Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 48 - TR2-OVID Prossimo file n. 172
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.) 0:00
4. digt. .
1 O qui, nominibus cum sis generosus avorum, [1]
2 exsuperas morum ¨ nobilitate genus, [ ]?
3 cuius inest animo patrii candoris imago, [ ]
4 non careat numeris ¨ candor ut iste suis: [ ]
5 cuius in ingenio est patriae facundia linguae, [ ]
6 qua prior in Latio ¨ non fuit ulla foro: [ ]
7 quod minime volui, positis pro nomine signis [ ]
8 dictus es: ignoscas ¨ laudibus ipse tuis. [ ]
9 nil ego peccavi; tua te bona cognita produnt. [ ]?
10 si, quod es, appares, ¨ culpa soluta mea est. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.) 0:+
4. digt.
11 nec tamen officium nostro tibi carmine factum [ ]
12 principe tam iusto ¨ posse nocere puto. [ ]
13 ipse pater patriae (quid enim est civilius illo?) [ ]
14 sustinet in nostro ¨ carmine saepe legi, [ ]
15 nec prohibere potest, quia res est publica Caesar, [ ]
16 et de communi ¨ pars quoque nostra bono est. [ ]
17 Iuppiter ingeniis praebet sua numina vatum, [ ]
18 seque celebrari ¨ quolibet ore sinit. [ ]
19 causa tua exemplo superorum tuta duorum est, [ ]
20 quorum hic aspicitur, ¨ creditur ille deus. [ ]
21 ut non debuerim, tamen hoc ego crimen habebo: [ ]
22 non fuit arbitrii ¨ littera nostra tui. [ ]
23 nec nova, quod tecum loquor, est iniuria nostra, [ ]
24 incolumis cum quo ¨ saepe locutus eram. [ ]
25 quo vereare minus ne sim tibi crimen amicus, [ ]
26 invidiam, siqua est, ¨ auctor habere potest. [ ]
27 nam tuus est primis cultus mihi semper ab annis [ ]
28 (hoc certe noli ¨ dissimulare) pater, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.) 0:++
4. digt.
29 ingeniumque meum (potes hoc meminisse) probabat [ ]
30 plus etiam quam me ¨ iudice dignus eram; [ ]
31 deque meis illo referebat versibus ore, [ ]
32 in quo pars magnae ¨ nobilitatis erat. [ ]
33 non igitur tibi nunc, quod me domus ista recepit, [ ]
34 sed prius auctori ¨ sunt data verba tuo. [ ]
35 nec data sunt, mihi crede, tamen: sed in omnibus actis [ ]
36 ultima si demas, ¨ vita tuenda mea est. [1]
37 hanc quoque, qua perii, culpam scelus esse negabis, [ ]
38 si tanti series ¨ sit tibi nota mali. [ ]
39 aut timor aut error nobis, prius obfuit error. [ ]
40 a, sine me fati ¨ non meminisse mei; [1]
41 neve retractando nondum coeuntia rumpam [ ]
42 vulnera: vix illis ¨ proderit ipsa quies. [ ]
43 ergo ut iure damus poenas, sic afuit omne [ ]
44 peccato facinus ¨ consiliumque meo; [2]
45 idque deus sentit; pro quo nec lumen ademptum, [ ]
46 nec mihi detractas ¨ possidet alter opes. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.) 4:00
4. digt.
47 forsitan hanc ipsam, vivam modo, finiet olim, [ ]
48 tempore cum fuerit ¨ lenior ira, fugam. [ ]
49 nunc precor hinc alio iubeat discedere, si non [ ]
50 nostra verecundo ¨ vota pudore carent. [ ]
51 mitius exilium pauloque propinquius opto, [ ]
52 quique sit a saevo ¨ longius hoste locus; [ ]
53 quantaque in Augusto clementia, si quis ab illo [ ]?
54 hoc peteret pro me, ¨ forsitan ille daret. [ ]
55 frigida me cohibent Euxini litora Ponti: [ ]?
56 dictus ab antiquis ¨ Axenus ille fuit. [ ]
57 nam neque iactantur moderatis aequora ventis, [2]
58 nec placidos portus ¨ hospita navis adit. [ ]
59 sunt circa gentes, quae praedam sanguine quaerunt; [ ]
60 nec minus infida ¨ terra timetur aqua. [ ]
61 illi, quos audis hominum gaudere cruore, [ ]?
62 paene sub eiusdem ¨ sideris axe iacent. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.) 4:+
4. digt.
63 nec procul a nobis locus est, ubi Taurica dira [2]
64 caede pharetratae ¨ spargitur ara deae. [ ]
65 haec prius, ut memorant, non invidiosa nefandis [ ]
66 nec cupienda bonis ¨ regna Thoantis erant. [ ]
67 hic pro subposita virgo Pelopeia cerva [ ]
68 sacra deae coluit ¨ qualiacumque suae. [ ]
69 quo postquam, dubium pius an sceleratus, Orestes [ ]
70 exactus Furiis ¨ venerat ipse suis, [ ]
71 et comes exemplum veri Phoceus amoris, [ ]?
72 qui duo corporibus ¨ mentibus unus erant, [ ]
73 protinus evincti tristem ducuntur ad aram, [ ]
74 quae stabat geminas ¨ ante cruenta fores. [ ]
75 nec tamen hunc sua mors, nec mors sua terruit illum; [ ]
76 alter ob alterius ¨ funera maestus erat. [ ]
77 et iam constiterat stricto mucrone sacerdos, [ ]?
78 cinxerat et Graias ¨ barbara vitta comas, [ ]
79 cum vice sermonis fratrem cognovit, et illi [ ]
80 pro nece complexus ¨ Iphigenia dedit. [ ]?
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.) 4:++
4. digt.
81 laeta deae signum crudelia sacra perosae [ ]
82 transtulit ex illis ¨ in meliora locis. [ ]?
83 haec igitur regio, magni paene ultima mundi, [ ]
84 quam fugere homines ¨ dique, propinqua mihi est: [2]
85 aque mea terra prope sunt funebria sacra, [ ]
86 si modo Nasoni ¨ barbara terra sua est. [1]
87 o utinam venti, quibus est ablatus Orestes, [ ]
88 placato referant ¨ et mea vela deo! [2]
5. digt. .
1 O mihi dilectos inter pars prima sodales [ ]
2 unica fortunis ¨ ara reperta meis, [ ]
3 cuius ab alloquiis anima haec moribunda revixit, [ ]
4 ut vigil infusa ¨ Pallade flamma solet; [ ]
5 qui veritus non es portus aperire fideles [ ]
6 fulmine percussae ¨ confugiumque rati; [ ]
7 cuius eram censu non me sensurus egentem, [ ]
8 si Caesar patrias ¨ eripuisset opes. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.) 8:00
5. digt.
9 temporis oblitum dum me rapit impetus huius, [ ]
10 excidit heu nomen ¨ quam mihi paene tuum! [ ]
11 tu tamen agnoscis tactusque cupidine laudis, [ ]
12 'ille ego sum' cuperes ¨ dicere posse palam. [ ]
13 certe ego, si sineres, titulum tibi reddere vellem, [ ]
14 et raram famae ¨ conciliare fidem. [ ]
15 ne noceam grato vereor tibi carmine, neve [ ]
16 intempestivus ¨ nominis obstet honor. [ ]
17 quod licet (hoc tutum est) intra tua pectora gaude [ ]
18 meque tui memorem ¨ teque fuisse pium. [ ]
19 utque facis, remis ad opem luctare ferendam, [1]
20 dum veniat placido ¨ mollior aura deo; [ ]
21 et tutare caput nulli servabile, si non [1]
22 qui mersit Stygia ¨ sublevet illud aqua; [ ]
23 teque, quod est rarum, praesta constanter ad omne [ ]
24 indeclinatae ¨ munus amicitiae. [ ]
25 sic tua processus habeat fortuna perennes, [ ]
26 sic ope non egeas ¨ ipse iuvesque tuos; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.) 8:+
5. digt.
27 sic aequet tua nupta virum bonitate perenni, [ ]
28 incidat et vestro ¨ nulla querela toro; [ ]
29 diligat et semper socius de sanguinis illo, [ ]
30 quo pius affectu ¨ Castora frater amat; [ ]
31 sic iuvenis similisque tibi sit natus, et illum [ ]
32 moribus agnoscat ¨ quilibet esse tuum; [ ]
33 sic faciat socerum taeda te nata iugali, [ ]?
34 nec tardum iuveni ¨ det tibi nomen avi. [ ]
6. digt. .
1 Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri, [ ]
2 praebet et incurvo ¨ colla premenda iugo; [ ]
3 tempore paret equus lentis animosus habenis, [ ]
4 et placido duros ¨ accipit ore lupos; [1]
5 tempore Poenorum compescitur ira leonum, [ ]
6 nec feritas animo, ¨ quae fuit ante, manet; [ ]
7 quaeque sui monitis obtemperat Inda magistri [ ]
8 belua, servitium ¨ tempore victa subit. [ ]
9 tempus ut extensis tumeat facit uva racemis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.) 8:++
6. digt.
10 vixque merum capiant ¨ grana quod intus habent; [ ]
11 tempus et in canas semen producit aristas, [ ]
12 et ne sint tristi ¨ poma sapore cavet. [ ]
13 hoc tenuat dentem terras renovantis aratri, [ ]
14 hoc rigidos silices, ¨ hoc adamanta terit; [ ]
15 hoc etiam saevas paulatim mitigat iras, [ ]
16 hoc minuit luctus ¨ maestaque corda levat. [ ]
17 cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas [ ]
18 praeterquam curas ¨ attenuare meas. [ ]
19 ut patria careo, bis frugibus area trita est, [ ]
20 dissiluit nudo ¨ pressa bis uva pede. [ ]
21 nec quaesita tamen spatio patientia longo est, [ ]
22 mensque mali sensum ¨ nostra recentis habet. [ ]
23 scilicet et veteres fugiunt iuga saepe iuvenci, [ ]
24 et domitus freno ¨ saepe repugnat equus. [ ]
25 tristior est etiam praesens aerumna priore: [ ]
26 ut sit enim sibi par, ¨ crevit et aucta mora est. [ ]
27 nec tam nota mihi, quam sunt, mala nostra fuerunt; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.) 8:+++
6. digt.
28 nunc magis hoc, quo sunt ¨ cognitiora, gravant. [ ]
29 est quoque non nihilum vires afferre recentes, [ ]
30 nec praeconsumptum ¨ temporis esse malis. [ ]
31 fortior in fulva novus est luctator harena, [ ]
32 quam cui sunt tarda ¨ brachia fessa mora. [ ]
33 integer est melior nitidis gladiator in armis, [ ]
34 quam cui tela suo ¨ sanguine tincta rubent. [ ]
35 fert bene praecipites navis modo facta procellas: [ ]
36 quamlibet exiguo ¨ solvitur imbre vetus. [ ]
37 nos quoque quae ferimus, tulimus patientius ante: [ ]
38 vae, mala sunt longa ¨ multiplicata die. [ ]
39 credite, deficio, nostroque a corpore quantum [ ]?
40 auguror, accedunt ¨ tempora parva malis. [ ]
41 nam neque sunt vires, nec qui color esse solebat: [ ]
42 vix habeo tenuem, ¨ quae tegat ossa, cutem. [ ]
43 corpore sed mens est aegro magis aegra, malique [ ]
44 in circumspectu ¨ stat sine fine sui. [ ]
45 urbis abest facies, absunt, mea cura, sodales, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.) 12:00
6. digt.
46 et, qua nulla mihi ¨ carior, uxor abest. [ ]
47 vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum. [2]
48 sic me quae video ¨ non videoque movent. [ ]
49 una tamen spes est, quae me soletur in istis, [ ]?
50 haec fore morte mea ¨ non diuturna mala. [ ]
7. digt. .
1 Bis me sol adiit gelidae post frigora brumae, [ ]
2 bisque suum tacto ¨ Pisce peregit iter. [ ]?
3 tempore tam longo cur non tua dextera versus [ ]
4 quamlibet in paucos ¨ officiosa fuit? [ ]
5 cur tua cessavit pietas, scribentibus illis, [ ]
6 exiguus nobis ¨ cum quibus usus erat? [ ]
7 cur, quotiens alicui chartae sua vincula dempsi, [ ]
8 illam speravi ¨ nomen habere tuum? [ ]
9 di faciant ut saepe tua sit epistula dextra [ ]
10 scripta, sed ex multis ¨ reddita nulla mihi. [ ]
11 quod precor, esse liquet. credam prius ora Medusae [ ]
12 Gorgonis anguinis ¨ cincta fuisse comis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.) 12:+
7. digt.
13 esse canes utero sub virginis, esse Chimaeram, [ ]
14 a truce quae flammis ¨ separet angue leam, [ ]
15 quadrupedesque hominis cum pectore pectora iunctos, [ ]
16 tergeminumque virum ¨ tergeminumque canem, [ ]
17 Sphingaque et Harpyias serpentipedesque Gigantas, [ ]
18 centimanumque Gyan ¨ semibovemque virum. [ ]
19 haec ego cuncta prius, quam te, carissime, credam [ ]?
20 mutatum curam ¨ deposuisse mei. [ ]
21 innumeri montes inter me teque viaeque [ ]
22 fluminaque et campi ¨ nec freta pauca iacent. [ ]
23 mille potest causis a te quae littera saepe [ ]?
24 missa sit in nostras ¨ rara venire manus: [ ]
25 mille tamen causas scribendo vince frequenter, [ ]
26 excusem ne te ¨ semper, amice, mihi. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 172
Publius Ovidius Naso: Elendighed 4,8 til 10 [Tristia]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
4. til 7. digt.
33 non igitur tibi nunc, quod me domus ista recepit, [ ]
75 nec tamen hunc sua mors, nec mors sua terruit illum; [ ]
43 corpore sed mens est aegro magis aegra, malique [ ]
49 una tamen spes est, quae me soletur in istis, [ ]?
4. til 7. digt.
63 nec procul a nobis locus est, ubi Taurica dira [2]
4. til 7. digt.
49 nunc precor hinc alio iubeat discedere, si non [ ]
21 et tutare caput nulli servabile, si non [1]
4. til 7. digt.
24 incolumis cum quo ¨ saepe locutus eram. [ ]
30 plus etiam quam me ¨ iudice dignus eram; [ ]
54 hoc peteret pro me, ¨ forsitan ille daret. [ ]
26 ut sit enim sibi par, ¨ crevit et aucta mora est. [ ]
28 nunc magis hoc, quo sunt ¨ cognitiora, gravant. [ ]
36 curriculo gravis est ¨ facta ruina meo. [ ]
26 excusem ne te ¨ semper, amice, mihi. [ ]
Analyse 3
4. til 7. digt.
24 indeclinatae ¨ munus amicitiae. [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede