ]
 59               et pia tura dedi   pro te, cumque omnibus unus           [ ]?
 60             ipse quoque adiuvi   ¨ publica vota meis.                  [ ]
 61           quid referam libros,   illos quoque, crimina nostra,         [ ]
 62             mille locis plenos   ¨ nominis esse tui?                   [ ]
 63            inspice maius opus,   quod adhuc sine fine tenetur,         [ ]
 64               in non credendos   ¨ corpora versa modos:                [ ]
 65                invenies vestri   praeconia nominis illic,              [ ]
 66                 invenies animi   ¨ pignora multa mei.                  [ ]
 67             non tua carminibus   maior fit gloria, nec quo,            [ ]
 68                 ut maior fiat,   ¨ crescere possit, habet.             [ ]
 69            fama Iovi superest:   tamen hunc sua facta referri          [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
 70                 et se materiam   ¨ carminis esse iuvat,                [ ]
 71                cumque Gigantei   memorantur proelia belli,             [ ]?
 72           credibile est laetum   ¨ laudibus esse suis.                 [ ]
 73             te celebrant alii,   quanto decet ore, tuasque             [ ]
 74                 ingenio laudes   ¨ uberiore canunt:                    [ ]
 75             sed tamen, ut fuso   taurorum sanguine centum,             [ ]
 76             sic capitur minimo   ¨ turis honore deus.                  [ ]
 77              a, ferus et nobis   crudelior omnibus hostis,             [ ]
 78                 delicias legit   ¨ qui tibi cumque meas,               [ ]
 79             carmina ne nostris   quae te venerantia libris             [ ]
 80                iudicio possint   ¨ candidiore legi.                    [ ]
 81                 esse sed irato   quis te mihi posset amicus?           [2]?
 82             vix tunc ipse mihi   ¨ non inimicus eram.                  [ ]
 83            cum coepit   quassata domus   subsidere, partes             [ ]
 84                 in proclinatas   ¨ omne recumbit onus,                 [ ]
 85              cunctaque fortuna   rimam faciente dehiscunt,             [1]?

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
 86              ipsa suoque eadem   ¨ pondere tracta ruunt.               [ ]
 87          ergo hominum   quaesitum odium   mihi carmine, quosque        [ ]
 88             debuit, est vultus   ¨ turba secuta tuos.                  [ ]
 89            at, memini,   vitamque meam   moresque probabas             [2]
 90            illo, quem dederas,   ¨ praetereuntis equo:                 [ ]
 91            quod si non prodest   et honesti gloria nulla               [ ]
 92            redditur, at nullum   ¨ crimen adeptus eram.                [ ]
 93          nec male commissa est   nobis fortuna reorum                  [ ]
 94           lisque decem deciens   ¨ inspicienda viris.                  [ ]
 95            res quoque privatas   statui sine crimine iudex,            [2]
 96            deque mea fassa est   ¨ pars quoque victa fide.             [ ]
 97           me miserum!   potui, si non   extrema nocerent,              [ ]
 98                  iudicio tutus   ¨ non semel esse tuo.                 [ ]
 99             ultima me perdunt,   imoque sub aequore mergit             [1]
100              incolumem totiens   ¨ una procella ratem.                 [ ]
101           nec mihi pars nocuit   de gurgite parva, sed omnes           [ ]
102           pressere hoc fluctus   ¨ oceanusque caput.                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
103              cur aliquid vidi?   cur noxia lumina feci?                [ ]
104                 cur imprudenti   ¨ cognita culpa mihi?                 [ ]
105                inscius Actaeon   vidit sine veste Dianam:              [ ]
106            praeda fuit canibus   ¨ non minus ille suis.                [ ]
107            scilicet in superis   etiam fortuna luenda est,             [ ]
108               nec veniam laeso   ¨ numine casus habet.                 [ ]
109               illa nostra die,   qua me malus abstulit error,          [1]?
110           parva quidem periit,   ¨ sed sine labe domus:                [ ]
111        sic quoque parva tamen,   patrio dicatur ut aevo                [ ]
112               clara nec ullius   ¨ nobilitate minor,                   [ ]
113              et neque divitiis   nec paupertate notanda,               [ ]
114            unde sit in neutrum   ¨ conspiciendus eques.                [ ]
115        sit quoque nostra domus   vel censu parva vel ortu,             [ ]
116                  ingenio certe   ¨ non latet illa meo:                 [ ]
117           quo videar   quamvis nimium   iuvenaliter usus,              [ ]
118              grande tamen toto   ¨ nomen ab orbe fero;                 [ ]
119              turbaque doctorum   Nasonem novit, et audet               [ ]
120                 non fastiditis   ¨ adnumerare viris.                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
121            corruit haec igitur   Musis accepta, sub uno                [ ]
122                 sed non exiguo   ¨ crimine lapsa domus:                [ ]
123        atque ea sic lapsa est,   ut surgere, si modo laesi             [ ]
124                    ematuruerit   ¨ Caesaris ira, queat.                [ ]
125                cuius in eventu   poenae clementia tanta est,           [ ]
126              venerit ut nostro   ¨ lenior illa metu.                   [ ]
127         vita data est,   citraque necem   tua constitit ira,           [ ]
128               o princeps parce   ¨ viribus use tuis!                   [ ]
129              insuper accedunt,   te non adimente, paternae,            [1]
130             tamquam vita parum   ¨ muneris esset, opes.                [ ]
131                nec mea decreto   damnasti facta senatus,               [ ]
132                nec mea selecto   ¨ iudice iussa fuga est.              [ ]
133             tristibus invectus   verbis (ita principe dignum)          [ ]
134             ultus es offensas,   ¨ ut decet, ipse tuas.                [ ]
135             adde quod edictum,   quamvis immite minaxque,              [ ]
136              attamen in poenae   ¨ nomine lene fuit:                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
137              quippe relegatus,   non exul, dicor in illo,              [2]
138              privaque fortunae   ¨ sunt ibi verba meae.                [ ]
139            nulla quidem   sano gravior   mentisque potenti             [ ]
140          poena est, quam tanto   ¨ displicuisse viro:                  [ ]
141             sed solet interdum   fieri placabile numen:                [ ]
142               nube solet pulsa   ¨ candidus ire dies.                  [ ]
143             vidi ego pampineis   oneratam vitibus ulmum,               [ ]
144              quae fuerat saevi   ¨ fulmine tacta Iovis.                [ ]
145             ipse licet   sperare vetes,   sperabimus usque;            [2]
146                 hoc unum fieri   ¨ te prohibente potest.               [ ]
147         spes mihi magna subit,   cum te, mitissime princeps,           [ ]?
148            spes mihi, respicio   ¨ cum mea facta, cadit.               [ ]
149               ac veluti ventis   agitantibus aera non est              [ ]
150                aequalis rabies   ¨ continuusque furor,                 [ ]
151             sed modo subsidunt   intermissique silescunt,              [ ]
152             vimque putes illos   ¨ deposuisse suam:                    [ ]
153           sic abeunt   redeuntque mei   variantque timores,            [ ]
154               et spem placandi   ¨ dantque negantque tui.              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
155            per superos igitur,   qui dant tibi longa dabuntque         [ ]
156               tempora, Romanum   ¨ si modo nomen amant;                [1]
157         per patriam,   quae te tuta et   secura parente est,           [ ]?
158           cuius, ut in populo,   ¨ pars ego nuper eram;                [ ]
159        sic tibi, quem   semper factis   animoque mereris,              [ ]
160                reddatur gratae   ¨ debitus urbis amor;                 [ ]
161                Livia sic tecum   sociales compleat annos,              [ ]
162           quae, nisi te, nullo   ¨ coniuge digna fuit,                 [ ]
163             quae si non esset,   caelebs te vita deceret,              [ ]
164            nullaque cui posses   ¨ esse maritus, erat;                 [ ]
165              sospite sit tecum   natus quoque sospes, et olim          [ ]
166             inperium regat hoc   ¨ cum seniore senex;                  [ ]
167             ut faciuntque tui,   sidus iuvenale, nepotes,              [ ]
168             per tua perque sui   ¨ facta parentis eant;                [ ]
169               sic adsueta tuis   semper Victoria castris               [ ]
170        nunc quoque se praestet   ¨ notaque signa petat,                [ ]
171              Ausoniumque ducem   solitis circumvolet alis,             [ ]
172             ponat et in nitida   ¨ laurea serta coma,                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
173          per quem bella geris,   cuius nunc corpore pugnas,            [ ]
174              auspicium cui das   ¨ grande deosque tuos,                [ ]
175                 dimidioque tui   praesens es et aspicis urbem,         [ ]
176              dimidio procul es   ¨ saevaque bella geris;               [ ]
177            hic tibi sic redeat   superato victor ab hoste,             [2]
178                inque coronatis   ¨ fulgeat altus equis:                [1]
179        parce, precor,   fulmenque tuum,   fera tela, reconde,          [ ]
180              heu nimium misero   ¨ cognita tela mihi!                  [ ]
181          parce, pater patriae,   nec nominis inmemor huius             [ ]
182                  olim placandi   ¨ spem mihi tolle tui.                [ ]
183          non precor ut redeam,   quamvis maiora petitis                [ ]
184           credibile est magnos   ¨ saepe dedisse deos:                 [ ]
185                 mitius exilium   si das propiusque roganti,            [ ]
186             pars erit ex poena   ¨ magna levata mea.                   [ ]
187               ultima perpetior   medios eiectus in hostes,             [ ]
188            nec quisquam patria   ¨ longius exul abest.                 [ ]
189              solus ad egressus   missus septemplicis Histri            [ ]
190              Parrhasiae gelido   ¨ virginis axe premor.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
191              Ciziges et Colchi   Tereteaque turba Getaeque             [ ]
192                 Danuvii mediis   ¨ vix prohibentur aquis;              [ ]
193            cumque alii   causa tibi sint   graviore fugati,            [ ]
194                ulterior nulli,   ¨ quam mihi, terra data est.          [ ]
195         longius hac nihil est,   nisi tantum frigus et hostes,         [ ]
196             et maris adstricto   ¨ quae coit unda gelu.                [ ]
197                hactenus Euxini   pars est Romana Sinistri:             [ ]
198              proxima Bastarnae   ¨ Sauromataeque tenent.               [ ]
199               haec est Ausonio   sub iure novissima, vixque            [ ]
200              haeret in inperii   ¨ margine terra tui.                  [ ]
201          unde precor   supplex ut nos   in tuta releges,               [ ]
202              ne sit cum patria   ¨ pax quoque adempta mihi,            [ ]
203              ne timeam gentes,   quas non bene summovet Hister         [ ]
204               neve tuus possim   ¨ civis ab hoste capi.                [ ]
205           fas prohibet   Latio quemquam   de sanguine natum            [ ]
206              Caesaribus salvis   ¨ barbara vincla pati.                [ ]
207             perdiderint cum me   duo crimina, carmen et error,         [ ]
208                 alterius facti   ¨ culpa silenda mihi:                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
209             nam non sum tanti,   renovem ut tua vulnera, Caesar,       [ ]
210            quem nimio plus est   ¨ indoluisse semel.                   [ ]
211          altera pars superest,   qua turpi carmine factus              [ ]
212                 arguor obsceni   ¨ doctor adulterii.                   [ ]
213            fas ergo est aliqua   caelestia pectora falli,              [ ]
214                et sunt notitia   ¨ multa minora tua;                   [ ]
215            utque deos   caelumque simul   sublime tuenti               [ ]
216              non vacat exiguis   ¨ rebus adesse Iovi,                  [ ]
217                de te pendentem   sic dum circumspicis orbem,           [ ]
218                effugiunt curas   ¨ inferiora tuas.                     [ ]
219               scilicet inperii   princeps statione relicta             [ ]
220              inparibus legeres   ¨ carmina facta modis?                [ ]
221                non ea te moles   Romani nominis urget,                 [ ]?
222              inque tuis umeris   ¨ tam leve fertur onus,               [ ]
223              lusibus ut possis   advertere numen ineptis,              [ ]
224             excutiasque oculis   ¨ otia nostra tuis.                   [ ]
225        nunc tibi Pannonia est,   nunc Illyris ora domanda,             [ ]
226          Raetica nunc praebent   ¨ Thraciaque arma metum,              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
227            nunc petit Armenius   pacem, nunc porrigit arcus            [ ]
228           Parthus eques timida   ¨ captaque signa manu,                [ ]
229              nunc te prole tua   iuvenem Germania sentit,              [1]
230             bellaque pro magno   ¨ Caesare Caesar obit.                [ ]
231          denique, ut in tanto,   quantum non extitit umquam,           [ ]
232        corpore pars nulla est,   ¨ quae labet, inperii,                [ ]
233      urbs quoque te et   legum lassat   tutela tuarum                  [ ]
234              et morum, similes   ¨ quos cupis esse tuis.               [ ]
235           non tibi contingunt,   quae gentibus otia praestas,          [ ]
236            bellaque cum multis   ¨ inrequieta geris.                   [ ]
237            mirer in hoc igitur   tantarum pondere rerum                [ ]
238             te numquam nostros   ¨ evoluisse iocos?                    [ ]
239            at si, quod mallem,   vacuum tibi forte fuisset,            [ ]
240                nullum legisses   ¨ crimen in Arte mea.                 [ ]
241           illa quidem   fateor frontis   non esse severae              [ ]
242           scripta, nec a tanto   ¨ principe digna legi:                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
243              non tamen idcirco   legum contraria iussis                [1]
244                sunt ea Romanas   ¨ erudiuntque nurus.                  [ ]
245          neve, quibus scribam,   possis dubitare, libellos,            [ ]
246            quattuor hos versus   ¨ e tribus unus habet:                [ ]
247         'este procul,   vittae tenues,   insigne pudoris,              [ ]
248           quaeque tegis medios   ¨ instita longa pedes!                [ ]
249             nil nisi legitimum   concessaque furta canemus,            [ ]
250               inque meo nullum   ¨ carmine crimen erit.'               [ ]
251          ecquid ab hac   omnes rigide   summovimus Arte,               [ ]
252            quas stola contingi   ¨ vittaque sumpta vetat?              [ ]
253             'at matrona potest   alienis artibus uti,                  [1]
254         quoque trahat, quamvis   ¨ non doceatur, habet.'               [ ]
255             nil igitur   matrona legat,   quia carmine ab omni         [2]
256                ad delinquendum   ¨ doctior esse potest.                [ ]
257           quodcumque attigerit   siqua est studiosa sinistri,          [ ]
258                ad vitium mores   ¨ instruet inde suos.                 [ ]
259              sumpserit Annales   (nihil est hirsutius illis)           [ ]
260          facta sit unde parens   ¨ Ilia, nempe leget.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
261            sumpserit 'Aeneadum   genetrix' ubi prima, requiret,        [ ]
262              Aeneadum genetrix   ¨ unde sit alma Venus.                [ ]
263            persequar inferius,   modo si licet ordine ferri,           [ ]
264            posse nocere animis   ¨ carminis omne genus.                [ ]
265              non tamen idcirco   crimen liber omnis habebit:           [1]
266          nil prodest, quod non   ¨ laedere possit idem.                [ ]
267             igne quid utilius?   siquis tamen urere tecta              [ ]
268              comparat, audaces   ¨ instruit igne manus.                [ ]
269               eripit interdum,   modo dat medicina salutem,            [ ]
270       quaeque iuvet, monstrat,   ¨ quaeque sit herba nocens.           [ ]
271             et latro et cautus   praecingitur ense viator              [ ]
272             ille sed insidias,   ¨ hic sibi portat opem.               [ ]
273              discitur innocuas   ut agat facundia causas:              [ ]
274          protegit haec sontes,   ¨ inmeritosque premit.                [ ]
275             sic igitur carmen,   recta si mente legatur,               [ ]?
276                constabit nulli   ¨ posse nocere meum.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
277            'at quasdam vitio.'   quicumque hoc concipit, errat,        [ ]
278             et nimium scriptis   ¨ arrogat ille meis.                  [ ]
279           ut tamen hoc fatear,   ludi quoque semina praebent           [1]
280               nequitiae: tolli   ¨ tota theatra iube:                  [ ]
281              peccandi   causam multis   quam saepe dederunt,           [ ]
282               Martia cum durum   ¨ sternit harena solum.               [ ]
283               tollatur Circus;   non tuta licentia Circi est:          [ ]
284               hic sedet ignoto   ¨ iuncta puella viro.                 [ ]
285          cum quaedam   spatientur in hoc,   ut amator eodem            [ ]
286               conveniat, quare   ¨ porticus ulla patet?                [ ]
287         quis locus est templis   augustior? haec quoque vitet,         [ ]
288            in culpam siqua est   ¨ ingeniosa suam.                     [ ]
289        cum steterit   Iovis aede, Iovis   succurret in aede            [ ]
290             quam multas matres   ¨ fecerit ille deus.                  [ ]
291               proxima adoranti   Iunonis templa subibit,               [ ]?
292              paelicibus multis   ¨ hanc doluisse deam.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
293             Pallade conspecta,   natum de crimine virgo                [1]
294              sustulerit quare,   ¨ quaeret, Erichthonium.              [ ]
295               venerit in magni   templum, tua munera, Martis,          [ ]
296              stat Venus Vltori   ¨ iuncta, vir ante fores.             [ ]
297            Isidis aede sedens,   cur hanc Saturnia, quaeret,           [ ]
298                   egerit Ionio   ¨ Bosporioque mari?                   [ ]
299           in Venerem Anchises,   in Lunam Latmius heros,               [ ]
300             in Cererem Iasion,   ¨ qui referatur erit.                 [ ]
301                omnia perversas   possunt corrumpere mentes:            [ ]
302          stant tamen illa suis   ¨ omnia tuta locis.                   [ ]
303          et procul a   scripta solis   meretricibus Arte               [1]
304              summovet ingenuas   ¨ pagina prima manus.                 [ ]?
305             quaecumque erupit,   qua non sinit ire sacerdos,           [ ]
306           protinus huic dempti   ¨ criminis ipsa rea est.              [ ]
307        nec tamen est   facinus versus   evolvere mollis,               [ ]?
308             multa licet castae   ¨ non facienda legant.                [ ]
309               saepe supercilii   nudas matrona severi                  [ ]?
310             et Veneris stantis   ¨ ad genus omne videt.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 2. bog (Oxford C.T.)
311               corpora Vestales   oculi meretricia cernunt,             [ ]?
312              nec domino poenae   ¨ res ea causa fuit.                  [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 166
Publius Ovidius Naso: Elendighed 2,313-578 [Tristia]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: