File n. 170 – 18:28 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 171
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 170 Publius Ovidius Naso: Elendighed 4,1 til 3 [Tristia]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)                        .
1. digt.                                                                      .
  1          Siqua meis   fuerint, ut erunt,   vitiosa libellis,           [ ]
  2                   excusata suo   ¨ tempore, lector, habe.              [ ]
  3           exul eram,   requiesque mihi,   non fama petita est,         [ ]
  4              mens intenta suis   ¨ ne foret usque malis.               [ ]
  5           hoc est cur   cantet vinctus   quoque compede fossor,        [ ]
  6                indocili numero   ¨ cum grave mollit opus.              [ ]
  7             cantat et innitens   limosae pronus harenae,               [ ]
  8                 adverso tardam   ¨ qui trahit amne ratem,              [ ]
  9        quique refert   pariter lentos   ad pectora remos,              [ ]
 10               in numerum pulsa   ¨ brachia pulsat aqua.                [ ]
 11            fessus ubi incubuit   baculo saxove resedit                 [ ]
 12             pastor, harundineo   ¨ carmine mulcet oves.                [ ]
 13             cantantis pariter,   pariter data pensa trahentis,         [ ]
 14              fallitur ancillae   ¨ decipiturque labor.                 [ ]
 15              fertur et abducta   Lyrneside tristis Achilles            [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 16                 Haemonia curas   ¨ attenuasse lyra.                    [ ]
 17          cum traheret   silvas Orpheus   et dura canendo               [ ]
 18               saxa, bis amissa   ¨ coniuge maestus erat.               [ ]
 19           me quoque Musa levat   Ponti loca iussa petentem:            [ ]
 20             sola comes nostrae   ¨ perstitit illa fugae;               [ ]
 21             sola nec insidias,   Sinti nec militis ensem,              [ ]
 22            nec mare nec ventos   ¨ barbariamque timet.                 [ ]
 23        scit quoque, cum perii,   quia me deceperit error,              [ ]
 24            et culpam in facto,   ¨ non scelus, esse meo,               [ ]
 25              scilicet hoc ipso   nunc aequa, quod obfuit ante,         [ ]
 26               cum mecum iuncti   ¨ criminis acta rea est.              [ ]
 27            non equidem vellem,   quoniam nocitura fuerunt,             [ ]
 28                Pieridum sacris   ¨ inposuisse manum.                   [ ]
 29          sed nunc quid faciam?   vis me tenet ipsa sacrorum,           [ ]
 30               et carmen demens   ¨ carmine laesus amo.                 [ ]
 31              sic nova Dulichio   lotos gustata palato                  [ ]?

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 32              illo, quo nocuit,   ¨ grata sapore fuit.                  [ ]
 33         sentit amans   sua damna fere,   tamen haeret in illis,        [ ]
 34                materiam culpae   ¨ praesequiturque suae.               [ ]
 35          nos quoque delectant,   quamvis nocuere, libelli,             [ ]
 36             quodque mihi telum   ¨ vulnera fecit, amo.                 [1]
 37           forsitan hoc studium   possit furor esse videri,             [ ]
 38          sed quiddam furor hic   ¨ utilitatis habet.                   [ ]
 39               semper in obtutu   mentem vetat esse malorum,            [ ]?
 40               praesentis casus   ¨ inmemoremque facit.                 [ ]
 41              utque suum Bacche   non sentit saucia vulnus,             [ ]
 42              dum stupet Idaeis   ¨ exululata modis,                    [ ]
 43            sic ubi mota calent   viridi mea pectora thyrso,            [ ]
 44                  altior humano   ¨ spiritus ille malo est.             [ ]
 45              ille nec exilium,   Scythici nec litora ponti,            [ ]
 46                ille nec iratos   ¨ sentit habere deos.                 [1]
 47              utque soporiferae   biberem si pocula Lethes,             [ ]
 48               temporis adversi   ¨ sic mihi sensus abest.              [ ]
 49             iure deas   igitur veneror   mala nostra levantes,         [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 50             sollicitae comites   ¨ ex Helicone fugae,                  [ ]
 51             et partim   pelago partim   vestigia terra                 [ ]
 52              vel rate dignatas   ¨ vel pede nostra sequi.              [ ]
 53    sint, precor, haec   saltem faciles   mihi! namque deorum           [ ]
 54               cetera cum magno   ¨ Caesare turba facit,                [ ]
 55             meque tot adversis   cumulant, quot litus harenas,         [ ]
 56         quotque fretum pisces,   ¨ ovaque piscis habet.                [ ]
 57             vere prius flores,   aestu numerabis aristas,              [ ]?
 58              poma per autumnum   ¨ frigoribusque nives,                [ ]
 59         quam mala, quae   toto patior   iactatus in orbe,              [ ]
 60               dum miser Euxini   ¨ litora laeva peto.                  [ ]
 61            nec tamen, ut veni,   levior fortuna malorum est:           [ ]
 62        huc quoque sunt nostras   ¨ fata secuta vias.                   [ ]?
 63            hic quoque cognosco   natalis stamina nostri,               [ ]?
 64               stamina de nigro   ¨ vellere facta mihi.                 [ ]
 65           utque neque insidias   capitisque pericula narrem,           [ ]
 66              vera quidem, veri   ¨ sed graviora fide:                  [ ]
 67        vivere quam miserum est   inter Bessosque Getasque              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 68              illum, qui populi   ¨ semper in ore fuit!                 [ ]
 69      quam miserum est,   porta vitam   muroque tueri,                  [ ]?
 70               vixque sui tutum   ¨ viribus esse loci!                  [ ]
 71                aspera militiae   iuvenis certamina fugi,               [ ]
 72                nec nisi lusura   ¨ movimus arma manu;                  [1]
 73           nunc senior   gladioque latus   scutoque sinistram,          [ ]
 74                canitiem galeae   ¨ subicioque meam.                    [ ]
 75         nam dedit et   specula custos   ubi signa tumultus,            [ ]
 76               induimus trepida   ¨ protinus arma manu.                 [ ]
 77           hostis, habens arcus   inbutaque tela venenis,               [ ]
 78               saevus anhelanti   ¨ moenia lustrat equo;                [ ]
 79           utque rapax pecudem,   quae se non texit ovili,              [ ]
 80            per sata per silvas   ¨ fertque trahitque lupus:            [ ]
 81           sic, siquidem nondum   portarum saepe receptum               [ ]
 82             barbarus in campis   ¨ repperit hostis, habet:             [ ]
 83            aut sequitur captus   coniectaque vincula collo             [ ]
 84              accipit, aut telo   ¨ virus habente perit.                [ ]
 85             hic ego sollicitae   lateo novus incola sedis:             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 86                heu nimium fati   ¨ tempora longa mei!                  [ ]
 87            et tamen ad numeros   antiquaque sacra reverti              [ ]
 88             sustinet in tantis   ¨ hospita Musa malis.                 [ ]
 89        sed neque cui   recitem quisquam est   mea carmina, nec qui     [ ]
 90               auribus accipiat   ¨ verba Latina suis.                  [ ]
 91         ipse mihi   (quid enim faciam?)   scriboque legoque,           [ ]
 92                tutaque iudicio   ¨ littera nostra suo est.             [ ]
 93               saepe tamen dixi   'cui nunc haec cura laborat?'         [ ]
 94              an mea Sauromatae   ¨ scripta Getaeque legent?            [ ]
 95         saepe etiam   lacrimae me sunt   scribente profusae,           [ ]
 96             umidaque est fletu   ¨ littera facta meo,                  [ ]
 97           corque vetusta meum,   tamquam nova, vulnera novit,          [ ]
 98            inque sinum maestae   ¨ labitur imber aquae.                [ ]
 99               cum vice mutata,   qui sim fuerimque, recordor,          [2]?
100             et, tulerit quo me   ¨ casus et unde, subit,               [ ]
101            saepe manus demens,   studiis irata sibique,                [ ]
102               misit in arsuros   ¨ carmina nostra focos.               [ ]
103          atque, ea de   multis quoniam   non multa supersunt,          [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
104              cum venia facito,   ¨ quisquis es, ista legas.            [ ]
105          tu quoque non melius,   quam sunt mea tempora, carmen,        [ ]
106               interdicta mihi,   ¨ consule, Roma, boni.                [ ]
2. digt.                                                                      .
  1            Iam fera Caesaribus   Germania, totus ut orbis,             [ ]
  2             victa potest flexo   ¨ succubuisse genu,                   [ ]
  3               altaque velentur   fortasse Palatia sertis,              [ ]
  4         turaque in igne sonent   ¨ inficiantque diem,                  [ ]
  5             candidaque adducta   collum percussa securi                [ ]
  6               victima purpureo   ¨ sanguine pulset humum,              [ ]
  7               donaque amicorum   templis promissa deorum               [2]
  8               reddere victores   ¨ Caesar uterque parent,              [ ]
  9                et qui Caesareo   iuvenes sub nomine crescunt,          [ ]
 10                perpetuo terras   ¨ ut domus illa regat.                [ ]
 11           cumque bonis nuribus   pro sospite Livia nato                [ ]
 12            munera det meritis,   ¨ saepe datura, deis,                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 13            et pariter   matres et quae   sine crimine castos           [1]
 14               perpetua servant   ¨ virginitate focos;                  [ ]
 15           plebs pia cumque pia   laetetur plebe senatus,               [ ]
 16            parvaque cuius eram   ¨ pars ego nuper eques.               [ ]
 17            nos procul expulsos   communia gaudia fallunt,              [ ]
 18              famaque tam longe   ¨ non nisi parva venit.               [ ]
 19           ergo omnis   populus poterit   spectare triumphos,           [ ]
 20           cumque ducum titulis   ¨ oppida capta leget,                 [ ]
 21              vinclaque captiva   reges cervice gerentes                [1]
 22                 ante coronatos   ¨ ire videbit equos,                  [1]
 23             et cernet   vultus aliis   pro tempore versos,             [ ]
 24               terribiles aliis   ¨ inmemoresque sui.                   [ ]
 25             quorum pars causas   et res et nomina quaeret,             [ ]
 26          pars referet, quamvis   ¨ noverit illa parum.                 [ ]
 27              'hic, qui Sidonio   fulget sublimis in ostro,             [ ]
 28              dux fuerat belli,   ¨ proximus ille duci.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 29        hic, qui nunc   in humo lumen   miserabile fixit,               [1]
 30                non isto vultu,   ¨ cum tulit arma tulit.               [ ]
 31          ille ferox   et adhuc oculis   hostilibus ardens              [ ]
 32                hortator pugnae   ¨ consiliumque fuit.                  [ ]
 33           perfidus hic nostros   inclusit fraude locorum,              [ ]
 34             squalida promissis   ¨ qui tegit ora comis.                [ ]
 35            illo, qui sequitur,   dicunt mactata ministro               [1]
 36                saepe recusanti   ¨ corpora capta deo.                  [ ]
 37          hic lacus, hi montes,   haec tot castella, tot amnes          [ ]
 38            plena ferae caedis,   ¨ plena cruoris erant.                [ ]
 39         Drusus in his   meruit quondam   cognomina terris,             [ ]
 40           quae bona progenies,   ¨ digna parente, fuit.                [ ]
 41           cornibus hic fractis   viridi male tectus ab ulva            [ ]
 42               decolor ipse suo   ¨ sanguine Rhenus erat.               [ ]
 43              crinibus en etiam   fertur Germania passis,               [ ]
 44               et ducis invicti   ¨ sub pede maesta sedet,              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 45               collaque Romanae   praebens animosa securi               [2]
 46             vincula fert illa,   ¨ qua tulit arma, manu.'              [ ]
 47          hos super in   curru, Caesar,   victore veheris               [ ]
 48               purpureus populi   ¨ rite per ora tui,                   [ ]
 49           quaque ibis, manibus   circumplaudere tuorum,                [ ]
 50                undique iactato   ¨ flore tegente vias.                 [ ]
 51                tempora Phoebea   lauro cingetur 'io'que                [ ]
 52               miles 'io' magna   ¨ voce 'triumphe' canet.              [ ]
 53             ipse sono   plausuque simul   fremituque canente           [ ]
 54             quadriiugos cernes   ¨ saepe resistere equos.              [ ]
 55            inde petes arcem et   delubra faventia votis,               [2]
 56              et dabitur merito   ¨ laurea vota Iovi.                   [ ]
 57              haec ego summotus   qua possum mente videbo:              [ ]
 58                   erepti nobis   ¨ ius habet illa loci:                [ ]
 59              illa per inmensas   spatiatur libera terras,              [ ]
 60               in caelum celeri   ¨ pervenit illa fuga;                 [ ]
 61             illa meos   oculos mediam   deducit in urbem,              [ ]
 62                  inmunes tanti   ¨ nec sinit esse boni;                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 63            invenietque animus,   qua currus spectet eburnos;           [ ]
 64            sic certe in patria   ¨ per breve tempus ero.               [ ]
 65            vera tamen   capiet populos   spectacula felix,             [ ]
 66         laetaque erit praesens   ¨ cum duce turba suo.                 [ ]
 67               at mihi fingendo   tantum longeque remotis               [ ]
 68            auribus hic fructus   ¨ percipiendus erit,                  [ ]
 69             atque procul Latio   diversum missus in orbem              [ ]?
 70             qui narret cupido,   ¨ vix erit, ista mihi.                [ ]
 71          is quoque iam   serum referet   veteremque triumphum:         [ ]
 72              quo tamen audiero   ¨ tempore, laetus ero.                [ ]
 73              illa dies veniet,   mea qua lugubria ponam,               [ ]
 74               causaque privata   ¨ publica maior erit.                 [1]
3. digt.                                                                      .
  1          Magna minorque ferae,   quarum regis altera Graias,           [ ]
  2               altera Sidonias,   ¨ utraque sicca, rates,               [ ]
  3                omnia cum summo   positae videatis in axe,              [ ]
  4              et maris occiduas   ¨ non subeatis aquas,                 [ ]?
  5              aetheriamque suis   cingens amplexibus arcem              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
  6              vester ab intacta   ¨ circulus extet humo,                [ ]
  7         aspicite illa, precor,   quae non bene moenia quondam          [ ]
  8                dicitur Iliades   ¨ transiluisse Remus,                 [ ]
  9           inque meam   nitidos dominam   convertite vultus,            [ ]
 10            sitque memor nostri   ¨ necne, referte mihi.                [ ]
 11           ei mihi, cur timeam?   quae sunt manifesta, requiro.         [ ]
 12              cur labat ambiguo   ¨ spes mia mixta metu?                [ ]
 13        crede, quod est et vis,   ac desine tuta vereri,                [ ]
 14               deque fide certa   ¨ sit tibi certa fides.               [ ]
 15           quodque polo   fixae nequeunt   tibi dicere flammae,         [ ]
 16                  non mentitura   ¨ tu tibi voce refer:                 [ ]
 17              esse tui memorem,   de qua tibi maxima cura est,          [1]
 18          quodque potest, secum   ¨ nomen habere tuum.                  [ ]
 19             vultibus illa tuis   tamquam praesentis inhaeret,          [ ]
 20           teque remota procul,   ¨ si modo vivit, amat.                [ ]
 21           ecquid, ubi incubuit   iusto mens aegra dolori,              [ ]
 22              lenis ab admonito   ¨ pectore somnus abit?                [ ]
 23            tunc subeunt curae,   dum te lectusque locusque             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
 24              tangit et oblitam   ¨ non sinit esse mei,                 [ ]
 25             et veniunt aestus,   et nox inmensa videtur,               [ ]
 26               fessaque iactati   ¨ corporis ossa dolent?               [ ]
 27            non equidem dubito,   quin haec et cetera fiant,            [1]
 28             detque tuus maesti   ¨ signa doloris amor,                 [ ]
 29            nec cruciere minus,   quam cum Thebana cruentum             [ ]
 30             Hectora Thessalico   ¨ vidit ab axe rapi.                  [ ]
 31         quid tamen ipse precer   dubito, nec dicere possum,            [ ]
 32               affectum quem te   ¨ mentis habere velim.                [ ]
 33           tristis es? indignor   quod sim tibi causa doloris:          [ ]
 34              non es? at amisso   ¨ coniuge digna fores.                [ ]
 35              tu vero   tua damna dole,   mitissima coniunx,            [ ]?
 36            tempus et a nostris   ¨ exige triste malis,                 [ ]
 37             fleque meos casus:   est quaedam flere voluptas;           [ ]
 38              expletur lacrimis   ¨ egeriturque dolor.                  [ ]
 39           atque utinam   lugenda tibi   non vita, sed esset            [ ]
 40          mors mea, morte fores   ¨ sola relicta mea.                   [ ]
 41            spiritus hic per te   patrias exisset in auras,             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
 42           sparsissent lacrimae   ¨ pectora nostra piae,                [ ]
 43                 supremoque die   notum spectantia caelum               [ ]
 44               texissent digiti   ¨ lumina nostra tui,                  [ ]
 45           et cinis in   tumulo positus   iacuisset avito,              [ ]
 46              tactaque nascenti   ¨ corpus haberet humus;               [ ]
 47           denique, ut et vixi,   sine crimine mortuus essem.           [ ]
 48             nunc mea supplicio   ¨ vita pudenda suo est.               [ ]
 49             me miserum, si tu,   cum diceris exulis uxor,              [1]
 50                 avertis vultus   ¨ et subit ora rubor!                 [ ]
 51           me miserum,   si turpe putas   mihi nupta videri!            [ ]
 52              me miserum, si te   ¨ iam pudet esse meam!                [ ]
 53          tempus ubi est illud,   quo te iactare solebas                [ ]
 54             coniuge, nec nomen   ¨ dissimulare viri?                   [ ]
 55         tempus ubi est, quo te   (nisi non vis illa referri)           [ ]?
 56               et dici, memini,   ¨ iuvit et esse meam?                 [2]
 57        utque proba dignum est,   omni tibi dote placebam:              [ ]
 58                  addebat veris   ¨ multa faventis amor.                [ ]
 59           nec, quem praeferres   (ita res tibi magna videbar)          [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
 60            quemque tuum malles   ¨ esse, vir alter erat.               [ ]
 61         nunc quoque ne pudeat,   quod sis mihi nupta; tuusque          [ ]
 62          non debet dolor hinc,   ¨ debet abesse pudor.                 [ ]
 63         cum cecidit   Capaneus subito   temerarius ictu,               [ ]
 64              num legis Euadnen   ¨ erubuisse viro?                     [ ]
 65             nec quia rex mundi   compescuit ignibus ignes,             [ ]
 66             ipse suis Phaethon   ¨ infitiandus erat.                   [ ]
 67             nec Semele   Cadmo facta est   aliena parenti,             [ ]
 68           quod precibus periit   ¨ ambitiosa suis.                     [ ]
 69          nec tibi, quod saevis   ego sum Iovis ignibus ictus,          [ ]
 70                purpureus molli   ¨ fiat in ore pudor.                  [ ]
 71           sed magis in   curam nostri   consurge tuendi,               [ ]
 72               exemplumque mihi   ¨ coniugis esto bonae,                [ ]
 73               materiamque tuis   tristem virtutibus inple:             [ ]
 74             ardua per praeceps   ¨ gloria vadat iter.                  [ ]
 75           Hectora quis nosset,   si felix Troia fuisset?               [ ]
 76               publica virtutis   ¨ per mala facta via est.             [ ]
 77         ars tua, Tiphy, iacet,   si non sit in aequore fluctus:        [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
 78            si valeant homines,   ¨ ars tua, Phoebe, iacet.             [ ]
 79         quae latet inque bonis   cessat non cognita rebus,             [ ]
 80                 apparet virtus   ¨ arguiturque malis.                  [ ]
 81          dat tibi nostra locum   tituli fortuna, caputque              [ ]
 82              conspicuum pietas   ¨ qua tua tollat, habet.              [ ]
 83              utere temporibus,   quorum nunc munere facta est          [ ]
 84             et patet in laudes   ¨ area lata tuas.                     [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 171
Publius Ovidius Naso: Elendighed 4,4 til 7 [Tristia]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: