File n. 169 – 21:35 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 170
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 169 Publius Ovidius Naso: Kalenderen 3,10 til 14 [Tristia]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)                     0:00
10. digt.                                                                     .
  1           Siquis adhuc   istic meminit   Nasonis adempti,              [ ]
  2            et superest sine me   ¨ nomen in urbe meum,                 [ ]
  3           suppositum   stellis numquam   tangentibus aequor            [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
  4              me sciat in media   ¨ vivere barbaria.                    [ ]
  5          Sauromatae   cingunt, fera gens,   Bessique Getaeque,         [ ]
  6               quam non ingenio   ¨ nomina digna meo!                   [ ]
  7          dum tamen aura tepet,   medio defendimur Histro:              [ ]
  8             ille suis liquidis   ¨ bella repellit aquis.               [ ]
  9           at cum tristis hiems   squalentia protulit ora,              [ ]
 10          terraque marmoreo est   ¨ candida facta gelu,                 [ ]
 11          dum prohibet   Boreas et nix   habitare sub Arcto,            [ ]
 12           tum patet has gentes   ¨ axe tremente premi.                 [ ]
 13           nix iacet, et iactam   ne sol pluviaeque resolvant,          [ ]
 14                 indurat Boreas   ¨ perpetuamque facit.                 [ ]
 15              ergo ubi delicuit   nondum prior, altera venit,           [ ]
 16             et solet in multis   ¨ bima manere locis;                  [ ]
 17               tantaque commoti   vis est Aquilonis, ut altas           [1]?
 18             aequet humo turres   ¨ tectaque rapta ferat.               [ ]
 19              pellibus et sutis   arcent mala frigora bracis,           [ ]?

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
 20                 oraque de toto   ¨ corpore sola patent.                [1]
 21            saepe sonant   moti glacie   pendente capilli,              [ ]
 22               et nitet inducto   ¨ candida barba gelu;                 [ ]
 23            nudaque consistunt,   formam servantia testae,              [ ]
 24         vina, nec hausta meri,   ¨ sed data frusta bibunt.             [ ]
 25         quid loquar, ut vincti   concrescant frigore rivi,             [ ]
 26            deque lacu fragiles   ¨ effodiantur aquae?                  [ ]
 27               ipse, papyrifero   qui non angustior amne                [ ]?
 28                 miscetur vasto   ¨ multa per ora freto,                [ ]
 29             caeruleos   ventis latices   durantibus, Hister            [ ]
 30             congelat et tectis   ¨ in mare serpit aquis;               [ ]
 31           quaque rates ierant,   pedibus nunc itur, et undas           [ ]
 32              frigore concretas   ¨ ungula pulsat equi;                 [ ]
 33           perque novos pontes,   subter labentibus undis,              [ ]
 34               ducunt Sarmatici   ¨ barbara plaustra boves.             [ ]
 35            vix equidem credar,   sed, cum sint praemia falsi           [ ]
 36             nulla, ratam debet   ¨ testis habere fidem.                [ ]
 37               vidimus ingentem   glacie consistere pontum,             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
 38             lubricaque inmotas   ¨ testa premebat aquas.               [ ]
 39           nec vidisse sat est.   durum calcavimus aequor,              [ ]
 40                undaque non udo   ¨ sub pede summa fuit.                [1]
 41            si tibi tale fretum   quondam, Leandre fuisset,             [ ]
 42             non foret angustae   ¨ mors tua crimen aquae.              [ ]
 43           tum neque se   pandi possunt   delphines in auras            [ ]
 44              tollere; conantes   ¨ dura coercet hiems;                 [ ]
 45              et quamvis Boreas   iactatis insonet alis,                [ ]?
 46             fluctus in obsesso   ¨ gurgite nullus erit;                [ ]
 47               inclusaeque gelu   stabunt in marmore puppes,            [1]
 48            nec poterit rigidas   ¨ findere remus aquas.                [ ]
 49              vidimus in glacie   pisces haerere ligatos,               [ ]
 50              sed pars ex illis   ¨ tum quoque viva fuit.               [ ]
 51            sive igitur   nimii Boreae   vis saeva marinas,             [ ]
 52                sive redundatas   ¨ flumine cogit aquas,                [ ]
 53               protinus aequato   siccis Aquilonibus Histro             [ ]?
 54               invehitur celeri   ¨ barbarus hostis equo;               [ ]
 55            hostis equo pollens   longeque volante sagitta              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)                     4:00
10. digt.
 56                   vicinam late   ¨ depopulatur humum.                  [ ]
 57               diffugiunt alii,   nullisque tuentibus agros             [ ]
 58                   incustoditae   ¨ diripiuntur opes,                   [ ]
 59             ruris opes parvae,   pecus et stridentia plaustra,         [ ]
 60               et quas divitias   ¨ incola pauper habet.                [ ]
 61            pars agitur vinctis   post tergum capta lacertis,           [ ]
 62             respiciens frustra   ¨ rura Laremque suum:                 [ ]
 63             pars cadit hamatis   misere confixa sagittis:              [2]
 64              nam volucri ferro   ¨ tinctile virus inest.               [ ]
 65          quae nequeunt   secum ferre aut   abducere, perdunt,          [ ]
 66             et cremat insontes   ¨ hostica flamma casas.               [ ]
 67      tunc quoque, cum pax est,   trepidant formidine belli,            [ ]
 68            nec quisquam presso   ¨ vomere sulcat humum.                [ ]
 69         aut videt aut   metuit locus his,   quem non videt, hostem;    [ ]
 70            cessat iners rigido   ¨ terra relicta situ.                 [ ]
 71               non hic pampinea   dulcis latet uva sub umbra,           [ ]
 72             nec cumulant altos   ¨ fervida musta lacus.                [ ]
 73              poma negat regio,   nec haberet Acontius, in quo          [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
 74          scriberet hic dominae   ¨ verba legenda suae.                 [ ]
 75                aspiceres nudos   sine fronde, sine arbore, campos:     [ ]
 76                heu loca felici   ¨ non adeunda viro!                   [1]
 77                  ergo tam late   pateat cum maximus orbis,             [ ]?
 78             haec est in poenam   ¨ terra reperta meam.                 [ ]
11. digt.                                                                     .
  1           Si quis es, insultes   qui casibus, inprobe, nostris,        [1]
  2              meque reum dempto   ¨ fine cruentus agas,                 [ ]
  3            natus es e scopulis   et pastus lacte ferino,               [ ]
  4               et dicam silices   ¨ pectus habere tuum.                 [ ]
  5          quis gradus ulterior,   quo se tua porrigat ira,              [ ]
  6            restat? quidve meis   ¨ cernis abesse malis?                [ ]
  7              barbara me tellus   et inhospita litora Ponti             [ ]
  8               cumque suo Borea   ¨ Maenalis Vrsa videt.                [ ]
  9           nulla mihi   cum gente fera   commercia linguae:             [ ]
 10                omnia solliciti   ¨ sunt loca plena metus.              [ ]?
 11           utque fugax   avidis cervus   deprensus ab ursis,            [ ]
 12              cinctave montanis   ¨ ut pavet agna lupis,                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
 13             sic ego belligeris   a gentibus undique saeptus            [ ]?
 14            terreor, hoste meum   ¨ paene premente latus.               [ ]
 15              utque sit exiguum   poenae, quod coniuge cara,            [ ]
 16              quod patria careo   ¨ pignoribusque meis:                 [ ]
 17            ut mala nulla feram   nisi nudam Caesaris iram,             [ ]
 18           nuda parum est nobis   ¨ Caesaris ira mali?                  [ ]
 19          et tamen est aliquis,   qui vulnera cruda retractet,          [ ]
 20             solvat et in mores   ¨ ora diserta meos.                   [ ]
 21              in causa   facili cuivis   licet esse diserto,            [ ]
 22               et minimae vires   ¨ frangere quassa valent.             [ ]
 23             subruere est arces   et stantia moenia virtus:             [ ]
 24               quamlibet ignavi   ¨ praecipitata premunt.               [ ]
 25       non sum ego quod fueram.   quod inanem proteris umbram?          [ ]
 26             quid cinerem saxis   ¨ bustaque nostra petis?              [ ]
 27         Hector erat   tunc cum bello   certabat; at idem               [ ]
 28           vinctus ad Haemonios   ¨ non erat Hector equos.              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)                     8:00
11. digt.
 29        me quoque, quem   noras olim,   non esse memento:               [1]
 30               ex illo superant   ¨ haec simulacra viro.                [ ]?
 31         quid simulacra, ferox,   dictis incessis amaris?               [ ]
 32           parce, precor, Manes   ¨ sollicitare meos.                   [ ]
 33                omnia vera puta   mea crimina, nil sit in illis,        [ ]
 34             quod magis errorem   ¨ quam scelus esse putes,             [ ]
 35            pendimus en profugi   (satia tua pectora) poenas            [ ]
 36               exilioque graves   ¨ exiliique loco.                     [ ]
 37              carnifici   fortuna potest   mea flenda videri:           [ ]
 38               et tamen est uno   ¨ iudice mersa parum.                 [ ]
 39              saevior es tristi   Busiride, saevior illo,               [1]?
 40               qui falsum lento   ¨ torruit igne bovem,                 [ ]
 41          quique bovem   Siculo fertur   donasse tyranno,               [ ]
 42                et dictis artes   ¨ conciliasse suas:                   [ ]
 43       'munere in hoc, rex, est   usus, sed imagine maior,              [ ]
 44            nec sola est operis   ¨ forma probanda mei.                 [ ]
 45               aspicis a dextra   latus hoc adapertile tauri?           [ ]
 46         hac tibi, quem perdes,   ¨ coniciendus erit.                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
 47              protinus inclusum   lentis carbonibus ure:                [ ]
 48                mugiet, et veri   ¨ vox erit illa bovis.                [ ]
 49           pro quibus inventis,   ut munus munere penses,               [ ]
 50            da, precor, ingenio   ¨ praemia digna meo.'                 [ ]
 51           dixerat. at Phalaris   'poenae mirande repertor,             [ ]
 52             ipse tuum praesens   ¨ imbue' dixit 'opus.'                [ ]
 53           nec mora, monstratis   crudeliter ignibus ustus              [1]
 54               exhibuit geminos   ¨ ore gemente sonos.                  [ ]
 55        quid mihi cum   Siculis inter   Scythiamque Getasque?           [ ]
 56         ad te, quisquis is es,   ¨ nostra querela redit.               [ ]
 57           utque sitim   nostro possis   explere cruore,                [ ]
 58           quantaque vis, avido   ¨ gaudia corde feras,                 [ ]
 59           tot mala sum fugiens   tellure, tot aequore passus,          [ ]
 60           te quoque ut auditis   ¨ posse dolere putem.                 [ ]?
 61           crede mihi,   si sit nobis   collatus Vlixes,                [2]
 62                Neptunine minor   ¨ quam Iovis ira fuit?                [2]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
 63             ergo quicumque es,   rescindere crimina noli,              [1]
 64              deque gravi duras   ¨ vulnere tolle manus;                [1]
 65             utque meae   famam tenuent   oblivia culpae,               [ ]
 66               facta cicatricem   ¨ ducere nostra sine;                 [1]
 67               humanaeque memor   sortis, quae tollit eosdem            [ ]
 68            et premit, incertas   ¨ ipse verere vices.                  [ ]
 69              et quoniam, fieri   quod numquam posse putavi,            [ ]
 70              est tibi de rebus   ¨ maxima cura meis,                   [1]
 71           non est quod timeas:   fortuna miserrima nostra est,         [ ]
 72              omne trahit secum   ¨ Caesaris ira malum.                 [ ]
 73         quod magis ut liqueat,   neve hoc ego fingere credar,          [1]
 74              ipse velim poenas   ¨ experiare meas.                     [ ]
12. digt.                                                                     .
  1            Frigora iam Zephyri   minuunt, annoque peracto              [ ]
  2               longior antiquis   ¨ visa Maeotis hiems,                 [ ]?
  3              inpositamque sibi   qui non bene pertulit Hellen,         [1]
  4              tempora nocturnis   ¨ aequa diurna facit.                 [ ]
  5             iam violam   puerique legunt   hilaresque puellae,         [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)                    12:00
12. digt.
  6             rustica quae nullo   ¨ nata serente venit;                 [ ]
  7             prataque pubescunt   variorum flore colorum,               [ ]
  8             indocilique loquax   ¨ gutture vernat avis;                [ ]
  9           utque malae   matris crimen   deponat hirundo                [ ]
 10             sub trabibus cunas   ¨ tectaque parva facit                [ ]
 11          herbaque, quae latuit   Cerealibus obruta sulcis,             [ ]
 12               exit et expandit   ¨ molle cacumen humo;                 [ ]
 13         quoque loco est vitis,   de palmite gemma movetur:             [ ]
 14            nam procul a Getico   ¨ litore vitis abest.                 [ ]
 15         quoque loco est arbor,   turgescit in arbore ramus:            [ ]
 16           nam procul a Geticis   ¨ finibus arbor abest.                [ ]
 17               otia nunc istic,   iunctisque ex ordine ludis            [ ]
 18                 cedunt verbosi   ¨ garrula bella fori.                 [ ]
 19            usus equi nunc est,   levibus nunc luditur armis,           [ ]
 20         nunc pila, nunc celeri   ¨ volvitur orbe trochus;              [ ]
 21           nunc ubi perfusa est   oleo labente iuventus,                [ ]
 22                 defessos artus   ¨ Virgine tingit aqua.                [ ]
 23         scaena viget   studiisque favor   distantibus ardet,           [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
 24         proque tribus resonant   ¨ terna theatra foris.                [ ]
 25        o quantum et   quotiens non est   numerare, beatum,             [ ]
 26                 non interdicta   ¨ cui licet urbe frui!                [ ]
 27               at mihi sentitur   nix verno sole soluta,                [ ]
 28             quaeque lacu durae   ¨ non fodiantur aquae:                [1]
 29            nec mare concrescit   glacie, nec, ut ante, per Histrum     [ ]
 30            stridula Sauromates   ¨ plaustra bubulcus agit.             [ ]
 31            incipient   aliquae tamen huc   adnare carinae,             [ ]
 32            hospitaque in Ponti   ¨ litore puppis erit.                 [ ]
 33               sedulus occurram   nautae, dictaque salute,              [ ]
 34          quid veniat, quaeram,   ¨ quisve quibusve locis.              [ ]
 35            ille quidem   mirum ni de   regione propinqua               [ ]
 36               non nisi vicinas   ¨ tutus ararit aquas.                 [1]
 37                rarus ab Italia   tantum mare navita transit,           [ ]
 38           litora rarus in haec   ¨ portubus orba venit.                [ ]
 39            sive tamen   Graeca scierit,   sive ille Latina             [ ]
 40              voce loqui (certe   ¨ gratior huius erit;                 [ ]
 41        fas quoque ab ore freti   longaeque Propontidos undis           [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
 42              huc aliquem certo   ¨ vela dedisse Noto),                 [ ]
 43        quisquis is est, memori   rumorem voce referre                  [ ]?
 44                 et fieri famae   ¨ parsque gradusque potest.           [ ]
 45            is, precor, auditos   possit narrare triumphos              [ ]
 46              Caesaris et Latio   ¨ reddita vota Iovi,                  [ ]
 47            teque, rebellatrix,   tandem, Germania, magni               [ ]
 48           triste caput pedibus   ¨ supposuisse ducis.                  [ ]
 49         haec mihi qui referet,   quae non vidisse dolebo,              [ ]
 50                ille meae domui   ¨ protinus hospes erit.               [ ]
 51           ei mihi, iamne domus   Scythico Nasonis in orbe est?         [1]
 52           iamque suum mihi dat   ¨ pro Lare poena locum?               [ ]
 53          di facite ut   Caesar non hic   penetrale domumque,           [ ]
 54               hospitium poenae   ¨ sed velit esse meae.                [ ]
13. digt.                                                                     .
  1               Ecce supervacuus   (quid enim fuit utile gigni?)         [ ]
  2                 ad sua natalis   ¨ tempora noster adest.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)                    16:00
13. digt.
  3          dure, quid ad miseros   veniebas exulis annos?                [ ]
  4                 debueras illis   ¨ inposuisse modum.                   [ ]
  5              si tibi cura mei,   vel si pudor ullus inesset,           [ ]
  6              non ultra patriam   ¨ me sequerere meam,                  [ ]
  7           quoque loco   primum tibi sum   male cognitus infans,        [2]
  8                illo temptasses   ¨ ultimus esse mihi,                  [ ]
  9             inque relinquendo,   quod idem fecere sodales,             [ ]
 10             tu quoque dixisses   ¨ tristis in urbe 'vale.'             [ ]
 11           quid tibi cum Ponto?   num te quoque Caesaris ira            [ ]
 12                extremam gelidi   ¨ misit in orbis humum?               [ ]
 13              scilicet expectas   soliti tibi moris honorem,            [ ]
 14              pendeat ex umeris   ¨ vestis ut alba meis,                [ ]
 15                fumida cingatur   florentibus ara coronis,              [ ]
 16               micaque sollemni   ¨ turis in igne sonet,                [ ]
 17            libaque dem proprie   genitale notantia tempus,             [ ]
 18             concipiamque bonas   ¨ ore favente preces.                 [ ]
 19           non ita sum positus,   nec sunt ea tempora nobis,            [ ]
 20                 adventu possim   ¨ laetus ut esse tuo.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
 21              funeris ara mihi,   ferali cincta cupresso,               [2]?
 22           convenit et structis   ¨ flamma parata rogis.                [ ]
 23            nec dare tura libet   nil exorantia divos,                  [ ]
 24              in tantis subeunt   ¨ nec bona verba malis.               [ ]
 25         si tamen est   aliquid nobis   hac luce petendum,              [ ]
 26              in loca ne redeas   ¨ amplius ista, precor,               [ ]
 27                dum me terrarum   pars paene novissima, Pontus,         [ ]
 28                  Euxinus falso   ¨ nomine dictus, habet.               [ ]
14. digt.                                                                     .
  1             Cultor et antistes   doctorum sancte virorum,              [ ]
  2             quid facis ingenio   ¨ semper amice meo?                   [ ]?
  3           ecquid, ut incolumem   quondam celebrare solebas,            [ ]
  4          nunc quoque ne videar   ¨ totus abesse, caves?                [ ]
  5              conficis exceptis   ecquid mea carmina solis              [ ]
  6              Artibus, artifici   ¨ quae nocuere suo?                   [ ]
  7        immo ita fac,   quaeso, vatum   studiose novorum,               [1]
  8           quaque potes, retine   ¨ corpus in urbe meum.                [ ]
  9           est fuga dicta mihi,   non est fuga dicta libellis,          [ ]?

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
 10              qui domini poenam   ¨ non meruere sui.                    [ ]
 11             saepe per externas   profugus pater exulat oras,           [ ]
 12               urbe tamen natis   ¨ exulis esse licet.                  [ ]
 13               Palladis exemplo   de me sine matre creata               [1]
 14      carmina sunt; stirps haec   ¨ progeniesque mea est.               [ ]
 15            hanc tibi commendo,   quae quo magis orba parente est,      [ ]
 16                hoc tibi tutori   ¨ sarcina maior erit.                 [1]
 17            tres mihi sunt nati   contagia nostra secuti:               [ ]?
 18               cetera fac curae   ¨ sit tibi turba palam.               [ ]
 19           sunt quoque mutatae,   ter quinque volumina, formae,         [2]
 20              carmina de domini   ¨ funere rapta sui.                   [ ]
 21             illud opus potuit,   si non prius ipse perissem,           [ ]
 22                certius a summa   ¨ nomen habere manu:                  [ ]
 23               nunc incorrectum   populi pervenit in ora,               [ ]
 24             in populi quicquam   ¨ si tamen ore mei est.               [ ]
 25          hoc quoque nescioquid   nostris appone libellis,              [ ]
 26                 diverso missum   ¨ quod tibi ab orbe venit.            [ ]
 27           quod quicumque leget   (si quis leget) aestimet ante,        [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)                    20:00
14. digt.
 28             compositum quo sit   ¨ tempore quoque loco.                [ ]
 29          aequus erit scriptis,   quorum cognoverit esse                [ ]
 30                 exilium tempus   ¨ barbariamque locum:                 [ ]
 31             inque tot adversis   carmen mirabitur ullum                [ ]
 32               ducere me tristi   ¨ sustinuisse manu.                   [ ]
 33               ingenium   fregere meum   mala, cuius et ante            [ ]
 34                fons infecundus   ¨ parvaque vena fuit.                 [ ]
 35           sed quaecumque fuit,   nullo exercente refugit,              [ ]
 36                et longo periit   ¨ arida facta situ.                   [ ]
 37              non hic librorum,   per quos inviter alarque,             [ ]
 38              copia: pro libris   ¨ arcus et arma sonant.               [ ]
 39           nullus in hac terra,   recitem si carmina, cuius             [ ]
 40                  intellecturis   ¨ auribus utar, adest.                [ ]
 41                non quo secedam   locus est. custodia muri              [ ]?
 42              summovet infestos   ¨ clausaque porta Getas.              [ ]
 43         saepe aliquod   quaero verbum   nomenque locumque,             [ ]
 44         nec quisquam est a quo   ¨ certior esse queam.                 [ ]
 45           dicere saepe aliquid   conanti (turpe fateri)                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
 46              verba mihi desunt   ¨ dedidicique loqui.                  [1]
 47            Threicio   Scythicoque fere   circumsonor ore,              [ ]
 48              et videor Geticis   ¨ scribere posse modis.               [ ]
 49           crede mihi,   timeo, ne sint   inmixta Latinis               [ ]?
 50            inque meis scriptis   ¨ Pontica verba legas.                [ ]
 51            qualemcumque igitur   venia dignare libellum                [ ]
 52               sortis et excusa   ¨ condicione meae.                    [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 170
Publius Ovidius Naso: Elendighed 4,1 til 3 [Tristia]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: